Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

CONSILIUM, notae significationis vox est: sed habet etiam quasdam obscuriores significationes. Nam crebro retro ad causas redeundo, tum intelligentiam, quae est vis quaerendi bonum consilium: tum cogitationem, quae est in quisitio consilii, significat. Prioris exemplum: Ut benedicam Deum, qui dedit mihi consilium, Psal. 16. id est, intelligentiam. Pro cogitatione vero, aut inquisitione consilii ponitur Psal. 13. Quousque ponam consilia in anima mea? id est, variis curis et consultationibus me macerabo. Esaiae 47, Defecisti in multitudine consiliorum tuorum: id est, cogitationum ac deliberationum. Ad effectus vero progrediendo significat aliquando decretum, aut etiam conatum. ut Psal. 14, Consilium pauperis pudefacitis, quoniam Dominus spes eius: id est, conatus pauperis impeditis, quia videtis eum destitui omnibus viribus humanis, quibus vos expugnet, aut vobis resistat, et solum ope divina fretum esse. Sic Psal. 33. Consilium Domini in aeternum stabit: id est, decretum aut voluntas. Act. 5, Si consilium aut opus hoc est ex hominibus, dissolvetur: id est, hic conatus facile interibit. Esaiae 5, Veniat consilium sancti Israel: id est, eius decretum, aut etiam conatus de castigandis notis. Psal. 106, Festinaverunt, obliti sunt operum eius, Consilium eius non expectaverunt: id est. promissam eius opem aut liberationem. Ier. 23 In novissimis diebus intelligetis consilium eius. Consilium non raro pro doctrina accipitur, ut Act. 20. Omne consilium Dei annunciavi vobis. Sic puto et Luc. 7 consilium accipi, cum sequente multitudine Baptistam, pharisaei et legis periti dicuntur sprevisse consilium Dei, in suum exitium: id est, Dei decretum, aut etiam doctrinam per Baptistam illis oblatam, quam tamen imperitum vulgus accepit, probavit, et baptizari se ab eo voluit. Sic et Psal. 107, peccatores dicuntur rebellasse verbo Dei, et sprevisse eius consilium. Consilii magni angelus dicitur Christus, Esa. 9. Possis etiam interpretari, multi consilii, qui in omnibus difficultatibus consilium reperire queat: vel potius Magni consilii, id est, illius summi mysterii administrum ac executorem. qui sensus maxime placet. Nam cum varia consilia, decreta aut conatus, Deus per suos angelos exequatur: hoc tamen omnium summum; de redemptione humani generis, non nisi per hunc summum angelum aut proprium filium perficere voluit. Vir consilii alicuius, pro eius consiliario. Psalmo 119.

-- 96 --

167/168 Testimonia tua viri consilii mei Esa. 40. Quis vir consilii eius, indicavitque illi: id est, eius consiliarius fuit? cuius ille unquam consilio indiguit? Proiici aliquem a suo consilio, Iob 18, interpretantur aliqui, pro destitui consilio. In consilio Dei stare, bis reperitur. Ierem. 23, quod est, in senatu aut consultatione Dei esse. Est ibi verbum Sed סוד , non עצה ,עץ Eza, quod proprie secretam quandam consultationem denotat. Sunt etiam consilia quaedam religionis, sententiae, quae non simpliciter sunt imperatae, sed nobis permissae: ut, contrahere coniugium, aut non. 1. Corinth. 7. de quo Paulus affirmat, se non habere mandatum, sed tantum dare consilium. Similia forte quamplura in rebus Adiaphoris reperiri ac nominari queant. Scholastici plura consilia numerant, et quidem eiusmodi, quae partim sunt severissime mandata a Deo: ut, non irascendum, non iudicandum, et similia, partim quae sunt electicia, quaedam ex rebus indifferentibus, ut Mendicitas: quae illi dicunt esse perfectionis Evangelicae, perniciose opera cum Evangelio commiscentes: de quibus forte alibi.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.