Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

CONVERTERE aliquid, in aliam quandam formam aut statum mutare, usitate Latinis quoque significat: et plerunque de rei corporeae statu aut situ accipitur. Ab hac significatione puto illa dicta per metaphoram duci: Convertere alicuius planctum, luctum aut tristiciam in gaudium, Psal. 30. Ierem. 31, Iacobi 4. Item convertere mare in aridam, Psalm. 66. Convertere significat etiam restituere. Sic saepe dicitur de conversione captivitatis Israel. Et Petrus iubetur gladium in vaginam convertere: id est, restituere suo loco. Converti de homine acceptum deponentaliter, valde saepe significat redire ad saniorem mentem. Sic Dominus Petro dicit Luc. 17, et Matth. 18, quod si saepius in die fuerit conversus, qui peccavit,

-- 100 --

175/176 condonandum illi nihilominus esse. In hoc usu istud verbum saepissime in veteri Testamento reperitur, ut Ps. 22. Convertentur ad Deum universi fines. Covertimini filii hominum, Psal. 90. Esaiae 6. Ne forte convertatur, et sanem eum. Esaiae 16. Reliquiae convertentur. Sic et Esa. 21. Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat: Ezech. 18. Saepe etiam Deus dicitur convertere nos: id est, a prava via et a diabolo tyranno ad se ac veritatem vertere. Ps. 80. 85. 105. Ier. 31. Thr. 5. Zach. 10. Loquutio vero haec inde orta est, quod obedientes Deo dicuntur eum sequi, ut servi herum: Impii vero dicuntur averti ab eo, et sequi satanam, sicut servus discedens ab obedientia sui domini. Postremo cum resipiscunt, dicuntur iterum converti ad priorem herum Deum, ut eum sequantur ac colant. Convertere aliquem, aliquando significat refocillare, reficere: quia defatigatorum et afflictorum anima ac vita ab eis abire videtur. Contra igitur, cum vel victu vel consolatione confirmantur, videntur ad vitam converti. Psal. 119. Lex Domini immaculata convertens animas: id est reficiens. Psal. 80 ter repetitur: Domine converte nos, illumina vultum super nos, et salvabimur. Quod plerique intelligendum putant de recreatione ex plurimis afflictionibus: tametsi possis et de ipsa conversione interpretari. Converti etiam ad res pravas dicimur, sed addita ipsa illa re: ut, Converti ad idola, Deut. 31. 1. Tim. 5. Sic Num. 14. Converti post Iehovam. Converti ad infirma elementa mundi, Gal. 4. 1. Tim. 4. Converti etiam Deus dicitur, cum ex irato et averso fit propitius pater. Quare saepe ingeminat: Convertimini ad me, et convertar ad vos: id est, fiam vobis placatus. Zach. 1. Ier. 12. Sic Thren. 3, Convertere Domine usque quo? Veniunt autem istae locutiones inde, quod cum homo deberet non tantum faciem, sed et cor suum vertere ad Deum factorem suum, avertit se (ut prius dixi) ab eo ad satanam, et vicissim Deus avertit faciem ac favorem suum ab homine. Quare contra cum reconciliantur, uterque ad alterum converti dicitur. Converti etiam homines ad homines dicuntur, cum in eorum sententiam transeunt: ut Ier. 15. Convertentur ipsi ad te, et tu non converteris ad eos. Sic Malach. 4. Luc. 1. Convertet corda patrum ad filios: id est, faciet ut Israelitae Baptistam, Christum et Apostolos audiant prophetas et patriarchas, eorumque sententiae subscribent. Converti retrorsum, est adversa fortuna uti, aut etiam perire aliquem. Psal. 35. Convertantur retrorsum et pudore afficiantur, cogitantes mihi malum. Sic Psal. 9. Converti in infernum aut sepulchrum. Est autem metaphora: quia sicut homines corpore ipso aut rorsum progrediuntur, ita et actionibus progredi dicuntur. Contra etiam, sicut cum retro repelluntur, aut retro ruunt: sic et actiones eorum, conatusque, si irriti fiant, retrorsum converti dicuntur. Sic Germani dicunt, dazu fürnemen/oder der ratschlag ist mir zuruck gegangem. Converti alio qui dicuntur homines etiam ad cor, cum saniore corde expendunt quid agant, et non pergunt ruere aut furere sine omni conscientia, sicut vecordes.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.