Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

-- 99 --

173/174 CONTESTARI, est in Sacris literis docere, aut serio graviterque monere aliquem, de Deo ac eius voluntate, cum obtestatione aut protestatione, poenarum comminatione, et veluti testium adhibitione. Solent enim saepe prophetae caelum et terram, conscientiam auditorum, et Deum ipsum in testem vocare, et protestari, quod nisi audierint ac poenitentiam egerint, sint male perituri, ut et suam fidem liberent, et Deus sit magis excusatus, et denique ipsi auditores tanto magis permoveantur. Psal. 82, Et contestaborte Israel, si audieris me. Contestare populum, Exo. 19. pro, denuncia populo, serioque mone, ac obtestator eos, quasi adhibitis testibus. Contestatus illos, ut converteres eos ad legem tuam, Nehem. 9. Et contestatus est angelus Domini ipsum Iehosua, Zach. 13. pro, testibus adhibitis admonuit. Reperitur et extra doctrinam. ut Exod. 21, Et contestatio facta fuerit ipsius, scilicet bovis, Domino: pro, adhibitis testibus denunciatum fuerit. Sic Gen. 43. Contestando contestatus est nos, dicendo: pro, serio denunciavit nobis, adhibitis minis. In novo Testamento est crebro de tali protestatoria institutione διαμαρτύρομαι , de quo forte postea in verbo TESTANDI aut PROTESTANDI agetur. Utitur autem eo dives in inferno, Luc. 16, cum petit aliquem mitti ad suos fratres, qui eos serio moneat, aut illis contestetur de mutanda in melius vita.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.