Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

CREO, verbum plerumque ac maxime proprie significat aliquid divina potentia ex nihilo fieri: sicut caelum ac terra, aliaeque creaturae a Deo immensa potentia ac sapientia ( Gen. 1. ) creatae esse dicuntur. Aliquando vicina quadam significatione et leni catachresi, de novo quopiam ac inaudito miraculo accipi solet: ut Num. 16. 18 dicit Moyses, quod creationem creabit Dominus, et novo ac prius inaudito exemplo perdet Chore, Datan et Abiron, quos terra devoravit, quod inauditum fuerat priorib. seculis. Denique etiam piorum renovatio ac conversio dicitur Creatio, eo quod nova ac minime physica naturalive ratione ex pessimis satanae filiis et ministris ac mancipiis,

-- 107 --

189/190 filii Dei fiunt: idque quasi prorsus ex nihilo, certe non ex carne ac sanguine, nec ex voluntate viri, sed ex ipsomet Deo. Iohan. 1. Psalm. 102. Populus qui creabitur, laudabit te. Sic Psalm. 51, petit in conversis creari cor novum. Et Paulus etiam valde significanti verbo condendi, quod saepe verbo creationis aequivalet, novam istam hominis pii formationem indicat. ut, Conditus secundum imaginem. Et, Conditi ad bona opera. Et inde vox κτίσις crebro Creatura vertitur. Sic verbum Creandi etiam Esaiae 65, et Ezech 28, de nova piorum formatione accipitur.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.