Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

CONFLARE, nota vox aurificibus, et aeris fusoribus, ac purgatoribus, cum perpetuo flatu ignis resolvitur dura materia in liquidam: et vel feces a puro metallo, vel diversa metalla a se invicem separantur. Saepe admodum per metaphoram significat potissimum examinationem et purificationem piorum ac Ecclesiae, quae fit per crucem. ut Psal. 17. Conflasti me, et non reperisti: subintellige, spirituales feces, ut errores, iniquitatem, hypocrisin. Psal. 66. Conflasti nos, sicut conflatur argentum. Sic et Zachariae 13 locus est insignis, et Malach. 3, quomodo Meschias purgabit Ecclesiam et doctores: Ipse tanquam ignis conflans, et tanquam borith fullonum, et se debit conflans et emundans argentum. Purgabit enim filios Levi, conflabitque eos sicut aurum, et sicut argentum. Ierem. 6 vicina huic significatio est, sed tamen proprie irritam impiorum castigationem, verbo et poenis susceptam, et pertinaciam praefractam significat: Frustra conflavit conflator, et mali non sunt avulsi. Secundo, itidem per metaphoram significat penitus perdere. ut Ezech. 22, prolixa similitudo est a conflatione aeris sumpta, qua significatur extremum exitium Iudaeorum. Sic et Ierem. 42 reperitur. Verum locum Ezech. adscribam: Et factum est verbum Domini ad me dicens: Fili hominum, versa est mihi domus Israel in scoriam. Omnes isti aes et stannum et ferrum et plumbum in medio fornacis, scoria argenti facti sunt. Propterea haec dicit Dominus Deus: Eo quod versi estis omnes in scoriam, propterea ecce ego congregabo vos in medio Hierusalem, congregatione argenti et aeris, et stanni, et ferri, et plumbi, in medio fornacis, ut succendam in ea ignem ad conflandum. Sic congregabo in furore meo, et in ira mea, et requiescam. Et conflabo vos, et congregabo vos, et succendam vos in igne furoris mei, et conflabimini in medio eius, ut conflatur argentum in medio fornacis: sic eritis in medio eius. Et scietis, quod ego Dominus, cum effuderim indignationem meam super vos. Hactenus propheta. Tertio, quia idola ex aere fundebantur, ideo Conflare et Conflatile saepe de ipsis materialibus idolis dicitur. Ierem. 10. Pudefiet omnis conflator de sculptili suo, quia mendacium fudit illud, non est spiritus in eo. Sic Iud. 17, Conflatile, quod fuit in domo Micheae. Exod. 32, Fecerunt sibi vitulum conflatilem. Hinc porro per metaphoram non raro ipsa spiritualia idola et errores a falsis doctoribus conflari dicuntur. Conflari gladios in falces aut vomeres, Esaiae 2. significat mutari instrumenta et opera belli in res pacis, et ita pro bello ipso succedere pacem.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.