Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

CHRISTUS Graeca vox, Meschias Hebraea, significat unctum. Tributum vero est hoc nomen, cum omnibus summis sacerdotib. ac regibus Iudaicis, tum praesertim filio Dei incarnato, Domino et servatori nostro de quo hic potissimum agemus. Fuit autem id nomen

-- 70 --

115/116 cum illis, tum huic Domino nostro, non ut proprium, sed ut appellativum, seu vere officii nomen attributum: ut tantundem illis significaverit, quantum nobis Rex aut Pontifex, ut postea dicetur. Sicut recte Tertullianus adversus Praxeam dicit, Christum non esse nomen, sed appellationem. Nam nomen proprium ac genuinum Domini ac servatoris nostri fuit IESUS, quod ipsi a Deo per angelum et parentes impositum est, quod esset salvum facturus populum suum a peccatis eorum: de quo suo loco. Nomen porro hoc ideo fuit olim tributum regibus et sacerdotibus, quia illi in sui inauguratione inungebantur: ut de Aarone summo sacerdote et filiis eius habetur Exodi 29. Levitici 6. 7. 8. Num. 17. De regis vero inunctione habes Iudicum 9. 1. Samuelis 10 et 15. ubi David et Saul inunguntur. Usitatum sane et hodierna die est, Caesares ac reges inungi, Quam caeremoniam ideo Deus adhiberi voluit, ut et veluti separati a reliquo vulgo, eoque in maiori quadam reverentia essent: et scirent non esse in ipsis satis roboris ac industriae ad tantas functiones, nisi divinitus spiritu consilii, sapientiae ac fortitudinis, in rebus arduis perinde tum confirmarentur ac reficerentur, tum etiam contra externas laesiones inimicorum munirentur: sicut in magnis laboribus et aestibus, in illis Orientalibus locis, corpora salutaribus unguentis tum reficiebantur, tum et contra externas laesiones aeris, caloris et aliorum incommodorum confirmabantur et praemuniebantur. Sicut saepe in historiis, milites sese oleo contra frigus inunxisse legitur: praesertim vero Livius id de Hannibalis militibus in conflictu ad Trasimenum refert. Fuit etiam specialis quaedam confectio illius sacri olei, Exod. 30, divinitus praescripta: fuitque gravissime interdictum, ne quisquam eam imitaretur, aut adhiberet in ullis profanis usibus. Sicut igitur illi sacerdotes et reges populi Dei, ob hasce causas vocati sunt uncti vel Meschiae, cum essent tantum typi aut figurae unici veri sacerdotis ac regis populi Dei, Domini ac servatoris nostri: ita porro non tantum officium sacerdotale ac regium, sed et nomen ipsum uncti aut Meschiae ab illis, ad hunc summum verumque regem et sacerdotem aeternum Ecclesiae ac Dei translatum est. Saepe igitur in veteri Testamento sub diversis nominibus, et sub hoc ipso Meschiae, Danielis 9, praedictum est, venturum esse illum verum regem ac sacerdotem, totiusque mundi servatorem. Praecipue tamen celebre fuit nomen: Meschiae huic Domino, veluti per excellentiam attributum: quia hic demum esset verus Meschias, seu etiam Meschias Meschiarum, rex regum, et sacerdos sacerdotum. Quare perpetuo in ore ac auribus Israelitici populi fuit, venturum esse Meschiam divinitus promissum, qui sit aboliturus summa ac vera mala, et restituturus vera bona instaurata Ecclesia, religione ac cultu Dei. Sicut Samaritana dicit: Scio quod Meschias veniet, qui vocatur Christus: cum is venerit, indicabit nobis omnia. Est igitur observandum, quod IESUS fuerit nomen proprium Domini ac servatoris nostri: sed Meschias fuit nomen officii, aut appellativum servatoris. Cum ergo toties quaeritur aut disputatur in novo Testamento, IESUM esse Meschiam aut Christum, haec ipsa quaestio agitatur: An hic homo, qui vocatur IESUS, filius Mariae et Ioseph (ut putabatur) sit ille verus Meschias ac servator mundi, toties a Deo per patriarchas et prophetas promissus: an huic subiecto aut viro conveniat illud praedicatum vel dignitas. Iudaei id negabant. At ipse Dominus, eiusque Apostoli contra monstrabant, omnes promissiones, et descriptiones veteris Testamenti de Messia, huic personae convenire, ac in ea impletas esse. Inde tam crebrae citationes et applicationes veterum prophetiarum, ad hunc IESUM, et eius facta, et ad alias eius circumstantias. Sic igitur et Iohannes Capite 20 testatur: ideo esse illa omnia scripta ut credant IESUM esse Christum, filium Dei: id est, ut credant hunc ipsum hominem IESUM, esse illum verum Meschiam. Syllogismus totius Scripturae praesertim novi Testamenti, quod ad Meschiam attinet, hic est. Maior: Quicunque vir habuerit hasce et illas notas in veteris Testamenti promissionibus descriptas, erit verus Meschias. Huc pertinent prophetiae veteris Testamenti. Minor: IESUS habet omnes illas notas aut circumstantias. Huc pertinet tota historia Evangelistarum. Conclusio: Igitur IESUS est Meschias. Haec est totius Scripturae summa, et primarius syllogismus, praesertim novi Testamenti. Operaeprecium fuerit etiam rudiores monere, quomodo Christus sit rex et sacerdos: quod compendio fiet, ne extra nostrum institutum in Theologicas disputationes digredi videamur. Regis ergo munera sunt tria: iudicare, regere, ac tueri suos. Sic et Dominus tuetur Ecclesiam suam, contra impiorum et satanae furores, sive violentiae ac fraudum, sive etiam falsae doctrinae: regit eam suo verbo ac Spiritu sancto, quin et coram cum ea agens in omnibus difficultatibus, ut promisit se nobiscum fore usque ad finem seculi: et denique iudicat et castigat malos seu impoenitentes, ligans eos, et alio qui peccata puniens, 1. Corinth. 11. et vindicat bonos, solvens eos et liberans, praesertim a peccatis suis: id est, iniustitia, morte, diabolo et inferis: multo vero etiam magis ac illustrius in extrema die iudicabit. Sacerdotis sunt etiam tria primaria officia: docere, orare et sacrificare. Quae Christus non tantum hîc in terris agens, perfecte peregit: sed et nunc, ac usque ad diem extremam faciet. Nam et hîc in terris docuit per se et suos discipulos: et nunc idem facit, dando Ecclesiae suae puram doctrinam, et varios salutares doctores. quin et Spiritu sancto tum doctores, tum et auditores intus erudiendo, aut θεοδιδάκτους faciendo. Oravit item pro Ecclesia sua Iohan. 17. orat et nunc apud caelestem patrem, pro ea perpetuo intercedendo, et nostras preces votaque ipsi proponendo. Denique et sacrificavit sua passione, obedientia ac exinanitione perfecte, hic in terris existendo: et nunc illud idem sacrificium patri offerens, aut veluti in memoriam revocans, omnis generis bona, praesertim spiritualia, nobis quotidie ab eo impetrat. Habes hîc summam aut scopum totius Biblici thesauri. Hactenus dixi, quo modo nomen Christi aut Meschiae, Domino ac servatori nostro attributum sit: nunc et de phrasibus quibusdam huius vocis dicemus. Christum igitur a patre venire in mundum, est, eum nasci hominem, hic versari, docere, et pati pro hominibus, ut ei pater ad hoc munus eum mittens iniunxit. Contra, Exire ex mundo, et abire ad patrem, Ioh. 16, est, per passionem ac mortem deserere hanc temporariam vitam, et visibilem hominum conversationem, et carnem suam in gloriam patris perducere, et ad eius dexteram considere. Agnoscere Christum, Iohan. 17, est vera fide agnoscere, quod hic sit verus Dei filius, propter nos incarnatus, passus, resuscitatus, et in caelestem gloriam sublatus ac glorificatus. Idem significat et Manere ac esse in Christo, nempe in tali fide perseverare, eaque beneficia Christi apprehendere: Rom. 16. Gal. 1. Christum induere, Galat. 3. Quotquot baptizati estis, Christum induistis: est per fidem fieri participem omnium beneficiorum Christi, atque adeo et membrum eius fieri, et denique ab eodem per Spiritum sanctum renovari. In Christi mortem baptizari, et cum eo sepeliri, Rom. 6. est, tum beneficiorum Christi participem fieri: tum et mortificato originali peccato, novitate ac omni pietate vitae novum hominem exprimere. Christum lucrifacere, Philip. 3, est (ut ibi Paulus ipse exponit) eius gratuitam iustitiam, aliaque beneficia consequi, Christus peccato est mortuus,

-- 71 --

117/118 Rom. 6 id est propter peccatum seu ad abolenda peccata: sicut et Latinis verba cum dativo saepe significant in alicuius commodum, aut contra aliquid fieri, ut proverbium, Non omnibus dormio, sonat. Christum sedere ad dexteram patris est, in summa gloria ac maiestate cum patre ex aequo regnare: de qua re forte aliquid in voce Dexterae aut Sinistrae dicetur. David utitur nomine Meschiae pro ipso rege Saul, dicens: Quis iniiciat manum suam in Christum Dei, et erit innocens? 1. Sam. 24. 26. 2. Sam. 1. Sic et Samuel dicit de successore Saulis: Num est coram Deo Christus eius? Sic et in Psalmis saepe haec vox pro rege Israelis ponitur. Esaiae 45, Cyrus vocatur Meschias. Ps. 105 ponitur haec vox pro omnibus piis praesertim autem sacerdotibus aut doctorib. verae religionis. inquit enim: Non permisit hominem molestare eos, et obiurgavit propter nos reges: ne attingatis Meschias, id est Christos aut unctos meos, et prophetis meis ne malefeceritis. Scriptura tribuit omnibus piis spiritualem unctionem: de qua voce acre in vocabulo Unctio dicetur. Utile porro est, nomina Christi in promptu haberi. Quare adscribemus ea primum, ut sunt in Veteri testamento. Appellationes naturae humanae promissi Messiae convenientes, sunt istae: Semen mulieris prima est appellatio Messiae, quae in Sacris literis occurrit, Genes. 3. quia verus homo erat futurus. Item seme Abrahae, quia ex eius familia nasciturus erat, Genesis 22 Item semen Isaaci, Gen. 26. Semen Iacobi, Genesis 28. Homo quia naturam humanam Messias erat assumpturus, Gen. quarto: Possedi virum per Deum. nam Eva putabat istum suum filium esse illud semen promissum, quod esset serpenti caput contriturum. Verum erat in persona, non erat in promissione. Psalmo 87. Et de Sion dicetur homo, et homo natus est in ea. Filius hominis. Daniel. 7. Quasi filius hominis veniebat. Dan. 10. Quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea. Item rursum tetigit me quasi visio hominis, et confortavit me. Vir, Zach. 6. Ecce vir oriens nomen eius. שילה Gen. 49: Non auferetur sceptrum de tribu Iuda, donec venerit Siloh. Significat autem Siloh felicitatem, vel authorem felicitatis: inde a quibusdam vertitur heros. Iudaei quidam etiam Messiam interpretantur. Aliqui etiam filium eius, scilicet Iuda. nam Messias debebat ex tribu Iuda nasci. Puer. Esaiae 9. Puer natus est nobis, et parvulus datus est nobis. Radix et surculus Isai, Esaiae 9 quia verus homo, et ex postrema posteritate familiae Isai nasci debebat. Filius David, 2. Regum 7. Item Germen, Esaiae 4. In die illa erit germen Domini in magnificentia. Hieremiae 23. Item capite 33. Suscitabo David germen iustum. Item alias dicitur tantum germen absque epitheto: ut Ezec. 34. Suscitabo eis germen. Appellationes autem quae naturae divinae promissi Messiae competunt, sunt istae. Filius Det. Psalm. 2. Ego hodie genui te. Daniel 3. Quartus similis erat filio Dei. Esd. lib. 4. cap. 2 Ipse est filius Dei יהוה Iehova. Es. 2. Et elevabitur Iehova solus in die illo. Cap. 25. Ipsi videbunt gloriam Domini, decorem Dei nostri. Cap. 40. Parate viam Iehovae. Cap. 45. Israel salvatus est in Iehova. Hier. 23. Et hoc est nomen quo vocabunt eum, Dominus iustitia nostra. Ioel. 3. Dominus de Zion rugiet. Item. Dominus spes populo suo. Zachariae 14. Iehova exercituum. Esaiae 2. Item cap. 8. Dominum exercituum ipsum sanctificate. Loquitur autem ibi Esaias de Messia. Cap. 12. Confitemini Iehovae, et invocate nomen eius Et hic de Messia gratias agit. Cap. 47. Redemptor noster, Dominus exercituum nomen illius, sanctus Israel. Deus Israel. Amos 4. Praeparare in occursum Dei tui Israel. Adonai. Esaiae 4. Tunc abluet Dominus (Adonai) sordes filiarum Sion. Psalm. 110. Dixit Dominus (Ladonai) Domino meo. Adonai Iehova. Esaiae 40. Ecce Dominus Deus in fortitudine mea. אל Esaiae 9. Vocatum est nomen eius אל Deus. אל־שעון Deus salvator meus, et salus mea Esaiae 12. Ecce Deus salvator meus. Appellatio Messiae, quae utrique naturae convenit, est עמנואל Immanuel. Esaiae 7. Vocabis nomen eius Immanuel, id est nobiscum Deus. idque ob duas naturas, quibus haec persona est praedita: divina nimirum, et humana. Esaiae 8. Erit extensio alarum eius (regis Assyriorum) implens latitudinem terrae tuae, o Immanuel: id est, Deus puniet terram, in qua est exhibendus Messias. Appellationes Messiae, quae officium eius complectuntur, sunt משיה Messias, χριστὸς , unctus tribuitur primum etiam regibus et sacerdotibus, quia inungebantur reges ac sacerdotes. ut 1. Reg. 16. Num coram Domino est Christus eius. 1. Reg 24 Propitius mihi Dominus, ne faciam hanc rem Christo meo. Item, Christus Domini est: id est unctus est rex a Domino constitutus. 2. Reg 1. Ego interfeci Christum Domini. Esaiae 45. Haec dicit Dominus Messiae suo Cyro. Sed deinde haec appellatio in specie promisso Salvatori tribuitur, 1 Reg. 2. Sublimabit cornu Christi sui. Item, Ambulabit coram Christo meo cunctis diebus. 2 Reg. 23. Dixit vir, cui constitutum est de Christo Dei Iacob. Psalm. 2. Adversus Dominum et adversus Christum eius. Psalm. 84 Respice in faciem Christi tui. Daniel 9. Usque ad Christum ducem hebdomades septem. Item Christus occidetur. Habacuc tertio: In salutem cum Christo tuo. Esdrae libro quarto, capite septimo: Morietur filius meus Christus. Propheta, a doctrina. Deuteronomii decimooctavo: Prophetam de gente tua suscitabit Dominus: Sacerdos. Zach. tertio: Ostendit mihi Dominus Iesum sacerdotem magnum. ita enim Deus voluit pingere Messiam. Zachariae sexto: Erit sacerdos super solio suo. Rex. 1. Regum 2. Dabit imperium regi suo, et sublimabit cornu Christi sui. Sophoniae tertio: Rex Israel Dominus in medio tui. Zachariae nono Rex tuus veniet tibi iustus. Psalm. secundo. Ego constitui regem meum super Zion. Psalmo vigesimoquarto: Quis est iste Rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio. Salutare, Salvator. Genesis 49. Salutare tuum expectabo Domine. Sic autem vocatur ab officio, quia salutem generi humano adfert. Psalmo decimoquarto: Quis dabit ex Sion salutare Israel? Psalmo 98. Viderunt omnes termini terrae salutare Dei nostri. Psalmo 119. Expectabam salutare tuum Domine, et mandata tua feci. Item Concupivi salutare tuum Domine, et lex tua meditatio mea est. Esaiae 51. Egressus est salvator meus. Cap. 52. Videbunt omnes terrae salutare Dei nostri. Cup. 62. Ecce salvator tuus venit, Ieschuach. Salvator. Esaiae 12. Haurietis aquas cum gaudio de fontibus Salvatoris. Inde est appellatio IESUS in novo Testamento. Habacuc tertio: Ego in Domino gaudebo, et exultabo in Deo IESU meo. Esdrae libro quarto. capite septimo Revelabitur meus IESUS. Angelus. Quia mittitur ad salvandum. Esaiae sexagesimotertio: Angelus faciei eius salvavit nos. Angelus Domini (Helohim) Exodi 14. Tollens se angelus Domini, qui praecedebat castra Israel, abiit post eos. Item Exodi 23. 32. 33. Ita angelus Iehova dicitur ipse Iehova, Iudi. 6. Primum enim ponitur: Apparuit Gideoni angelus Iehova. Postea adiicitur: Respiciens ad eum Iehova, ait. Item: Dixit ei Iehova, Ego ero tecum. Certum autem est, appellationem Iehovae tantum convenire Deo: et secundae personae tribuitur, quia is duxit populum Israeliticum. Angelus testamenti, Malach. 3, Statim veniet ad templum suum dominator, quem vos quaeritis: et angelus testamenti, quem vos vultis. id est, promissus Messias. Stella ex Iacob Numer. 24. Orietur stella ex Iacob. Vocatur autem stella, quia illustris erat futurus Messias, et magnam allaturus lucem doctrinae: item largiturus lucem

-- 72 --

119/120 cordium, donaturus lucem aetetnam. קלא Admirabilis, Esaiae 9. propter essentiam et officium, quia est verus Deus et homo. Deinde, quia mirando modo vincit diabolum et expiat homines, nempe passione et morte sua. Insuper mirificat sanctos suos, ut inquit David: id est, mirabiliter regit et conservat Ecclesiam suam. יועץ Consiliarius. Esaiae 9. a doctrina, qua erudit suam ecclesiam, ut recte Deum cognoscant: quod ad essentiam et voluntatem eius attinet. גבוד Fortis. Aliqui construunt cum אל . Esaiae 9. a potentia, qua praeditus est iuxta divinitatem: et a factis, quod potenter diabolum, mortem et infernum esset superaturus, et genus humanum in aeternam libertatem asserturus. Coram mundo apparet Messias imbecillis, quia ad patiendum venit: sed est fortissimus heros, quia vincit diabolum, et potenter liberat et protegit suos. אבי עד Pateraeternitatis, seu futuri seculi, Esa. 9. ab officio: quia hoc est officium Messiae, ut generi humano aeternam haereditatem sua passione pariat, et per verbum et sacramenta benigne largiatur. שרשלום princeps pacis. Esaiae 9. ab officio: quia autor est pacis aeternae cum Deo, et eius largitor atque dispensator. Nemo enim pacem conscientiae cum Deo potest consequi, nisi ab hoc unico principe pacis. Sanctus Israel. Esaiae 12. Magnus in medio tui, sanctus Israel. Sic dictus, quia adfert sanctitatem. Esa, 41. Redemptor tuus sanctus Israel. Item cap. 47. In sancto Israel laetaberis. Cap, 63. Afflixerunt Spiritum sancti eius. Servus Dei. Propter ministerium quod obit, missus a patre caelesti. Esa. 5. 42. Ecce servus meus, suscipiam eum: Electus meus, complacuit sibi in illo anima mea. Esa. 43 Servus meus quem elegi Cap. 25. Ecce intelliget servus meus. Zacha 3. Ecce ego adduco servum meum Orientem: quia ecce lapis quem ego dedi coram Iesu, super lapidem unum septem oculi sunt. Servus David. Ezechielis 34. Servus meus David, princeps in medio eorum. Lux gentium. Esa. 42. Dedite in foedus populi, et in lucem gentium Esaiae. 49. Dedite in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae. Agnus. Esa. 16. Emitte agnum Domine, dominatorem terrae, de petra deserti, ad montem filiae Sion. Esaiae 53. Sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescit. Hier. 11. Ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam. Lapis angularis. Esa 28. Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem, lapidem probatum, angularem, preciosum, in fundamento fundatum. Qui crediderit, non festinet. Daniel. 2. Lapis de monte abscissus sine manibus, conterens statuam. Brachium a robore: quia res maximas potenter geret atque efficiet. Esaiae 40. Brachium eius dominabitur. Cap. 51. Consurge, consurge, induere fortitudinem, brachium Domini. Cap 52. Paravit Dominus Brachium sanctum suum in oculis omnium gentium, et videbunt omnes fines terrae salutare Dei nostri. Cap. 53. Brachium Domini cui revelatum est? Cap. 63. Salvavit mihi brachium meum. Pastor. Esaiae 40 Sicut pastor gregem suum pascet in brachio suo. Ezech. 34 Ecce ego ipse requiram oves meas. et visitabo eas, sicut visitat pastor gregem suum, in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum. Item: Et suscitabo super eas pastorem tuum, qui pascat eas, servum meum David: ipse pascet eas, et erit eis in pastorem. Esdrae lib. 4, cap. 2. Expectate pastorem vestrum Iustus Esaiae 41. Suscepit te dextera iusti mei Esa. 45. Rorate caeli desuper, et nubes pluant iustum. Esa. 51, Prope est iustus meus. Es. 62. Videbunt gentes iustum tuum. Redemptor. Esaiae 41. Redemptor tuus sanctus Israel. Recitavimus autem plura testimonia supra de proprietatibus Dei, quae in specie huc etiam referri queunt. Evangelista Esaiae 41. Ecce adsum, et Hierusalem evengelistam dabo. Dominator in Israel. Micheae 5. Erit dominator ( מושל ) in Israel. Malach: 3. Veniet ad templum suum dominator. Sanctus sanctorum. Daniel. 9. Ungetur sanctus sanctorum. Sponsus. Psalm. 19. Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo. Oseae 2. Sponsabo te mihi, etc. Sol iustitiae. Malach. 4. Et orietur vobis timentibus nomen meum, sol iustitiae. Gloria Domini Esaiae 40. Revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est, Leo. Hoseae 11. Sicut leo rugiet. Desideratus cunctis gentibus Hag. 2. ¶ Sic et in novo Testamento Christus multipliciter nominatur. Filius Dei dicitur propter substantiam Est enim natura Deus, ab aeterno a patre genitus: nec accepit in mundo primum eam naturam, sed de caelo veniens, eam in mundum attulit: nec mutavit eam, sed mirando et in explicabili foedere cum natura humana copulavit, seu univit. Estque distincta et subsistens persona a patre. Loca superius annotata sunt. Vocantur autem et credentes in Christum, filii Dei: verum longe alia ratione, nempe adoptione, gratia ac remissione peccatorum propter Christum. Ioh. 1. Dedit eis potestatem filios Dei fieri, qui credunt in nomen eius. Et huc pertinet illa periphrasis filii Dei Ioh. 1. Unigenitus qui est in sinu patris. Non enim plures habet filios consubstantiales Deus pater, quam hunc unum. Estque in sinu patris, hoc est ὁμοούσιος . Forte etiam in sinu patris significat, charissimum Dei filium. Filium hominis ipse Christus se utplurimum vocat, quod iptum quoque substantiam explicat: nempe quod sit verus ac naturalis homo, constans anima et corpore, natus ex Maria. Estque in hoc nomine communicatio idiomatum observanda: non enim iuxta divinam naturam filius hominis est Christus. Iesus communissima appellatio est. Divino enim consilio sic est nominatus, angelo hoc mandatum perferente ad Iosephum, ut infantem, quem Maria esset paritura, vocaret Iesum, addita insuper etymologia ac ratione nominis: Ipse enim, iniquit, salvum faciet populum suum, a peccatis suis. Matt. 1. Est igitur Iesus, officii nomen. Disputant autem ac confligunt eruditi de hoc nomine acriter. Quidam a Iehova peculiari Dei appellatione, derivare conantur: tali nimirum mutatione aut epenthesi facta, quod ex Iehova, Ieheschuch sit compositum, ac deinde rursus per quandam amputationem et muitlationem sit procrearum Ieschu. Verum eruditi hasce Rabinicas cogitationes, tanquam alienas et contortas, et nulla firma autoritate aut ratione suffultas, explodunt: et simplicissimum ac verissimum etymologiaeque e caelo prolatae maxime consentaneum iudicant, deducere a Iascha, quod salvare significat: et Ieschuah, salus aut liberatio: ac convenire cum nomine Iehosua, cum quo vocabulo nomen Iesu literis, ac ferme syllabis coincidit. nam Iota convenit cum Iod, Ita convenit cum He, Schin cum Sigma: Ain alioqui solet exilem sonum habere, et iam traductum in alienam linguam, praesertim in fine, ubi linguarum magna est libertas, facile evanescit. Est et Iehosua (Moysis famulus ac successor, qui populum Israeliticum in promissam terram perduxit, ac sorte possessiones distribuit) typus Christi, sicut multi probati Scriptores monuerunt. Idem nomen in veteri Testamento alii quoque habuerunt. Sed ea de re peritorum libri cognoscantur. Nobis enim in hac materia non est animus, copiosius aut scrupulosius ista persequi. Messias Hebraeum est vocabulum, quod exprimitur voce graeca Christus: Ioh. 14. et significat unctum, estque officii ac honoris appellatio. Nam in politia Mosaica tum sacerdotes summi, tum reges, nempe duo summa capita Ecclesiastico et politico regimine, solebant fragranti unguento, peculiariter ex Dei praescripto confecto inungi atque initiari. Estque significatum, Messiam pontificem summum, placantem genus humanum patri, ac regem aeternum fore. Dominus vocatur in Graeco, pro Iehova, nam Apostoli

-- 73 --

121/122 translationem Septuaginta interpretum retinentes, eadem voce usi sunt. Iehova autem ab Haiach, aut Hava, quod esse significat, deducitur. Coniecturae doctorum hominum sunt, Deum se vocare Exod. 3. Ero qui ero. Et Iehova nominare ideo, quod is sit Deus, qui esset aliquando iuxta promissiones factas in paradiso post lapsum, semen illud benedictum futurus, quod serpenti caput contriturum, cunctisque gentibus exoptatam benedictionem allaturum esset. Confirmatur haec sententia Pauli declaratione, qui 1. Cor. 10. affirmat, Christum esse eum Deum, qui populum Israeliticum ex Aegypto fortissima manu eduxerit. Is igitur etiam cum Mose locutus est. Ac recepta est opinio, eo tempore primum hoc divinum nomen innotuisse: licet Moses qui post illam revelationem Dei, narrationem ab exordio mundi contexuit, etiam prioribus historiis hoc nomen Dei immiscuerit. Dominus autem non idem quod Iehova significat: attamen per excellentiam hunc Deum, Dominum vocare voluerunt, quasi qui esset revera summus, ac potentiam suam in suo populo abunde declarasset, ac futurus victor peccati et mortis, non succubiturus in illa stupenda humilitate, quam subiturus erat. Est igitur et hoc officii nomen. Vocatur autem et pater Dominus, ut Matth. 11. Pater Domine caeli et terrae. Verum ibi paulo generalius est hoc nomen, ac significat, patrem caeli ac terrae potestatem habere, etc. Deus dicitur Christus, ut Iohan. 1. Verbum erat Deus. Iohan. 20. Dominus meus et Deus meus: quia est ὁμοούσιος et coaeternus patri ac spiritui sancto. est igitur substantiae vocabulum. Logos seu verbum a Iohanne evangelista nuncupatur, ut apparet, respectu nostri: nempe propter hoc insigne officium, quod fuit persona proferens ex arcano consilio Dei, decretum de remissione peccatorum, ac docens de veris Dei cultibus. Subiungit enim: Unigenitus qui est in sinu patris, ipse enarravit nobis. Iohan. 1. pater e caelo clamans, iubet hunc audiri: ergo est Ecclesiae doctor. Et videtur Iohannes hanc vocem ex Christi responsione, Iohan. 8. mutuatus esse. Tu qui es? respondet Iesus, τὴν ἀρχὴν ὅ, τι καὶ λαλῶ ὑμῖν . Principium quod loquor vobis. Ordinat praeterea ministerium, in eoque se praesentem atque efficacem fore testatur. Est autem ὑφιστάμενος , non vox evanescens, persona a patre et spiritu sancto distincta, coessentialis et coaeterna. Basilius et Augustinus autumant, eum respectu patris dici λόγον , quia sit cogitatione genitus, communicata essentia divina: perinde ut sermo in homine cogitatione gignitur, estque imago rei cogitatae. Verum in cogitationem non transfundimus essentiam, sed sunt evanescentes mentis actiones, pingentes res cogitatas sane mirabili modo. At qui tanquam in re in explorata, et omnium hominum sapientiam excedente, parcius de ea locuti sunt illi ipsi patres: ac subinde studiose inculcarunt, rem tantam humana sagacitate pervestigari non posse: ac maluerunt illam alteram interpretationem, quae nobis consolationem gratissimam suppeditat, retinere, ac suis auditoribus notam esse. Sint igitur ac maneant humanae duntaxat cogitationes de posteriori etymologia: ac valeant tantum, quantum comparationes a rebus humanis ad divinas translatae solent valere, donec in academia caelesti ex ore Christi omnia penitus ac plenius cognoscamus. Porro hoc verbum substantiale distinguendum est a verbo vocali, ut sic vocemus: hoc est, a doctrina proposita a Christo. Nam doctrina eius, quae verbum alias appellatur, nequaquam est substantia Christi. Quae enim dementia foret, dicere, eum suam substantiam effatum esse? Necesse foret et Apostolos, aliosque verbi ministros, meras Christi substantias eloqui: quo quid absurdius esset? Debere autem haec discerni, dicta aperte testantur. Iohan. 14. Si quis diligit me, verbum meum servabit, et pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Qui non diligit me, sermones meos non servat. Manifeste se et verba, hoc est doctrinam distinguit. Si Moysi scriptis non creditis, quomodo verbis meis credetis? Iohan. 5. Sermo quem ego loquor, non est meus, sed eius qui me misit patris. Soter, Salvator ab Angelo vocatur, Lucae 2. Samaritani a Christo recens conversi, et vera fide flagrantes, eum salvatorem mundi appellant, Iohan. 4. Simeon vocat salutare Dei. Respicit autem haec appellatio ad officium Christi, nempe quod salutem toti mortalium generi adferat. Ideo iucundum est, et plenum consolatione, quod Mundi salvator, et a Simeone Dei Salutare dicitur: eo quod a Deo ad liberandos homines e carcere peccati et mortis sit missus, sicut audivimus angelum nomen Iesu interpretatum esse. Immanuel, hoc est nobiscum Deus, Matthaei primo dicitur, tum propter essentiam, tum propter officium. nam, Verbum caro factum est, inquit Iohannes: hoc est, in una persona Christi unitae sunt divina et humana natura. Deinde, habitat etiam in nobis hominibus, et est efficax: Iohan. 1. Lux mundi Iohannis 8. 12. Ego, inquit, sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae. Sic et Iohannes capite primo explicat: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. id quod de doctrina, et nova luce in corde, quam accendit, intelligendum est. Iohan. 1. Ut testimonium perhiberet de lumine. Iohannis duodecimo: Dum lucem habetis, credite in lucem. Simeon praedicat eum esse lumen: et quidem explicationem subiicit, Ad revelationem gentium. Allusum autem est ad prophetiam Esaiae nono. Et citatur Matthaei quarto: Populus qui ambulat in tenebris, vidit lucem magnam: et sedentibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.