Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
CINIS, res vilis et fragilis est, quae ex re meliori, ligno, aut alia, iam absumpta, restat. Inde fit, ut homines ob extremam vilitatem se vel pulverem, vel cinerem vocent ut Genes. 18. dicit de se Abrahamus ad Deum: Cum sim pulvis et cinis, vel terra et cinis. Sic Eccl. 10. 17 et 40. Declaratur et aliarum rerum vilitas eadem metaphora: ut Iob. 13. Comparabitur memoria vestra cineri. Malach. 4. Et diruetis impios, cum fuerint ut cinis, sub plantis pedum vestrorum. Dolentes ac lugentes in cinere iacere, eoque se aspergere solebant. Fuit hic mos non tantum apud Iudaeos, sed et apud gentiles, praesertim Asianos: ut Homerus de Priamo, lugente mortem Hectoris, scribit. Ierem. 6. Filia populi mei accingere cilicio, et conspergere cinere. Hinc apud Papistas, Iudaismi simias, mos est initio Quadragesimae, cinere aspergi, cum epiphonemate: Memento quod cinis es, et in cinerem revertêris. Eodem modo et 25. cap. eiusdem, ac Esaiae 58 et 61 accipitur. Ezech. 27. dicitur: Et ascendere facient pulverem super capita sua, in cinere volutabuntur. Sic rex Ninivae, Ionae 3, se det in cinere, poenitentiam agens. Et Iob. [42.6 ] Sic Christus dicit Matthaei undecimo: Quod si ea miracula fuissent facta in Sodomis, iam olim in cinere et cilicio poenitentiam egissent. Cinerem manducare, etiam de lugentibus et afflictis dicitur: ut Psalm. 102 Cinerem tanquam panem manducavi. Et Thren 3. Cibavit me cinere. Dubium autem est, unde haec phrasis orta sit: an, quia lugentibus etiam optimus cibus insipidus est, ut cinis: vel ob copiam cineris, in quo lugentes versabantur, et quo se conspergebant: vel denique, quod aliqui nimium lugentes, revera cinere soliti sunt vesci.
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
|