Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

-- 60 --

95/96 CALCHAMENTA, aut Calcei pedum, figurate varie accipiuntur. Primum synecdochice, pro quavis re vili. Sic Amos 2 et 8, teste Hieronymo, accusantur impii, quod emant aut vendant pauperes pro calceamentis: sive intelligas, quod ipsas personas tam viles habuerint, sive quod causas tam tenui corruptela inducti subverterint. Hinc de vilissimo ac sordidissimo ministerio dicitur, Calceos alicui gestare aut solvere, Matt. 3, et Mar. 1: quod facere Christo, negat se esse dignum Baptista. Sic Latinis Matulam porrigere, et Alicui aquam manibus affundere, de vilissimis ministeriis accipiuntur. Secundo accipitur pro quavis re maxime necessaria. Sic Deuter. 29. et Isaiae 5, Calcei, aut corrigiae calceorum non sunt diffractae: id est, Omnia vestimenta et alia necessaria fuerunt firma. Sic et Deut. 33 dicitur: Ferrum et aes calceamenta eius. id est, Omnia vestimenta et instrumenta quae gestant, aut secum habent, sunt valde firma: et simul omnia loca quae calcaverint, erunt variis metallis plena. Tertio, Calceamentum extendere: id est, regnum augere. Psal. 60 quod Latini pedem extendere, longius progredi, ac plura occupare, dicunt: vel quia regibus non satis tutum est extra suum regnum progredi, nec facile quoquam eunt, nisi animo ac studio occupandi alienas regiones. Ideo David dicens, se super Amon calceamentum proiecisse, significat, illa loca occupasse, aut etiam pedibus ut devicta calcasse. Significat igitur ibi vox calceamentum, ipsum pedem, totumque hominem, eo usque progressum, ac per consequens eius dominium eo usque ampliatum ac extensum. Quarto, Lex fertur Deut. 25, ut qui nollet uxorem viduam fratris, carentem liberis, ducere, ad excitandum semen fratri, ei illa publice detraheret calceos, et inspueret in faciem, vocareturque eius familia Domus discalceati. Quare hoc ritu discalceationis cesserunt suum ius aliis, et quasi aliqua ignominia notati sunt, tanquam parum amantes fratris. Habere calceamenta in pedibus, significat paratum esse ad profectionem. Sic Israelitae ad hunc modum iubentur comedere agnum paschalem. Et Eph. 6, pii iubentur expediti esse ad praedicationem Evangelii. Sic et Marci 6. Ex contrario ergo aliqui ratiocinantur, quod cum Deus iubet Mosem solvere calceamenta, velit eum stare, et non longius progredi. Vel certe huius caeremoniae iniunctione, vult eum ad maiorem reverentiam timoremque excitare. Occasio autem videri posset, quod cadavera et pelles inde detractae, pro immundis habeantur. Locum autem illum vult iam Deus ob suam praesentiam pro sancto haberi: quare indicat immundos calceos removendos esse. Sic et Iosuae 5. denique Matth. 10, et Luc. 10, prohibentur Apostoli, ituri ad praedicationem, habere calceamenta, peram aut vestimenta: id est, esse solliciti de necessariis, aut semet nimium onerare commeatu et impedimentis. In calceis et cingulo posuit Ioab sanguinem belli tempore pacis, 1 Reg. 2: id est, confossis duobus ducibus, qui publica fide venerant, totus est aspersus eorum sanguine, ita ut tum cingulum, tum calcei eius contaminarentur, seu in eos sanguis illorum influeret.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.