Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
CEDRUS, praesertim Libani, procerissima et elegantissima arbor, optimosque ac pulcherrimos asseres aedificiis suppeditans, plerunque vel per metaphoram, vel per similitudinem denotat potentes ac florentes, potissimum impios. ut Psal. 29, Vox Domini confringentis cedros. Ezech. 31, Cui nam similis es in magnitudine tua? Ecce Assur, cedrus in Libano: id est, similis cedro. Aliquando etiam piorum felicitatem depingit. ut, Sicut cedri iuxta aquas, tabernacula Iacobi: Nu. 24. Sicut cedrus in Libano multiplicabitur iustus: Psal. 92. Sic et Eccl. 24 legitur, Sicut cedrus exaltata sum in Libano. Monuimus supra in voce CARDUI, de hac cedri significatione aut proprietate: deque proverbio, Carduus ambivit filiam cedri, Cedrus etiam pro cedrinis tabulis ponitur: ut 1. Reg 6, Et cedrus erat super domum intrinsecus: id est, interius cedrinis tabulis fuit convestita. Ier. 22, Nunquid regnabis, quod tu te misces cum cedro? id est, quod tu tibi extruis tam splendidam domum ex cedro. Cedrum eius nudavit, Zophon. 2: id est, interiorem cedrinam contignationem detexit.

|