Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

COLUMNAE munus est, primum ut sustineat totum incumbens onus, aut aedificium. Deinde, ut sit quiddam invictum, et contra omnes iniurias aut impetus firmum et consistens. Hinc igitur fit, ut per metaphoram significet alias veros doctores, quia quasi sustinent Ecclesiam et religionem, suo quodam modo ac loco. ut Galat. 2, Petrus et Iohannes dicuntur visi esse columnae Ecclesiae: id est, quasi ferentes aut sustinentes Ecclesiam, quibus sublatis rueret Ecclesia, nisi Dominus alios synceros et praestantes doctores in eorum locum substitueret. Sic credo et Apoc. 3. accipiendam hanc vocem esse: Si quis vicerit, faciam eum columnam in templo Dei mei. Alias quiddam magis invictum et pertinacissime pugnans indicat: et tum veros doctores, tum et totam Ecclesiam signat. Sic Ier. 1. dicit Deus: Ecce ego dedi te hodie in civitatem munitam, in columnam ferream, et murum aeneum, contra omnem terram, etc. et oppugnabunt te, et non praevalebunt contra te, quoniam ego sum tecum, ut te liberem, dicit Dominus. Ob hanc eandem proprietatem aut conditionem, quam Deus pingit hisce verbis Ieremiae, etiam tota Ecclesia Dei vocatur 1. Tim. 5. columna et firmamentum veritatis: quia perpetuo pugnet pro veritate, eam sustinendo, uti Deo eam regente ac tuente in victa permaneat. Columnarum caeli et terrae fit aliquando in Sacris literis mentio, ut Iob 9. 26. Psalm. 75. Significat autem ea vox, per metaphoram, tantarum molium stabilitatem ac firmitatem: sumpta a communi humanorum aedificiorum more, quae necesse est aliquibus fundamentis aut columnis inniti. Columnas terrae concuti, videtur significare terrae motum, et per metaphoram etiam ipsorum regnorum ac gentium perturbationem, quas Deus excitatis aliquibus heroibus, victis fractisque turbatoribus, et constitutis legibus ac politiis, in tranquillitatem reducit. Supra in voce CAELI diximus, montes vocari columna; caeli, quia videantur caelum summo vertice attingere: sicut etiam poetae fingunt, montem aut heroem Atlanta humeris caelum sustinere. Cum igitur tales montes terraemotu contremiscunt, columnae caeli tremere aut nutare dicuntur.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.