Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

CONSCIENTIAE vocabulo multum utitur Scriptura, praesertim novi Testamenti: quare explicandum est nonnihil. Est vero, in intellectu sensus quidam iudicii divini, quo de nostris actionibus animo et proposito ratiocinamur: primum habentes ante oculos quasi quandam regulam iuris ex verbo Dei aut aliunde, vel denique etiam ex falsa opinione religionis, honestatis aut iuris sumptam, ut maiorem syllogismi: cui porro ut minorem syllogismi, nostrum aliquod factum, dictum, institutum aut conatum accommodamus: ac denique concludimus, quid de eo nostro opere aut consilio, atque adeo de nobis ipsis sentiendum sit. Unde ulterius sequitur vel securitas ac laeticia aliqua, si id recte factum esse deprehendimus: vel etiam terror, dolor ac moeror, si quid prave, iniuste aut impie egimus. ut si quis sic secum ratiocinetur: Quod tibi non vis fieri, hoc alteri ne feceris: Tu proximo tuo hoc aut illud mali fecisti: Igitur contra ius ac fas egisti. Conscientiam igitur primum Scriptura et Ecclesia vocat, ipsam vim hoc modo ratiocinandi: et ferme convenit cum anima rationali. Porro autem praeter hanc primariam notionem, alias totam hanc ratiocinationem significat: alias solam minorem, nempe noticiam suorum bene maleve factorum: alias denique solam conclusionem huius ratiocinationis, seu veluti sententiam a semetipso de se suisve actionibus latam. quarum significationum exempla ordine proferam: illud prius monens, vocem hanc potissimum ex minoris propositionis natura sumi, quia continet noticias aut memoriam recte aut secus a nobis factorum, nostrarumque malarum aut bonarum actionum. Prima, significatio videtur in hisce dictis reperiri. Paulus dicit Rom. 13, Obediendum esse magistratui non solum propter poenam, sed etiam propter ipsam conscientiam: id est, animam rationalem, ne eam contamines, violes, ac oneres ira Dei: quasi diceret, Ne non solum in corpore puniaris, sed ipsam quoque animam ira Dei ac poenis aeternis graves. 1. Corinth. 8, Sic verberantes conscientiam ipsorum imbecillam in Christum ipsum peccatis. Item, Non ne conscientia eius imbecilli existentis, aedificabitur ad comedenda idolothyta? id est, confirmabis eum in idololatria? Sic et eiusdem 10 dicitur, Nihil interrogantes propter conscientiam: idest, ne vestra mens pollatur, quae talibus rebus proprie, si absit scandalum, pollui nequit. Ibidem, Conscientiam dico alterius: id est, ne alterius mentem tuo exemplo malo erudias, contamines, scandalizes. In hoc sensu puto etiam dici Conscientiam purificari, et sanctificari: id est, ipsam animam aut mentem ablui. Sicut alias de cordis purificatione dicitur, Purificatur autem dupliciter, quia et mundatur a reatu, et illuminatur, ut rectius de omnibus rebus sentiat ac iudicet. Secundam significationem, cum pro tota illa ratiocinatione ponitur (in qua plerique ferme semper hanc vocem accipiunt) in hisce exemplis reperiri arbitror: Testimonium dante conscientia, Rom. 2 et 9. Sedlocus Rom. 2, videtur etiam quasi definitionem conscientiae ponere. inquit enim: Testimonium dante conscientia, et cogitationibus mutuo sese accusantibus, aut etiam excusantibus, in die cum iudicabit Dominus occulta hominum. Quasi diceret: Conscientia sunt illae ratiocinationes aut practici syllogismi, damnantes aut absolventes hominem. Sic 2. Corinth. 5. Spero nos in conscientia vestra manifestatos esse: id est, vos, si recte vobiscum ratiocinari de me velitis, deprehensuros me esse syncerum Christi doctorem. Sic et cum Paulus de cauteriata conscientia dicit, puto eum totam hanc ratiocinationem intelligere: nisi quis de ipso iudicio, aut vi iudicante iam perversa intelligat. Verum de cauteriata conscientia mox. Tertia significatio de noticia suorum mali aut perperam factorum, quae sunt veluti minor huius syllogismi aut ratiocinationis conscientiae in hisce dictis reperitur 1. Corinth. 4. Nihil mihi sum conscius, non tamen in hoc sum iustificatus: id est, nullum meum tetrum scelus novi, honeste ac pie vivo, si quis alius: non tamen propterea plene legi ac iudicio Dei satisfacio. In hac significatione etiam ethnicus poeta hac voce utitur, licet simul totam conscientiae ratiocinationem perstringat aut definiat, inquiens:
Conscia mens ut cuique sua est, ita concipit intra
Pectora, pro factis spemque metumque suis. Ultima significatio seu conclusionis est, cum toties bona aut mala conscientia nominatur. Actorum 23. Ego optima conscientia versatus sum: id est, non damnans me, sed absolvens ab omni culpa mali consilii: vel etiam habens optimum propositum recte agendi, non mea quaerendi. Sic 1. Timoth. 1. Habens fidem et bonam conscientiam Hebr. 3. Confidimus, quod bonam conscientiam habeamus. Sic et 1. Petr. 1. Habentes bonam conscientiam. 1. Corinth. 1. Conscientia bona, fides non ficta. In quibus et similibus exemplis per conscientiam possis intelligere etiam bonum propositum. In hac significatione conclusionis dicitur proverbium, Conscientia mille testes: id est, proprii cordis condemnatio non patitur hominem esse satis quietum, sed perpetuo eum accusat. Cauteriatam habere conscientiam dicuntur seductores, 1. Timoth. 4. quem locum alii aliter interpretantur. Duae autem sunt cauteriorum rationes. Nam primum equi, tauri et verueces cauterio, id est ardenti ferro castrantur, abscisis testiculis, quo sic non tantum

-- 95 --

165/166 resecentur illae partes, sed etiam illo ardenti ferro veluti crusta quaedam cutis loco, vulneri inducatur, ut ulteriore cura non indigeat. Sic forte verba Pauli, vel de resectione aut amissione conscientiae loquuntur: vel etiam, quod conscientia malorum perinde occallescat, et sit sine sensu, sicut vulnus talium cauterio sectorum. Eadem ratio cauterii est, cum aliqua putria membra, aut venenata ulcera, aut carcinomata, candenti ferro amputantur aut aduruntur. Apta esset et illa huius locutionis expositio, quod sicut cauteriati aut castrati omni virilitate privantur, et veluti effeminantur, amputatis virilibus: ita et istorum conscientia ac mens, masculum illum vigorem sane, acriter et graviter iudicandi, per falsam doctrinam amiserit. Deinde altera cauterii ratio est, quod malitiosis, fugitivis et facinorosis servis, ac aliis, cauterio, id est, ardenti ferro stigmata inurebantur, ut ab omnibus agnoscerentur, et pro infamibus ac sceleratis haberentur. Sic igitur seductores et seducti, dicuntur esse non in corpore, sed anima ac conscientia stigmatizati: id est (ut alibi inquit) subversi et perversi: veluti si diceres, spiritualiter infames ac perditi, ut non possint recte verbo Dei institui aut sanari: sed imbibitam spiritualem malitiam, hypocrisin ac superstitionem in rebus religionis, neglecta doctrina caelesti, ut nunc fanatici sua somnia, visiones et spirituales revelationes, sequantur: aut sicut senes monachi suis superstitionibus longo tempore innutriti, ita dementantur, ut careant omni sano iudicio in religione Significat ergo conscientia hîc ipsum iudicium, aut vim iudicandi, non ingenuam, sed malitiosam, perversam, stigmatizatam vertiginosorum hominum: quos Apostolus alibi vocat mente corruptos et absurdos homines: qui non attendunt neque quid, neque de quo loquantur, aut aliquid asserant. Contaminari porro alicuius conscientiam ac mentem, Tit. 1, intelligo de iis, qui non tantum habent laesam conscientiam, sed etiam plane carent iustificatione: seu, qui nec renati sunt, nec habent syncerum iudicium. Ἐπερώτημα bonae conscientiae, 1 Pet. 3. quod alii vertunt interrogationem, alii putant rectius multo exponi testimonium. Nam cum ibi de Baptismo agatur, rectissime dicitur, quod testimonium bonae conscientiae afferat, mundificans nos a peccatis, seu testificans nos esse mundatos: sicut et Paulus Rom. 4 dicit, Circumcisionem esse signaculum iustificationis. Verbum enim et sacramenta praebent testimonium nostrae conscientiae et animae, quod sit Deo accepta et purificata. Verum magis probatur Lutheri sententia, quod significet stipulationem, ut supra in Baptismo exposui. Saepe coniungitur conscientia cum mente et corde, de quibus phrasibus alibi forte. 1. Iohan. 4 dicitur: Fiduciam habemus, si nos non damnat cor nostrum, scimus quod maior est Deus corde nostro. ubi cordis damnatio idem plane esse videtur, quod conscientiae accusatio ac damnatio: cui damnationi verbo Dei ac merito Christi resistimus. Deus enim per verbum et sacramenta testatur, se nostram malam conscientiam purificare, abiectis omnibus peccatis nostris post tergum suum. Convenit cum cordis accusatione et haec phrasis: Cor percussit Davidem, abscindentem laciniam vestis Saulis, 1. Sam. 24: id est, conscientia eum coepit gravissime accusare. Conscientia Dei dicitur ea, quae regitur ac movetur respectu et timore Dei, 1. Petr. 2 Hoc enim est gratia, si quis propter conscientiam Dei suffert molestias, immerito afflictus: id est, Deo excitante et regente ipsius conscientiam. Sic ferme Paulus dicit 1. Corinth. 8. Quidam cum conscientia idoli comedunt, tanquam idolothyton: id est, conscientia eos reprehendente, quod rem impuram et idolis consecratam comedant, seque contaminent.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.