Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

CLAUDERE REGNUM CAELORUM dicuntur pii doctores, cum impoenitentibus hominibus iram Dei denunciant, aut etiam aliquos excommunicant. Dicuntur et pharisaei ac seductores claudere regnum caelorum, cum veram doctrinam impediunt aut corrumpunt. Claudere igitur et aperire, significat functionem administrare: quia oeconomus cogitur claves gestare, et subinde aperire et claudere varia receptacula. et alia quidem depromere in quotidianos usus, alia vero recondere: sicut et Paulus suam functionem vocat oeconomiam. Et Christus, omnem functionem et vitam hominum in hoc mundo, cum oeconomia aut villicatione comparat. Apocal. 8. Haec locutio non oeconomicam aut inferiorem functionem, sed summam significat: cum Christus dicitur habere clavem David, claudere ut nemo aperiat, et aperire ut nemo claudat: id est, perinde habere supremam et plane regiam potestatem in hoc spirituali Israel, sicut David habuit in illo carnali. Claudi civitates, Ierem. 13, significat obsideri, aut certe continuis latrociniis cives intra moenia cohiberi, ut nulli tutus exitus aut introitus pateat. Claudere aliquem, significat incarcerare. 2 Reg. 17. Vicina huic significatio est 1. Paral. 11, David erat clausus a facie Saulis: id est, continens se in loco munito. Unde Educere de clausura vinctum Esaiae 42: id est, e carcere. Sic et Esaiae 61, Clausi pro incarceratis ponuntur. Claudere caelum, Deuteron. 10, et alibi, dicitur Deus, cum impeditne pluat: contra autem Aperire, ut possit quasi thesauros suos terrae communicare, effundendo eos superne: quam phrasin suprain voce CAELI explicavimus. Claudi cataractas caeli, Genes. 8, est desinere illam horrendam pluviam diluvii. Claudere orationem alicuius, Thren 3, pro, nolle exaudire eum. Claudere prophetiam, Dan. 12, est, ita eam proponere, ut non facile intelligi possit a quoquam, cui Deus eam non singulariter aperuerit. Contra agnus Dei in Apocal. solus reserat clausum librum. Sed de hac phrasi postea in voce LIBRI. Claudere super vulvam, est efficere mulieres steriles, Genes. 20. Contra aperire, est facere foecundas. Clausa manuum, Iudic. 3 et 20, Viri electi, qui erant clausa manu dextra sua: id est, qui scaevolae erant, qui non recte dextra uti poterant, sed pro ea utebantur sinistra. Clausus et derelictus, 1. Regum 14. 21. et 2. Regum 9, et 14. Vidit Iehova afflictionem Israelis, et non erat clausus et derelictus, neque qui auxiliaretur Israeli: id est, nemo erat usquam in clausis aut aliis locis tutus. Sic Psal. 18 dicuntur contremuisse in clausuris suis: id est, in locis aut arcibus suis munitis. Claudere viscera sua ad egestatem fratris, 1 Iohan. 3, est, non sublevare eum in sua paupertate.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.