Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

COLLIGERE, notae significationis verbum est. Crebro autem admodum de frugum collectione dicitur. unde festum collectionis, Exod. vigesimo tertio. et trigesimo quarto. Porro quia fruges ideo colliguntur, ut absumantur, et quasi perdantur: ideo hoc verbum crebro pro perdi accipitur. ut et Psalm. vigemo sexto, Ne colligas cum peccatoribus animam meam. Sic Zoph. 1. Colligendo colligam omnia a facie terrae: id est, perdam. Sic et 1. Sam. decimo quinto.

-- 84 --

143/144 Praeterea, quia fruges ideo colliguntur, ut auferantur, Auferre significat. ut Gen. 30, et Esa. 4. Colligere opprobrium: pro, auferre, tollere. Psalm 58, Collegisti (id est, abstulisti) iram tuam. Sic 2. Reg. 5, saepius dicitur colligi aut auferri lepra. Sic Ioel. 3. stellae dicuntur colligere, id est retrahere splendorem suum. Colligi ad patres, aut populum suum, est mori. Num. 20. et 2. Par. 34, ut colligam te ad patres tuos. Cuius locutionis tum ea esse posset causa, quod in illis populis usque in hodiernam diem totae familiae habent unum certumque monumentum, quo posteri ad suos maiores aggregabantur. ut 2. Reg. 22 clarius dicitur, Colligeris ad sepulchrum tuum. Vel inde est, quod omnes pii in sinum Abrahae, aut Dei potius, per mortem colligantur. Amoveri, ut Esa. 50, A facie mali collectus est iustus: id est, amotus de medio, et ex hac vita. Esa. 16. et 48. Et colligetur (id est, tolletur, amovebitur) laeticia de Carmel. Colligi leprosum in domum: id est, recludi eum, ne cum aliis versetur. Colligere pro fovere. Esa. 58, Gloria Domini colliget te. Esa. 11, Dispersos Iuda colliget. Hospitio excipere. 2. Sam. 11, Et collegit eam in domum suam: id est, transtulit. Iud. 19, Et non erat qui eos colligeret: id est, hospitio exciperet. Matth. 25 Hospes eram, et non collegistis me. Colligi rem diei in die sua, Ex 16 de manna dicitur: id est, singulis diebus suum dimensum. Collecta etiam coetus ac solennitas dicitur, in qua populus colligitur. Nehem. 8, Die autem octava fecerunt collectionem iuxta morem. Unde forte et in Ecclesia Collectae, seu communes preces, a colligenda plebe Domini: tametsi alii a colligenda eleemosyna velint deducere. Collectiones fructuum aut messis pro reliquis decidentibus spicis in messe, aut racemis in vindemia accipitur. Levit. 19. Et collectionem messis tuae non colliges: id est. superstites spicas. Mich. 7 Vae mihi, quia fui tanquam collectiones fructuum aestatis. Colligere omnia castra, Num. 10. pro omnes simul trahere aut ab ducere, nemine relicto. Colligere cum aliquo, aut disperdere cum aliquo. Matth. 7. 12. et Luc. 12. Qui non colligit mecum, dispergit: id est, qui non promovet veram religionem et regnum Dei. Colligere pedes in lecto, Gen. 49, est in lecto decumbere, et mori.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.