Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

COR, vox notissimae significationis, admodum varie in Sacris literis accipitur, plurimusque eius usus est. De eius igitur figuratis acceptionibus et phrasibus agemus. Primum, quia cor in medio hominis aut animalis est, ideo admodum crebro pro medio cuiusvis rei per metaphoram accipitur. ut Cor maris, Psal. 46. No timebimus, etiam si montes praecipitentur in cor maris: sic Tyrus dicitur sita esse in corde maris. Cor terrae, Matt. 12. Filius hominis erit in corde terrae. Cor caeli. Vidisti ignem ardentem usque ad cor caeli, Deut. 4, pro, cuius flamma usque in medium caeli ascendebat. Secundo, Hebraei totum regimen hominis cordi tribuunt, et omnino rationalem animam in corde collocare videntur: certe perinde ac si ea ibi habitaret, cordi omnem vim intelligendi simul et eligendi, volendi et agendi ascribunt: sicut etiam vetustissimi Graeci, praesertim poetae, faciunt. Contra philosophi animam rationalem, et ita etiam omnem vim intelligendi, volendi ac eligendi, in capite aut cerebro collocant, solosque affectus cordi relinquunt. Sin autem velles Sacras literas cum philosophia in hac parte concordare, dicere posses, eas ideo tribuere noticias, intelligentiam et electionem cordi, quod in practicis noticiis et electionibus plurimum dominantur affectus aut motus cordis. agere autem Sacras literas non de speculativis, sed de practicis noticiis, quas Deus vult vel maxime vivas, ardentes ac operosas esse: alio qui eas docere, illas speculativas noticias etiam tantum hypocrisin quandam et labialem cultum aut honorem. Ut vero declararetur haec summa coniunctio affectuum et practicarum noticiarum, adduci posset erudita disputatio Aristotelis Ethic. 6, quod speculativas quidem noticias, ut sunt Mathematicae, non corrumpant affectus aut habitus mali: at practicas, et prudentiam ipsam, totamque cognitionem gubernatricem et consultatricem vitae prorsus evertunt: ut si quis semet prorsus dedat pravis voluptatibus aut cupiditatibus, is mox amittit pia praecepta de moribus: ut, quod propter Deum ac veram pietatem omnes voluptates, opes ac commoda, atque adeo vita ipsa sint negligenda. Ostendit sane quotidiana experientia, lapsibus et pravorum consuetudine mox excuti veras salutaresque noticias primae et secundae tabulae, atque adeo Evangelii ipsius: aut etiamsi utcunque manent, tamen esse ociosas et prorsus emortuas, quas Scriptura mortuam literam et mortuam fidem vocat: quas non aliter saepe hypocritae decantant ex suggestu, aut alioqui in colloquiis, quam psittacus suum χαῖρε . Verum sive haec sit causa, cur Scriptura totum hominis omniumque bonarum et malarum actionum regimen cordi contribuat, sive etiam quod revera ibi rationalis anima potissimum resideat, ut est ista ipsa quaestio de animae sede, et essentia omni humanae industriae ac philosophiae prorsus inexplicabilis: nos nunc omissa ea, ad explicationem vocabuli ipsius revertemur. Tribuit igitur Scriptura totam rationalem potentiam, intellectum, voluntatem, iudicium cogitationem, consultationem, electionem, et conatum, Cordi. Hinc est, quod Deus tantopere ubique flagitat ipsum cor, iubet nos eum diligere, confiteri, celebrare, timere ac amare ex toto corde. Ponitur ergo cor pro anima

-- 101 --

177/178 rationali. Hinc dicit Scriptura: Lacerate corda vestra, non vestimenta vestra, Ioel. 2. Et, Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum procul est a me. Vult enim Deus, sicut recte ille scribit, potissimum pura mente coli, cum et ipse mens sit. Sic dicitur, Corde creditur ad iustitiam, Rom. 10. Hinc etiam dicuntur purificari et mundari corda sanguine et passione Christi: nempe non caruncula illa, sed anima, praesertim rationalis, quae in corde potissimum agit. Cum Scriptura accusat cor hominis, Gen. 6 et 8. Ierem. 17. 31. Ezech. 11. 36, et alibi passim, ipsam profecto animam rationalem ab imagine Dei in satanae imaginem transformatam accusat. Et cum vicissim vel homo orat, vel Deus promittit se cor novum in eo creaturum, pro lapide exciso, ipsam essentialem animae rationalis regenerationem promittit. Sic et Hebr. 13 legitur: Bonum est gratia stabiliri cor, non cibis: id est, ipsam animam aut mentem, quae perinde gratia, ac spiritu Dei stabilitur, sicut corpus cibo exteriore. Deut. 29, et saepe alias, accusat Deus Israelitas, quod non habeant cor intelligens: ut pollicetur in sequenti, sicut et Ierem. 31 promittit se daturum illis cor intelligens, ac quaerens Deum. ubi hanc ipsam essentialem totius rationalis animae regenerationem promittit, et non illius carnalis massae corpoream quandam mutationem. Tertio, cor videtur significare saepe ipsum quasi ingenium, naturam, aut animum hominis, bonum aut malum. ut, cum Deus dicitur ponderare aut examinare corda: id est, tum naturam ingeniumve eius, tum et intimas cogitationes et machinationes. Cor saepe ipsum hominem significare videtur, non tamen sine singulari emphasi: ut cum Dominus prohibet, ne gravemus corda nostra crapula et curis huius vitae, Luc. 21: id est, nos ipsos, dum illis cor nostrum penitus addicimus, involuimus et contaminamus. Cor etiam animam aut vitam vegetativam significare videtur: ut cum hominis cor pane confortari dicitur Gen. 18. Iud. 19 et Psal. 104. Panis confirmat et vinum laetificat cor hominis: id est, ipsum hominem ratione animae aut vitae vegetativae. Sic etiam cum contra dicitur ut cera liquescere, Ps. 22. significat ipsam vim vegetativam contabescere. Cor significat etiam sensum, sententiam aut mentem. ut Actor 4. Credentium erat cor unum: id est, unus sensus ac animus. Sic cor patrum ad filios, et filiorum ad patres convertendum esse per Baptistam, dicitur Malach. 4. et Luc. 1: id est, ad veterem religionem prophetarum, communemque consensum: ita ut Apostoli et alii auditores Christi, prophetarum scripta scrutentur, sequantur, et cum eis consentiant. Sed de verbo Converto supra dixi. 1. Par. 12. Ezech. 11. 2. Par. 30, consensus in talibus locis significatur. Contra, cum repetitur haec vox, et dicitur aliquis aliquid Corde et corde agere, significat vel in summa dubitatione, cum modo hanc, modo illam sententiam magis amplectitur: vel etiam, cum aliam mentem, voluntatem aut sententiam in corde gerit, aliam ore profert aut prae se fert. Animum videtur aliquando significare: sicut Latini dicunt, animum superbum, durum, praefractum, pertinacem. ut, Cor durum male habebit in novissimo. et, Qui amat periculum, peribit in eo: Eccles. 3, Ambulare in, aut post duritiem cordis, Ier. 7. 13. 16. Sic forte illud, Indurari cor Pharaonis: id est, pertinax reddi, in Exodi 11. Et, Gentium cor indurari, ut pugnent contra Israel, Ios. 11. Sic Esai. 46, Audite me duri corde: pro, pertinaci animo. Declinans et rebelle cor, Ier. 5: id est, animus Deo rebellis et adversus. Non raro vota, desideria et cogitationes ipsas videtur declarare: ut, Ubi thesaurus tuus, ibi et cor tuum: id est, affectus et cogitationes tuae. Capere aliquem in corde suo, Ezech. 14, est, deprehendere, ac confutare eius mala studia ac vota. Et Thren. 3. Corda nostra levemus cum manibus puris in caelum: id est, vota ac desideria nostra. Sic et Sursum corda dicitur. Sic in viis cordis ambulare, Eccles. 11: pro, suis cupiditatibus obsequi. Sic David erat vir secundum cor Dei: id est, qualem Deus sibi optabat. Idem valet, secundum cor alicuius aliquid facere. Effundere cor coram Deo: id est, vota, gemitus, ac desideria sua intima, Psal. 62, Thren. 2. Pro intellectu: ut Psal. 95, Errantes corde. Sapiens corde est Deus, Iob 9. Sic saepissime cordis sapientia et intelligentia praedicatur. Sic et Exo. 31 dicitur Deus replevisse quorundam corda sapientia, ad excogitandum omne opus, etc. Sic et in sequentibus capitibus artifices tabernaculi sapientes corde vocantur. Contra etiam, cum allqui dicuntur stulti aut insipientes corde, etiam intelligens pars indicatur. ut, Dixit insipiens in corde suo, non est Deus: pro, sic suo intellectu conclusit. Sic Proverb. 3, in tabulis cordis praecepta sapientiae esse inscribenda praecipitur: pro, in intelctu: tametsi et voluntatem ardentissimosque affectus Scriptura ibi intelligat. 1. Reg. 3 petit Salomon sibi dari Cor audiens, ut recte iudicet populum Dei, et discernat bonum a malo ubi accipio intellectum excellentem. nam Audire, eis etiam intellectionem non raro significat. Sic fidere cordi, Prov. 28. Qui fidit cordi suo, stultus est: id est, intelligentiae aut prudentiae suae: seu, qui est sapiens in oculis suis. ut est Esa. 5. Sic legitur: Stolidi intelligite corde, Prov. 8. Rom. 1. Obtenebratum est insipiens cor eorum: id est, intellectus. In hac significatione dicitur cor excaecatum, aut illuminatum. Item, illuminatos oculos eius Eph. 1. Animum aut voluntatem denotat, ut cum dicitur esse cor integrum aut perfectum: id est syncerum, serium, non sub dolum, malitiosum, hypocriticum, aut simulatum: seu syncero animo aliquid agere aut conari. 1. Par. 12. Corde integro venerunt in Hebron, ut David constituerent regem. 1. Reg. 15. Cor Asa erat perfectum cum Iehova: id est, syncere et ex animo adhaerebat Domino. Sic et cor rectum. Levitae erant recti corde ad sanctificandum se prae sacerdotibus, 2. Par. 20: pro, erant paratiores, alacriores, promptiores. Psal. 78. Cor eorum non fuit rectum cum Deo, nec fideles fuerunt in pacto eius. Sic saepe pii in Psalmis vocantur recti corde. Psal. 7. Qui servat rectos corde. Psal. 11 Sagittant in obscuro rectos corde. Sic Psal. 36 et 94. In hac significatione dicitur etiam Voluntarium ac spontaneum cor. Sic Gen. 20. In integritate cordis hoc feci: id est, simplicitate aut sinceritate, citra omnem dolum malum. Sic et Psal. 101. In sinceritate cordis ambulabo. Velle, seu decretum voluntatis, 1. Sam. 14. 2. Sam. 7. 1. Paral. 17. Quicquid est in corde tuo, vade fac: id est, quicquid in animo habes, aut statuisti. Non de corde meo feci, Num. 16. Propter verbum tuum et secundum cor tuum fecisti, 2. Sam. 7. et 1. Par. 17: id est, pro tuo arbitrio, pro tua voluntate. In eodem sensu dicimur Apponere cor: id est, voluntatem aut animum. Sic apponere cor ad verbum Domini. Exodi 9. Cor tuum appone scientiae Prov. 22: id est, ex animo illi vaca. Sic Psal. 62. Substantia si multiplicabitur, ne apponatis cor. Idem sensus vocis est, cum dicitur alicuius cor ambulare post aliquid. ut Ezech. 33. Cor alicuius ambulavit post avariciam: id est, propositum ac intentio eius votaque directa fuerunt in avariciam. Item, postidola, Ezech. 20. Sic forte accipiendum est illud Deut. 10: Colas Dominum in toto corde tuo, tota anima: id est, tota voluntate. Sic etiam dicitur Dare cor suum ad quaerendum Deum, 2. Par. 11. Eadem phrasis est et Eccles. 7. 8. In eadem significatione accipitur et illa phrasis: Inclinare cor alicuius ad aliquid, aut post aliquid, aut in aliquid. Psal. 119. Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avariciam. Sic propheta de corde suo, Ezech. 13: pro, qui suo arbitrio prophetat. Quod cor significet conscientiam, supra in voce Conscientiae dictum est. In qua significatione dicitur aliquem suum Cor percutere, ut Davidem, cum abscidit

-- 102 --

179/180 laciniam vestimenti Saulis, 1. Sam. 24, aut cum numeravit populum, [1.] Sam. 28. Item damnare aliquem cor suum, 1. Iohann. 3. ubi simul monet Apostolus, pluris esse faciendum iudicium Dei, nos per verbum et sacramenta sua absolventis, quam conscientiae accusantis et condemnatis. Cum saepe Deus dicitur Scrutari, probare et explorare, intueri aut cognita habere corda nostra, videtur significare tum ingenium ac naturam nostram, tum et omnia consilia ac cogitationes, vel occultissimas ac intimas, quas ob singularem malitiam et fraudes omnes homines vel maxime celamus, et celatas occultasque esse ex animo cupimus. Scriptura igitur affirmat intimos sinus cordis, consiliorum ac conatuum nostrorum illi apertos ac patentes esse. Caeterum vox haec Cordis etiam in plurali numero admodum crebro ponitur: habetque easdem prorsus significationes, quas in singulari. ut 1. Sam. 7. Praeparate corda vestra Domino. Et 10. Cuius corda tetigerat Dominus. Psal. 4. Quae dicitis in cordibus vestris. Quod porro haec vox saepe cum renibus coniungitur, et Dominus probare dicitur non tantum corda, sed et renes nostros, id postea in voce RENIUM exponemus. Ex hisce porro significationibus admodum variae, et Latinis auribus maxima ex parte ignotae phrases oriuntur, quarum praecipuas ordine percurram. Ponere cor super aliquid, ad aliquid, alicui rei: et vicissim Aliquid ponere super cor: est, alicui rei animum advertere, eam curare, aut intentius cogitare. ut Deut. 32. Ezech. 40. Ponite cor vestrum ad omnia quae dixi, etc. pro, attendite, animadvertite. Sic ponere cor super antemurale, Psal. 48. Super greges Prov. 27. Pone cor tuum ad semitam per quam ambulasti Ier. 31. Annon posuisti cor tuum super servum meum? Iob 1. pro, annon considerasti eum? Sic 2. Sam. 18. Dan. 1. Hag. 1. Aliquando tamen simpliciter dicitur Ponere, subintellecta voce cordis, ut Iud. 19. Iob. 4. Quae locutio in eodem sensu accipitur. 1. Sam. 9. Asinis, quae perierunt, ne apponas cor tuum. 1. Sam. 25. Ne apponat Dominus meus cor super virum impium: pro, ne commoveatur ob impium: pro, ne commoveatur ob iniuriam huius mali hominis, seu non curet eum. Sic et Proverb. 14. Vidi, et reposui cor meum. Priora quae fuerunt annunciate, et ponemus cor nostrum: Esa. 41. Contra, Ponere aliquid super cor, eandem prorsus vim habet. Eccles. 7. Vivens ponet illud super cor suum: id est, expendet. Sic et Esa. 42. 57. Iustus perit, et non est qui ponat super cor: id est, advertat animum, curet. Sic Ierem. 12. 2. Samu. 10. Malach. 2, Nihil posueritis super cor, ut detis gloriam nomini meo. Idem valet etiam phrasis, Non ponere in cor: id est, non animadvertere et expendere. Sic et Ascendere super cor, est, in animum inducere, aut etiam in mentem memoriamve venire. 2. Reg. 12. Ierem. 3. 32. 44. et Ezech. 14. Viri isti fecerunt ascendere idola sua super cor suum: id est, recordati sunt, coeperunt ea denuo venerari. Vicina huic phrasis est, Redire ad cor, et Reducere ad aut super cor, Esaiae 44. Deutero. 30. Thren. 3, et Esaiae 46. ubi dicitur, Reducite praevaricationes ad cor: id est, recordamini et diligenter expendite peccata vestra. Contritum corde aut confractum esse, supra in CONTERO exposui. Festinus corde, Esaiae 35. Tener corde, Deuter. 20 pro timido, pavido, cuius cor facile tristibus obiectis laeditur. Latum cor alias in bonam partem accipitur, pro animoso et prudenti. ut 1. Reg. 4, Deus Salomoni latitudinem cordis donasse dicitur. Et Psal 119 dicit, Deum sibi dilatasse cor. Sic et Prov. 21, reperitur Animi dilatatio. Sic et Paulus 2. Cor. 6 dicit, cor suum dilatatum esse erga Corinthios, cum eos libere, aperte et candide monet, et quasi totum se in eorum sinum effundit. Esaiae 60, Dilatabit se cor tuum: de gaudio ac laeticia accipitur. Contra vero Ps. 101 dicit David, se latum corde non posse perpeti: id est, turgidum, inflatum, magnas spes, dignitates ac opes in animo voluentem supra suam conditionem, et ingentia quaedam sibi tribuentem supra suas dotes. Praeputium cordis valde crebro in Sacris literis reperitur, et significat totum veterem Adamum, seu essentialem corruptionem ac malitiam hominis, qua ita excaecatur anima rationalis, ut nihil rerum aut motuum divinorum percipiat: sicut si cordi ipsi circum posita esset quaepiam membrana, ut nihil sentiret exterius id ferientium, aut ulla ratione urgentium. Impinguari cor, Psalm. 119, significat tum stupiditatem, tum et praefractam pertinaciam. Matth. 13. Incrassatum est cor populi huius. Omnino vicina est haec loquutio praecedenti, de praeputiato corde. nam pinguedo vel exterius contegit cor, ut nihil sentire possit: vel etiam interius ita complet omnes meatus, ut minus expedite suis functionibus defungi, et nervi minus illum quasi spiritualem tactum percipere queant: aut quasi quodam thorace munitum esset contra omnia externa obiecta, praesertim contra verbum Dei, ne ab eo feriri ac permoveri, aut id percipere vel intelligere possit. Simili plane ratione dicitur Cor lapideum, aut Adamantinum. Contra igitur toties inculcatur circumcisio cordis interna, quasi si Deus illam crustam amovendo, sensum verbi sui cordi praebere vellet. Significat autem proprie immutationem, aut regenerationem rationalis animae. Cordis robur, Psalm. 73, pro animositate. Sic etiam dicitur cor leonis. Et contra, cor infirmum, pro afflicto et perterrefacto, Esaiae 1. Sic fieri cor fortium ut mulieris, Ierem. 48. Et ut caera, Psal. 22, pro pavido et imbecillo. Plenum cor, Eccles. 8: pro, toto impetu in aliquid tendens. Sic cor replens aliquem: Esther 7. Ubi est iste quem replevit cor eius, ut faceret sic? id est, quem animavit aut impulit ad tantam rem. Corde et corde aliquid agere, aut etiam duplici corde, 1. Par. 12 significat alias dubitante corde, alias etiam hypocritico ac insincero corde aliquid agere aut moliri. Psalm. 12 Labio blanditiarum in corde et corde loquuntur. Eadem vis phrasis huius est, cum Iacob. 4 dicit, Purificate corda duplices animo: id est, instabili aut insincero animo praediti. Contra autem, Unire cor. Psalm. 86. Uni cor meum Domine, ut timeat nomen tuum: id est, ita confirma ac constabilito, aut ab omni dubitationum vacillatione ac fluctuatione libera, ut te sincere ac uno constantique motu diligat. Sic et Ezech. 11 promittit Deus, se daturum populo suo cor unum. Opponitur haec phrasis praecedenti, Corde et corde, aut duplici corde. Ezechielis 11. Dabo eis cor unum. Videtur non de mutua concordia plurium dici: sed de una certa ac constanti piorum sententia, qua sint Deo suo adhaesuri et servituri, ac ne quaquam duplici corde futuri, vel huc atque illuc vacillaturi aut claudicaturi. Cum corde alicuius esse aliquid, est, eum cogitare, in animo habere, sentire. Ios. 14. 1. Par. 28. Sic et 2 Par. 29 dicitur, Est cum corde meo, percutere foedus cum Domino: id est, cogito, in animo habeo. Sic et in corde alicuius aliquid esse, Deut. 5. 1. Reg. 8. Vade fac quicquid est in corde tuo. 2. Sam. 8. Caeterum Alicuius cor cum altero esse, aut non esse, Iud. 16, significat eum amare, aut non amare. Auferre cor, et Absque corde, Hoseae 7. Iob 12. alias vecordem, id est, stultum: alias prorsus trepidum significat. Dicit enim Iob, quod Deus aufert cor capitum populi. Dissolutum cor, Ios. 2. Sic iuvenis carens corde: pro stulto, vecorde, Proverb. 7. Cor alicuius concidere, 1. Samuel. 17: pro, perterrefieri ob Goliath. Sic et Homerus de timente dicit, quod ei cor in genua deciderit. Sic et Cor alicuius aliquem dereliquit, Ezech. 11. Psalm 40. Debilitari cor, Genes. 45. Desolari cor, Psal. 143: pro, obstupescere. Sic frangere cor populi, Nume. 32. Liquescere cor, Deut. 20. pro, perterrefieri. Perire cor, Iere. 4 Cor circumire, Psalm. 38: est, in varias cogitationes distrahi, aut etiam nimia solicitudine ac metu palpitare et trepidare,

-- 103 --

181/182 veluti si ex uno latere in aliud saltitet: In vel cum corde dicere, est cogitare. Eccles. 2. Impius dicit in corde suo, Oblitus est Deus. Psalm. 10. pro cogitat, certo statuit. Sic et Psalm. 36. item Psalm. 14. Dixit insipiens in corde suo, non est Deus. Sic et loqui cum corde, Ecclesiast. 1. et In corde, Psalm. 4. Cor sum nutrire, pro indulgere, Iacobi 5. Enutrivistis corda vestra, ut in die mactationis: id est, indulsistis cupiditatibus cordis vestri, laute victitando, voluptatibus vacando, et alia omnia pro libitu agendo. Cor suum alicui rei dare: pro, illi sese totum dedere, vacare. 2. Par. 11. Dare cor suum ad quaerendum Iehova, Ezech. 28. Dedisti cor tuum tanquam cor Dei. Significat superbire ultra modum, seque Deo aequare. Cor aliquem extollit ad aliquid: pro, incitat. Exod. 35. 36. Sic et elevare, 2. Par. 25. Sic et 2. Par. 17, Elevatum est cor eius in viis Iehovae: id est, hoc summo studio, diligentia ac magno zelo egit, ut Deo obediret, et veram religionem repurgaret. Aliquando significat etiam inflare. ut, Percussisti, Edom, propterea sublevavit te cor tuum. Vicinum ei est, quod supra ex Esther dixi: Cor implere aliquem, 2 Regum. 14. Furari cor alicuius, significat alias celare aliquem aliquid. ut Genes. 31 dicitur Iacob furatus cor Laban: id est (sicut textus semet exponit) suum consilium conatumque eum celavit. Alias significat artificio se aut etiam malitiose sibi conciliare animos hominum. Sic Absolon. 2. Sam. 15 dicitur furatus cor Israelitarum, quos praehensando, et patrem calumniando sibi conciliabat Homerus quoque hac phrasi in hac significatione Iliad. 1. utitur. Invenire cor suum, ut oret, aut aliquid agat, 2. Sam. 7. subintelligitur, paratum, promptum. Lavare cor a malitia Ier. 4: pro, removere pravas cogitationes ac consilia de corde inquit enim propheta: Lava a malitia cor tuum, ut salva sis. Usquequo morari sines in medio tui cogitationes iniquitatis? Alioqui in novo Testamento, mundari et purificari corda, significat tum remissionem peccatorum, tum et renovationem, quae fit per Spiritum sanctum, excidentem cor lapideum, et dantem novum. Loqui ad cor, vel super cor alicuius, est ei grata dicere, eiusque animum blando sermone delinire. Gen. 34. 50. Ruth. 2. 2. Sam. 9 Hos. 2. Sic et Esai. 40. Loquimini ad cor Ierusalem. Interior cordis homo, 1. Pet. 3. Quarum ornatus sit interior cordis homo. praecipit Petrus ut honestae matronae interius animam virtutibus, non exterius corpus vestib, exornare studeant. Possidere cor, Prover. 19. Possidens cor diligit animas suas: id est, cohibens impetus aut affectus cordis. videtur hic cor ipsam affectuum potentiam denotare. Retrorsum verti cor, Psal. 44. pro, recedere a bono instituto aut vocatione. Cogitationes ascendere in cor, supra in vocabulo Cogitationis expositum est. Scriptura passim, praesertim in novo Testamento, dicit de purificatione cordis. Et Christus dicit, Beatos esse mundos corde, quia ipsi sint Deum visuri. Est vero triplex mundicies cordis. Prima quidem, et praecipua, cum per remissionem peccatorum liberantur aut lavantur corda ac conscientiae nostrae ab omni culpa praeteritorum peccatorum. Sic Act. 15 dicuntur fide corda nostra purificari. Secunda, cum etiam renovantur ac mundantur corda nostra abscisso praeputio aut mortificato vetere Adamo, elutisque pravis opinionibus, cogitationibus et cupiditatibus. Sic David petivit in se cor mundum creari, Psal. 51. Tertia denique est mundicies cordis cum omni studio novam obedientiam praestantes, ab omnibus malis consiliis ac conatib. abstinemus, nosque summo conatu repurgamus. Ex corde, aut etiam toto corde aliquid facere: pro, ex animo, seu promptissimo animo, essentiente etiam ipso corde, ac eius omnibus affectib. et motibus, ut mox plenius dicam. Cor carneum, Ezech. 11. 36. et Ierem 31, ponitur pro docili, sequaci, ad bonum flexibili, et Deum timente: sicut caro molle quid est, et quod facile penetrari queat. Opponitur autem cordi lapideo ac indurato, quod nullis mandatis ac minis Dei movetur aut terretur: sicut lapis non facile penetratur ulla plaga. Zacharias etiam de adamantino corde loquitur. Cor novum accipitur itidem in meliorem partem, et significat cor Deum timens eiquo obsecundans: quod ad discrimen veteris ac nobiscum nati, impii et inobedientis dicitur: quia hoc noviter nobis singulari Dei misericordia est donatum. Cor esse in ore, stulticiam indicat: et contra, Os in corde, sapientiam. Ecclesiastici vigesimoprimo: Quia stulti blaterant quicquid eis in buccam venit, tanquam si ibi cogitarent: aut quia etiam quicquid in corde habent, id mox effutiunt, nihil prorsus celantes, perinde ac si eis cor non procul in medio pectoris, et tot latebrarum aut sinuum inclusum esset, sed in ipso ore ac dentibus promptum. Contra sapientes nihil temere loquuntur, sed tantum probe cogitatum ac meditatum, perinde ac si eis os quasi in ipso corde procul remotum esset. Celant quoque iidem quae celanda sunt, perinde ac si illorum os non ita in promptu ac propatulo esset, sed in mediis sinibus pectoris reclusum et abditum. Corde compungi, Act. 2. Et, Spiritus compunctionis, Esaiae 6. et Rom. 11. Sed Act. 2. Corde compuncti sunt, in bonam partem accipitur: pro, poenitentiam egerunt. Sumitur autem phrasis ex illis acerbis conscientiae morsibus, quibus in vera peccati agnitione correi peccatoris sauciatur. Vide supra in voce Compunctionis et Compungere. Christus dicit, bonum ex bono thesauro cordis bona depromere, et malum mala: ubi per thesaurum proculdubio vocat ipsam rationalem animam, quae vel est regenerata, vel non regenerata, vel domicilium Spiritus sancti, vel satanae, quaeque est receptaculum tum bonorum tum malorum habituum, vitiorum ac virtutum: ac denique officina, vel potius mater bonarum et malarum cogitationum ac consiliorum. Totum cor alias significat summam quandam perfectionem: ut cum iubemur diligere Deum ex toto corde, tota anima, et omnibus viribus: ubi plena, perpetua, ac perfectissima dilectio flagitatur, quae homini etiam renato est impossibilis. Alias tantum serium ac sincerum studium denotat. ut cum Actor. 8. dicit Philippus ad Eunuchum, Licet baptizari si ex toto corde credis: id est, serio, et non hypocritice. Cor perversum, est contrarium recto, simplici ac sincero: nempe quod nec Deum vere timet ac colit, nec erga proximum sincere ac bona fide, seu ut bonum virum decet, agit. Psalm 101 Cor perversum discedat a me, malitiosum non agnoscam. Benedicere sibi in corde, est blandiri sibi, ac adulari, sua prava consilia probare, ac bonos eventus sibi polliceri. Deut. 29. Si itaque, cum aliquis audierit verba maledictionis huius, ut benedicat sibi in corde suo benedicendo: id est, promittat sibi res secundas, et impunitatem contra hasce meas minas ac poenas.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.