Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

CUM praepositio in Sacris literis varia omnino huic linguae propria significata habet, quae ut potero percurram. Saepe instrumentum significat: ut, Percutere cum gladio. Verbum cum aliquo, pro alicui factum: Psalm. 105. Recordatus est verbi sanctitatis suae cum Abraham: pro, sacrosanctae promissionis Abrahamo factae. Cum aliquo esse Deum, aut Dominum: pro, ei assistere, opitulari, patrocinari, etc. David crescebat, quia Iehova erat cum eo. 1. Paralip. 11. Portio cum Deo: pro, a Deo. Ista est portio hominis impii cum Deo: pro, â Deo. Cum Deo aliquid facere, 1. Sam. 14: pro, adiutum potentera Deo, gloriose aliquid facere. Cum aliquo pugnare, aut aliud quid facere, non raro pro contra ponitur. Instruxit cum eo aciem: 2. Paralip. 13. pro, contra eum. Pugnavit Iehova cum inimicis Israelis: pro, contra. 2. Par. 20. Haec phrasis etiam Latinae et aliis Linguis ignota non est. Cum aliquo aliquid esse: pro, esse eius consilium, opus, aut qualitatem seu naturam. Quod est cum omnipotente, non abscondam: Iob 27. pro, quae Deus facere solet. Cum Iehova est misericordia. Psal. 8. pro, Iehova est misericors. Fuit cum corde Davidis aedificare domum Domino: pro, eius consilium, mens, sententia. 1. Reg. 2. Secretum Iehovae cum rectis: Proverb. 3: pro, notum est illis. Erga. Cum sancto sanctus fueris, cum perverso perveteris: pro erga sanctos et perversos talis eris. Dormire cum pignore, Deuter. 24. Non dormies cum pignore eius: id est, retento eius pignore per noctem tecum, vel apud te, aut quin prius reddas pauperi suum pignus. Non erit memoria sapientis cum stulto in seculum. Eccles. 2: pro, uterque oblivioni tradetur. Apud, aut iudicium. 1. Sam. 2. Puer Samuel crescebat, et fiebat bonus cum Deo et hominibus: pro, apud, aut iudicio Dei et hominum probabatur. Sic et de Christo dicitur Lucae secundo. Quandiu, aut durante aliqua re. Psalmo septuagesimo secundo: Timebunt te cum sole: id est, quandiu sol stabit, aut durabit. Vide suo loco Mecum et Tecum. Si. nam Cum et Quando adverbia temporis, non raro pro coniunctione Si ponuntur: quod etiam in aliis linguis fit, ob quandam rerum ipsarum vicinitatem. In Latino ac Germanico sermone exempla porferri nihil attinet, ob nimiam huius Enallages frequentiam. In Sacris literis unum aut alterum recitabimus. Exodi 22 saepe leges aut praecepta inchoantur hac vocula, Cum, vel, si quis furatus fuerit, etc. Sic saepe dicitur, Invenies Deum, Cum, quando, vel si quaesieris eum toto corde. Sic Christus dicit Apostolis: Cum Omnia feceritis, dicite, servi inutiles sumus: pro, si. Nemo enim in hac vita omnia praecepta Dei vere faciet. Conditionaliter ergo id a Christo dicitur, quod etiamsi omnia faceremus, tamen deberemus nos agnoscere pro servis inutilibus. Rom. 2. Cum gentes natura ea quae sunt Legis fecerint: pro, si fecerint. Quam eius voculae vim esse, satis ipsemet Apostolus eum locum concludens monstrat. dicit enim: Si igitur praeputium legis iustificationes servaverit. Sic et Germanicum Vuenn, promiscue iam temporis adverbium est, iam coniunctio conditionalis. Verum de hac particula, et loco Rom. 2. habes prolixam tractationem in Resolutione argumentorum disputationis

-- 109 --

193/194 meae Ihenensis. Cum coniunctio, aliquando causam alicuius sequentis effectus, aut etiam rationem vel probationem sequentis alicuius sententiae, etiam apud Latinos declarat, seu inchoat.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.