Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous section

Next section

D

DAEMONIUM, Graeca vox a scientia, ut volunt, deducta: significat in Sacris literis proprie ipsos pravos spiritus vel angelos, quos et Satanas et Diabolos vocamus. De hac igitur voce, vel potius re, in vocabulo Diaboli. Nunc pauca adiiciam. Credo gentiles ideo diabolos vocasse Daemonia, a sciendo: quia viderunt saepe illos spiritus futura praescire, ac praenunciare. Quod etiam Plato in Cratylo, et Lactantius lib. 2, testantur. Aliquando tamen Daemones dicti sunt gentilibus, Deorum filii: corpora quidem, sed tamen immortalia habentes, ut ipsi eos esse confinxerunt. Hoc sensu Act. 17 philosophi et alii Athenienses dicunt, Paulum annunciare novos daemonas: id est, quosdam recens natos deorum filios. Doctrina porro daemoniorum. apud Paulum, est doctrina a diabolis excitata, ac in mundum et Ecclesiam invecta: quasi diceret, Non est humanum, sed diabolicum inventum. Aliquando Daemonium videtur significare idolum. 1. Cor. 10. Quae gentes immolant, daemoniis immolant: Et, Nolo vos esse participes daemoniorum.

DAMNARE, et DAMNATIO, in verbo Condemno exponitur.

DARE verbum varios idiotismos in hac lingua, tum per se, tum ratione adiunctarum vocum habet: quos ordine percurram. Illud autem ante omnia moneo, valde crebro idem plane valere, quod verbum Pono, in Sacris. Quare saepe inter se coniunguntur, saepe etiam pro se invicem ponuntur: ut qui alterutrum norit, utrunque norit. De qua re in verbo PONO. Plurimae quoque locutiones huius verbi possunt exponi per facere, efficere, aut fieri. Significat igitur crebro Permittere. Numer. 21. Neque dedit rex Syon, pertransire Israelem per terminum aut regionem suam. Non dabit in commotionem pedem tuum: Psalmo 121: pro, non permittet ut nutes. Exod. 3. Non dabit vos Pharao: pro, permittet. Psalm. 55. Non dabit in aeternum nutationem iusto. Psalm. 16. Non dabis sanctum tuum videre corruptionem. Sic et Numer. 21, Chamos dedit filios suos fugitivos, et filias captivas. De qua significatione plura in verbo TRADERE. Est alioqui etiam propria Regula a nobis proposita, de verbis significantibus permissionem alicuius rei aut actionis. Pro impetrare aliqui exponunt illud 1. Iohan. 5, Si quis viderit fratrem peccantem non ad mortem, oret, et dabit ei vitam. Sed puto illud (Dabit) referendum esse ad Deum, quod Deus exoratus dabit vitam et poenitentiam.

Dare et Ponere admodum crebro pro se invicem ponuntur in Sacris, ut prius dixi. Ierem. 5. Dedit eum in carcerem aut cypum: pro, posuit. Genes 48. Dabo te in coetum populorum: pro, ponam aut faciam ut habeas multos posteros. Dare aliquid, est efficere ut hoc sit illud. Psalm. 2. Dabo gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam fines terrae: id est, ut sit haereditas tua. Sic Dare acervos: de quo infra. Existimare aut tractare sonat interdum. Genes. 42. Dedit nos sicut exploratores: pro, habuit nos pro exploratoribus. Sic Anna 1. Samuel. 1. inquit, Ne des ancillam tuam coram filia Belial: id est, ne reputes me talem esse, seu, ne me cum tali conferas aut computes, aut perinde tractes acerba obiurgatione. Isaiae 53. Dedit cum impiis sepulchrum eius, et cum divite in mortibus eius: id est, sic est Christus interfectus ut dives, et sic sepultus ut impii. Dare igitur cum impiis, est eum consimiliter tractare. Nuptui dare, Genes. 29. Non fit sic apud nos, ut detur iunior ante primogenitam: pro, ut nuptui vel marito detur, aut elocetur. Voces dare, Ierem. 51. et saepe alias, pro excitare tonitrua. Dare vocem cum fletu, Genes. 45. pro,

-- 111 --

197/198 exclamare cum ululatu. Hostes dare tergum, est in fugam convertere. Psalm. 18 2. Samuel. 22. Inimicos meos dedisti dorsum. Latini aliquando hoc intelligerent de ipsis hostibus, quod terga de derint aut verterint. Dare ergo tergum, est, efficere ut aliquis fugiat. Contra apud Latinos passive accipitur, pro fugere. Ancillam dare in sinum: pro, adiungere alicui ut sit concubina eius. Genes. 16. Viam dare in caput alicuius, 1. Reg. 8. et Ezech. 9. pro, secundum opera sua aliquem iudicare, aut castigare. Aliquem dare ad confitendum: pro, constituere ut celebret ac laudet Deum, in templo et instrumentis Musicis. 1. Paral. 16. Dare servum: pro, constituere. 1. Reg. 9. Dare caesores lignorum, Ios. 9 id est, constituere, efficere. Manus dare alicui, est ei se subiicere: forte quod victi praebent semet vinciendos, aut manus ligandas porrigunt. 2. Paral. 30. Esdr. 10. Contra dare manum in Aegyptios. Exod. 7. percutere eos significat. Verba pulchritudinis dare: Genes. 49. de facundia tribus Nephthalim dicitur. Ad mensuram dare, est parce dare. Nam qui large ac liberaliter aliquid donat, non adeo exacte ac scrupulose ponderat, metitur aut numerat. Iohan. 3. Non enim Deus dat ad mensuram Christo Spiritum sanctum. Aliis alioqui dicitur Deus dare pro sua quadam mensura. 1. Corinth. 12. quia omnes ex copia ac plenitudine Christi haurire cogimur. Aliquem dare in animam hostis: pro, in arbitrium aut libitum hostis. Ezech. 16. quia ibi et alibi saepe anima votum, desiderium aut cupiditatem significat. In acervos dare, vel simpliciter Dare aliquid acervos: pro destruere, aut convertere in acervos, crebro ponitur. Sicut et Ponere in acervos. Loco Lucae 11. Quod superest date eleemosynam, foede abutuntur Papistae, ad stabiliendam iustitiam operum: quem in voce Eleemosynae prolixe exponam. Est autem haec eius sententia, quasi dicat Christus: Interna vestra, aut pars interior vestri plena est rapina, et scelere. Date igitur quae intus sunt eleemosynam, et ecce omnia munda erunt vobis: id est, convertite rapax cor vestrum in benignitatem aut beneficentiam, seu expurgate ac emundate ipsum cor: et omnia externa, in quibus mundandis et purificandis vos tantopere laboratis, sua sponte erunt munda. Dare igitur ibi, idem quod efficere aut convertere declarat. Deo gloriam dare, est glorificare eum corde, timendo ac credendo, et ore eum celebrando: Ierem. 13. Iohan. 7. Seneca epist. lib. 15. epist. 96. Primus Dei est cultus, Deum orare, deinde illi reddere maiestatem suam, reddere bonitatem, sine qua nulla est maiestas. Vis Deum propitiare? Bonus esto. Satis illum coluit, quisquis imitatus est. Dare gladium in manus alicui Exod. 5. accusant Isralitae Moysen, quod dederit Aegyptiis gladium contra eos: id est, causam aut occasionem saeviendi contra ipsos. In maledictionem et iuramentum dare, Numer. 5. In signum et proverbium dare. Ezech. 4. pro, tale exemplum poenarum divinarum ac calamitatum in aliquo constituere, ut omnes alicui malum imprecantes dicant, Accidat tibi sicut illi, etc. Sicut Ovidius in Ibin, longum catalogum talium imprecationum, quae ab exemplis calamitosorum sumptae sunt, recenset. Contra autem est, Dare in benedictionem. In iuramentum dare, est, ut iurantes sibimet imprecentur hoc aut illud mali, quod tali homini accidit, si id verum sit aut non sit, si id fecerint aut non fecerint, de quo iurant. Concubitum alicui dare, Levit 18. pro, rem habere cum aliquo. Sic Dare fornicationes suas cum aliquibus, Ezech 23. In conspectu alicuius aliquem dare, Isaiae 41. Supra diximus in voce CONSPECTUS, significare subiicere. Aliquando etiam simpliciter significat proponere, ut Deuteron. 30. Benedictio et maledictio quas dedi coram te: pro, tibi proposui. In corde dare. Ezech. 35. Dedit in corde eius ad docendum: pro, reddidit eum aptum ad docendum. Cor alicui rei, aut ad aliquid dare, Eccles. 1. pro; assentiri ei, aut dedere semet illi. In opprobrium aut desertum dare, Ezech. 5. Psalm. 78. pro, efficere ut talis sit. Sic, Dedit me desolatam tota die moerentem, Thren. 1. pro, desolavit, talem effecit. Sic etiam, Dedi te ducem, 1. Reg. 16. Dare sortem, Actor. 1. est proiicere sortem, aut sortiri. Sic enim ibi sorte Matthiam elegerunt in Apostolatum. Hostes dare percussos: pro, efficere ut eos caedas Deuteron. 28. Faciem dare ad vel contra aliquem, Dan. 9. pro, ad eum sese vertere. Dicitur autem alias de conversione hominis ad Deum: alias etiam de irati Dei inspectione, aut iudicio ac poena super reos, Ezech. 14. Maculam dare in aliquem: pro laedere eum, ita ut vel cicatricem habeat, vel etiam aliqua parte corporis mutiletur. Levit. 24. In misericordias dari. Psalm. 106. Dedit eos in misericordias coram omnibus qui eos abduxerunt captivos: id est, effecit ut eorum misererentur. Palatum dare ad peccandum, Iob. 31. pro, permittere ut peccet male dicendo. Dare, pro imputare. Deuteron. 21. Ne des sanguinem innocentem in medio populi tui: pro, ne imputes. Numer. 12 inquit Aaron ad Moysen: Obsecro domine ne ponas super nos peccatum, quod stulte egimus, et quod peccavimus. Dare, pro convertere. Dabit pluviam terrae tuae pulverem: id est, efficiet ne pluat, aut ne pluvia riget vel foecundet terram. Deuter. 28. Dedit pluvias eorum grandinem, Psalm. 105. pro, convertit imbres eorum in grandinem. Dabo flumina tua in siccitatem, Ezech. 30. Dedi annos iniquitatis iuxta numerum dierum, Ezech. 4 pro, verti annos in dies. Longe aliter Proverb. 5 accipitur: Ne des alienis robur tuum, et annos tuos crudeli. id est, ne fortunas ac vitam tuam in exitium coniicias. Praevaricationem dare in Dominum, Numer. 31. pro, facere praevaricare contra Dominum. Dare probrum contra aliquem, Psalm. 50. id est, probro afficere eum. Dare sanguinem innocentem in medio populi: pro, imputare populo, Deuteronom. 21. Alioqui significat effundere, seu patrare iniustas caedes. Dare, pro perdere. Dabo domum tuam sicut Ieroboam filii Nebat, 1. Reg. 16. pro, simili calamitate aut poena eam perdam. Sic, Dare aliquem cum impiis: id est, simili sorte eos perdere. Studium dare suum, ut aliquid agat. Oseae 5. Non dabunt studium suum, ut revertantur ad Deum suum: pro, non id agent se dulo. Dedi vobis sanguinem super altare ad expiandum animas, Levit. 17. pro, praecepi, ordinavi, ut eo vos expiaretis. Dare alicui de fructu manuum suarum, Proverbiorum 31. pro, laudare mulierem ob laboriositatem ac industriam suam, aut etiam ornare eam dignis praemiis. Fortitudinem Deo date, Psalm. 68. pro, celebrate eum de fortitudine sua. Quis dabit, adverbium optantis est: pro, utinam. Quis dabit ut pro te moriar? Sed Iob 14, videtur de re impossibili dici: Quis dabit mundum de immundo? subintellige, Nemo. Verbi huius repetitio intendit significationem: sicut et aliorum. Sic Dando dare, ut Numer. 17. Dando dabis eis possessionem. Et Num. 3. Dati dati sunt a filiis Israel: pro, dono dati, aut penitus traditi.

DAVID, nomen proprium (a dilectione deductum) optimi ac praestantissimi regis totius Israelis: quod nomen tuum ob praestantiam, felicitatem, ac pietatem eius gubernationis, tum et ob promissionem illi de Meschia factam, saepe ipsummet Christum Dominum ac servatorem significat. ut Ierem. 30. legitur: Et servient Domino Deo suo, et David regi suo, quem eis excitabo.

DE, habet quidem varia significata in Sacris literis: sed quarum pleraque etiam in Latina lingua sunt usitata ac nota, ut inde iudicari ac intelligi queant.

DEALBARE, et DEALBATUS, primum per metaphoram hypocritas significat, ut Christus pharisaeos

-- 112 --

199/200 vocat sepulchra dealbata: quod sicut sepulchra foris quidem pulchre cemento sunt candidata ac ex ornata, cum interim intus sint plena cadaveribus, vermibus, ac horrendo foetore: sic et illi foris fulgere sanctitate in gestu, vestitu, victu ac sermone videantur, cum interim corda eorum tum naturali aut innata corruptione, tum et actualibus peccatis essent contaminatissima. Sic et Paulus pontificem vocat parietem dealbatum, Actor. 23. Percutiet te Deus paries dealbate. Secundo, vicina huic locutioni ac metaphorae, seu significationi videtur esse et illa Ezechielis similitudo cap. 13. quod pseudoprophetae liniant calce, aut in crustent parietem ruinosum. Nam illa excusatio pravae religionis status Ecclesiae doctorum et conscientiarum, quam adhibebant seductores omnia excusantes, palliantes, et veluti coloribus quibusdam fucantes et pingentes et ornantes, etiam quaedam dealbatio aut contectio illius temporis foeditatum erat, seu quaedam ficulnea folia. Sic enim Deus damnabat, et veluti evertebat verbo suo, ac mox etiam poenis eversurum se minabatur eorum religionem ac politiam. Contra autem seductores tum excusabant religionem ac prava facta, tum etiam pacem et summam felicitatem pollicebantur. Tertio, Dealbare pro lavare aut mundare ponitur, posita generali voce pro speciali. Sic Apoc. 7 dicuntur pii dealbasse stolas suas in sanguine agni. Postremo, ab hac vel catachresi vel synecdocha, deducitur per metaphoram ea significatio, ut Dealbare a rebus corporeis ad ipsam animae lotionem transferatur: sicut David Psal. 51 orat dicens, Asperge me Domine hysopo, et super nive dealbabor: id est, si me sanguine Christi laveris, ero ab omnibus peccatis longe mundissimus. Sic in Apocalypsi, pii dicuntur dealbasse vestes suas in sanguine agni.

DEBITUM, Hebraica, aut certe Sacrarum literarum phrasis, primum per metaphoram peccatum significat: unde in Dominica oratione dicitur, Dimitte nobis debita nostra. Sunt autem peccata nostra quaedam debita, quia obligant ad poenam, nosque perinde coram Deo reos et poenis dignos reddunt, sicut aes alienum obaeratos facit obnoxios creditori. Deus quoque perinde a nobis flagitat satisfactionem pro admisso crimine, ac creditor flagitat solutionem debitorum. Nec deest etiam foenoris similitudo. Quanto enim diutius in peccato persistimus, tanto maius foenus seu augmentum poenae a nobis exigitur: sicut illud praeclarum citatur, Tarditatemque vindictae supplicii gravitate compensat. In hoc sensu vocantur Debitores Lucae 13 ii, super quos turris Siloa ceciderat: quos paulo ante peccatores dixerat. In novo sane Testamento valde usitatum est, ut peccata vocentur debita, et conditio nostra cum debitore conferatur: ut in parabola debentis 10000 talenta, in Iustificatione peccatricis, in Dominica oratione, in nomine Chirographi, in praedicto loco Lucae de casu turris Siloam. Sed an etiam ante Christum usitatum fuerit in Ecclesia, dubito: nisi quod Psalmus ait, Quae non rapueram tunc exoluebam, de Christo loquens. Qua autem ratione peccatum sit aut vocetur debitum, dictum est in libello de Iustificatione, prolixe. Secundo, debitum 1. Cor. 7. ipsam coniugum actionem significat, posita generali voce pro speciali: propterea quod inter alia officia, coniuges etiam hoc sibi invicem debent, sive procreationis gratia, sive restinguendi naturalis ardoris, ac vitandae scortationis causa. Vox alio qui Debitor, Rom. 1, et Debitores, Rom. 8, ac alibi, non valde obscurum sensum significationemve habet, ut peculiari expositione non egeat.

DECALVO verbum huius linguae idiotismo significat, aliquem suis ornamentis spolio: propterea quod mulierum praecipuus ornatus in coma consistit. Isaiae 3. Decalvabit Dominus verticem filiarum Syon, et erit pro crispanti crine calvitium. Significat etiam lugere, ut Mich 1. Decalvare et tondere super filios decimarum duarum. Nam in luctu sic solebant homines sese deformare. Aliquando etiam ignominiae causa aliqui decalvabantur. Sic dicitur Mich. 1. Decalvata est Hierusalem: pro, deformata, aut spoliata. Quae omnia supra uberius exposui, in voce Calvicii, Capitis, et Barbae.

DECEM, numerus finitus pro infinito haud raro ponitur, sicut et Septenarius, Eccles. 7. Sapientia magis corroborat sapientem, quam decem principes qui sunt in urbe. Iob 19, Decies me confunditis: pro, saepius. Genes. 31, Immutasti mercedem meam decies: pro, saepius. Sic Num. 14, queritur Deus, se iam decies tentatum esse ab Israelitis: pro, saepius. Daniel. 1, dicitur decuplum sapientiae repertum esse in pueris Hebraeis, prae aliis regio sumptu ac disciplina educatis. Sic aliqui decem cornua Daniel. 7, et Apoc. 1 ac 13 intelligunt pro multis inferioribus principibus, qui regnum amplissimum constituant. Ita et Agamemnon sibi decem Nestores, pro multis, exoptat. Non raro etiam Hebraei decem millia, pro ingenti, et veluti infinito numero ponunt: sicut et Graeci suam myriada. Quare Hebraei eum numerum nomine a multitudine sumpto notant, nempe Rebaba.

DECIPERE, et DECEPTIO, quantum quidem ad propriam usitatamque significationem attinet, notissimae voces sunt: sed in locis quibusdam Scripturae in quodam proprio ac obscuro sensu aut significatione usurpantur. ut Ierem. 20 legimus: Decepisti me Domine, et deceptus sum: Fortior me fuisti, et praevaluisti: Factus sum in derisionem tota die, Omnes subsannans me. Quem locum alii ita exponunt, quasi propheta queratur, Deum sibi non ita potenter patrocinari, sicut initio eius libri large promiserat. Alii intelligunt prophetam queri, quod Deus sibi initio non indicaverit illas importabiles difficultates, quae illi postea in suo curriculo acciderant: quas si praevidisset, nequaquam illud tam arduum prophetae munus suscepturus fuisset. Quare eum veluti deceptum esse a Deo, dum maiorem facilitatem ac felicitatem in sua functione sperat. Verum Roman. septimo adhuc multo obscurior locus est, ubi dicit Paulus: Peccatum enim nactum occasionem per praeceptum, decepit me, et per ipsum interfecit me. ubi valde obscure verbum (Decepit) usurpatur. Alii sane aliter eum locum explicant. Ego autem puto, ibi vocis (Decepit) sententiam esse, quod peccatum aut innata cordis perversitas, lege patefacta, ostenderit deceptum esse: ut sit posita res, pro eius indicatione: sicut plura eius loci verba exposui in Commentariis novi Testamenti. In Universalibus quoque praeceptis propriam quandam Regulam huius Hebraismi proposui, quod videlicet saepe voces rerum, aut res, pro noticia aut indicatione earum ponantur. quem idiotismum Linacer, factum pro dicto vocat: sicut et contra dictum pro facto, non raro ponitur. Ostendit autem peccatum per legem, deceptionem Pauli, hoc modo. Paulus antea studiosissimus quidem legis erat, eique obedire sedulo conabatur, nec etiam dubitabat se illi pro sui ingenii cordisve bonitate satisfacere abunde posse, atque adeo ipsi plenam obedientiam praestare, eoque modo omnino iustum esse: verum non satis intelligebat vel genuinum legis sensum, vel suam extremam cordis imbecillitatem, atque adeo regnans in se peccatum. Quare in media lege, sine lege se vixisse affirmat. Verum ubi Lex detracto velo clare fulgere coepit, et peccatum regnans in corde apparere, ibi peccatum, aut illa extrema corruptio cordis, indicavit per legem recte intellectam Paulo, eum vehementissime a veritate aberrasse,

-- 113 --

201/202 aut deceptum esse, qui ex observatione legis iustitiam vitamque expectare aut sperare ausus sit: eaque indicatione interfecit, id est, contrivit eum, et prorsus in extremam desperationem de se suisque viribus ac libero arbitrio adduxit. Posses tamen illud Interfecit et perinde de indicatione intelligere, pro, ostendit esse interfectum aeterna ac spirituali morte, ut qui careret iustitia ac vita.

DECLINARE verbum per metaphoram varios Hebraismos efficit, quos compendio recensebo. Ratio autem metaphorae ea est, quod sicut profectio habet certum iter ab aliqua meta ad aliam, a quo qui declinat, aberrat: sic et omnes bonae actiones habent suam normam, a qua qui recedit, peccat. Primum, Declinare etiam solum positum, significat aberrare a recto, aut peccare. ut Numer. 5. Vir cuius uxor declinaverit: pro, peccaverit, vel adulterium commiserit. Psalm. 14. 53, Omnes declinaverunt simul: pro, veram doctrinam, et piam vitam deseruerunt. quod dictum etiam Rom. 3 citatur. Daniel. 9, Declinaverunt ne audirent. Declinare a Deo, pro, deserere Deum, et vel ad falsos deos, vel ad terrenas cupiditates inclinare. Declinare a iudiciis, a mandatis, a lege Dei, valde crebrum est in Sacris literis, praesertim Psalm. 119, de errore doctrinae ac vitae: quia qui a recta norma veritatis ac pietatis discedunt, veluti a vera via recedere videntur. Declinare iudicium alicuius, est iudicando ius ac aequitatem violare: ut Exod. 23, Non declinabis iudicium pauperis tui in lite: pro, ne falso in eius controversia pronunciaveris. Idem dictum ac locutio aliquanto clarius ac plenius repetitur Deuteron. 16. Declinare ad dexteram vel sinistram, tum illud significat, ne doctrinae aliquid addamus aut detrahamus: tum illud, ne in agendo vel nimium, vel parum faciamus, a recta linea verbi Dei discedendo: sicut philosophi disserverunt, Omnes virtutes et recte facta in quadam mediocritate consistere. Deuter. 5 de utroque praecipit Deus, dicens: Observabitis igitur, ut faciatis quae praecepit Dominus Deus vobis: non declinabis neque ad dexteram, neque ad sinistram: sed per viam quam praecepit Dominus Deus vester, ambulabitis, ut vivatis, etc. Ubi docet, et credendo et vivendo sequendam esse illam unicam verbi Dei normam: et nec vel plus vel minus credendum aut faciendum, quam ut Deus praescripsit tum in prima, tum in secunda tabula, ac denique Evangelio. Idem praeceptum et in fine 4. Proverb. renovatur. Quod etiam ad dexteram nimium inclinando peccari possit, satis testatur Ecclesiasticus cap. 7. dicens: Ne sis nimium iustus. Loquitur autem non de vera iustitia, in qua nemo nimius esse potest: sed de illo ἀκριβοδικάιῳ , seu nimio rigore iuris, ut cum pharisaei nolebant in Sabbatho velli spicas, aut sanari aegrotos. Declinare significat etiam ruere ad interitum, sicut Psal. 102 dicit: Dies mei sicut umbra declinaverunt. Et Psalm. 109, Sicut umbra cum declinat, abii. Sic Ierem. 6 dicitur, Vae nobis, quia declinavit dies: pro, ad occasum iam tendit. Declinare viam suam, est corrumpere doctrinam ac vitam, esse transgressorem et reum, non curare aut sequi Dominum, sed sua somnia ac cupiditates. Sic Isaiae 53 et 56, accusantur omnes homines: Unusquisque in viam suam declinavit. Aliquando tamen haec vox etiam in bonam partem accipitur, sicut saepe reperitur: Declinate a malo, et facite bonum. ut Psalm. 37. et 1. Pet. 3: Declina a malo, et fac bonum.

DECOR, et DECUS, pulchritudo quaedam, decentia, et veluti ornamentum, sed ferme extra rei existentiam aut substantiam consistens. Inde praeclara facta, et honores, ac laudes hominum, decora aliquorum esse dicuntur. In Exodo saepe inculcatur de illo eximio ornatu sacerdotalium vestimentorum, quod fiant in decorem et ornatum Aaronis: pro, ut summus sacerdos exquisite, et veluti cum quadam maiestate exornetur. Sic Psalm. 21 dicitur, Gloriam et decorem pones super regem: pro, exornabis eum sapientia, potentia, successu, autoritate. Haec enim sunt vera regum decora et ornamenta, non illa umbratilia vestimentorum et pomparum. Regem in decore suo videre, Isaiae 33, est videre eum florentem, et etiam externis ornamentis ornatum. Isaiae 53 negatur esse species aut decor Meschiae, ut magnifieri aut desiderari posset: id est, caruit externa quadam dignitate, potentia, gloria, et autoritate, quam sibi gubernatores huius mundi undique accersunt. Tribuitur nonnunquam et Deo haec vox, ut Psalm. 93: Dominus regnavit, et decorem indutus est. Et Psalm. 104. Domine Deus magnificatus es valde, gloriam et honorem induisti: amictus es lumine sicut vestimento. ubi decor spiritualis Dei non tantum illam gloriosam speciem significat, quae apparere etiam externa visione solet: sed multo magis illam internam speciem, qua piis animis veraeque fidei sese ostentat, ut omnipotentem, sapientem, iustum, veracem, misericordem, et qualis a nobis esse creditur et celebratur. Quare haec vox non raro cum confessione coniungitur, quod nos celebrando Deum talia ei quasi ornamenta aut vestimenta merito appingimus, aut attribuimus. Adorare Deum in decore sanctitatis, valde usitata phrasis est. Psal. 29. 96 1. Par. 16. et 2. Par. 20. Significat autem proprie quidem, pulcherrimum illum ornatum vestium sacerdotalium, in quibus divinum cultum peragebant. Per metaphoram autem, istum spiritualem ornatum contriti, et Deo fidentis cordis. Eadem etiam phrasis est Psal. 110, Populus tuus spontaneus in die virtutis tuae, in splendoribus sanctorum, vel potius sanctitatis: ubi eadem illa metaphorica significatio est, de qua modo dixi: nempe quod populus Meschiae colet eum in pulcherrimo illo ornatu spiritus, nempe contrito corde et vera fide: cum is suos adversarios, peccatum, Satanam, et mortem, potenter devicerit, et Ecclesiam sibi collegerit. Loqui decorem et gloriam magnificentiae Dei, Psal. 145, pro gloriosam, et decoram, aut splendidam magnificentiam praedicare. Esse in decorem et gloriam: pro, decorum, seu inclytum. Isaiae 4, In die illa erit germen Domini in decorem et gloriam: pro, decorum, seu inclytum et gloriosum.

DECRETUM, et DECERNO, ferme in malam partem accipitur a Paulo, pro humanis placitis: ut Ephes. 2, et Col. 2 apparet. Forte autem ideo hoc nomen humanis traditiunculis tribuitur, quod ea ex praeeunte quadam deliberatione et opinatione proveniunt: sicut Graeca etymologia dogmatis, a δοκέω , indicat: quibus deliberationibus Deus in proponenda sua religione non indiget, sed simpliciter dicit ac mandat quid fieri velit.

DEDICARE verbum, et DEDICATIO, non usque adeo huic linguae propriae voces sunt. Dicam tamen aliquid de eis, propter rudiores. Dedicare significat, Deo certis quibusdam ritibus ac caeremoniis consecrare. Primum enim, quando templa aut altaria, aliaeve res ad cultum Dei destinatae aedificabantur, tum mox certis ritibus Deo addicebantur et consecrabantur. Sic prolixe indicatur dedicatio altaris, Num. 7. et templi, Esdrae 6. Deinde Nehem. 12. etiam muri Hierusalem dedicantur Deo singulari pompa: id est, solenni quodam ritu ac precatione Deo offeruntur, et eius custodiae protectionique commendantur. Denique et novae domus, et vineae dedicari Deo solebant: ut Deut. 20. Commendabantur enim Deo, eiusque protectioni: et simul petebatur, ut Deus benediceret utentibus eis. seu erat quoddam agnoscere aut confiteri, id beneficium aut bonum esse a Deo: et occupatio aut usurpatio

-- 114 --

203/204 cum eius invocatione, permissione, ac benedictione. Eadem vero illa dedicatio, etiam prophanatio ibidem vocatur: propterea quod in posterum licebat iis ad conmunem huius vitae, et quorumvis hominum usum, uti ac frui.

DEDUCERE verbum, per se nullum valde obscurum Hebraismum efficit: sed coniunctum cum certis vocibus, quas exponam. Deducere igitur canos alicuius cum sanguine ad inferos, significat cruenta morte finire eius vitam, seu interficere eum. Deducere autem in pace, significat pati eum mori morte naturali, aut concedere ei pacem donec moriatur. Utriusque exemplum habetur. 1. Reg 2. Deducere ad inferos, et reducere, 1. Sam. 2, significat Deum tum affligere alique gravissime, tum et liberare, idque potissimum in eodem homine, ut ante exaltationem praecedat gravis afflictio: sicut Christus dicitur a Paulo descendisse ad inferos, ut ascenderet in altum, et consequeretur nomen super omne nomen. Phrasin hanc ipsamet Anna mater Samuelis ibidem exponit, per vulnerare et sanare. Deducere in pulverem, id est, perdere aliquem prorsus, Psal. 7. Haec de Hebraismis huius verbi, ratione adiunctarum vocum. Sui alioqui ratione, aut per se, nihil omnino habet obscuritatis, nisi quod per metaphoram aliquando significat gubernare, et ad felicem exitum ex difficultatibus perducere. ut Psal. 5, Deduc me in iustitia tua propter inimicos meos: pro, tege me, ut omnia iuste, pie ac salutariter agam, ne habeant adversarii mei de quo triumphent, aut mihi insultent. Atque hic idiotismus satis frequens est in Sacris literis.

DEFICERE aliquando apostasian significat, Deut. 13, Defectionem מרה Sara locuta contra Dominum. Secundo, significat consumi, כלה Cala. Sic Gen. 25 legitur, Abrahamum defecisse, et mortuum esse: pro, paulatim consumptum senio, placide extinctum esse. Eadem huius verbi vis, aut certe valde huic cognata est, Psal. 119, Defecit ad salutem tuam anima mea, in verbum tuum speravi: Defecerunt ad verbum tuum oculi mei, dicendo, Quando consolaberis me? pro, prae longa, solicita ac molesta expectatione dilatae opis tuae quasi contabui, ac consumptus sum. Sic Psal. 31 dicitur, Defecerunt in labore meae vitae: pro, vita consumpta est. Tertio, hoc idem verbum in Latino, sed et in Hebraeo, modo hoc, modo eius synonyma, significant desinere. ut Psal. 12, Serva Domine, quoniam Gamar defecit, sanctus aut misericors: pro, desierunt amplius superesse pii. Quarto, significat privo. Defraudo cui laboro; et deficere facio animam meam bono: Ecclesiast. 4. pro, privo eam, defraudo genium meum necessariis commodis. Postremo, vox Defectionis cum singulari quadam emphasi 2. Thessal. 2 ponitur, cum dicit Paulus, Ultimam diem aut iudicium non venturum, antequam veniat ἀποστασία , aut defectio, et revelatus fuerit homo peccati. Quam vocem Defectionis alii quidem intelligunt de politica gentium defectione ab Imperio Romano Alii vero, et quidem rectius, de spirituali defectione a regno Christi: de qua spirituali ἀποστασία non tantum hic, sed et 1. Tim. 4 agit, eam diserte praedicens, quod quidam deficient a fide: et de spirituali verae religionis corruptione exponens. Cui etiam illud recte coniungit, quod affirmat non tantum apostasian, sed et revelationem Antichristi extremam, praecessuram esse ultimum iudicium.

DELECTARI aliqua re, aut super ea, nota et usitata locutio est etiam in aliis linguis: sed in Sacris literis admodum frequenter repetitur. Delectari super Domino: quod Latinis auribus minus intelligibile est, ut Psalm. 37, Delectare, vel potius deliciare התענג hithanag super Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui: pro, acquiesce certa fiducia et amore in Domino, tanquam re tibi longe suavissima et salutarissima, inde omne bonum ac commodum expectans. Psal. 147, Neque in tibiis viri delectatur. Aliud quidem verbum in Hebraeo est, sed idem pene sensus. Testimonia tua sunt delectationes meae, et viri consiliarii mei: Psal. 119. Iterum in Hebraeo nova vox est, sed significatio valde prioribus vicina. Planta delectationum, Isaiae 5. Et puer delectationum, Ieremiae 31: pro planta aut puero delectabili, seu quo quis delectatur. Sic, Pellitis uxores populi mei ex domibus delectationum suarum: pro, quibus delectantur, et in quibus longo tempore cum summa voluptate vixerunt, ex propriis et dilectissimis penatibus. Proverb. 3, Viae eius viae delectationum sunt: pro, efficientes aut praestantes singularia oblectamenta: tametsi hic iterum diversa a prioribus vox sit in Hebraeo. Deus non delectatur fortitudine equi, nec in tibiis viri beneplacitum habet: Psal. 146. Delectatur quidem Deus omnibus suis creaturis, teste Genesi: Vidit Deus, et ecce omnia quae fecerat erant valde bona. delectatur igitur ut suis creaturis: non delectatur autem, cum nos in eas fiduciam ponimus: non delectatur etiam ita, ut ad eas vim efficaciamque suam et victoriam alliget.

DELEO, saepe significat totalem extirpationem gentium: in quo usu etiam apud Latinos scriptores reperitur. Non delebitur ex vobis servus, Ios. 9: pro, semper eritis servi, aut certe semper cogemini servire tabernaculo. De phrasi et re, Deleri ex libro viventium, dicitur in voce LIBER. Deleri peccata, aut iniquitates, Psal. 51: pro, tolli et penitus aboleri. Deleri autem peccata tali quadam phrasi, praesertim in Hebraeo, dicuntur, ac si in libro quodam essent omnia nostra malefacta aut debita diligenter a Deo adscripta, quae nunc expungi peteremus propter meritum aut persolutionem Christi. Genes. 17, cum Circumcisio mandatur, additur comminatio, quod qui illud foedus neglexerit, ex populo Dei delebitur. Quod alii de spirituali deletione intelligunt: quasi diceret, Desinet esse Christianus, non pertinebunt ad eum meae promissiones, non computabitur inter veros Dei cultores. Alii de corporali: pro, divinitus corporali exitio punietur, interficieturque.

DELICIAE, vox Latinis notissima, etiam non paucas obscuras, et huic linguae proprias phrases habet. Torrente deliciarum tuarum potabis eos, Psalmo 36: pro, copia deliciarum aut summorum commodorum eos fovebis et beabis. Vesci ad delicias. Thren. 4, Qui vescebantur ad delicias, perierunt in plateis: pro, qui delicatissime victitabant. Amor in deliciis, pro delicatissimo aut suavissimo. Canticorum septimo. Quam pulchra facta es, et quam dulcis amor in deliciis: pro, delicatissimo aut dulcissimo amore mihi dilecta.

Dare delicias alicui. Proverbiorum 29. Corripe filium tuum, et dabit delicias animae tuae: id est, perfundet te summo gaudio. Deliciae caeli. Benedicta terra ob delicias caeli, ob rorem: Deuteronom. 33. pro, ob rorem delicatissimum, quo superne irrigabitur. Ibidem, Ob delicias fructuum solis, ob delicias influentiae lunae, ob delicias collium perpetuorum, ob delicias terrae. Filii deliciarum. Mich. 1, Decalva et tonde comam super filios deliciarum tuarum: pro, merito lugebis de ingentibus calamitatibus delicatissimorum et charissimorum civium tuorum.

DELICTUM quid proprie sit, exponetur in voce Peccati: sed hic tantum quasdam eius phrases attingemus. Aliquid esse alicui In vel ad delictum. 1. Paral. 21. Ut quid erit hoc ad delictum Israeli? pro, in damnum aut perniciem Israeli. Delictum hic ponitur pro reatu, ac damno quod ex delicto oritur. Erit in delictum Domino super nos, 2. Par. 28, pro, obnoxios nos culpae ac poenae reddet coram iudicio Domini. ubi itidem delictum ponitur pro culpa, ac poena quae ex delicto proficiscitur.

-- 115 --

205/206 Aliquando etiam ulterius huius vocis significatio ad effectus prolabitur. Ponitur enim non raro pro ipsa compensatione, aut satisfactione pro delicto praestanda. Num. 5, si non fuerit viro propinquus, cui restituat delictum, delictum restituetur Iehovae: pro, damnum ei compensabitur, seu satisfactio pro damno reddetur. In Hebr, est אשם Ascham, quod admodum crebro pro ipso sacrificio expiante ponitur, sive quia compensat delictum, sive etiam quia ipsummet sacrificium imputatione quadam fit res rea, Deo exosa, eiusque irae ac poenis obnoxia. Sic Christus dicitur factus peccatum: Roman. 8. 2. Corinth. 5.

DELINQUO, pro pecco, praesertim omittendo iniuncta, etiam Latinis usitatum est: sed in Sacris literis habet nonnunquam quosdam idiotismos: ut Oseae 5, Ibo et revertat in locum meum, donec delinquant, et quaerant faciem meam: pro, agnoscant se deliquisse. Sic Levit 5 et 6, Si anima peccaverit et deliquerit, feret iniquitatem suam, et offeret, etc. id est, et agnoverit et fassa fuerit delictum suum. Res aut factum pro eius noticia ponitur, ut supra in verbo (Decepit) dixi, et in Regulis exposui. Sic Zach. 11, Quos possessores mactabunt, et non peccabunt: scilicet, sua opinione putabunt, aut certe contendent se rectissime fecisse.

DEMONSTRO. Vide OSTENDO.

DENSITAS, pro sylva aut arbustis densis. Sic aries Genes. 22 dicitur cornibus haesisse in densitate: id est, in aliquo denso spineto aut aliquibus arbustis. Sic et mula Absolonis dicitur cucurrisse sub densitatem quercus, 2. Sam. 18. pro, incidisse in densos ramos quercus, in quos sit implicata eius coma, et mula impetu cursus abrepta. Densitas nubis, pro, densa nubes Exod. 19, Venio ad te in densitate nubis, ut audiar. Densitas terrae, pro argilla. 2 Paral. 4. Fudit ea in densitate terrae: id est, densa terra argilla. Densitas sylvae, pro frequentia populi, Isaiae 9, Et succendet in condensis sylvam, et convoluetur sicut altitudo fumi.

DENS, et DENTES, varios efficiunt in Sacris literis idiotismos. Primum enim, quia plerunque ferae sylvestres, et etiam quaedam domesticae, ut Canes, potissimum dentibus pugnant ac laedunt: ideo per synecdochen dentes, sicut et maxilla, crebro pro omni vi ac potentia hostium ponuntur. Psalm. 58 Deus conteredentes ipsorum in ore eorum: pro, omnem vim ac potentiam hostilem. Eadem ratione etiam Psal. 124 dicitur: Benedictus Dominus, qui non dedit nos praedam dentibus eorum. Psalm. 3 eadem phrasi dicitur: Surge Domine, serva me Deus meus: Quoniam tu percussisti hostes meos in maxillam et dentes impiorum contrivisti. Mich. 3 describuntur seductores, quod mordeant dentibus, et parent bellum contra eum qui nihil in eorum guttur iniicit: ubi itidem bestialem eorum crudelitatem exprimit. Ab hac significatione sumitur illa similitudo Salomonis, Proverb. 25, Dens confractus et pes labens fiducia peccatoris in die angustiae: quia sicut, cum apri, ursi aut leones fractis ungulis et dentibus exarmati sunt, nihil obesse possunt: sic fiducia impiorum in rebus adversis inutilis et irrita est. Deuter. 32 dicit Deus Dentes bestiarum immittam in eos: pro, crudelitatem earum, efficiam ut bestiae grassentur in eos. Secundo Dentes etiam hominum, exprimentes fremitum aut frendorem quendam, iram significant: hunc enim gestum ac sonum exprimere valde irati solent Psalm. 35 Frenduerunt adversum me dentibus suis. Thren. 2, Sibilaverunt et frenduerunt dentibus superte: pro, acerbissimo et prorsus hostili animo sunt. Aliqui verterunt, Nudare dentes: quo forte alluderetur ad canum gestus, qui commoti solent rictum aperire, et gingivas sublevare, et illos longiores dentes in lateribus monstrare, aut exporrigere. Psalm. 57 est horribilis hypotyposis crudelitatis et virulentiae impiorum: Anima mea inter leones dormiet, filii hominum sunt flammae, dentes eorum lanceae et sagittae, et lingua eorum gladius acutus. Tertio, Dens per metaphoram nonnunquam prominentem petram aut scopulum significat: propterea quod perinde ex terra in extremitate aut promontorio quopiam prominent, ac dentes ex carne. Sic igitur legitur 1. Sam. 14. Erat dens petrae in transitu hinc, et dens petrae in transitu inde: pro, Utrinque circa transitum prominebant petrae. Quarto, mundicies dentium famem significat. Amos 4. Ego quoque dedi vobis mundiciem dentium, in omnibus civitatibus vestris. Nam inter comedendum plerunque aliquid cibi adhaeret dentibus, aut intra dentes. Ubi ergo nulla talis immundicies reperitur, indicium est non sumpti cibi, et porro defectus alimenti. Quinto, Domus dentis, in Sacris literis pulcherrimae domus nominantur: propterea quod illae olim apud Iudaeos ebore exornabantur, quod Scriptura simpliciter dentem vocat, per excellentiam, propterea quod est omnium dentium maximus et spectatissimus, dens elephantis: Amos 3. Sexto, Proverbium illud Ierem. 31, Patres comederunt vuam acerbam, et dentes filioru obstupuerunt, satis obvium ac perspicuum est. Sicut enim comedentis vuas immaturas dentes fiunt stupidi: ita aequum erat illos ipsos puniri, qui peccaverant, non alios. Sed Iudaei tunc querebantur, secum iniuste agi, quod ob peccata et idololatrias suorum maiorum punirentur, cum ipsi nullum tale scelus admisissent. Verum Dominus refutat illud impium et blasphemum proverbium. In dentibus hominum candor laudatur, et bonam valetudinem significat: contra rubigo, flavedo ac scabricies. Sic in Canticis legimus, Dentes tui sicut greges tonsarum, ascendentes ex lavacro: pro, candidissimi. Sic et Gen. 49 legitur, Dentes eius lacte candidiores sunt.

DENUDATIO in Hebraeo habetur, quod vulgata versio vertit Turpitudo: quae vox Genes. 9, et Levit. 18, saepe repetitur. Sic et Septuaginta verterunt γύμνωσιν . Denudare brachium, solet aliquando significare expeditam et praevalidam operationem. Sic enim solebant pugnare, et Deus sic iubet Ezechielem oppugnare exerto ac nudato brachio Hierusalem. Solebant et servi multum esse nudis brachiis, sive paupertatis gratia, sive ut expeditius operas suas peragerent. Sic et Isaiae cap. 47 Babylonem ad nuditatem hortatur, seu potius eam illi denunciat, praedicens ei servilem conditionem, in quam sit ab hostibus redigenda: Descende, et sede in pulvere virgo, filia Babylon: sede in terra, non est solium filiae Chaldaeorum, quia ultra non vocaberis mollis et tenera: tolle molam, et mole farinam: denuda comam, disco operi humeros, revela crura, transi flumina, retegentur verenda tua, et pudenda tua videbuntur. Sic et Ezech. 16 ac 23, Deus minatur denudationem Hierusalem. i. miseram ac plane servilem conditionem ac abusum. Sed de hoc Hebraismo forte etiam postea, praesertim in voce NUDITAS, aliquid dicetur.

DEORSUM et SURSUM, adverbia motum loci significantia, probe nota sunt: sed per metaphoram etiam felicitatem aut infelicitatem alicuius significant. Deuter. 28 bis simul ponuntur: Ascendet super te sursum sursum, tu autem descendes deorsum deorsum: pro, Ille quidem crescet, tu autem diminuêris in omnibus commodis. Esdr. 9. Cum tu Deus prohibueris ne essemus deorsum propter iniquitates nostras: pro, non voluisti nos ita puniri, et inimicis nostris subiici, ut iniquitates nostrae meruerant. Iosuae 2. Deus facit mirabilia in caelo sursum, et in terra deorsum.

DEPONERE, verbum notae et obviae significationis est, ut expositione non indigeat. Deponit potentes de sede, et exaltat humiles: Luc. 1. notus sensus est.

-- 116 --

207/208 Venit autem inde nomen Depositio, de quo pauca dicam. 2. Pet. 1. Velox est depositio tabernaculi huius: pro, cito moriar, et relicto corpore in sepulchro, in regnum caelorum ad Christum commigrabo. 1. Petr. 3. Baptismus non depositio sordium, sed stipulatio aut confirmatio bonae conscientiae in Deum, per resurrectionem IESU CHRISTI. Sensus est, quod Baptismus non salvet nos sola lotione, veluti ex opere operato, ut Iudaei olim de suis lotionibus sentiebant, et nunc multi de Sacramentis perperam docent: sed quatenus est foedus cum Deo, quatenus fide apprehenditur, et confirmat nostram conscientiam in Deum per Christum. Verum de hoc loco et vocabulo dixi alibi, in voce BAPTISMI, et CONSCIENTIAE.

DEPOSITUM, itidem notae significationis vox est. Significat enim rem certam a quopiam apud aliquem ita relictam, ut sit eius fidei custodiaeque concredita, donec verus dominus denuo eam reposcat. Sic et apud Latinos crebro accipitur. Sed Paulus 1. Tim. 6, et 2. Tim. 1, puram doctrinam ac religionem vocavit Depositum, idque bonum aut preciosum. Est igitur diligenter observandum, quod vera doctrina ac religio non tantum nobis tradatur ea ratione, ut nos per eam saluemur: sed etiam, ut eam summa sanctissimaque fide undique incontaminatam et illaesam Deo ac posteris, totique generi humano conservemus. Ita vera doctrina duplicem rationem apud nos habet: Primum, ut nobis ad nostram salutem usui data, seu usui possessionis fructuariae. Deinde, ut fidei nostrae ad sacrosanctam custodiam concredita, et apud nos deposita. Alio qui vero ac puro deposito uti custodienti non licet. Nunc porro si quis expendat, quam sancte et inviolate deposita nostrae fidei commissa sint conservanda: facile intelliget, quanta diligentia puritas verae doctrinae ac religionis sit omnibus perpetuo custodienda, et posteris aliisque porro per manus tradenda. Sicut Paulus doctrinam Timotheo traditam vocat Depositum, et eandem eum etiam porro aliis fidelissime concredere, et veluti depositum tradere praecipit.

DEPOST, Hebraicae מאחרי Meachere, duae praepositiones in unam congestae sunt. Significatio non est adeo obscura: tantum pauca exempla subiiciam, quibus etiam magis illustretur. 1. Paral. 17. Ego tuli te de tugurio depost pecudes: pro, cum oves pascendo sequereris. Psal. 78. Davidem depost lactantes adduxit ut pasceret populum suum. Conversi estis depost Iehovam. Num. 14 pro, desiistis eum sequi. Sic et Soph. 1. Eosque qui retrocedunt depost Iehovam. Reverti aut averti de post aliquem: pro desinere eum sequi, aut etiam persequi Num. 32. Si revertamini depost eum. 1. Sam. 15. Aversus est depost me. 1. Reg. 19. Reversus est depost eum: pro, desiit eum sequi.

DEPRAEDARI, perspicuam et usitatam habet significationem, de hostili violentia, spoliante miseros ac victos. Sed utitur hoc verbo Paulus Colos. 2. per quandam metaphoram de spirituali depraedatione, quae fiat per philosophiam Praecipit enim, ut caveamus ne quis nos depraedetur: ut plerique hoc tempore verterunt. Tametsi participium συλαγωγὼν , significat magis captivum abduco, ut hostes praedam rerum ac hominum abducere solent. sic enim et seductores philosophicis ratiunculis inficiunt sinceram doctrina, et homines suis illis sophismatib. involutos, illaqueatos et colligatos pro arbitrio suo velut mancipia quaedam ab Ecclesia, Christo, et vera religione, secum in errores et aeternum exitium abducunt. Sic Paulus dicit etiam 2. Tim. 3. Seductores abducere captivas mulierculas. Quomodo autem, et quam varie philosophia imponat nobis in vera religione, in Libello cuius titulus est De materiis et metis scientiarum abunde dixi.

DEPRECARI, aliquoties in Exodo, Levitico et Numeris, in vulgata versione, pro Chipper כפר Hebr. ponitur, quod magis proprie expiare significat. Exod. 3. 32. Levit, 9. in Num. valde crebrum est, ut cap. 6. 8. 13. 15. 16. 20. 31. Quod eo moneo, quia Hebraea vox multo significantior est. Deprecari faciem alicuius, saepe simpliciter significat eum metuere, revereri, et summe honorare. Iob. 11. Deprecabuntur faciem tuam multi: pro, te suspicient ac reverebuntur. Psal. 45. Filiae Tyri cum munere vultum tuum deprecabuntur: pro, allatis munerib: tuam gratiam favoremque ambient etiam alienigenae. Deprecationem alicuius cadere coram aliquo, aut in conspectu alicuius: pro exaudiri, expositum est supra in praedictis praepositionibus. Deprecationes loqui: pro, humiliter, suppliciter. Prover. 18. Deprecationes loquetur pauper, dives autem respondebit aut loquetur dura. Quid proprie sit Deprecatio, dicetur postea forte in voce Orationis, aut Precationis. Oecumenius ita distinguit super illud Pauli. Adhortor igitur ut fiant ante omnia deprecationes, etc. Deprecatio quidem est illa obsecratio, quae pro liberatione a tristib. offertur: Obsecratio autem, bonorum appetitio Interpellatio autem, eorum est accusatio qui iniurias inferunt.

DEPREHENDERE, valde significans est verbum: et significat, quasi in ipso scelere aut malo aliquo facinore reperire. Sic dicit Achab ad Eliam, obviam sibi factum. in occupatione vineae Nabod: Num deprehendisti me inimice mi? pro, O quam tu gaudes, quod me nunc in foedo scelere repereris, cum alioqui perpetuo me insecteris, et omnia mea facta vituperes, ut sic nunc me excusare nequeam. Dicitur et Sorte aliquis deprehendi, propterea quod sors plerunque monstrat aliquem, sese ob malefactum, aut etiam alio consilio occultantem. 1. Sam. 14. Et deprehensus est Saul et Ionathan: pro, sors utrumque illorum monstravit.

DERELINQUO, aliquando significat simpliciter omitto, aut desino. Oseae 4. Quoniam dereliquerunt custodire Iehovam: pro, intermiserunt, aut etiam prorsus omiserunt, desierunt. Derelinquere Deum, aut eius verbum, est nota loquutio, significans deserere Deum vel in vera doctrina, vel in vitae pietate. Derelinqui a Deo, significat aut in aliqua calamitate destitui omni ope Dei, aut in universum deseri: non curari, foveri, ac defendi a Deo. Cum igitur Christus clamat Psal. 22, et in passione, Deus meus Deus meus quare dereliquisti me? queritur, in illa una re se liberatione Dei privatum, quod non sit amotus calix ille passionis ab eo: non ut desperantes quaerunt, se prorsus ac in universum destitutos esse a Deo. Quod ad huius loci explicationem vehementer prodest observasse, ne quasi desperatio quaedam Christo tribui videatur. Sic et Iosuae 1. Non dimittam, nec derelinquam te. s. in hoc opere et periculo occupandae terrae. Iudic. 6, Nunc autem nos dereliquit Dominus. 2. Paral. 15. Si autem dereliqueritis Dominum, derelinquet vos, quod de plena aut totali desertione accipi potest. Sic et ab hominibus derelinqui dicimur. i. deseri, negligi, eorumque ope destitui: Sicut Psal. 27 habetur: Pater et mater mea dereliquerunt me, tu autem Domine suscepisti me. i. ab omnibus etiam coniunctissimis desertum ac neglectum, recepisti tuendum ac fovendum. Remanere aut Servari. Sic Helias queritur. 1. Reg. 19, se solum esse derelictum: pro, superesse, remanere, ex veris Dei cultorib. solum servari. Sic ibidem Dominus dicit, se sibi aliquot millia dereliquisse, aut reservasse. Non vidi iustum derelictum, Psal. 37. pro, destitutum omni divina ope, et in summis difficultatib. desertum. Ibidem: Non derelinquet eum in manu inimici sui. pro, non permittet ut in eum pro arbitrio grassetur inimicus. Derelinqui alicui. Psal. 11. Tibi derelictus est pauper: pro, reservatus, aut commendatus, ut eum omni ope humana desertum ipse tueare: vel cum omnes eum deserverint, restat ut

-- 117 --

209/210 solus eius curam suscipias, eumque foveas ac tueare, Derelinquere legem, pactum, aut testamentum Dei: pro, deficere a vera pietate, valde crebrum est in Sacris literis. Vicinum huic est quod supra dixi, Derelinquere Deum. Sic etiam dicitur aliquis verae pietatis desertor, Timorem Domini derelinquere, Iob 6. Derelinqui terram, Isaiae 7. Antequam puer possit eligere bonum, et reprobare malum, deseretur terra, quod nunc fastidis ob duos suos reges. Loquitur de ea desertione, ut se mox explicat, qua Assyrius erat Israelitas abducturus, et terram deserta effecturus. Clausus et derelictus, quasi proverbiali quadam locutione, ultimae reliquiae populi aut gentis vocantur. Nam cum reliqui ab hostib. abducuntur, tum adhuc pauci aliqui restant vel in arcibus munitisûe locis clausi, vel alioqui in aliquib. solitudinibus aut latibulis relicti, quos hostis perscrutari non potuit. 1. Reg. 21, et 2. Reg. 9. Succidam clausum et derelictum in Israele. 2. Reg. 14. Non erat clausus, neque derelictus, neque qui auxiliaretur Israeli Sic dicitur, Defecit clausus et derelictus. Derelictio virgulti, rami, ac frondium, Isai. 17, sunt pauci fructus post collectionem adhuc superstites, alicubi in extremis ramis latitantes sub frondibus. Dicit ergo ibi propheta, Erunt civitates fortitudinis eius sicut derelictio virgulti aut rami: pro, paucae et solitariae, sicut pauci fructus supersunt post factam collectionem.

DERISOR, vox valde significans in Sacris literis est, et significat non istam vulgarem aut (ut ita dicam) morionicam derisionem: sed plerunque istam perditam et propudiosam hominum malitiam, qua simul Deum et homines suis cogitationibus, actionibus, et vita rident, nulla praecepta, nullum verbum Dei curantes, quin nec carnalis quidem aut externae istius honestatis amorem ullum habentes. De illis dicitur Psal. 1. quod beatus sit qui in cathedra derisorum non sederit. Potissimum autem, meo iudicio, falsos doctores notat: quia doctores in cathedris sedent, illi sciunt se errare ac seducere, et nihil omnius in impio conatu perseverant, contemnentes Deum, omne eius verbum, et omnem fraternam admonitionem. Tales derisores prohibet Salomon Prover. 9, erudire: et Paulos iubet eos devitare, tanquam a sua propria conscientia condemnatos. Prov. 29. Viri derisionis illaqueat civitatem, vir autem iustus avertet iram. Intelligit superbum, Epicureum et contemptorem omnis iustitiae ac salutarium consiliorum. Sic Proverb. 22 prae cipit eiici derisorem et promittit fore ut conquiescatlis. Quod rectissime de seductorib. exponas. Nam illi dum contemnunt omnes veras, ac ex ipso verbo Dei sumptas confutationes suorum errorum, non potest conquiescere lis. Reliquum ergo est ut eiiciantur, aut (si id fieri nequit) saltem devitentur. Talium derisorum tum politiae, tum Ecclesiae sunt refertae. Disputatio Vinariensis abunde illustre exemplum aut specimen unius proponere potest: qui cum manifesto Dei verbo esset captus, convictus, et constrictus, tamen in summo mysterio corruptionis humanae ad sophismata philosophica confugiebat, cum quidem etiam confiteretur se non posse suam sententiam ex sola Scriptura tueri.

DESCENDERE verbum non paucos Hebraismos efficit. Nam primum non raro humano more dicitur Deus descendere, cum aliquid vult gravius in humano genere agere. Sic dicitur Gen. 11, descendere ut videat structuram turris Babel. Et Gen. 18, ut videat an Sodomitae perfecerint secundum clamorem suum. Communi enim quadam opinione fingimus aut somniamus, Deum superius in caelis habitare: cum ille ex aequo ubique gentium et locorum sit. Sic et filius Dei descendisse de caelo, et caro factus dicitur. Dicitur Deus et in Aegyptum descendere (eâdem figura) cum Iacobo, ut eum ibi protegat: Gen. 46, quia terra Canaan est editior aut eminentior Aegypto. Sic et Exod. 3 dicit Deus ad Moysen, se descendisse ut liberet suum populum. Sic et malum dicitur descendere a Domino, usque ad portas Hierusalem: Mich. 1. Descendere pro humiliari, decrescere in opib. aut dignitate. Sic Deus minatur Israelitis Deut. 28, se effecturum ut descendant infra vicinos aut incolas Ethnicos: pro, ut fiant imbecilliores, aut subditi corum. Peregrinus ascendet super te superne superne, et tu destendes inferne inferne. Descendere, pro abdere sese in loco humili: 1. Sam. 20. Et tertiabis et descendes valde. pro, in profundo loco usque ad tertium diem latitabis. Descendere facere, pro deducere, in tertia coniugatione, crebrum est in Sacris literis, nec indiget exemplorum recitatione. Descendere gladio, pro interfici. Hag. 2. Et descendent equi et sessores eorum, quisque gladio proximi sui: pro interficientur, deiicientur in terram aut sepulchrum. Sic Latini Prosternentur dicunt. Descendent ab umbra eius omnes populi terrae: Ezech. 31. pro, deficient ab imperio eius gentes ipsi prius subditae. Descendere facere, pro detrahere Isa. 10, Descendere feci tanquam potens habitantes, vel potius sedentes: pro, deieci eos ex ipsorum arcib. et soliis. Descendere facere aliquem in sepulchrum, pro causam mortis alicui praebere: Gen. 42. Si accideret illum mori in via per quam ibitis, faceretis descendere caniciem meam cum dolore in sepulchrum. Sic ferme et Gen. 37. 44, ac Ezech. 26. ubi eadem phrasis reperitur. Descendere facere in terram, Isa. 63. Descendere faciam in terram fortitudinem eorum. i. prosternam. Descendere facere, pro afferre munus, Gen. 43. Deut. 1, ratione loci altioris, unde munus affertur, dicitur. Sic et Descendere in mare. Discendere increpatio in aliquem dicitur, propterea quod ex loco altiori in inferiorem, nempe ex aurib. in cor descendat, vel a superiore in inferiorem Prover. 17. Contra Ascendere dicuntur cogitationes, quia ex corde in os scandunt. Descendere oculum in lachrymas, Hier. 13. 14. Thren 3. pro, destillare, defluere, et quasi totum in lachrymas resolvi. Descendere facere ornamentum, Exod. 33. pro, deponere. Sagittas Domini descendere super aliquem, Psal. 38. Descendit urbs: pro, capitur, evertitur. Deut. 20. Descendunt et muri, Deut. 28. pro, evertuntur. Descendere vivum in infernum, Num. 16, et Psal. 55, aliqui intelligunt de subitanea morte, qua non post mortem demum eorum anima tradatur Satanae sed viventes adhuc Satan invadit ac mactat, secumque abripit. Quomodo necesse est intelligi historiam Num. 16, quod vivi descenderint in infernum. nam cadavera eorum aliquo modo remanserunt, tametsi semidevorata a terra. Aliqui eum locum intelligunt de sepulchro, quod etiam per infernum significatur. Terra. n. eos devorans, sepelivit eos aliqua ex parte. Alioque non est dubium quin alique viventes una cum corpore in infernum auferantur, sicut aliquae verisimiles historiae testantur. Et etiam contra pauci aliqui, ut Enoch et Helias, vivi in caelum, seu in aeternam beatitudinem translati sunt. Caeterum de voce Inferni, deque descensu in eum, postea suo loco dicetur.

DESERTUM, vox nota, sed in Sacris literis varie usurpatur. Nam cum varia circa Israelitas fuerint deserta, variae etiam huius vocis significationes inde exortae sunt. Primum igitur, Desertum significat solitudines, prorsus hominibus carentes, et incultas. Secundo, significat loca non plane quidem solitaria, sed tamen. incultiora, minusque frequentia quam reliqua erant. Unde Ios. 15, tribui Iuda sex civitates cum suis pagis in deserto attribuuntur. Quod observandum est, ne quis a vero sensu aberret, cum audit in deserto nominari habitationes et opera hominum. In tali deserto Iudaeae praedicavit Ioannes, non in tali ubi nullus mortalium fuit aut vixit: alioqui frustra clamasset et concionatus fuisset, nemine audiente. Tertio, Desertum aliquando simpliciter meridiem, aut meridionalem plagam significat: ut Psal. 75. Non ab oriente, non ab occidente, non a deserto montium. pro. a meridie. Quarto, Desertum crebro per metaphoram significat Ethnicos, quia ibi summa raritas est homimum Deum colentium, et commodorum

-- 118 --

211/212 homini maxime necessariorum. Quo niam autem plerumque loca deserta in illis meridionalib. et adeo calidis regionibus ideo sunt deserta, quod carent aquis, et omnia aestu exuruntur, sicut contra in septentrione ob nimiam abundantiam aquarum id accidit: quae arentia loca etiam carent ob eandem causam elegantibus et proceris arboribus: ideo saepe in promissione vocationis gentium, et propagationis verae religionis, Deus dicit se effecturum, ut in deserto sint fontes aquarum, utque ibi crescant pinus, abies, cedri, et similes arbores. Isaiae 41. 43 44. Quod si polliceretur hisce septentrionalib. hominibus, nemo magnifaceret: quia hic aquarum et pulcherrimarum sylvarum maxima copia est in desertis. Porro illi promissi fontes et arbores locis desertis, per metaphoram significant veram doctrinam, doctores, et alios Deum vere agnoscentes ac colentes. Ex hac porro declaratione de causis deserti in illis locis, facile multae phrases huc alludentes intelligi poterunt: ut Psal. 107. Posuit desertum in stagna aquarum, et terram siticulosam in scaturigines aquarum. Et vicissim dicitur ibidem: Posuit flumina in desertum, et scaturiginem aquarum in siticulosum locum. Et Isaiae 48. Non sitierunt in deserto. Id vero nihil mirum esset in septentrionalibus locis, nempe si quis diceretur non sitiisse in deserto.

DESERTORES, sicut in Latino sermone male sonat de deserentibus castra contra militare sacramentum: ita etiam in Sacris, de desertoribus sanctae spiritualisque militiae, id est, verae pietatis, religionis, ac Dei ipsius, cum maxima reprehensione illorum inculcari solet. Isaiae 30. Vae filii desertores: et alibi, Desertores fuerunt ab utero matris: plane videtur convenire cum vocabulo Graeco ἀποστάτης .

DESERERE ALIQUEM, aliquando nonnihil lenius accipitur. Gen. 2. Propterea deseret homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae. Chaldaeus habet, Deseret domum lectus patris et matris: id est, cubile. Verum res ipsa ostendit, discedere liberos ex societate ac familia parentis, et nova familiam instituere, ac diversam domum incolere. Non tamen valet id vocabulum extremam desertionem, ut et non ament aciuvent parentes.

DESIDERO, praeter propriam significationem non paucos Hebraismos efficit, quos recensebo. Pro velle ponitur, nempe significantius vocabulum pro remissiore. Ionae 1. Tu Domine sicut desiderasti, fecisti. pro, sicut voluisti. Sic contra vebum Volo remissius non raro, pro vehementiore, nempe pro desidero ponitur. Nomina porro inde deducta, ut Desiderabile, et Desiderium, multo plures obscuras locutiones pariunt. Desiderabile, admodum crebro significat rem vel preciosam, vel alioqui valde gratam ac suavem: ut 1. Sam. 9. Cuius tandem est omne desiderabile Israelis? nonne tuum, et domus patris tui? pro, nonne omnia preciosissima totius huius populi, sunt futura tua, cum tu sis futurus rextotius Israelis? Aliqui intelligunt, Quem tandem desiderat totus Israel, nisi te, sibi in regem? Prover. 3. Omnia desiderabilia tua non aequantur sapientiae, pro, omnia preciosa, omnia grata tibi, et quaecunque habes in deliciis. Sic Threm. 1. et Iob 20. Dan. 11 dicitur Antichristus culturus esse suum Deum Maozim auro, argento, lapide precioso, et omnibus desiderabilibus. Non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilib. Nahum 2. Desiderabile argenti sui urtica possidebit: Oseae 9. i. domos sumptuosas, aut intima cubicula, ubi argentum suum reponere solebant: vel etiam ipsi thesauri eorum, alicubi in loco ignoto et inculto abiecti latitabunt, crescentib ibi spinis ac urticis. Desiderabile oculorum Ezech. 24. Polluo sanctuarium meum, desiderabile oculorum vestrorum: pro, quod libentissime aspicitis tamquam singulare decus, praesidium ac ornamentum vestrum. Sic ibid. Deus prophetae dicit, En ego tollo desiderium oculorum tuorum: pro, rem desideratam oculis tuis, nempe uxorem tuam, hodie mori faciam. Loquutio autem Desiderium oculorum, inde venit, quia aspectus rerum pulchrarum aut preciosarum excitat in animo desiderium: sicut in voce CONCUPISCENTIA, similis loquutio Concupiscentia oculorum exposita est. Desiderabilia uteri interficiam, Oseae 9. pro, dulcissimos liberos tuos. Huius Hebraismi sunt innumera exempla. Posses dicere, poni abstractum pro concreto, eiusque subiecto. Ambulare sine desiderio, pro, vivere non desideratum aut amatum hominibus, inglorium: 2. Par. 21. Eadem ratione et Hebraismo, aut Regula etiam, Desiderium pro reb. desideratis saepissime ponitur: cuius Hebraismi plura exempla proponam. Desiderium illorum attulit eis, Ps. 78, pro, res desideratas, reddidit eos sui voti aut rerum expetitarum compotes. Mich. 4. Consecrabo Domino desiderium eorum: pro, opes ipsorum. Dan. 11. Dominabitur thesauris auri et argenti, omnibus desideriis Aegyptiorum: pro, reb desideratis, aut ingentis precii. Psal. 39. Liquescere facies ut tinea desiderium hominis. pro, rem desideratam: non tantum opes, sed etiam ipsam formam aut florem Psal. 140. Ne tradas Domine desideria sua impio. pro, res desideratas. Cant. 5. Sponsus meus totus desideria. pro, quantus quantus est, tantum res desiderabilis est 1. Sam. 5. O desiderium Israel. pro, o terra inclyta Israelis. Vir desideriorum, Dan. 9. pro, desideratus. Desiderium argenti, Iud. 5. pro, argentum desideratum, vel potius lucrum argenti Desiderare animam, aut desiderium animae aut cordis pro, quod ex animo desideras: valde crebrum. Desideria carnis, sunt peccata: nempe pravae cupiditates veteris hominis. Gal. 5. Spiritu incedite, et desideria carnis non perficietis. Rom. 1. Tradidit eos Deus in desideria cordium suorum, in impuritatem, et c. Desiderando desiderare, aut desiderio desiderare, Luc. 22. et saepissime in veteri Testamento, significat valde desiderare: ut solent reduplicationes, praesertim hac lingua, augere significationes: quod in universalib. Regulis monui. Desiderium tuum erit ad virum, et ipse dominabitur tibi: Gen. 3. pro, ex eo pendebis, omnia quae cupies ab eo cogeris expetere et expectare. Sic et in sequenti cap. aliqui exponunt quod Deus dicat, Cainum nihilominus retenturum primogenituram, et fratrem ei fore subiectum, modo sit probus. Sane illae duae phrases prorsus eodem modo etiam in 4 repetuntur, sicut et in 3 sunt positae. At mihi videtur dici, quod perinde procaciter infestabit mulier virum, eique dominari volet, sicut peccatum innatum vult et conatur in homine regnare: et quod vicissim perinde oporteat maritum reprimere illam affectionem imperii muliebris supra se, sicut pius homo tenetur resistere innatae malitiae, volenti abuti membris nostris ad peccatum, nosque captivare ei. Admodum quoque creber hic Hebraismus est, ut res aliqua dicatur Desiderii pro, valde expetita, posito quasi abstracto pro concreto. ut Domus desiderii: pro valde expetita: Ezech. 26. Panis desiderii, Dan. 10. id est, suanis et desiderabilis panis. Mons desiderii, Dan. 11. Picturae desiderii Isa. 2, Terra desiderii, Dan. 11. pro, desiderata Vasa desiderii, 2. Par. 20. Desideratus cunctis gentibus vocatur Meschias, Hag. 2, quia sit servatortotius mundi, merito ab omnibus expetitus et expetendus.

DESINO FACERE: pro, non facio. Exod. 23 Desines auxiliari: pro, non auxiliabere?

DESOLOR verbum, et nomina inde deducta, suas quasdam obscuritates habent. Alioqui proprie significat solum aut solitarium reddo, vasto. Nam omnes vastationes privant loca hominibus vel ab ducendo, vel interficiendo, vel etiam fugando eos: atque ita reddendo sola atque inculta. Isa. 1. Et derelinquetur filia Zion, et c. Et ut civitas desolata. i. vel prorsus deserta, vel perpaucos habens incolas, pauciores circum habitantes. Isaiae 44. Ego dico profundo, desolare. Alludit ad exiccationem maris rubri. Isaiae 11. Et terra desoletur

-- 119 --

213/214 desolatione: pro, penitus in solitudinem redigatur. Ezech. 14. Et fuerit terra desolata, nemine transeunte propter bestias et feras. Desolationem venire, Proverb. 1. Cum venerit sicut desolatio timor vester: pro, calamitas vestra, quam vos timetis, subito veniet: sicut saepe subito vastatur aliqua regio, quae modo fuerat cultissima. In desolationem esse, Ier. 48. Aquae Nimrim in desolationem erunt: id est, nemini utiles, pereuntibus hominibus sicut si ipsae essent vastatae aut exiccatae. Torrentes desolationis, Isaiae 7. Requiescent omnes in torrentib. desolationum. i. desertorum locorum incultorum, omnia replebunt etiam inculta. Habitare in civitatib. desolatis. Iob. 15. Et habitabitis in civitatib. desolatis, pro, quae prius desolatae et vastatae fuerant, nunc autem a vobis cultae et reaedificatae. Abominatio desolationis praedicitur statura in loco sancto, Dan. 9. 11. 12. quam Machab. lib 1. cap. 2. intelligunt de illa prophanatione templi, et religionis contaminatione, quae ipsorum tempore accidit Christus de alia quadam post se ventura interpretatur, Mat. 24. Aliqui igitur intellexerunt de statua Caligulae in templo collocata, quae extrema vastationem Hierosolymae praecessit. Rectius autem proculdubio accipietur de Antichristi horrendis abominationibus quae postea secutae sunt, quaeque Ecclesia ac religionem Christi pene funditus vastarunt et everterunt: ac denique de Interim, et adiunctis conatib. quibus Ecclesiae nostro tempore sunt vastatae. Forte autem maxima pars eius Prophetiae restat adhuc ante extremam diem implenda per novos aliquos errores, et adiunctas persecutiones. Memorabile autem est, quod propheta coniungit cessationem iugis sacrificii, cum illa abominatione desolationis: quia tum vera doctrina seu cognitio passionis Christi, quod est nostrum iuge sacrificium, eiusque praedicatio in talib. furorib. Satanae abolita fuit, tum et contrariae abominationes ac errores erecti. Sed non est nostri instituti, nunc de reb. ipsis Theologice disputare: illud tantum de Hebraismo dico quod in eo loco abominatio ponitur pro abominabili idolo aut errore, posito abstracto pro concreto et eius subiecto Desolationis autem genitivus ponitur pro abominatione desolante, seu verum Dei cultum ac Ecclesiam vastante: sicut aepe solent Hebraei ponere abstractum in genitivo pro adiectivo aut concreto adhaerente nomini substantivo. Sensus ergo est, quod in media Ecclesia sedebit aut regnabit abominabilis error cum suo Antichristo, qui vere est homo peccati et filius perditionis, omnia peccatis et impietate contaminans, perdens, ac vastans. De quo genere Hebraismi in Regulis universalibus prolixius dictum est.

DESPICERE, aliquando in vulgata versione ponitur pro summa cum voluptate aliquid videre. ut Ps. 53. In inimicis meis despexit oculus meus: pro, vidit optatam ultionem. Et Ps. 112. Donec despiciat super inimicos meos. Sed de hac phrasi in verbo VIDERE agetur, quo verbo Hebraea vox melius redditur.

DESTRUERE, valde usitata metaphora, significat rem quamcunque vel prorsus evertere, vel certe deteriorem aut infirmiorem facere. Sed dictum est de eius significatione supra in verbo AEDIFICO.

DESUPER, מעל meal, modo adverbium, modo praepositio, habet in hac lingua quasdam proprietates et obscuritates: tametsi et tota haec vox sit Hebraea. nam Latinis talis harum duarum praepositionum connexio DE et SUPER, rarior est. Dicam ergo de eius obscuriorib. significationibus. Primum idem valet quod a, vel ab, seu de. Gen. 7. Aquae elevaverunt arcam, quae elevata est desuper terram, et siccatae sunt a quae desuper terram, pro, a terra. Gen. 17. Ascendit Deus desuper, aut de iuxta Abraham. pro ab Abrahamo. Isa. 14. Onus ipsius desuper humero eorum. pro de humero. Secundo, significat superne Gene. 27. De rore caeli desuper. pro, superne, aut caelitus. Tertio, ponitur pro adiectivo caelestis, aut supernus. ut Iob 31. Abnegasse Deum desuper. pro, supernum, aut caelestem, aut qui habitat in excelsis. Iob 3. Non requirat eum Deus desuper. pro, supernus aut caelestis, seu qui in supernis habitat.

DEVOLVO, explicabitur in verbo VOLVO. Nunc pauca quaedam annotabo. Volvere ad aliquem, vel super aliquem, significat alicui commendare aliquid. Psal. 22. Devolvit ad Dominum, eripiat eum, et liberet eum, si vult eum. pro, commendavit Domino. Psa. 37. Devolve ad Dominum viam tuam, et ipse faciet. Devolvere se super aliquem, significat etiam tyrannice opprimere: sed in quarta coniugatione demum. Gen. 43. Ut devolvat se super nos. id est, pro libitu opprimat, omnia sibi rapiat, et nos in servitutem redigat.

DEVITO, nihil habet (quod sciam) proprii in Sacris literis. Iubet autem Paulus devitare tum personas aliquas noxias, ut seductorem admonitum. Titum 3, tum prophana inaniloquia et quaestiones 2. Tim. 2.

DEVORO, saepe idem significat quod comedo et consumo, de quo verbo supra. nam et ipse vetus interpres non raro verbum אכל Achal, quod proprie comedere significat, vertit devorare. Aliquando tamen ponitur magis proprie pro בלע Bala. Significat vero, cum figurate ponitur, plerumque perdere. ut Exod. 15. Misisti manum tuam, et devoravit eos. Sic et Psal. 35. et Thren. 2 Ne dicant Devorabimus eum. Sic et in passivo reperitur Ps. 107. Omnis sapientia eorum devorata est. pro, perierat, erant inopes consilii. Satan quoque dicitur circumire, et quaerere quem devoret. 1. Pet. 5. pro, quem perdat, aut etiam prorsus suum faciat. nam et hanc vim habet hoc verbum. Prophetis aliquoties obtruduntur libri devorandi: ut Ezech. 2 et 3. Apocal. 10. Ambrosius dicit, ea figura et visione illis iniunctum esse, ut Scripturae intelligentiam imis viscerib. recondant. Omnino desiderium ac diligentiam rerum divinarum videtur indicare. Ea enim devoramus, quae maximo desiderio appetimus. Tametsi in illis visionibus non tam admonitio aliqua est. quam quod Deus sic voluit indicare, se demum eum esse qui suos doctores divinarum rerum ac mysteriorum cognitione repleat et instruat, ac ad omne munus propheticum recte peragendum idoneos reddat.

DEVOVERE, est aliquid consecrare, praesertim apud Latinos. Sic duo Decii et Curtius sese diis inferis pro salute populi Romani devoverunt, aut consecrarunt. Aliquando simpliciter vovere significat: ut Proverb. 7. Victimans pro salute devovi. Sic et Num. 6. Act. 23 dicunt quidam, quod se devotione devoverint, quod nec comedere nec bibere velint quic quam, priusquam interficiant Paulum. Ibi Devovere semet significat, duris execrationibus et imprecationibus subiicere ac onerare, si comedissent aut bibissent prius, etc. Sic Petrus Matth. 26 seipsum devovit, affirmans sibi nihil esse negocii cum Christo.

DEUS, nomen appellativum summae maiestatis est, quae est spiritualis essentia, et causa ac fons omnis boni, ut Plato eum definit, creator et gubernator omnium. Tota definitio ex Christiana doctrina omnibus nota est. De etymologia huius vocis varie divinant scriptores. Hebraeum אל El, videtur a fortitudine aut robore venire. Graecum θεὸς , alii a timore deducunt, sicut Poeta inquit:
Primus in orbe Deos fecit timor.— Alii a currendo, quod ubique omnibus praesto adsit, praesertim invocantibus ac laborantibus. Posset forte â spectando deduci, quod solus Deus omnia cernat, et ab omnibus sit spectandus ac contemplandus. Latinum nomen vel a Graeco venire potest, mutata litera aspirata in tenuem: vel ab Hebraeo די Dei sufficientia. Unde et Hebraei suum Schadai deducunt, quia solus Deus est dives ac sufficiens omnibus, et ad omnia. Cum autem tantum unus sit omnium creator ac Dominus, soli illi haec

-- 120 --

215/216 appellatio proprie convenit: sed per metaphoram, catachresin, et alias figuras, etiam ad alias res haec appellatio transfertur. De hac re inquit Paulus 1. Cor. 8, Scimus quod nullus Deus sit alius nisi unus. Et mox contra inquit: Nam etsi sint qui dicantur dii in caelo vel in terra, quemadmodum sunt dii multi, et domini multi: nobis tamen unus est Deus, ex quo omnia, et nos in illum. Proprie ergo illum unum ac summum Deum, omnium rerum creatorem, gubernatorem ac conservatorem, Deum vocamus. Per metaphoram autem vocantur etiam dii reges ac gubernatores politici, sive ob similitudinem, quod illi perinde aliorum domini ac gubernatores esse videntur, ut ipsemet summus Deus omnibus praeest: sive etiam quod Deus eis aliquo modo suam potentiam, officium ac dignitatem communicat: sicut Paulus testatur, potestates esse a Deo: et repugnantes magistratui, ipsimet Deo repugnare. Hanc communicationem nominis ac dignitatis, et vicissim etiam privationem eius, videtur Deus Psal. 82 indicare cum ait: Ego dixi, vos dii estis et filii excelsi: veruntamen sicut homines moriemini, et sicut unus ex principibus cadetis. Sic Exod 22, et Deut 19, dicitur aliquis adduci ad Deos, id est, Iudices. Sic et Exod. 22. Diis non detrahes, et principi populi tui non maledices. Sic et angeli vocantur dii, quod familiaritatem Dei, aut etiam maiorem quandam copiam felicitatis, et similitudinem cum Deo, quam ullae aliae creaturae, habeant. Psal. 97. Adorate eum omnes dii: Septuaginta verterunt, Angeli Pythonissa dicit ad Saulem, se videre Deos ascendentes: id est spiritus, aut angelos. Ob eandem causam et pii aliquando vocantur tum dii, tum filii Dei: ut Gen. 6. Viderunt filii Dei filias hominum. Tametsi hic et illae duae causae accedant, quod pii tum adoptentur a Deo, tum etiam ex semine verbi ac spiritus eius generentur. Per metaphoram etiam, vel similitudinem Moyses dicitur fieri Deus Pharaonis, eo quod externa specie ipsi videtur data potestas in Pharaonem, ipse videtur eum punire, et liberare a poenis Exod. 4. et 7. Consimilis ratio tropi est, cum diabolus dicitur Deus huius mundi, eo quod potenter in eo regnet, et totus mundus se ad eius libitum, libidinem ac gestum componat, et ad eius praescriptum vivat 2 Cor. 4. In quibus Deus huius seculi excaecavit sensus incredulorum, ne illis illucesceret lumen Evangelii. Item, cum Epicureorum Deus esse venter eorum dicitur, Philippens. 3. Sicut apud Homerum et Euripidem cyclops dicit, se tantum ventri suo offerre victimas. Per catachresin porro idola, caco daemones, et commenticii dii vocantur Dii: quia idololatrae sic de illis sentiunt, aut id sibi de illis persuadent. Huius vocis ac significationis plurimus est usus in Sacris literis. ut, Novis diis, qui de proximo venerunt, sacrificaverunt: Deut. 32 pro idolis Sed omissis hisce, ut ita dicam, figuratis diis, ad verum revertamur. Primum autem exponamus locum Pauli 1. Cor. 8, qui primum dicit simpliciter, esse tantum unum Deum: mox dicit, esse plures Deos: postremo denuo dicit, piis tantum unum Deum esse. Ubi prima sententia per se ac simpliciter intelligenda est, quod revera sit tantum unus verus Deus, si proprie loqui velimus. Secundo, quod plures dii sint tum improprie loquendo, tum quod ad homines, seu ratione ac respectu hominum qui ita sentiunt, aut ita sese erga aliquos falso nominatos Deos gerunt, vel denique sic a Satana ut Deo quodam potenter agitantur. Tertio, quod respectu piorum sit tantum unus Deus, quia illi tantum unum esse verum Deum sentiunt, et illi uni Deo adhaerent, ac in eum solum sperant, et omnia bona a Deo esse norunt, illiusque causa agunt quicquid recte agunt. Vox igitur Deus etsi absoluta esse videtur, tamen cum Deus alicuius esse dicitur, relative accipitur, teste ipso Christo. qui cum interpretatur titulum Dei, Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob, dicit Deum non esse mortuorum: ostendens, in voce Dei non solum summam quandam maiestatem indicari, sed etiam tum auxilium curamque ipsius erga creaturas, tum vicissim creaturarum timorem, cultum, ac implorationem opis erga ipsum. Quam correlationem cum Deo plane mortui, id est, prorsus in nihilum corpore et anima redacti (ut Saducaei de hominibus sentiebant) praestare aut habere non possent. Hac igitur correlatione vocis confutat Christus Saducaeos. Quomodo vero ex animae immortalitate sequatur resurrectio, aut contra, et quam nam ratione istae duae quaestiones cohaereant, postea in voce RESURRECTIO docebo. Talem respectum in voce Deus et Psal. 95 testatur, cum inquit: Quoniam ipse est Deus noster, nos autem populus pascuae eius. Ponitur porro vox Dei אלהים Elohim, aliquando, et quidem valde crebro in Sacris literis, in plurali numero Dii, pro uno vero Deo. Quod proculdubio indicium est pluralitatis personarum. nam aliquando etiam verbum pluralis numeri ei nomini adiungitur. ut Gen. 1. Et dixit Dii, FACIAMUS hominem ad imaginem nostram, et similitudinem nostram. Huic autem longe pulcherrimo, et ab omnibus piis celebratissimo testimonio, adiiciamus cum gratiarum actione illud quoque, quod iam nobis Dominus suggerit: nempe quod etiam alibi in Scriptura Spiritus sanctus hanc eandem hominil creationem describens, idque hac ipsa voce Faciendi, pluribus creatoribus attribuerit. Nam Isaiae 44, loquens propheta de vero Deo creatore caeli et terrae, inquit: Nunc igitur audi Iacob serve meus, et Israel quem elegi. Sic dicit Iehova Dominus עושיך Osecha, FACTO RES tui: et 54. eiusdem מבעליך עשיך יהוה צבאת שמו Nam mariti aut domini tui, FACTORES tui, Dominus exercituum nomen eius, etiam redemptor tuus, sanctus Israelis, DII universae terrae vocabitur. Item Psalm. penultimo: Laetetur Israel in FACTORIBUS suis. ubi eodem modo de vero creatore agitur. Sic et Iob 35 dicitur: Et non dixit ubi est אלוהי עושי Eoloai Osai. id est, ubi sunt dii mei, factores mei. Et Iosuae 24, Quia dii sancti ipse est. Eodem modo de vero Deo dicitur, extendentes caelos. Isai. 42. 5. Ex quibus exemplis animadvertimus, Spiritum sanctum non ociose aut temere verbum plurale רעשה in creatione hominis Gen. 1 usurpasse, quandoquidem et in aliis Scripturae locis huc respiciendo, eiusdem verbi participium pluraliter de vero Deo creatore hominis ponens, plures ei factores attribuerit, et numerum pluralem cum singulari miscuerit: ut et unitatem essentiae, et pluralitatem personarum in Deo cupidis veritatis indicaret. Sic etiam Abrahamo tres apparent, et tamen ille tantum unum adorat: et mox totus sermo mixtim iam de uno, iam de tribus, iam in singulari, iam in plurali habetur, ut ea numeri alternatione ostendatur et unitas Dei, et trinitas personarum. Perfidi Iudaei, ut mysteriam Trinitatis eludant, dicunt honoris ac dignitatis cuiusdam gratia pluralem pro singulari usurpari: ut aliquando reges ac principes de se scribunt. sed non possunt dare exempla similia de aliis potentibus in Sacris literis. Tum porro ista consonantia plurium Scripturae locorum in plurali numero positorum, propalam eos redarguit. Porro nomina Dei plura recensentur, in qua parte ne nimium a scopo nostro digrediamur, tantum Hieronymi sententiam adscribam. Hieronymus in quadam Epistola ad Marcellam, decem ait maxime esse illustria celebratissimaque Dei nomina. Primum est אל El, quod Septuaginta θεὸν , id est, Deum vertunt. Aquila etymologiam exprimens, ἰσχυρὸν , id est, fortem. Secundum אלהים Eloim. Et tertium, אלהי Eloe, quod Deus dicitur. Quartum, צבאת Zebaoth, id est, secundum

-- 121 --

217/218 Septuaginta, virtutum, secundum Aquilam, exercituum. Quintum, עליון Elion, quod nos excelsum dicimus. Sextum, אשר אחיה Ezerecheiae: quod in Exodo legitur: Qui est, misit me. Septimum, אדני Adonai, nos Dominum generaliter appellamus. Octavum, יה Iah, quod in Deo tantum ponitur, et in Allelu Iah sonatur. Nonum, יהוה Iehova, quod nomen τετραγράμμασιν tetragrammaton, et ineffabile putarunt: Idem autem sibi vult, quod Existens. Decimum, שדי Saddai: Aquila interpretatur ἄλκιμον , id est, robustum, et ad omnia perpetranda sufficientem. Caeterum obvia sunt in Sacris literis et alia nomina: veluti cum appellatur clypeus, scutum, refugium, cornu salutis, propugnator, defensor, petra seu rupes, ignis consumens, gloria, spes, robur, fortitudo: item omnipotens, Deus deorum, Dominus dominorum, Deus ac Dominus caeli et terrae, etc. Sed haec potius pro epithetis, dignitatem, potentiam, et admiranda Dei effecta, illustri quadam ratione describentibus, quam pro nominibus propriis accipi convenit. Quo quidem pacto dicere possemus, Cneum et Cornelium, et Scipionem, propria esse nomina eiusdem personae: at Tribunus, Imperator, victor, triumphator, gloria Reipub. et quae huiusmodi sunt, agnoscentur sane eiusdem personae appellationes, sed minus propriae, atque propter externas causas ascititiae. Quoties proinde legis, Haec dicit Dominus, haec dicit qui est, haec dicit fortis, Dominus exercituum, omnipotens Deus caeli, propugnator noster, etc. haec omnia sic accipies, tanquam si simpliciter scriptum esset, Haec dicit Deus: neque ob diversitatem nominum diversos deos quis suspicabitur. Porro quia res agnoscuntur tum per attributionem suarum proprietatum, tum et per separationem alienarum: idem sunt non tantum positiva, sed et privativa nomina rerum. Quare etiam crebro quaedam nomina dicuntur de Deo negative: veluti quando appellatur Increatus, immortalis, invisibilis, incorporeus, etc. Atque haec describunt Deum ostendendo duntaxat quid non sit: nempe esse eiusmodi substantiam, quae non sit creata, quae initium non habuerit, quae item non moriatur seu corrumpatur, quae denique non conspiciatur corporeis oculis, neque etiam contrectari, aut sensibus percipi queat. Secundo: Quaedam nomina dicuntur affirmative, eaque relationem arguunt ad ea quae a Deo distinguuntur. Huius ordinis sunt, Dominus, Rex, creator, gubernator. Dominus nanque est, respectu ministrorum: Rex, propter subditos quos regit: Creator, propter creaturas quas admirabili potentia condidit: Gubernator, quod easdem sua sapientia conservat, gubernat, moderatur. Tertio, Quaedam nomina tantum signant aliquid consequens naturam aut operationem Dei, veluti haec: Iustus, sanctus, bonus sapiens, potens: quae natura quidem et operationem Dei consequuntur (ex effectis namque ipsius Dei sumpta sunt) minime tamen substantiam ostendunt. Quarto, Quaedam denique significant rationem quandam accidentariam, quae a natura, aut ab operationibus Dei derivatur, cuius generis sunt haec: Protector, defensor, clypeus, petra, refugium, etc. Quinto, Ex his vero omnibus promptum est animadvertere, nulla omnino extare nomina quae substantiam Dei apposite evidenterque exprimunt. Verum adscribamus sane prolixiorem horum Dei epithetorum enumerationem, ut eam Fagius ex Rabbi Salomone recenset. Sunt autem eius haec verba. Sed placet hic commemorare, quomodo Hebraei haec Dei epitheta, quae sibi ipsemet Deus attribuit, exponant atque enarrent. Quod bis dicitur Adonai Adonai eo significari dicunt duplicem in Deo misericordiam: alteram, qua praeservat hominem a peccato: alteram, qua remittit ei qui peccavit delictum. Secundo, vocat se אל El, id est, Deus fortis: quo innuitur potentia Dei, qua potest succurrere suis, utcunque oppressis. Tertio misericors est praeservans scilicet a lapsu. Quarto, clemens est, erigens scilicet lapsum. Quinto, longanimus est non statim punit homines atque peccant, sed differt poenam: quia non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. Sexto, multae pietatis sive misericordiae est, erga eos scilicet qui indigent, et non habent merita. Septimo, multae quoque veritatis, in praestandis scilicet promissis. Octavo, custodit pietatem sive bonitatem in mille generationes. Punit enim peccata parentum in filiis, in tertiam et quartam usque generationem: misericordiam vero ac bonitatem suam protendit in mille generationes, ita ut misericordia eius maior et amplior sit ira eius, id quoddam Hebraeorum sapientes ita efferunt: Maior est pro prietas bonitatis Dei, quam proprietas ultionis. Nono, remittit omnis generis peccata: Iniquitatem, hoc est, ea peccata quae temere et cum quadam praesumptione admittuntur: transgressionem, hoc est, defectiovem et ἀποστασίαν , quod Hebraeis est פשע Paescha: Manifesta quoque et publica peccata, quae veniunt appellatione חטאה Chataah. tametsi quidam חטאית Chataot dici volunt peccata, quae in pueritia maxime, non pleno rationis usu fiunt. Decimo, non est respector personarum, non enim innocentem habet eum qui nocens est. Undecimo, visitat iniquitatem patrum super filios, si scilicet filii imitentur facta et scelera parentum. Alias non portabunt filii iniquitatem parentum. Hactenus Hebraei quae bona ex parte leguntur et apud Rabbi Salomonem. Et Hebraei haec Dei epitheta sive elogia sic dividunt, ut ex ipsis faciant 13 (quas sic vocant) proprietates Dei. Observandum autem est, quod plerunque Paulus in suis Epistolis nomen Dei, patri, Domini autem, Christo seu filio Dei tribuit: quod non eo facit, quod vel pater non sit etiam Dominus, vel filius non sit vere Deus: sed ideo, quod in mysterio redemptionis patri summa dignitas ut vero Deo tribuitur: et filio contra exinanitio, quod pater donaverit et miserit filium, eique mandata redimendi et docendi humani generis tradiderit. Quapropter filius tanquam iam servus, dicit se ab illo missum: se eius, non suam voluntatem facere: illum honorificare, seque tantum eius mandatum exequi, et doctrinam docere, non suam. Quare illum etiam ut servus ubique invocat, ab eo opem petit, et omnia in cum ut suum Dominum refert: cum et ipse tamen cum illo semper operetur, et plenam potestatem habeat animam suam ponendi et recipiendi. Domini porro nomen magis filio convenit, tum quia nos illi pater in haereditatem ac cultores dedit: tum etiam, quia ille nos suo precioso sanguine redemit, suaque membra effecit, non vel pater, vel Spiritus sanctus. Haec est causa, quare in Novo testamento plerunque tantum prima persona vocetur Deus, et tantum secunda Dominus: quod observasse utile esse, ne quis hinc errandi occasionem habeat. Postquam dixi de ipsa simplici voce Deus, deque eius significationibus: nunc etiam dicam de eius vi, quatenus cum aliis vocibus coniungitur. Deum alicuius aut alicui esse, supra exposui esse correlativum. Quare cum saepe in Psal. reperitur, Deus meus: omnino in eo sensu accipitur, ac si diceret, Tu summe creator, quem ego pro vero Deo agnosco, colo ac invoco, quique me creasti, redemisti, et nunc regis ac foves. Nonnunquam etiam ingeminatur, ut magis affectus orantis, et hic mutuus respectus aut correlatio exprimatur: ut Psalm. 22. Deus mi, Deus mi, quare me dereliquisti? Deus deorum, dicitur verus Deus, Psalm. 50. Dan. 11: quia ille non ita Deus est, ut angeli aut reges, aut etiam caco daemones, ut quandam inferiorem potestatem habeat, sed sit supra illos ipsos summus Dominus: sicut communi more summum regem, Regem regum vocamus. Rebus quas amplificare volunt,

-- 122 --

219/220 aliquando nomen Dei in genitivo apponunt. Ionae 3. Ninive erat civitas magna Dei, aut Deo: hoc est, longe potentissima, aut magnificentissima. Tale quid forte so nat, quod Nimrod dicitur fuisse robustus venator Domino, aut coram Domino. Sic Genes. 30. Luctationibus Dei luctata sum cum sorore mea. Sic alias saepe reperitur Mons Dei, Cedrus Dei, pro eximia. Deus caeli, pro vero Deo ponitur, sive quod ille creavit ac regit caelum, sive quod ibi habitat: ad discrimen regum, aut etiam idolorum et cacodaemonum, qui nec condiderunt caelum, nec ibi habitant. Deum invocare aut timere, seu invocatio aut timor Dei, saepe pro toto eius cultu ponitur. Audire vocem et videre speciem Dei, est eum vere agnoscere. Christus igitur Ioan. 5, cum negat Iudaeos vel vocem Dei audisse, vel speciem vidisse, veram ac spiritualem Dei agnitionem, qua intus in corde eum agnovissent, aut auribus et oculis cordis pernovissent, eis adimit. Loquutio autem sumpta est de medio communis sermonis: quia quae res, et praesertim homines, cognoscuntur, de visu aut auditu cognoscuntur. Perinde ergo est, ac si communi usu loquendi diceremus, Neque audisti, neque vidisti eum. Sic Paulus Rom. 1. dicit, Non probaverunt habere Deum in noticia aut agnitione: pro, non lvaunt vere Deum agnoscere. Deum exacerbare, et irritare, Num. 14, et Hebr. 3, est, non obediendo ei, contraque eius mandatum et voluntatem agendo, eum offendere et irritare. Deus salutis, Psal. 17. pro Deus salvans. Deus iustitiae: pro, iustificans, aut innocentiam nostram asserens et defendens, Psal. 4. Coram Deo aut facie eius esse, saepe significat illi notum esse: ut supra in praepositionibus ANTE et CORAM exposui. Aliquando etiam significat coram arca et tabernaculo, quia Deus pollicitus erat se ibi habitaturum. Exod. 18. Et venit Aaron, et omnes seniores Israel, comedere panem cum socero Moysis ante Deum: id est, ante locum sacrificii ac cultus, quia arca nondum tunc erat. Sic et Exo. 23, et postea saepe. Deum tentare, in voce TENTATIONIS exponetur. Deum habitare in populo, est, potenter regere populum, ut doctrina eius religionve floreat, boni defendantur, et mali castigentur. Deum quaerere, in novo Testamento, et saepe etiam in veteri, significat studiosum esse veri cultus, verae pietatis, et eum invocare, ut, Quaerite Deum dum inveniri potest. Aliquando significat consulere, aut interrogare eum: ut olim soliti sunt tum Iudaei, tum gentiles, consulere de incertis aut futuris, suos deos. Exod. 18. Dei facies, postea in voce FACIES exponetur. Dei opera operari, Ioan. 6. est, facere ea omnia quae Deo probantur, quaeque ille potissimum a nobis exigit. Deus alienus, vocatur quodcunque idolum: sive quod idola non erant dii Israelitarum, sed gentilium: sive etiam, quod alienum aliquando idem ferme significat quod adulterinum, aut insincerum, impurum: sicut et ignis alienus. Volunt porro sub hac phrasi etiam cultum ipsum, et quamcunque religionis corruptelam comprehendi: ut in primo praecepto dicitur, Non habebis Deos alienos: ubi non tantum idola prohibentur, sed etiam ne hunc ipsum verum Deum falsa ratione colamus: sive id quadam synecdoche dicatur: sive quia quamprimum cultus vitiatur, non iam Deus, sed idolum colatur. Nam verus Deus negat sibi eum cultum exhiberi, aut placere. Sic recte dicimus nunc, Iudaeos et Turcas (quantumvis clamitent se verum Deum creatorem caeli et terrae colere) tamen eos colere idolum ac figmentum cordis sui, cum negent Patrem domini nostri IESU CHRISTI esse verum Deum. Verissimum enim est, quod qui non habet aut honorat filium, is nec patrem quidem habeat aut honoret, teste ipsomet Christo unico praeceptore. Sic intelligunt aliqui illud Exod. 32, Isti sunt dii tui Israel, quasi dixisset Aaron: Ista est vera ratio colendi eum ipsum Deum, qui nos eduxit ex Aegypto. Verisimile sane est, eos non tam propalam a Deo ipso, qui eos ex Aegypto eduxerat, deficere voluisse, quam certum cultum, qui nondum erat a Deo ordinatus, suo arbitrio ordinare. Affirmat Christus Ioan. 10, etiam illos vocari deos, ad quos verbum Dei factum est. Intelligit autem de gubernatoribus ac doctoribus, ut supra monui. Citat enim Psalm. 8. Deus caeli, Gen. 21, verum aut aeternum Deum significat. Sed contra Deus seculi, 2. Corinth. 4, diabolum: in quibus Deus huius seculi excaecavit mentem, etc. Coram diis psallere, Psalm 138: pro coram vere piis hominibus, et coram ipsis etiam sanctis angelis celebrare Deum. Producere deum manu sua: pro, fabricare idolum Iob 12. Secura sunt tabernacula eius, qui producit deum manu sua: pro, qui fabricat idola, id est, non metuit Deum, secure vivit, et audacter peccat. De nominibus Dei plenam tractationem, ex verbo Dei collectam, huc ex syntagmate veteris Testamenti meorum charissimorum fratrum Vulgandi et Iudicis transcribam. Prima Dei appellatio, quae in Sacris literis occurrit, est אלהים : id quod sonat, si Latine reddas, Dii. Genesis 1. In principio creavit Elohim. id est, Dii (vel Deus, ut habet usitata versio) caelum et terram. id quod non caret mysterio. nam haec ipsa vox testatur plures esse personas divinitatis. Et postea sequitur: Et vidit Elohim (Dii) lucem, quod esset bona. Item: Et dixit Elohim: Fiat, etc. Septuaginta simpliciter reddidere ὁ θεός . Et cap. 2. Benedixit Elohim dici septimo. Item: Cessavit ab opere quod creaverat Elohim. Cap. 4. Posuit mihi Elohim (Deus) aliud semen pro Abel. In hoc vero cap. alias semper ponitur vox Iehova sola: sub finem vero Elohim usurpatur. Unde certum est, quod istae voces aequipolleant, et uni Deo attribuantur. Cap. 5. Creavit Elohim hominem. Item: Ambulavit Enoch cum Elohim. Ita etiam promiscue, seu aequipollenter accipiuntur Iehova et Elohim. Cap. 6. Et dixit Iehova, Non rixabitur spiritus meus cum homine. Item: Vidit Dominus quod multa malitia esset hominum. Et rursum: Vidit Elohim terram. Et, Dixit Elohim ad terram. Et, Fecit Noah omnia quae praeceperat illi Elohim. Et cap. 7. Dixit Iehova ad Noah. Et cap. 8 dicitur: Recordatus est Elohim ipsius Noah. Et postea: Odoratus est Iehova odorem suavitatis, id quod hic subindicasse satis erit. Nunc alia testimonia persequemur. In cap. 9. semper est Elohim. Capite 17. Dixit Elohim ad Abraham. Et, Dixit Abraham ad Elohim. Item: Ascendit Deus ad Elohim. Capite 20 Oravit Abraham ad Elohim. Venit Elohim ab Abimelech. Cap. 21. Exaudivit Elohim vocem pueri. Cap 22. Tentavit Elohim. Capite 23. Princeps Elohim (Dei) es. Capite vigesimo septimo: Det tibi Elohim de rore caeli. Capite 30. Num pro Elohim ego sum? Item: Recordatus est Elohim Rachel. Cap. 32. Contra Elohim fortis fuisti. Item: Vidi Elohim facie ad faciem. Cap. 33. parvuli sunt quos donavit mihi Elohim. Item: Vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei. Cap. 35. Dixit Elohim ad Iacob. Cap. 41. Elohim respondebit, quae ad pacem sunt Pharaoni. Cap. 42. Elohim ego timeo Capite 44. Elohim invenit iniquitatem servorum suorum. Cap. 45. Pro salute vestra misit me Elohim ante vos in Aegyptum. Cap. 49. Num pro Elohim ego sum? Exodi 2. Recordatus est Elohim foederis. Et cap. 15. Elohe patris mei, et exaltabo eum. Cap. 32 Fac nobis Elohim Deuteron. 10. Ipse est Deus tuus. Iosue 4. (Elohim) Deus sanctus. Iudic. 9. Nunquid possum deserere pinguedinem meam, qua et dii utuntur, et homines? 1. Reg. 10. Quorum tetigerit Deus (Elohim) corda. Psalm. 82. Deus stetit in Synagoga Dei, vel magna. Item hominibus tribuitur, Psal. 82, Ego dixi Elohim Eii estis, et filii excelsi omnes. Elohim

-- 123 --

221/222 etiam falsis diis tribuitur. ut Genesis 31. Quare furatus es (Elohai) deos meos. Exodi 20. Non habebis Elohim, deos alienos. Item: Non facietis deos argenteos, neque deos aureos. Deuteron. 10. Deus deorum est. Cap. 32. Diis quos ignorabant. Iudicum 6. Si (Elohim) Deus est, scilicet Baal, vindicet se. 3. Reg. 19. Invocate nomina deorum vestrorum. Dan. 5. Deos argenteos, Psalmo 82, In medio Elohim deorum iudicat.

יהוה Dominus, Septuaginta interpretati sunt κύριος , quia aliud nomen convenientius non repererunt: cum Iehova sit tantum appellatio veri Dei, non in gentibus, sed duntaxat in populo Dei noti: et habet nomen ab existentia. Genes. 4, primum collocatur solum hoc nomen, sine additamento Elohim. Nam in caeteris prioribus capitibus reperitur vel Elohim, vel coniunctim Iehova Elohim. Genes. 4. Acquisivi virum a Iehova, Domino. Item: Cain offerebat de fructibus terrae (la Iehova) Domino. Item: Respexit Iehova ad Abel, et ad munera eius, etc. Capite 8. Recordatus est Iehova (Dominus) Noah. Item: Odoratus est Dominus odorem suavitatis. Et quidem Iehova appellatio toti Trinitati tribuitur: id quod satis evidenter probatur ex Genes. 11. ubi est, quod Iehova descenderit: et tamen sequitur, Venite descendamus, et confundamus lingnas eorum. Cap. 12. Abram invocavit nomen Iehova. Similiter in cap. 13. cap. 15. Factum est verbum Domini ad Abram. Item: Credidit Iehova. Item: Ego Iehova, qui eduxi te de Ur Chaldaeorum. Cap. 16. Vocavit Agar nomen Iehova. Cap. 17. Apparuit Iehova Abram. Capite 18. Apparuit ei Iehova, Dixit ei Iehova, Abiit Iehova. Cap. 21. Visitavit Iehova Saram. Cap. 24. Iehova benedixit Domino meo. Cap. 25. Dixit Iehova ad Rebeccam. Cap. 26. Benedixit ei Iehova. Cap. 28. Vidit Iehova innixum scalae. Cap. 29. Videns Dominus quod despiceret Liam. Cap. 39. Erat Iehova cum Ioseph. Exodi 4. Dixit Iehova. Capite 6. Et locutus est Elohim ad Mosem, dicens: Ego Iehova, qui apparui Abraham, Isaac et Iacob in (El Schaddai) Deo omnipotente, et nomen meum Iehova non indicavi eis. Hoc est: Patriarchae quidem bene Deum cognoverunt: verum eiusmodi publica, et vulgo etiam nota concio de Deo nondum fuerat exorta, quemadmodum nunc per Mosen sonare atque inclarescere debebat. Habes hic tres appellationes Dei, Elohim, El, Iehova. Creberrime autem postea occurrit, Dixit Iehova. Cap. 12. Transibit Dominus percutiens Aegyptios. Capite 14. Liberavit Iehova in die illo Israel. Capite 15. Iehova vir bellicosus, Iehova nomen eius. Capite 31. Ego Iehova qui sanctifico vos. Capite 33. Vocabor in nomine Iehova coram te: vel ut alii reddidere, Praedicari faciam nomen meum Iehova ante te. Levit. 9. Apparuit gloria Iehovae. Deuteron. 31. Faciet Iehova eis, Reliqua testimonia, ubi Iehovae appellatio per totam Scripturam occurrit, nimis operosum esset adscribere. Itaque Lector sciat, ubi Dominus in Latino textu occurrit, plerunque poni Iehova. Esaiae 42 dicitur: Ego Iehova, hoc est nomen meum. Hierem. 33. Haec dicit Iehova, qui facturus est, et formaturus illud, et paraturus. Iehova nomen eius. Ionas 4. Oravit ad Iehova. Psalm. 83. Et cognoscant quia tu, et nomen tibi Iehova, et tu solus altissimus in omni terra. Iudith 9. Dominus nomen est tibi. Iehova etiam alicubi repetitur, ut Exodi 34. Iehova, El, misericors. יהוה אלהים Iehova Elohim. in 2. cap. Genes. et deinceps incipit usurpari: et Latine redditur, Dominus Deus: quae phrasis hauddubie etiam unitatem essentiae in pluralitate personarum denotat. Septuaginta extulêre κύριος ὁ θεὸς . et interdum etiam tantum per θεὸς , ut in 2. cap. Geneseos, onamp; in aliis apparet: forte quia Graecos voluerunt monere, eundem Deum describi. Nam interpretes doctrinam de pluribus in essentia Dei personis non intellexisse, non videtur verisimile. Item cap. 2. Non pluerat Dominus Deus super terram. Capite 3. Vocavit Dominus Deus Adam. ac saepe ibi ista phrasis repetitur. Cap. 24. Iehova Elohe caeli. Capite 28. Ego Iehova Elohe Abraham patris tui, et Elohe Isaac. Exodi 3. Iehova Elohe, Dominus Deus patrum vestrorum. Elohe Abraham, Elohe Isaac, Elohe Iacob misit me ad vos. Capite 5. Sacrificabimus Iehova Elohenu, Domino Deo nostro. Cap. 10. Iehova Eloh, Dominus Deus Hebraeorum. Exodi 20. Ego Iehova Elohecha: Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti. et cap. 29. Levit. 11. Ego Iehova Elohechem, Dominus Deus vester. Et cap. 19. Sanctus sum Dominus Deus vester. Numer. 15. Ego Iehova Elohechem, Dominus Deus vester. Deuteron. 2. Iehova Elohecha, Dominus Deus tuus benedixit tibi. Cap. 3. 4. 5 6. Diligas Dominum Deum tuum et cap. 8. 11. 19. 21. 31. Iosuae 2. 4. 10. 3. Reg. 8. 10. Esaiae 26. Domine Deus noster. Ezech. 7. 20. Ego Dominus Deus. Psalmo 76. Vovete, et reddite Domino Deo vestro, IEHOVA et ELOHIM iunguntur Sophoniae 3. In Iehova non est confisa, neque (Eloheah) ad Deum suum appropinquavit. Iehova Adonai, Habac. 3. Dominus Deus fortitudo mea. יהוה צבאית Esaiae 6. Vidi regem Iehova exercituum. Item cap. 51. Hieremiae 51. Iehova Zebaoth est nomen ei. Iehova etiam cum El iungitur, ut Gen. 14. Levo manum meam ad Iehova אל עליון , Deum excelsum. Genes. 21. Invocavit Abraham nomen יהוה אלעולם Domini Dei aeterni. Tria vocabula coniunguntur, ut verus Deus exprimeretur, Genes. 24. Iehova Elohe Adonai Abraham: id est, Domine Deus Domini mei Abraham. Exodi 34. Tribus vicibus apparebit omne masculinum tuum in conspectu Adonai, Iehove, Elohe, Israel. Denique, quomodo Iehova secundae personae divinitatis seu Meschiae tribuatur, infra annotabitur. אלה a potentia. Deuteron. 32. Dereliquit Deum (Eloha) factorem suum. Item: Immolaverunt daemoniis, et non Deo (Eloha) Esaiae 44. Nunquid non est Deus praeter me? Daniel. 11. Deus Maosim, Iehova, Elohai. Psalm. 40. Multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua. אל Deus. Genes. 16. Tu אל qui vidisti me. et praemittitur: Vocavit Agar nomen Iehova, qui loquebatur ad eam. Capite 17. Ego sum אל שדי , Dominus omnipotens. Et ibi quoque praecedit, Apparuit Iehova, Abram. Item postea ponitur Elohim: Dixit Elohim ad Abraham. Consonant igitur istae appellationes. Capite 35. Facies ibi altare (Lael) Deo. Praecedit autem ibi, Dixit Elohim. Item: Ego El Schaddai, Deus omnipotens. Item: cap. 43 et 48. Exodi 15. Iste Eli, Deus meus, et decorabo eum. Num. 24. Vir eloquiorum (El) Dei. אל אלהי ישראל . Genes. 33. Invocavit fortissimum Deum, seu potius Deum deûm Israel. Num. 16. El Elohe, Domine Deus spirituum universae carnis. Deuter. 10. Deus magnus. Deut. 33. Deus aeternus. 1. Reg. 10. Deus immutavit cor eius. Esa, 43. Ego (El) Deus Ionae 4. Tu es Deus clemens. Psalmo 77. Quis Deus (El) magnus sicut Elohim.

אל אביף , Genes. 49. Deus patris tui erit adiutor tuus. אל ביתאל , Gen. 31. Ego Deus Bethel, quia ibi se Deus revelarat, et cap. 35. El Elohim Iehova, iunguntur. Psal. 50. Fortis Deus Dominus locutus est. אל עליון Deus altissimus. ut Genes. 14. Melchisedech erat sacerdos Dei altissimi. Item: Benedictus Abraham Deo excelso, qui creavit caelum et terram. Item: Benedictus Deus excelsus. Item: Levo manum meam ad Iehova El (Dominum Deum) excelsum. אל שדי Genes. 28. Deus omnipotens benedicat tibi. אל קנא Exodi 20. Deus aemulator. Exodi 34. El Canna Deus aemulator, Item: Iehova aemulator. Deuteron. 4. Et misericors et longaminis. Exodi 34. El Deus veritatis, Deut. 32.

-- 124 --

223/224 Deus scientiarum Iehova, 1. Reg. 2. El, pro magnus, Psalm 82. Deus stetit in Synagoga El: id est, magna. Ita etiam exponi solet Gen. 33. Invocavit El Eloche: id est, fortissimum Deum. Quando El de falsis diis usurpatur, habet Epitheton. ut Exodi 34. Non adorabis deum (El) alienum. Deuteron. 32. Non fuit cum eo deus alienus. Item: Provocarunt me in eo qui non erat Deus. שדי interdum etiam solum ponitur pro Deo. ut Ruth 1. Amaritudine valde me replevit Omnipotens (Schaddai) Item: Iehova me humiliavit, et afflixit me Schaddai; id est, omnipotens. אדני , Dominus. Gen. 18. Obsecro אדני Domine. Item: En audeo loqui ad Dominum. Item: Ne quaeso irascatur Dominus meus. Alias vero in eo capite est saepius Iehova. ut, Apparuit Iehova, Dixit Iehova ad Abraham, Abiit Iehova, postquam cessavit loqui ad Abraham. Capite 20. Domine, num gentem ignorantem et iustam interficies? Item: Venit Elohim ad Abimelech noctu. Hîc istae voces pro eodem ponuntur. אדני Adonai cum Iehova etiam iungitur. ut Gen. 15. יהוה אדני Domine Deus (ut interpretati sunt Septuaginta) quid dabis mihi? Alias in hoc capite tantum usurpatur vocabulum Iehova. Item: Adonai Iehova (Domine Deus) unde scire possum, quod possessurus sim eam? Esa. 3. Ecce (Haadon Iehova Zebaoth) Dominus Deus exercituum. Esaiae 6. Vidi Adonai sedentem. Esaiae 59. Adonai Iehova saepius coniungitur. Capite 5. Sic dicit Adonach Iehova et Elohecha, dominator tuus et Deus tuus. Amos 5. Dominus Deus exercituum (Adonai) dominator. Psalm. 8. Dominus Deus noster (Iehova Adonenu) quam admirabile est nomen tuum in universa terra? Psalm 136. Confitemini Domino dominorum. Adonai in specie de filio Dei accipitur, Psal. 110. אדני tribuitur etiam hominibus, ut Gen. 18. אדני Dominus meus consenuit. Capite 23. Audi nos אדני Domine, princeps Elohim es. Capite 31. Rachel ad patrem inquit: Ne irascatur (Adonai) Dominus meus. Capite 32. Sic loquimini (Adonai) Domino meo Esau. Cap. 33. Dominus meus novit quod pueri sint teneri. Capite 39. Vidit id Dominus eius, quod esset Iehova cum Ioseph. Item cap. 44. Deut. 10. Dominus dominorum est Iehova. Iud. 6. Gideon tribuit angelo istam appellationem, inquiens: Obsecro (Adone) domine mi, si est Iehova nobiscum. Psalm. 138. In conspectu (Elohim) deorum psallam tibi: ubi intelliguntur potentes. יה ab היה essentiam Dei significat. Exodi 15. Fortitudo mea et laus Iah Dominus. In eodem versu ponitur El et Elohim, et sequitur mox Iehova. Idem igitur pariter significant, Psal. 68. Cantate Deo (Elohim) psalmum dicite nomini eius: parate viam ei, qui invehitur molliter בית שמי in IAH nomine eius. Psal. 89. Quis similis tui? potens es IAH. Cum Iehova semel ponitur, Esaiae 26. In IAH IEHOVA forti in perpetuum. צור Petra Deo tribuitur, quia in eo adversus omnes iniurias consistere possumus. Deuter. 32. Deum ( צור ) qui te genuit dereliquisti, et oblitus es Domini (El) creatoris tui. Item: Recessit a Deo ( צור ) salutis suae. Item: Non enim est Deus noster ut dii eorum, אחיה :בצורנו צורם SUM, vel ero. Et respondit Elohim Mosi (sciscitanti de nomine Dei, quod Israelitis proponeret, suasurus migrationem ex Aegypto) אחיה אחיה אשר : Sum, qui sum (vel ERO, qui ERO) et ait: Sic dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos. Dixitque iterum Deus ad Mosen: Haec dices filiis Israel: Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob, misit me ad vos. hoc nomen mihi est in aeternum, et hoc memoriale meum in generatione et generationem. Exodi 3. Non tantum autem haec appellatio respondet etymologiae nominis Iehovae, sed etiam vaticinium fuit de Messia. quasi diceret: Ego sum ille Deus, qui futurus est semen mulieris, et erit victima pro peccatis hominum. DEUS CAELI, vel Creator caeli et terrae. Gen. 14. Benedictus Abraham Deo excelso, qui creavit caelum et terram. Gen. 24. Iehova Elohe caeli. Item: Adiuro te per Iehova Elohe caeli, et Elohe terrae. Esaiae 42. Haec dicit Dominus Deus, creans caelos, et extendens eos: firmans terram, et quae germinant ex ea: dans flatum populo qui est super eam, et spiritum calcantibus eam. Et cap. 43. Et nunc haec dicit Dominus, creans te Iacob, et formans te Israel. Hierem. 31. Haec dicit Dominus, qui dat solem in lumine diei, ordinem lunae et stellarum in lumine noctis: qui turbat mare, et sonant fluctus eius: Dominus exercituum nomen illi. Dan. 1. Benedixit Daniel Deum caeli, Dan. 4. Nunc igitur ego Nabuchodonosor, laudo et magnifico et glorifico regem caeli. Dan. 5. Contra Dominum caeli elevatus es. Zachariae 12. Dixit Dominus extendens caelum, et fundans terram, et fingens spiritum hominis in eo. Psalmo secundo: Qui habitabit in caelis, ridebit, et Dominus subsannabit eos. Psalmo 124. Adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit caelum et terram. Psalmo 136. Confitemini Deo caeli. Esdrae libro primo, capite primo: Omnia regna terrae dedit mihi (Cyro) Dominus caeli. Et capite 5. Nos sumus servi Dei caeli et terrae. Et libro secundo, capite secundo: Deus caeli ipse nos iuvat, et nos servi eius sumus. Deuteron. 32. Deum qui te genuit, dereliquisti, et oblitus es creatoris tui. Item: Dereliquit Deum factorem suum. POSSESSOR CAELI ET TERRAE. Genesis 14. Levo manum meam ad Iehova; possessorem caeli et terrae. DEUS ABRAHAM. Genesis 24. Domine Deus Domini mei Abraham. Genesis 26. Apparuit Isaac Iehova in ipsa nocte, et ait: Ego sum Elohe (Deus) Abraham patris tui, noli timere. Deus Abraham et Isaac, Genesis 28. Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac. Cap. 31. Deus patris mei, Deus Abraham. Item: Deus Abraham, Deus Nahor, et Deus patris illorum. Cap. 32. Elohe (Deus) patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac: Iehova qui dixisti mihi, Revertere in terram tuam. Cap. 43. Deus vester, et Deus patris vestri, dedit vobis thesauros in saccis vestris. Capite 48. Deus, in cuius conspectu ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac, Deus qui pascit me ab adolescentia usque in praesentem diem: Angelus qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis. Capite 49. Deus patris tui erit adiutor tuus. 3. Regum 18. Domine Deus Abraham, Isaac et Israel. DEUS ABRAHAM, ISAAC ET IACOB. Exodi 2. Ego Elohe patris tui, Elohe Abraham, Elohe Isaac Elohe Iacob. DEUS IACOB. Psal. 75. Cantabo Deo Iacob. Psalm. 76. Ab increpatione tua Deus Iacob. Psalm. 81. Exultate Deo adiutori nostro, iubilate Deo Iacob. Item: Quia praeceptum in Israel est, et iudicium Deo Iacob. Psalm. 84. Auribus percipe Deus Iacob. Psalm. 84. Et dixerunt, Non videbit Dominus, nec intelliget Deus Iacob. DEUS QUI ex Aegypto eduxit. Exodi 20. Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de Aegypto. Et cap. 29. Sciunt, quia ego Dominus Deus eorum, qui eduxi eos de terra Aegypti. Levitici 11. Ego sum Dominus, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut essem vobis in Deum: Sancti eritis, quia ego sanctus sum. Numeri decimoquinto: Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut essem Dominus Deus vester. Deuteron. 5. Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti de domo servitutis. 1. Regum 12. Iehova qui fecit Mosen et Aaron, et eduxit patres nostros de terra Aegypti. DOMINUS IEHOVA, DEUS Israel, vel Dominus Deus Israel, Exodi 34. Tribus vicibus apparebit omne masculinum in conspectu Adonai Iehovae Elohe Israel.

-- 125 --

225/226 Iosuae 10. Dominus Deus Israel pugnabit pro eo. Iud. 11. Dominus Deus Israel subvertit Amorrhaeum, pugnante populo suo Israel Ruth 1. Reddat tibi Dominus pro opere, ut plenam mercedem recipias a Domino Deo Israel, ad quem venisti, et sub cuius alas confugisti. 1. Reg. 10. Proiecistis Dominum Deum vestrum. 1. Reg. 14. Et salvavit Dominus Deus Israel in die illa. 3. Reg. 8. Dominus Deus (Iehova Elohe) Israel non est similis tui. 1. Par. 29. Domine Deus Israel patris nostri. Esaiae 17. Dominus Deus Israel. Cap. 21. Dominus Deus Israel locutus est. Cap. 37. Dominus Deus Israel haec dicit. Cap. 45. Deus Israel propter servum meum Iacob, et Israel electum meum Hieremiae 11. Dominus Deus Israel. Cap. 30. Haec dicit Dominus Deus Israel. Ezech. 7. Haec dicit Dominus Deus terrae Israel. Et capite 11. Haec dicit Dominus Deus Israel. Cap. 20. Ego Dominus Deus Israel Ioel 3. Laetamini in Domino Deo vestro. Psalm. 72. Benedictus Deus Dominus, Deus Israel, qui facit mirabilia solus. Psalm. 106. Benedictus Dominus Deus Israel a seculo, et usque in seculum. Esdrae. lib. 1. cap. 1. Aedificet domum Domini Dei Israel. DEUS ISRAEL. Esaiae 29. Sanctificabunt sanctum Iacob, et Deum Israel praedicabunt. Cap. 40. Ego Dominus exaudiam eos, Deus Israel non derelinquam eos. Cap. 48. Super Deum Israel constabiliti sunt. Esdrae lib. 1. cap. 6. Iubete Deo Israel. Et lib. 3. cap. 2. Deus Israel. Psalm. 59. Item: Psalm 68. Mirabilis Deus in sanctis suis, Deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi. DEUS HEBRAEORUM. Genes. 5. Deus Hebraeorum occurrit nobis. Exod. 10. Haec dixit Dominus Deus Hebraeorum, Usquequo non vis mihi subiici? DOMINE DEUS (El Elohe) spirituum universae carnis. Item: Dominus Deus (Iehova Elohe) spirituum universae carnis Num. 27. Dominus Deus. Esaiae cap. 26. Domine Deus noster, possederunt nos domini absque te. Cap. 33. Solummodo ibi magnificus est Dominus Deus noster. Amos 4. Iuravit Dominus Deus in sancto suo. Tobiae tertio. Sit nomen tuum Domine Deus benedictum. DOMINUS DEUS EXERCITUUM. 3. Reg. 19. Zelatus sum pro Domino Deo exercituum. Esaiae 1 item 3. Ecce Dominus Deus exercituum. Item cap. 10. et 21. Audivi a Domino (Iehova) exercituum Deo (Elohe) Israel. Et cap. 14. Dominus exercituum. et cap. 17. 19. 22. 23. 24. 28. Dominus exercituum nomen eius. Cap. 37. Domine exercituum Deus Israel. et capite 51. Ego autem sum Dominus Deus tuus, qui conturbo mare, et intumescunt fluctus eius. Dominus exercituum nomen meum. Hiere. 7. Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel. Cap. 10. Dominus exercituum nomen illi. Cap. 11. Tu Domine Zebaoth. Et cap. 18. Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel. et cap. 29. Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel. et cap. 31. Haec dicit Dominus exercituum Deus Israel. Amos 4. Dominus exercituum nomen eius, Amos 5. Haec dicit Dominus Deus exercituum (Adonai) dominator. Zach. 8. Et factum est verbum Domini exercituum, dicens: Haec dicit Dominus exercituum. Malach 1. Dominus exercituum, et cap. 2. 3. et 4. Psalm. 59. Et tu Domine Deus exercituum, Deus Israel. Psal. 80. Domine Deus exercituum. Item: Deus Zebaoth. Psal. 54. Altaria tua Domine Zebaoth, rex meus et Deus meus. Item: Domine Deus Zebaoth, exaudi orationem meam. et Psal. 89. DEUS DEORUM. Psal. 136. Confitemini Deo deorum. Item: Confitemini Domino dominorum. Dan. 3. Benedicite omnes religiosi Domino, Deo deorum. DEUS PATRUM Dan. 2. Tibi Deus patrum nostrorum confiteor. Cap. 3. Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum. Iudith 9. Domine Deus patris mei Simeon: Deus qui habet flatum hominis in manu sua. Dan. 5. Deum qui habet flatum tuum in manu sua, et omnes vias tuas, non glorificasti. Deus quem colit Daniel, Deus tuus quem colis semper, ipse liberabit te. Dan. 6. Item: Paveant Deum Danielis. Item cap [7.14] Paveant Deum Danielis. ANTIQUUS dierum. Dan. 7. Antiquus dierum sedit. DEUS DAVID. Psal. 68. Benedictus Deus David. DEUS IUSTITIAE. Psal. 4. Cum invoco, exaudi me Deus iustitiae meae. DEUS GAUDII. Psalm. 43. Et introibo ad altare Dei, ad Deum gaudii mei. DEUS SALUTARIS. Psal. 65. Exaudi nos Deus salutaris noster. Psal. 88. Domine Deus salutis meae Deus, salus mea, vel salvator. Habac. Ego in Domino Deo gaudebo, et exultabo in (Belohe Iisthi) Deo Iesu, seu salvatore meo. ANGELUS. Gen. 48. Angelus qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis. Praedicit autem vocabulum Elohim, Deus qui pascit me ab adolescentia, etc. Sic Angeli vocantur, qui Loth eripiunt ex conflagratione Sodomae. REX. Psal. 5 Intende voci orationis meae. Rex meus et Deus meus, quoniam ad te orabo. Psal. 44. Tu es rex meus, ô Deus. Psal. 47. Rex magnus super omnem terram. Psal. 147. Exaltabo te Deus meus Rex, et benedicam nomini tuo in seculum seculi. Esaiae 6. Regem Iehova Zebaoth vidi. Esaiae 41. Afferte si quid forte habetis, dicit Rex Iacob. Praecedit autem, Dicit Dominus. Esai. 44. Haec dicit Dominus Rex Israel. Hierem. 10. Rex sempiternus. Malach. 1. Rex magnus ego, dicit Dominus exercituum, et nomen meum horribile in gentibus. Eccles. 2. Quis homo potest imitari Regem, qui eum ante fecit? Tobiae 13. Regem seculorum exaltate in operib. vestris. DOMINUS REX Israel, et redemptor eius, Dominus exercituum. Esaiae 44. SANCTUS simpliciter. Habac. 3. Sanctus de monte Pharan. Praecedit autem, Deus ab Austro veniet. SANCTUS ISRAEL. Esaiae cap. 1. et cap. 17. In die illa inclinabitur homo ad factorem suum, et oculi eius ad sanctum Israel respicient. Cap. 29. Sanctificabunt Sanctum Iacob, et Deum Israel. Capite 30 Haec dicit Dominus noster, sanctus Israel. Cap. 31. Non sunt confisi super SANCTUM ISRAEL, et Iehova non requisierunt. Ita declarat quem nam periphrastice appellarit sanctum Israel, nempe ipsum Dominum. Cap. 41. Manus Domini fecit haec, et Sanctus Israel creavit illud. et cap. 43. Psal. 89. Dominus est scutum nostrum, et Sanctus Israel rex noster. PATER. Esaiae 63. Tu pater noster, et Abraham nescivit nos, et Israel ignoravit nos. Tu Domine pater noster, et redemptor noster, a seculo nomen tuum. Psalmo 68. Qui pater est orphanorum, et iudex viduarum, Deus in habitaculo sancto suo. PASTOR. Psalmo 23. Dominus pastor meus, nihil mihi deerit. Quae porro de Deo per anthropopathian dicuntur, ea forte in illa ipsa figura in Universalibus Regulis tractabuntur.

DEUTERONOMIUM, vulgo in Ecclesia, et etiam in Sacris literis aliquoties vocatur Vitimus liber Moysis, Hebraice Misnae, id est, secundum. Deut. 17. Cum sederit rex in solio regni, describet sibi Misnae legis huius. Videtur autem utraque vox Hebraea et Graecaidem valere, et ideo huic libro attributa esse, quia est repetitio et veluti secunda ac summaria quaedam propositio totius legis Moysis: sicut Monsterus, olim praeceptor meus, Ios. 8. vertit. Sed de hac voce forte etiam alias, tametsi nulla explicatione indigeat.

DEXTERA et SINISTRA, notisimae significationis voces sunt: sed per varios tropos non paucos Hebraismos efficiunt. Nam primum per anthropopathian dextera ad Deum translata, significat potentiam: ut Psal. 18. Dextera tua fulcivit me. Psalm. 63. Dextera tua sustentat me. Actor. 2. Dextera ergo Dei exaltatus Christus. Psalm. 20. In fortitudinibus dexterae eius salus est. Item Psalm. 44. Brachium eorum non salvavit eos, sed dextera tua et brachium tuum, et lux vultus

-- 126 --

227/228 tui. Ponitur aliquando et pro ipsis Praeclaris factis, ut Psalm. 77. Recordabor annorum dexterae tuae. id est, eius temporis quo grandia fecisti. Secundo, indicat quandam promptitudinem Dei in benefaciendo: quia dextera dare ac largiri solemus aliis quae volumus. ut Psalm. 16. Iucunditates sunt in dextera tua in seculum. id est, tu prompte ea beneficia largiris ac distribuis, quae nobis laeticiam afferant. Sic et Psalm. 40, dextera Dei dicitur esse plena iustitia: pro, iuste agit, regit, ac tuetur suos. Vicina significatio est, cum dextera Dei auxilium significat: ut Thren. 2. Redire fecit dexteram suam retrorsum a facie inimici. pro, non est opitulatus nobis, passus est hostes vincere. Tertio, indicat favorem. Sic Christus dicit iustos in extrema die ad dexteram collocandos, iniustos contra ad sinistram: Matth. 25. Quarto, dextera Dei significat aequalitatem dignitatis, gloriae, ac potentiae. Sic Christus iubetur sedere ad dexteram patris. Psalm. 110. et post resurrectionem ad dexteram Dei consedisse dicitur. Postremo, Virum dexterae Dei, Psalm. 80, alii intelligunt de eo quem Deus dextera sua potentem fecerat: alii de eo, qui incidit in manum aut castigationem Dei. inquit enim Psaltes, Sit manus tua super virum dexterae tuae: quod omnino castigationem sonat. et alibi, dicitur, Durum esse incidere in manus Dei viventis. Caeterum cum de hominibus hac phrasi utimur, habet etiam plures idiotismos. ut, Esse alicui aliquid ad dexteram, significat in maxime opportuno ac primario loco, sive ad bonum, sive ad malum. Psalmo decimosexto: Dominus est a dextris meis, ne commovear. Et Psalmo 109. Dominus astitit a dexteris pauperis, ut salvam faceret animam eius a persecutoribus. Sic et Psalmo 110. Dominus a dextris tuis, vulnerabit in die irae suae reges. id est, prompte tibi pugnanti et periclitanti succurret, caesis et oppressis tuis adversariis. Ita, A dexteris Dei sedere, significat pari cum eo gloria ac potentia frui. Sed Deum alicui a dexteris esse, aut stare, significat potenter succurrere et patrocinari. Cootra etiam Satan alicui dicitur stare a dextris alicuius, Psalmo 109. id est, exitio esse ipsi, et eius conatibus. Dextera et sinistra coniuncte aliquando alterutrum latus, aut ominio rem sententiamve ex duabus significat ut Iosuae primo: Neque declines ab eo vel ad dexteram, vel ad sinistram. Sic et libro secundo Samuelis, capite secundo: et Genesis vigesimo quarto, petit servus Abrahami, ambiens Isaaco Rebeccam, sibi certum responsum dari, ut possit ire vel ad dexteram, vel ad sinistram: id est, secum deliberare et deligere quid sibi faciendum sit. Cum vero Deus prohibet Deuteronomii quarto, ne a suo verbo vel ad dexteram vel ad sinistram declinemus: intelligunt multi dexteram esse, cum quid melius ex quadam religiositate facere volumus, quam Deus mandaverit: sinistram, cum ex negligentia deterius, seu res, praeceptas negligimus. Dextera impiorum dicitur esse plena muneribus: id est, omnia corruptos muneribus agere, aut etiam corruptelis munerum perficere ac impetrare, nihil studio iustitiae ac mandati divini. Psalmo 26. Dicitur quoque impiorum Dextera mendax, Psalmo 144: sive quod omnia fraude agant: sive quod tandem eos ipsorum robur aut potentia, cui neglecto Deo fidunt, turpiter fallet: sive quod, quae data dextera promiserunt, non servant. Dexteram Dei et nostram Augustinus hisce verbis exponit: Ad dexteram intelligendum est, esse in summa beatitudine, ubi iustitia et pax et gaudium est: sicut Ad sinistram hoedi constituuntur, id est, in miseria, propter iniquitates et labores et cruciatus. Haec Augustinus, de Fide et Symbolo. Cap. 7. et de Agone Christi Cap. 26, et lib. 1. locutionis de Genesi. In Psalmum vero 120 ita scribit: Dextera nostra dicitur, quicquid nobis aeternum et incommutabile Dominus pollicetur. Sinistra nostra dicitur, quic quid temporale habemus. Ideo dextera felicitatis et dignitatis locus est, sinistra infelicitatis et miseriae. Unde veteres pro dextera reposuere beatam vitam, pro sinistra perpetuam damnationem. Ita vero et dexteram Dei dixerunt esse gloriam aeternam, sinistram opprobrium suppliciumque perpetuum. Dextera Dei, pro virtute et potentia. Psal. 17. A resistentibus dexterae tuae. Pro aeterna vita ponitur Psal. 16. Delectationes in dextera tua usque ad finem. Dextera societatis, Gal. 2. pro, dexteras contrahentes, et testantes de inita societate. Tentationes quoque ita dividunt, quod aliae fiant a dextris, aliae a sinistris. A dextris eas fieri dicunt, quae per res secundas fiunt: a sinistris, quae per res adversas. Arma quoque piorum aut iustitiae dicuntur dextera et sinistra, 2. Cor. 6. facta allusione ad communem morem militum, qui in sinistris scuta, in dextris gladium gestabant: sicut haec arma Paulus ad Ephesios expresse nominat. Vocat ergo arma sinistrae. scutum fidei, et alia quib. nos protegimus: dextrae, gladium verbi, et similia, quibus hoste ferimus. Oecumenius dextera et sinistra arma exponit, de rebus secundis et adversis nos tentantibus, ut prius dixi. Filii Zebedaei petunt, ut sibi in regno Christi liceat alteri ad dexteram, alteri ad sinistram sedere: pro, in proximo gradu dignitatis apud eum esse, aut agere: sumpta locutione a communi more principum, quibus summi dignitate pro ceres ad dexteram et sinistram proximi sedent. Christus Matth. 25, per dexteram et sinistram significat summam felicitatem et infelicitatem, vel etiam damnationem ac salutem Ideo dicit, Christum collo caturum pios ad dexteram, et impios ad sinistram. Alio qui etiam in Latino sermone Dextera dare, et sinistra accipere, item Dextre et sinistre quasi bonum et malum quodpiam significat. Christus iubet Matthaei 5. dexterum oculum, manum ac pedem abscindi, si nobis sint scandalo: quibus verbis, sumpta locutione a re usitata vult indicare in genere, omnia charissima esse aeternae vitae postponenda. Similis plane figura locutionis est in sequenti capite, cum iubet ita clam ac sine omni ostentationo et ambitione fieri eleemosynam, ut ne sinistra quidem resciscat, quid agat boni dextera. Psal. 91 dicitur, quod multi cadent a dextris et sinistris pii, sed ad eum calamitas non sit perventura: id est, in comuni clade Deum esse protecturum et liberaturum pium, ita ut pereuntibus innumeris circa ipsum, solus eripiatur. Dextera etiam meridiem significat, ut Psalm. 89. Aquilonem et dexteram tu condidisti. Dexteram alicuius exaltari, plerunque significat eum potentem et gloriosum fieri. ut Psal. 89. Exaltasti dexteram hostium eius, exhilarasti omnes inimicos meos. Sic etiam de Dei dextera legimus Psalmo 89. Tuum est brachium, et fortitudo valida erit manus tua, exaltabitur dextera tua. Apprehendere alicuius dexteram, Psal. 73. Isaiae 45, est, eum instar infantis ductare, ut et velocius pergat, et nusquam collabatur, sed sublevetur et suffulciatur dextera ductantis. Oblivisci dexterae suae, Psalm. 137. est, negligere sua longe charissima. Ab hoc nomine habent Hebraei etiam verbum Dextrare, sicut et Sinistrare, pro, in alterum latus declinare. Genesis 13, Isaiae 30, 2. Samuel. 14. Dexterare et Sinistrare lapidibus, 1. Paralip. 12, est, perinde feliciter uti dextera, ac sinistra, in iaciendis lapidibus funda. In fine Ionae dicit Deus, esse in Ninive plusquam duodecim myriades, quae nesciant discrimen inter dexteram et sinistram suam; id est. parvi ac omnium rerum ignari pueri et infantes, eoque etiam innocentes.

DIABOLUS, Graecum nomen, sicut et daemon, et Satan Hebraicum, usitatissime malignum spiritum notant. Sicut autem Hebraeum venit a resistendo, quia repugnet ac resistat Deo et omnibus piis conatibus, potissimum duplici ratione, nempe Homicidio, automni iniusta violentia, et mendacio, quibus duobus capitibus in genere Christus omnes eius malas artes complectitur:

-- 127 --

229/230 ita Diabolus Graecum venit a calumniando, sive quod nos perpetuo coram Deo et nostra propria conscientia accuset. ut Apocalyp. 12, et in Iobi historia habetur (ob quam causam etiam noster ἀντίδικος , adversarius in litigando, 1. Petri 5 nominatur) sive etiam quod calumniando et homines contra sese invicem concitat, et a vero Deo eiusque religione ac veritate abducit. Complectitur igitur Hebraeum nomen totum artificium aut malitiam diaboli: quia id in genere agit, ut omni bono resistat. Consonat cum Hebraeo et Graeca vox ὁ ἀντικείμενος : qua videtur Paulus diabolum nominare, 1. Timoth. 5: sed Graecum Diabolus proprie tantum unam partem, nempe mendacium, quod calumniando adhibet, denotat. Chrysostomus serm. 2 super 2. Corinthior. 1. adversarium appellat diabolum, quia et Deum apud homines, et vicissim nos apud Deum, et denique homines erga se mutuo calumniatur. Est vero hic campus calumniarum longe amplissimus, in quo Satan plurimum serere ac metere, amplissimosque fructus percipere queat. Nam primum (ut taceam eius accusatorias calumnias contra nos apud Deum) res omnes huius vitae, de quibus est sermo, sunt admodum imbecilles, fragiles, inconstantes et incertae: ad haec multum mali admixtum habentes, ut nihil ferme satis certo ac solide de eis dici ac asseverari queat. Secundo, est mira ac ferme inexplicabilis vicinitas ac similitudo boni et mali, veri ac falsi, tum in rebus tum in verbis, ut facillime alterum pro altero accipi aut obtrudi etiam oculato queat. Denique tanta est in homine non tantum caecutientia in iudicando vero ac falso, ut non immerito ab Aristotele noctuis comparemur: sed etiam negligentia in scrutanda veritate, praesertim religionis, ut nihil levius curet. Quin potius insuper etiam contraria mala sunt in homine, ut in meis scriptis de Originali malitia et libero arbitrio prolixe ostendi: nempe, hallucinatio seu approbatio falsi ac mali, atque adeo et perversissimum quoddam studium falsi et mali. sicut non male dictum est a veteribus, mendacia et obtrectationes alienae famae esse suavissima obsonia conviviorum. iis enim homines in conviviis plurimum delectantur. Cum igitur habeat tam paratam, promptam et pronam materiam diabolus, tum in communibus rebus ac sermone, tum et in religione, et denique tam docilem ac sedulum auditorem corruptum hominem: non est mirum, quod tantum calumniando proficiat, eoque tam sit studiosus huius artificii aut negociationis, ut inde nomen ipsum obtinuerit. Hinc sunt tam variae fraudes ac errores in communis vitae rebus ac sermonibus, tam varii errores ac corruptelae in religione, et denique etiam mira varietas et inconstantia cogitationum, animi motuum ac tentationum. Praeterea per metaphoram aut similitudinem quandam diabolicae calumniandi malitiae, etiam ad malos homines aliquando haec vox transfertur: sicut Christus Ioan. 6 Iudam vocat diabolum, qui huius sui artificii praeclarum specimen dat, cum unctionem Domini sub specie iuvandi pauperes calumniatur, tanquam intolerabilem luxum ac profusionem eleemosynae ac beneficentiae hominum: sua interim furta ac peculatum quaerens. Porro Paulus Actor. 13 vocat magum Elymam, filium diaboli: quia impuro ore calumniabatur doctrinam Evangelii, et conabatur ab ea deducere proconsulem Cypri Sergium Paulum. Habetur autem ibi apta descriptio filii diaboli, aut calumniatoris. inquit enim Apostolus, repletus Spiritu sancto: O plene omni dolo, et omni versutia, fili diaboli, inimice omnis iustitiae, non desinis invertere vias Domini rectas. Eodem modo sive per metaphoram, sive propter ipsam etymologiam, solent mali homines et veritati adversantes, etiam Satanae dici. Sic David 2. Samuelis 21, vocat Satanam Ioabum: quia volebat quasi invito rege interficere Semei, deprecantem culpam. Sic et Christus Patrum, dissuadentem passionem, nominat Satanam: Matthaei 18. Sic et 1. Regum 5 dicitur, non adesse regno Satanam, aut malum occursum. 1. Paralip. 21. dicitur Satan impulisse Davidem, ad numerandum populum: ubi potius ipsum pravum spiritum, quam aliquem malum hominem, intelligendum puto. Loquutiones, Ex diabolo esse: et, Filius diaboli: item, semen diaboli: infrâ in voce FILII tractabuntur. ¶ Haec de nomine Diaboli et Satanae. Nunc ad damus etiam alias varias eiusdem appellationes. Diaboli appellationes sunt: Deus huius seculi. Satan, id est, adversarius, 2. Corinth. 4. Princeps potestatis aeris, Ephes. 2. Potestas tenebrarum, Coloss. 1: Princeps huius mundi, Ioan. 14. Nequissimus, Ephes. 6. Malignus, malus, malum, pravus, πονηρὸς , Leo rugiens, Catulus leonis, Tentator, Matth. 4. Leviathan, id est, additamentum roboris, aut robustum: propter augmentum potestatis suae, accedens ex lapsu hominis: Serpens magnus et antiquus, qui erat in Paradiso, Genes. 3. Serpens tortuosus, propter varietatem fraudum. Accusator, Apocalyp. 12. Certe, quia regnat in mari huius mundi, agens impiorum corda quo ei libet: de quo Iob 40. Calumniator: Psalmo 71, Et humiliabit calumniatorem. id est, mendacem accusatorem qui nos accusat, et conscientiam in his confundit quae recte gessimus, et Deo placent: tum quae male gessimus, supra modum exaggerat, utrobique onerosissimus et importunissimus. Draco, propter crudelitatem: quia perinde devorat animas, sicut dracones animalia, Esa. 27. Aspis et basiliscus, Psalm. 90, etc.

DIADEMA, aut corona, per metonymiam regnum ipsum significat. Psal. 89. Prophanasti in terram diadema eius: id est, regnum, potentiam, dignitatem. Nam diadema, sicut et corona, regii capitis ornamentum fuit.

DIACONUS, vox Graeca, simpliciter quemcunque ministrum significat. Postea, ut Actor. 4 habetur, delecti sunt certi homines in Ecclesia, qui non proprie doctrinae et institutionis, sed pauperum et redituum, ac rerum ad victum pauperum et ministrorum spectantium curam haberent, qui proprie hoc nomine sunt appellati: quales illi septem in Actis fuerunt. Sed nec illi sese intra illas metas ministerii victus continuerunt. Quare postea, et nunc quoque in nostris Ecclesiis, Diaconi sunt dicti inferioris ordinis doctores. Habuerunt autem olim et Diaconissas, ad eandem externarum rerum curam delectas: qualis Phebe fuit, Cenchraeorum ministra: et de qualium delectu Paulus 1. Timoth. 5. clare praecipit.

DICERE, verbum amar אמר , λέγειν , quantumvis notum, tamen non paucos Hebraismos in Sacris literis efficit. Quomodo differat â verbo Loquor, infra in LOQUOR dicemus. Nunc quaedam eius obscuriora significata recensebimus, quae quidem multa ac varia sunt. Alias igitur significat solam cogitationem, seu idem quod intra sese deliberare et statuere. Et quidem aliâs addit Scriptura hanc circumscriptionem interni dicere, alias non. Deuteron. 7. Si dixeris in corde tuo, etc. Sic et Matthaei 9. Dicebant enim intra sese, Hic blasphemat: pro, cogitabant taciti. Et haemorrhousa ibidem dicebat intra se, Si modo tetigero fimbriam vestimenti eius. Sic Matth. 24. Si dixerit servus in corde suo. Et Psalmo 14. Dixit insipiens in corde suo, Non est Deus. ubi certam et indubitatam conclusionem indicat. Sic et Gen. 8. Dixit Deus in corde suo. id est, certo decrevit. Aliquando sine tali circumscriptione ponitur. Genes. 26. Dixi enim ne forte moriar. pro, cogitavi ac timui. Celebrare. Psalm. 29. Et in templo eius populus dicit gloriam. pro, celebrat, praedicat gloriam Dei, Dicite in luce, Matth. 10. Sic Psalm. 40.

-- 128 --

231/232 Veritatem tuam et salutem tuam dixi. pro, celebravi. 1. Corinth. 12. Nemo potest dicere Deum Iesum: id est, celebrare. Sic et illud Odysseae, Dic mihi Musa virum. pro, celebra, cane. Praecipere. 1. Regum 11. De gentibus quas dixerat Dominus. pro, de quibus praeceperat Dominus, ne de eis uxores acciperentur. 2. Samuelis 16. Sinite eum ut maledicat mihi, quia dixit ei Dominus. pro, praecepit. 1. Regum 11. Et panem dixit eis. pro, praecepit dari. 2. Paralip. 14. Rex dixit ipsi Iehuda ut requireret Deum. pro, praecepit. Danielis 2. Dixit rex vocari genethliacos pro, praecepit. Ibidem: Ac dixit sacrificium ac suffitum, ut sacrificaret ei. pro, praecepit ei sacrificari. Sic et illa exempla sunt accipienda: Dic ut sedeant unus a dextris, Matthaei vigesimo. Dic fratri meo, ut mecum dividat haereditatem: id est, praecipe. Si dixeritis monti, Proiiciaris in mare, Matth. 21. Quaecunque dixerint vobis custodire. pro, praeceperint: Matthaei 23. Christus consistens dixit eum vocari, Marci 10. Puella tibi dico, surge: Lucae 5. Dicite Archippo, vide ministerium tuum, Coloss. 4. Qui dixit, Non committes adulterium. Dixit, et non occides pro, praecepit: Iacob. 2. Sic et illud, Dixit Dominus Domino meo: recte exponi potest. pro, praecepit aut ordinavit. Centurio dicens, Domine dic verbum, et sanabitur puer meus: petit, ut modo mandet angelis, aut morbo ipsi, sic fore protinus ut sanetur aegrotus, quandoquidem ille pro sua divina omnipotentia toti rerum naturae imperitet. Hoc modo multi etiam illud Dei dicere, Genes. primo, Fiat lux, etc. explicant: quod idem significat ac, praecepit: sicut sane et ipsa adiuncta Imperativa indicant, Fiat, colligantur aquae, producat terra aut aqua, etc. declarantia illud Dicere, esse imperare omnipotenter. Paulus sane, licet idem verbum dicendi retinuerit, tamen omnino de mandato intellexisse videtur, 2. Corinth. 5 inquiens: Deus qui dixit ex tenebris lumen fulgere. id est, praecepit. Quo etiam illud Rom. 4 videtur respicere: Vocat ea quae non sunt, sicut si adessent. Certe Psal. trigesimotertio propalam indicatur, hanc esse vim illius Dicere. Inquit enim Psaltes: Ipse dixit, et facta sunt: ipse PRAECEPIT, et constiterunt, per posterius (Praecepit) declarans illud prius (Dixit.) Aliqui altius hic scrutantur maiestatem, quasi illud Dicere sit generatio filii: et volunt illud Dicere, cum Iohannis λόγος verbum conferre. quasi filius ideo dicatur verbum, quia pater dicendo ipsum, creavit caelum et terram. Verum cum unusquisque debeat in sua sententia abundare, aut de eaplane certus esse: ego ipsis suam interpretationem relinquam, et hanc magis obviam minusque periculosam potius sequar. Nam illud Dicere, iudico esse communem actionem trium personarum ad extra, non solius patris. Sane Epistola ad Hebraeos, illud creans dicere, ac verbum etiam Christo adscribit, cum inquit: Omnia ferens verbo potentiae suae. id est, potente. Tale igitur creativum dicere flagitat Centurio a Christo, inquiens: Dic tantum verbum. Praeterea illa eorum opinio potest esse fundamentum multorum enthusiasmorum. Promittere, Deuteronomii sexto: Quemadmodum dixit Dominus tibi. Sic pro verbo Promittendi ponitur Iohannis decimosexto: Non dico vobis, quod ego sim oraturus pro vobis: ipse pater diligit vos. id est, non volo vos abducere a perpetuo ardore precandi, hac in ani pollicitatione: quasi ego solus sim vobis omnia precando impetraturus, vobis stertentibus, et non una precantibus: aut quasi pater non amet vos, nec vobis ad eum accessus eiusque gratia pateat. Interea non simpliciter nego, me oraturum pro vobis. Respondere: Et dixit Iehosua ad populum, Non poteritis, etc. Et dixit populus ad Iehosuam, Nequaquam: Iosuae 21. 24, pro, respondit. Genes. 22. Et dixit ad eum Abraham, et dixit, Ecce ego. id est, respondit, Significare; Exodi 18, Et dixit Ietro ad Moysen. pro, adventum suum ei significavit per nuncios. Numer. 20. Sic dicit frater tuus Israel, Ipse nosti, etc. pro, haec tibi significat praesenti legatione. Vocare, aut nominare: Isaiae 4. Sanctus dicetur illi. pro, nominabitur, aut vocabitur Sanctus. Isaiae 61. Sacerdotes Iehovae vocabimini, etc. Ministri Dei, dicetur vobis. Isaiae 62. Non dicetur tibi ultra Derelicta. Dicere, dicens, dicendo, aut ad dicendum, valde crebro aliis verbis quoquo modo indicationem aut auditionem significantibus additur: et valet idem quod, in hunc sensum, in hanc sententiam, hisce verbis, aut quid simile. ut, Locutus est dicendo: id est, hoc sensu, summa aut sententia. Talis phrasis adeo crebra est, ut non sit necesse aliqua eius exempla recensere. Dicentes: Rom. 1. pro, putantes, aut etiam iactantes, seu gloriantes se esse sapientes. Pro asserere: Lucae 7. Propterea dico tibi, Remissa sunt ei peccata multa, quia dilexit multum. Sic saepe alias, Dico vobis: pro, certo affirmo, assero, etc. Est vero in praedicto loco Lucae diligenter observandum, quod illud verbum Dico, omnino sit coniungendum cum sequenti sententia, Remissa sunt, etc. Sensus enim est, Affirmo ei esse remissa peccata. Illud QUIA, non coniungendum est cum verbo Remissa, quasi causam remissionis indicet: sed cum eo ipso Dico aut Assero. indicat enim rationem aut demonstrationem assertionis, non causam efficientem factae remissionis: de qua re tum alibi in hoc opere, ut in vocula QUIA, tum et in libello de Fide, prolixius. Dicere patri, quid facis: aut matri, quid generas? Isaiae 45, est, tum litigare cum suo superiore, tum velle videri eo sapientiorem: praesertim autem Deo sese opponere. Vide PATER, et Reg. universales. Humanum, aut humano more, aut secundum hominem dicere, crebra est apud Paulum phrasis. Licet vero in Graeco textu sit λέγω , dico, a plerisque tamen per verbum Loquor est reddita. Ea autem habet varias significationes. Interdum enim adhibetur vitandae suspicionis blasphemiae: ut Romanorum tertio: Num iniustus Deus qui inferat poenam? (humano more loquor) Absit, etc. interdum fugiendae invidiae causa. veluti quum cogitur Apostolus de suis gestis aliquid dicere, ut muneris sui autoritatem asserat, solet praefari, se in ea re cogi ex hominum consuetudine loqui, quamvis in diversum finem: ut 1. Cor. 15, et 2. Corinth. 11. Nonnunquam vero utitur hac formula loquendi, quum docendi causa exemplum aliquod ex communi hominum usu petit: ut Rom. 6. et Galat. 3. Item aliquoties quum hominis doctrinam Dei autoritati opponit, ut illa isti cedat: ut 1. Corinth. 9, et Galat. 1.

DIES, non tantum in Sacris, sed et in prophanis, alias significat tempus quo sol est supra horizontem, quam Mathematici diem artificialem vocant. Sic Ionas dicitur fuisse in ventre ceti tres dies et tres noctes. Alias totum tempus quo sol prorsus circumvoluitur circa terram: quam Mathematici naturalem diem appellant. Sic numerantur dies Genesis 1, Et factum est vespere et mane: ubi Vespere complectitur sequentem noctem, et Mane sequentem artificialem diem. Exempla postea recensebimus. Nunc id modo observemus ex praedicto loco Genesis, quod illi incipiant computare diem a vespertino tempore, aut ab occasu usque in sequentem occasum. Quod observandum est propter festa Veteris testamenti: quam consuetudinem etiam postea Ecclesia secuta est. Romani contra, diem suam a mane usque adsequens mane metiti sunt. Quam consuetudinem Iudaeis contrariam, putant aliqui Matthaeum sequi Cap. 28, in verbis: In extremo autem Sabbathi, cum iam illucesceret in primam Sabbathi. id est, exeunte iam priore hebdomada, cuius ultima erat paschatis dies: et inchoante luce primae diei sequentis hebdomadae, Christus surrexit. Significat etiam nonnunquam Dies vel

-- 129 --

233/234 integrum annum, vel longius aliquod tempus. Sic multi exponunt illud. 1. Samuelis 27: Fuit autem numerus dierum quibus habitavit David in regione Philistaeorum, dies et menses quatuor: id est, integro anno et mensibus quatuor. Aliquando contra prorsus breve tempus indicat. ut cum Deus dicit: Quacunque die comederis, morte morieris. pro, quacunque hora, aut momento. Aliquando Dies in singulari, ac etiam plurali numero, synecdochicos simpliciter pro tempore ponitur. Sic crebro repetitur, In die illa, aut In diebus alicuius regis: In diebus illis, aut, post dies illos. Sic Paralipomena vocantur Verba dierum: id est, res gestae, aut quae alioqui acciderunt illis temporibus. Deuteronom. quarto inquit Moyses, Interroga de diebus: pro, de priscis temporibus ac historiis, seu consule annales. Dies prima qua Deus mundum condere coepit, est dies solis, qua etiam resurrexit. Fit primae diei, tanquam Christiano ritui solennis, et in Novo testamento mentio: unde apparet, mox initio sabbathum Iudaicum esse mutatum a Christianis in Dominicum. Nam Paulus 1. Corinth. 16 dicit, se ordinasse in Ecclesiis Galatiae et Achaiae, ut in prima die Sabbathi eleemosynas conferrent. Sic Actorum vigesimo. Primo autem die Hebdomadae aut sabbathi coactis discipulis ad frangendum panem: id est, ad communicandum. Aliquando Dies significat quasi commodum quoddam tempus, aut occasionem: quando quidem dies actionibus destinata est, et nox quieti, omniaque rectius interdiu aguntur. Sic dicit Christus Iohannis 9, Me oportet operari opera eius qui misit me, donec dies est. id est, donec adest tempus et commoditas divinitus ad hoc ordinata, aut donata. Prorsus simili figura dicitur, Ambulate dum lucem habetis: Iohannis 12. Hunc tropum nonnihil explicat Dominus Iohannis 11. Si quis ambulat in die, non offendit, quia lucem huius mundi videt: Si quis autem ambulaverit nocte, offendit, quia lux non est in eo. Roman. 13. Sicut in die honeste ambulemus, abiicientes opera tenebrarum. Porro per metaphoram saepe dies pro cognitione Dei ac tempore gratiae ponitur: sicut et contra nox ac tenebrae pro ignorantia Dei, et ira eius. 1. Thessal. 5. Omnes vos filii lucis et diei estis. Sic credo et illud Roman. 13 accipiendum esse: Nox progressa est, dies autem appropinquat. pro, tempus legis ac umbrarum apud Iudaeos, et porro extremae caecitatis ac turpitudinis iniustitiaeque apud gentiles, iam ferme prorsus elapsum est, et lux gratiae divinae omnibus tam Iudaeis quam Ethnicis clare fulgere incipit. In vicina huic significatione accipitur etiam 1. Petri 1. Et habemus firmiorem sermonem propheticum, cui dum attenditis ceu lucernae apparenti in obscuro loco, recte facitis, donec dies illucescat, et Lucifer exoriatur in cordibus vestris. pro, donec post hanc vitam perfectam renovati, illuminati ac instaurati, et coram Deum cernentes, omnia sine externa doctrina scietis. ¶ Hactenus de voce Diei, quatenus sola consideratur. Nunc, quatenus coniungitur cum aliis phrases eius exponemus. Dies numeri, pro paucis, et brevi tempore ponitur, quasi qui facile numerari queant. Numer. 9, Accidebat interdum ut nubes essent super tabernaculum diebus numeri. pro, paucis: sicut contra Latini Innumera, pro multis ponunt. Dies antiqui. pro priscis seculis, Deuteron. 4, Recordare dierum antiquorum. Isaiae 51. Consurge sicut in diebus antiquis. Sic Hieremiae 46. Habitabitur secundum dies antiquos. id est, ut olim, ut antiquitus. Dies caelorum, perpetuitatem quandam indicat: quasi dicas, tempus durationis caeli. Psalm. 89. Thronus eius sicut dies caeli. Deuteron. 11. Vicinum huic est, Dies arboris, Dies terrae. Genesis 8. Adhuc omnibus diebus terrae erit sementis, etc, pro, quandiu terra stabit, aut durabit. Dierum antiquus; Danielis septimo, pro annoso: id est, pro Deo aeterno accipitur. Dies trae: pro, poenae tempore. Roman. 2. Coacervant sibi iram in die irae. id est, in illud momentum quo eos Deus horribiliter puniet. Dies Madian, Isaiae nono, significat diem caedis Madianitarum. Dies Domini, aut Dei, plerunque diem divini iudicii et gravissimarum poenarum significat: alias quidem illam extremam diem, ac iudicium: alias autem, etiam alias subinde accidentes castigationes. Actorum secundo: Priusquam veniat dies Domini. Sic, Irreprehensibiles in die Domini, 1. Corinth. 1, de extrema die intelligendum est. Et 1. Corinth. 5. Ut spiritus servetur in die Domini. 1. Thess. 5. Dies Domini ut fur noctu veniet. Isa. 13. Quoniam prope est dies Domini. significat aliquam singularem diem, qua Dominus erat castigaturus impios. Dies alicuius hominis, saepe significat aetatem aut tempus vitae. Deuter. 33. Iuxta dies tuos erit fortitudo tua. pro, quandiu vixeris, semper eris fortis, non eris imbecillus et aegrotus. Aliquando contra Dies, aut hora alicuius, est fatalis hora. tempusve mortis. Psalmo trigesimoseptimo: Consilium agitat impius contra iustum, frenditque contra eum dentibus suis: Dominus ridet eum, quia videt venire diem eius, id est, tempus exitii ac poenarum. Longitudo dierum: pro, vitae longitudine. Psalmo vigesimoprimo: Dedisti ei longitudinem dierum, usque in seculum et seculum. Sic et Iob duodecimo dicitur, in longitudine dierum esse intelligentiam aut peritiam. Psalmo 91. Longitudine dierum saturabo eum. In die qua: pro, eo tempore, aut ex quo. Numer. tertio: Hae sunt generationes Moysis et Aaron, in die qua locutus est eis Dominus. pro, cum, aut ex quo. A diebus in dies: pro, de anno in annum, annuatim, aut singulis statisque diebus recurrentibus. Exodi decimotertio: Et custodietis statutum hoc suo tempore a die in diem. Sic et Iudicum undecimo, dicuntur filiae Israelitarum a die in diem venisse deploratum filiam Iephtae. id est, singulis annis. Sic ibidem: Solennitas Domini erat in Silo de die in diem. Sic Amos quarto, Afferte post tres dies decimas vestras: intelligunt aliqui, post tres annos, quia tertio quoque anno solebant afferre decimas, Deuter. decimoquarto. Diem salutis. 2. Cor. 6 vocat totum tempus a redemptione Christi, usque in finem. Sic etiam Christus dicit, Abrahamum cupivisse videre diem suum: id est, tempus adventus Christi, et redemptionis generis humani. Sic etiam dicitur: Haec est dies quam fecit Dominus, laetemur et exultemus in ea. Dies carnis Christi, Hebraeorum quinto, pro tempore eius carnalis aut temporariae vitae. Dies pro iudicio non raro ponitur, praesertim a Paulo: quam etiam Humanam diem vocat, 1. Cor. 4: quod in iudiciis agendis certa dies utrique parti constituitur. sicut et Latini dicunt, Diem dicere alicui: pro, in ius vocare. Aliqui sic etiam Hieremiae decimoseptimo intelligunt. Verum ibi dicit propheta, se non desiderasse diem afflictionis aut poenae Iudaeorum, sed potius contra orasse. Dies visitationis, sicut et tempus visitationis, alias in bonam, alias in malam partem accipitur. ut 1. Petri secundo: Glorificabunt Dominum in die visitationis. Contra Micheae septimo, in malam partem accipitur, de poenis. Isa. decimo: Quid facietis in die visitationis vestrae? Hoseae nono: Venit dies visitationis, venit dies retributionis, etc. Et Micheae secundo: Exodi trigesimosecundo. Hoc inde fit, quod et verbum visitare tum in bonam, tum in malam partem accipitur: de quo postea suo loco. Dies mactationis, Iacobi quinto: In deliciis vixistis super terram, et lascivistis: enutrivistis corda vestra ut in die occisionis. videtur significare diem festum aut sacrificiorum. quasi dicat: Sic suaviter deliciati estis, ac si semper vobis bacchanalia, aut alii deliciarum dies fuissent: vel, sicut pecora ad diem mactationis alicuius magni convivii, aut sacrificii alicuius saginantur. In dies venire, Genesis decimo octavo: et, Numerum dierum implere,

-- 130 --

235/236 significat plerunque ad extremam senectutem pervenire. Genesis decimo octavo, Abraham et Sara senes venerant in dies. Sic et Capite vigesimoquarto, Abraham venerat in dies. Dies Christi, alias extrema totius mundi, aliorumve singulorum hominum dies est, ut Philippensium primo: Opus bonum perficiet usque ad diem Christi. pro, donec ad Christum migret, eive sistatur. Sic ibidem: Ut sitis sinceri, et sine offendiculo, ad diem Christi. extrema dies intelligitur. Eodem modo et in sequenti Capite. Dies alicuius, non raro de exitu eius accipitur. ut Psalmo trigesimoseptimo: Quoniam prospicit quod veniat dies eius. Et libro primo Samuelis, capite vigesimosexto: Aut dies eius veniat, et moriatur. Sic Iob decimo octavo inquit, Super diem illius obstupescent: pro, super mirabilem exitum. In Novo testamento saepe iteratur simili phrasi, Nondum venerat hora eius. Dierum postremitas, id est, postremi dies: alias de tempore primi adventus Christi intelligitur, quia ibi finiebantur tempora Veteris testamenti: alias de tempore ultimi adventus. Prioris exemplum Isa. 2 est, et Micheae 4. Erit in postremitate dierum mons praeparatus, etc. Sic Hieremiae 30. In novissimo dierum intelligetis illud, id est, cum tempus erit elapsum, et hoc acciderit. Danielis 10. Ostendam tibi quid sit eventurum populo tuo novissimis diebus: id est, ultimis, sub adventum Christi. Gen. 49, Renunciabo vobis quod eventurum est novissimis diebus. Dierum extremitas, primo libro Regum, capite tertio: id est, post dies aliquot, elapso termino dierum aut temporis: Gen. 4. 1. Regum 17. Nehemiae 12. Hieremiae 49. Die ac nocte: pro, iugiter. Psalmo primo: Qui meditatur in lege Domini die ac nocte. Sic et Latini dicunt, Dies noctesque, versare libros diurna et nocturna manu. Sic 2. Petri 3, De die in diem cruciabant iustam eius animam iniustis operibus. Dies tres cum dimidio, Apocalyp. 11, aliqui exponunt de brevi tempore: sed videtur, omnino significatos esse sesquiquatuor annos, quib. grassatum est Interim: sicut mox 13, idem tempus nominatur. dicit enim: Et datum est ei os loquens magna, et blasphemias, et data est ei potestas faciendi menses quadraginta duos. Idem tempus eodem undecimo capite exprimit dicens, Mille ducentis sexaginta diebus. Itidem sunt sesquiquatuor anni, aut dies. Idem quoque spacium Capite duodecimo vocat Tempus, tempora, et dimidium temporis. Tempus, intelligo mille dies, quia est unum continuum tempus aut dies: Tempora, bis centum dies, quia sunt duo quasi integri numeri, aut mensurae temporis: Dimidium temporis, intelligo illos sexaginta dies, qui sunt quasi dimidium spacii centum dierum. Quare meo iudicio aequivalent istae quatuor descriptiones temporis, dies tres et dimidius, id est, sesquiquatuor anni, posita die pro anno menses 42, dies 1260: et tempus, tempora, ac dimidium temporis. Mille anni coram Domino sunt tanquam dies una Psalm. 89. et 2. Petr 3. Quod ob aeternitatem Dei dicitur, cuius aetas non ita mox praeterfluit, sicut nostra quae per momenta horas et dies mensuratur. Dicitur id etiam ideo, ne ob longinquitatem temporis Deum vel oblitum esse eripere suos, et castigare malos putemus: vel etiam irritas fore eius promissiones ac minas, si non mox quae praedicit aut minatur, eveniunt. Sicut Iudaei dicebant apud Ezechielem duodecimo: minas ac poenas Dei in longum proferri, et plane in fumum evanuisse. Regis dies, Hoseae 7, pro natali, aut certe inaugurationis die. Annorum dies, Genesis 41 et 47, pro tempore credo accipi: quasi dicat, tempus annorum. Malitia diei, Matth. 5. Sufficit sua diei malitia, seu afflictio: pro, patienter feramus praesentis temporis molestias, nec eas nobis metu aut cura futurorum nimium augeamus. Post duos dies vivificabit nos: id est, in die tertia, Hoseae 6, intelligo pro cito, brevi. Caedis dies, aut festus Domini, Hoseae 8 et 9, est dies caedis, quo Dominus seipsum castigatione malorum glorificat, sicut aliqui a cultoribus glorificantur: aut sicut reges caesis hostibus triumphant. Ut est dies haec, Deuteron. secundo: significat, ut dies haec, eventus aut experientia praesens testatur, vel sicut iam omnibus innotuit. Sic Genesis 50. Ut faceret secundum diem hanc: pro, ut videtis hodie. Dies dies, alias significat singulis diebus, alias quasi distribuit aliquas res in suos dies aut tempora. Psalm. 61. Reddam vota mea die die. pro, quotidie. Sic et Esther 2. 2. Paralip. 24 et 30. Dabis mercedem in die suo pauperi, Deuteron. 24. pro, eodem die operis aut laboris. Per dies, pro aliquanto tempore, non nimis brevi. 1. Reg. 17. Et comedit ipsa et ipse, et familia eius per dies. Diebus post dies, pro quotidie. 2. Paral. 21. Donec egrediantur intestina tua prae infirmitate diebus post dies. pro, quotidie, perpetuo, paulatim. Secundum diem in die. 1. Samuelis 18. David autem psallebat secundum diem in die. pro, sicut quotidie facere consueverat. Angustiae dies, et dies mali: pro, quibus angustiae et calamitates hominibus accidunt. Psalm. 44. Ut quietem ei praestes a diebus malis. Ecclesiast. septimo, Genesis 47. Increpationis dies, et blasphemiae, est dies haec: 2. Regum 19. pro, nunc premimur, et maledictis obruimur. Alicuius dies, in plurali, aut Dies vitae alicuius, pro tempore eius. Psalm. 102. Dies mei sicut umbra inclinati sunt. Psalmo 116. In diebus meis invocabo. pro, quamdiu vixero. Sic libro primo Samuelis capite 25. 1. Reg. 1. Iuxta dies arboris. Esaiae 65. Iuxta dies arboris erunt dies populi mei. pro, tam diu vivent, quamdiu vivaces arbores. Iuxta aut secundum diem hanc, significat hodie, vel circa hoc tempus. Genesis vigesimoquinto: Vende iuxta diem hunc primogenituram tum mihi, et iura mihi iuxta diem hunc. pro, hodie, vel potius iamiam, statim. Aliquando ipsarum rerum in eo tempore existentiam denotat. Micheae septimo: Iuxta dies, id est, qualia eo tempore feci. Sic saepe ponitur iuxta aut secundum diem hanc: pro, ut praesens experientia rerum ostendit, De quo in IUXTA et SECUNDUM. Dictum etiam est modo de istis loquutionibus. Aliquando significat, simili die qualis est hodie: Deut. 11. Post finem dierum: pro, aliquo mediocri tempore, Genesis quarto. Post dies, Iud. quarto: pro, elapso aliquo tempore. Virtutis dies, aut fortitudinis alicuius. Psalm. 110. Populus tuus spontaneus in die virtutis, fortitudinis, aut victoriae: id est, cum fortiter vinces, aut etiam exercitum educes. Vindictae dies, id est, tempus aut occasio vindictae. Proverbiorum sexto: Non parcet zelotypus in die vindictae. pro, maritus adulterae, nactus occasionem et tempus perdendi adulterum, crudeliter ea utetur. Dies Hierusalem. Psal. 137. Recordare dierum Hierusalem. pro, eius temporis cum Hierusalem vastabatur. Seculi dies, aut pristini, Deuter. trigesimosecundo, Malachiae tertio: pro praeterito aevo, vetustis temporibus. Annus dierum: pro, annus integer. libro secundo Samuelis, capite 13. 14. Hieremiae 28. cuius omnes dies sint elapsi. Sic et mensis dierum. pro integro: Genes. vigesimonono. Diei dies eloquitur sermonem, Psal. 16: pro, quotidiana experientia ac cursus rerum, nos de omnipotentia Dei abunde docet. Excisio dierum. Esaiae 38. Dixi in excisione dierum meorum. id est, in decurtatione aut praecisione vitae meae, cum adhuc florens ac vigens hinc abriperer. Hostia dierum: pro, anniversaria. 1. Sam. 1. Ut offerret Domino hostiam dierum. Infans dierum: pro, qui paucis diebus vixerit. Esa. 65. Non erit inde infans dierum, et senex qui non impleverit annos suos. pro vivent diutissime. Infans dierum, cuius tantum dies, non etiam anni aut menses numerari possunt. In multitudine dierum pro, post multos dies Ecclesiast. 11. Mitte panem tuum super faciem aquarum, qui in multitudine dierum

-- 131 --

237/238 invenies illum pro, post multos dies: id est, post longum tempus revertente nave habebis lucrum. Alii de seminatione in solo humido, quia in illis aestibus tales agri sunt fertiles. parvus diebus. Iob 32. parvus sum diebus, vos autem decrepiti. pro, minore aetate sum quam vos. Plenus dierum, aut satur dierum. Hierem. 6. Senex cum pleno dierum. Satur dierum, Genes. 35. 1. Paralip. 23. 29. Mortuus est satur dierum. Res diei, pro demenso. Exodi 5. Perficite opera vestra rem diei in die suo: pro, demensum vestrum in singulos dies. Ibidem: Non minuetis de lateribus vestris, de re diei in die suo. Sic et Exodi 16. Colligetque rem diei in die suo. pro, demesum singulorum dierum. Sic et Levit. 23. 1. Reg. 8. 1. Paral. 16. 2. Paralip. 8 Esdr. 3. Revolutiones dierum: pro, cum solennes dies denuo redierint. 1. Samuelis 1. Sacrificium dierum, pro stato ac solenni: 1. Samuelis 20. Tempus dierum: id est, constitutorum. 1. Samuelis 13. Quia non veniret ad tempus dierum: id est, statutorum. Bonus dies: pro, festus, solennis, quo hilaritati ac genio indulgetur. 1. Samuelis 25. In die bono venimus: id est, in die tonsionis ovium, quo ob fructum ac lucrum lanae homines sunt hilares, sicut in messe et vindemia. Esther. 9. Dies boi, sunt res secundae: Quis cupit videre dies bonos? pro, rebus secundis perfrui? Psalm. 34. Contra Dies mali sunt, cum vel calamitates, vel etiam impietates grassantur. Malitia diei sunt (ut modo dixi) adversitates ac calamitates, quae aliqua die accidunt. Christus inquit, Sufficit diei malitia sua: id est, unum quodque tempus suas difficultates et dolores habet: ne cumulaveris igitur eas metu malorum futuri temporis, sed cum praesenti difficultate colluctator. Magnus dies. Gen. 29. Adhuc est dies magnus: pro, multum diei superest. Alias dies magna significat tempus, quo aliquid ingens agitur. Sic Zophonias capite primo, poenas Dei vocat magnam diem, ipsumve instans poenarum tempus: Prope est dies Domini magnus. Omnis dies, pro omni tempore. Gen. 8. Adhuc omnes dies terrae sementis et messis, frigus et aestus, aestas et hyems, dies et nox non cessabunt. ubi vertes commodius: Omnibus annis quibus terra stabit, fiet sementis et messis, etc. Et fuit manus Domini contra Philistim omnibus diebus Samuelis. pro, quamdiu Samuel vixit, aut certe rexit. 1. Regum 11. Affligam, veruntamen non omnibus diebus, 2. Paralipomenon 21. Quod daret eis lucernam omnibus diebus: pro, perpetuo. A die usque ad noctem consummabis me, Isaiae 38. pro, a luce per unam diem artificialem. Palmares, aut Pulmarum dies, Psal. 39. pro, dies paucos aut breves, quos scilicet non perticis aut orgyis vel ulnis metiare, sed vel uno palmo dimetiri queas. Veloces dies. pro, cito praetervolas aetas. Dies velociores radio textoris Iob. 7. Dies mei velociores cursore praeterierunt cum navibus, cum aquila volante ad escam: Iob nono. id est, vita mea celerrime praetervolat. Uni dies, pro paucis. Genesis 27. Habitavit cum eo dies unos. id est, aliquot, aut paucos. Abbreviare dies, Psalmo 102. Matthaei vigesimoquarto: et contra Adiicere, apponere, multiplicare, prolongare dies: Psalm. 61. pro, decurtare aut prolongare tempus: notae phrases sunt. Sic dicitur Proverbiorum decimo, Timor Domini apponit dies, et anni impiorum abbreviabuntur. Proverbiorum octavo: Per me multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni vitae. Adimpleti dies: pro decurso vitae spacio. 1. Paralip. 17. Cum adimpleti fuerint dies tui, ut eas cum patribus tuis. Appropinquare dies: pro, instare aliquod tempus, aut metam temporis. Genesis 27. Appropinquant dies luctus patris mei, ut interficiam Iacob fratrem meum. Intelligo Dies luctus hic, pro die mortis: quasi dicat, Mox ubi pater meus mortuus fuerit, interficiam fratrem meum Iacobum. Sic Genesis 47. Et appropin quaverunt dies ut moreretur Israel. Sic dies venire, pro singulare aliquod tempus instare. Sic et Genesis 29. Completi sunt dies mei, ut ingrediar ad illam. Consumere dies in bono: pro, vitam commode ac feliciter transigere. Iob 36. Si servierint Domino, consument dies suos in bono, et annos suos in delectationibus. pro; prospere victitabunt. Debilitata dies, Iudicum decimonono. Dies declinans, Psal. 90. Deficere dies, Psalm. 101. pro, ad exitum tendere. Dimidiare dies: pro, ad medium temporis vitae pervenire. Psalmo 55, Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos. Fuit dies: pro, quadam die. Iob 1. 2. Regum 4. Et fuit dies, et venit illuc. Loquuntur dies: pro, homines qui multos dies vixerunt. Iob 32 Dies loquentur, et multitudo annorum reddet notam sapientiam. Numerare dies. Psal. 90. Sic nos erudias numerare dies nostros, et adferemus cor sapiens. pro, si nos docueris expendere iram tuam, et in timore tuo nostram mortalitatem considerare, sic demum fiemus sapientes. Illucescere dies dicitur, no quae iam lucet, sed quae alio qui imminet. Lucae 23. Porro dies erat parasceves, et sabbathi dies illucescebat: id est, mox succedebat, aut imminebat. Obtenebrescere diem: pro, adversa ac tristia venire. Mich. tertio: Occumbetque sol super prophetas ipsos, et obtenebrescet dies super eos. Quot sunt dies servi tui quando facies contra persequentes me iudicium? Psalmo 119 pro, quantillum adhuc mihi temporis vitae superest? an demum post meam mortem vis me liberare, punitis persequutoribus?

DIGITUS, notae significationis vox, aliquando metaphorice significat omnem potentiam facultatemque agendi, simili plane ratione ut Brachium: quia hisce instrumentis homines opera sua peragunt. Sic Psalmo octavo, caeli dicuntur narrare opera digitorum Dei. Sic Magi confitentur Exodi 8, esse digitum, id est, potentiam Dei, in illis mirabilibus ac poenis Aegyptiorum. Et Christus Lucae 11. dicit, se in digito Dei eiicere daemonia. Tametsi aliqui ibi malint interpretari Spiritum sanctum: sicut sane et ipse Matthaeus hoc dictum recenset: eôdem tamen res redit. Eadem figura David dicit, Deum docere digitos suos ad bellum: nisi quis velit dicere esse synecdochen, quod pars pro toto homine ponatur. Sic etiam idola dicuntur opera digitorum hominum, quia hominum manibus ipsae statuae, et idololatriae humana sapientia excogitantur. Consimili tropo etiam manus et brachium, pro tota vi aut potentia agendi, sive Dei, sive hominum, accipitur. Porro Isaiae 58. dicitur: Si desieris emittere digitum, quo omnino aliquod malum opus in proximum notatur. Aliqui intelligunt de minis digitorum nutu significatis: aliqui de gestu irrisionis, quod Latini dixerunt pinsere ciconiam, aut vulgo aures asini indicare. Digito aliquid tangere: pro, vel pauxillum laboris in ea re suscipere. Christus accusat pharisaeos Matth. 23, quod importabilia onera legalium observationum imponat hominibus, cum ea ipsi nec digito quidem attingere vellent: pro, nihil prorsus eorum ferre, aut observare. Minimum enim quod externo opere aut labore fieri potest est, tantum digito aliquam rem attingere. In Isa. 40 cap. dicitur, quod Deus tribus digitis appendat terram, ut sane vulgata versio habet Quod alludit ad communem hominum morem, qui cum pauxillum quid levare ac tollere volunt, tribus id digitis congregatis tollunt: nempe, pollice, indice et medio, quod in comedendo saepe fit.

DIGNUS, ἄξιος , proprie dicitur is qui aliquid meretur. ut cum dicitur Operarius esse dignus mercede sua. Est sane vocabulum correlativum. Semper enim aliquis re aliqua dignus dicitur, et vicissim res digna ipso, non simpliciter et absolute. Est igitur aliquis, qui se bene gessit, bono dignus: alius contra malo.

-- 132 --

239/240 Atque in hoc communissimo sensu plerunque ab omnibus vox haec passim accipitur. Inde factum est, ut sophistae ac papistae multa Scripturae dicta perperam intelligerent. ut Matth. 3. Actor. 26. Facite fructus dignos poenitentia: Papistae putarunt. et adhuc hodie contendunt, praecipi ibi de satisfactoriis operibus, quibus pro peccatis nostris condigne satisfaciamus. Sic cum Christus dicit Matth 10. Qui diligit patrem aut matrem plusquam me, non est me dignus: item, Convivae non erant digni. Verum nos contra sciamus, saepe hoc vocabulum idem significare quod conveniens, aptum, decens: ut in praecedenti exemplo, fructus digni poenitentia sunt, qui decent aut conveniunt vere poenitenti, quive ei congruant. Sic et qui non vult quicquam propter Christum pati, aut ei suos parentes praefert, non convenit, non est aptus, non idoneus minister Christi. Idem etiam Matth. 10. Interrogate quis in ea sit dignus: id est, idoneus qui vos hospitio excipiat. Sic Paulus inquit 1. Cor. 16. Si erit dignum etiam me proficisci, proficiscar et ego una. id est, si erit conveniens, aut idoneum. Nec tantum homines dicuntur digni, sed et res. ut Lucae 23. Digna iis quae egimus, recipimus. Observanda est hic etiam duplex aut multiplex dignitas, seu gradus eius. Summus enim gradus est, cum aliquis meretur aliquid. sic operarius est dignus sua mercede. Alius est inferior, cum adhibita quadam benignitate aut ἐπιεικίᾳ alicuius dignitas consideratur. Secundum legem nemo est vere dignus apud Deum ullo beneficio, sed potius omnes aeterno exitio: quia si ille iniquitates observârit, et iudicium intraverit, nemo subsistet. Sed secundum gratiam ac Evangelium, Deus omnes contritos et credentes dignos censet beneficiis filii sui, solosque incredulos et incontritos excludit. Dignatur aut Non dignatur aliquis aliquid facere, dupliciter accipitur. Alias enim, prae superbia aliquis non dignatur aliquid facere, statuens illam actionem esfe infra sua dignitatem: Alias contra, prae nimia humilitate, sentiens illam rem aut actionem esse supra suam dignitatem: quae significatio rarior est. ut, Non dignatus sum me venire ad te: id est, Non putavi me dignum esfe qui te alloquerer. Sic dicit Centurio, per legatos Christi opem implorans, et deprecas ne intret sub tectum suum. Sic quoque dicunt Latini, Non tali me dignor honore. In veteri testamento saepe versum est, Dignari aliquem aliqua re, cum in Hebraeo significet gratis donare. ut Psalm. 119. Lege tua dignare me: in Hebraeo est, הונני Honneni, id est, gratis eam mihi donato aut concedito, seu gratificator. Germanicum gunnen, ferme et sono et significatione cum Hebraeo convenit. Est vero hic abusus vocis diligenter observandus, ne talia Scripturae dicta a gratuita gratia, quo proprie pertinent, ad legem nostraque opera, merita et dignitatem, ut innumera alia loca ac vocabula, transferantur: de qua re alibi dixi prolixius. Multus etiam apud scriptores Ecclesiasticos, atque adeo etiam in collectis et precationibus Ecclesiasticis vel abusus, vel saltem pravus intellectus huius vocis est, cum toties inculcatur, ut digni simus, fiamus, aut habeamur vita aeterna, favore Dei: ubi operarii plerunque meritum includunt, cum agatur de gratuita dignificatione, aut dignitatis imputatione, quod gratis ob Christum digni a Deo habemur aut reputamur, non ob nostra merita Vicina huic vox Mereri est, de qua vide in voce MERITI: ubi de hisce loquutionibus et erroris occasione prolixius dicetur. Porro illa Latinis usitata huius nocis significatio, cum virorum potentum, praestantium aut nobilium, seu qui amplissimos magistratus gesserunt, dignitatem, praestantiam, amplitudinem, et veluti maiestatem significat, minus est in Sacris literis recepta.

DIIUDICARE, proprie quidem significatrem aliquam ita diligenter expendere ac considerare, ut eam ab omnibus vicinis, aut etiam falsis distinguas. Sic Christus dicit Matth. 16, Iudaeos posse faciem caeli diiudicaret id est, signa aut indicia futurarum tempestatum in caelo. Sic Paulus 1. Corinth. 14, iubet unum aut alterum in coetu Dei dicere alios vero diiudicare ea quae ab illis dicuntur. Sic Paulus 1. Cor. 11, vult nos in communicatione diiudicare nosmetipsos, et corpus Domini: id est, excutere ac discernere nosmet, an vere doleamus de peccatis admissis: an etiam vere credamus nobis Deum propter Christum fore propitium, cuius beneficii ac promissionis foedus ibi sanciamus, et cum Deo ineamus. Vult etiam nos diiudicare ipsum corpus Domini, discernendo illam coenam aut illum cibum, ubi tam preciosae res dentur, et de quo ac in quem finem, ab aliis coenis aut cibis prophanis. Aliquando hoc verbum et porro longius progreditur, et significat suum effectum per metalepsin. ut Actor. 15, Nihil diiudicavit Deus inter nos et Ethnicos: id est, nullum discrimen fecit: non de interno iudicio, sed de externo opere, et quasi effectu internae diiudicationis loquitur. Nam facta diiudicatione rerum, fit porro illarum quaedam separatio, et quasi diversa conditio, ut aliae in alio gradu habeantur. Aliquando vero contra retro ad causas regreditur. Quia enim omnis diiudicatio fit ob dubitationem de aliqua re, fit non raro ut hoc verbum etiam retro ad suas causas, id est, ad dubitationem redeat. Sic Paulus Roman. 14 dicit: Qui autem comedit, si diiudicat, id est, si dubitat, damnatur: pro peccat graviter. Actor. 10 mandat Deus Petro, ut proficiscatur ad Cornelium, nihil diiudicans: id est dubitans aut haesitans, quin recte ac secundum suam voluntatem et mandatum agat. Sic et Matt. 21, Marci 11: Si habueritis fidem, et nihil diiudicaveritis in corde vestro: id est, haesitaveritis. Sic Abrahamus Rom. 4 dicitur non diiudicasse: pro, dubitasse de promissione Dei. Iacob. 1, pulchre depingit animum diiudicantem, aut dubitantem, quod sit instar fluctus maris huc atque illuc agitati, cum ei modo hoc modo illud probatur, modo animus huc, modo illuc fluctuat.

DILATARE, varios Hebraismos gignit, quorum aliquos ordine recensebo. Dilatare aliquem, aut alicuius tabernacula, est eius res, opes, familiam ac posteros ita augere, ut amplas regiones occupet. Genes. 9. Dilatet Dominus Iaphet. tametsi ibi rectius vertas, Blande pelliciat, aut lactet: ut exposui in voce FIDES. Sic Isaiae 54 dicit Dominus ad Ecclesiam, Dilata locum tentorii tui: pro, crescat numerus Christianorum. Dilatare alicui, aliquando significat de ampliori loco habitandi, deque pace et securitate prospicere. Exemplum huius significati habemus Genes. 26, cum Isaia effosso tertio puteo, quem tranquille possedit, vocavit eum Rehoboth, Latitudines: addens, quoniam nunc dilatavit nobis Dominus, et crevimus in terra. Dilatare aliquem, aut alicui, significat etiam consolari, aut alioque liberare ex magnis calamitatib. Crebrum enim est, ut per metaphoram ab angustiis locorum, ubi vel ab hoste, vel alioqui clausi et veluti constricti sumus, variae difficultates nos undique prementes notentur: et contra, a locorum et commoditatum amplitudine et latitudine, res secundae. Psalm. 4 In angustia dilatasti mihi: pro, liberasti ab adversitatibus prementibus. Non male etiam inde istae duae metaphorae angustiarum et latitudinis deducuntur, quod in rebus adversis dolore ac moerore cor et frons atque adeo totus homo coarctatur, corrugatur et constringitur: contra vero in laeticia ac gaudio ampliari et quasi expandi sentitur. Inde ergo fit, ut dilatatio pro consolatione ac exhilaratione accipiatur. Saepe autem etiam expresse Dilatatio cordis dicitur. ut Isaiae 60. legitur, quod dilatabitur cor Ecclesiae: hoc est, vehementer exhilarabitur, cum videbit tam multos converti et confluere ad sese. Sic et illud Psal. 119. accipiendum est:

-- 133 --

241/242 Viam mandatorum tuorum curram, cum dilataveris cor meum. Dilatari cor. 2. Corinth. 6, significat secure, libere et plena animi confidentia, non tantum excluso timore, sed etiam adhibito amore ac gaudio, cum aliquo agere aut loqui. Dicit enim ibi Paulus, suum cor dilatatum, et os apertum esse erga eos: iubetque eos non angusto erga se animo esse, sed vicissim dilatari: id est, libere, candide, aperto pectore et laeto animo erga se esse ac agere. Latitudo cordis alias in bonam partem accipitur, et significat amplitudinem sapientiae aut etiam animi magnitudinem, ut legitur 1. Reg. 4. Dedit Deus Salomoni latitudinem cordis secundum arenam quae est in littore maris. id est, amplissimam rerum cognitionem. Nam de sapientia Salomonis in praecedentibus et sequentibus illic agitur. Non raro tamen etiam vitium, praesertim superbiam et audaciam, phrasis haec indicat: sicut et apud Latinos Magnus animus in bonam, magni vero spiritus et μεγαπνέειν in malam partem accipitur. Sic Proverb. 21, altitudinem oculorum et latitudinem cordis impiorum dicitur esse peccatum. In eam sententiam Deut. 6. legitur, Ne dilatetur cor tuum. Sed de plerisque hisce loquutionibus supra in voce CORDIS actum est. Dilatari etiam os, in genere significat libere et audacter loqui, et veluti celebrare aliquid, aut gloriari de aliquo. Quod alias in re bona ac iusta in bonam partem accipitur: alias contra in malam. in bonam partem, ut supra audivimus Paulum dicere, suum os erga Corinthios esse apertum. Et 1. Sam 2, Anna mater Samuelis dicit, dilatatum esse os suum super inimicos: id est, datam sibi esse a Deo occasionem celebrandi Dominum, et gloriandi contra adversariam aut aemulam suam. Contra in malam partem de impiis dicitur Psalm. 35. Dilataverunt super me os suum, dicentes Euge euge: pro, insultaverunt mihi petulanter, gaudentes de mea calamitate. Sic et Isaiae 57 dicitur, Super quem dilatasti os tuum. tametsi possit videri hoc loco significare derisionem, quia saepe tali gestu alios quasi petulanter irridemus. Praecedenti porro phrasi vicina est illa Germanica, Su hast das maul schier zu weit auffgetan. Dilatare os, significat etiam paratum esse ad accipiendum: sicut Psalm. 81. Dilata os tuum, et replebo illud. perinde ac si id ad avium, aut etiam infantum nutritionem respiciat, quibus id unum superest operis, ut porrigente matre mammam aut cibum, os aperiant, et porrectum alimentum suscipiant. Dilatare viam, aut gressus alicuius, est, eum ac eius conatus in tutum locum deducere, tueri ac protegere. ut 1. Samuel. 22 et Psal. 18. Dilatasti gressus meos subter me. Firmius enim stant, qui nonnihil dilatant pedes, ut solent luctantes: quam qui eos nimium iungunt. Tametsi et inde phrasis haec venire queat, quod laeti ac confidentes longos passus facere solent, μακροβιβάζοντες . Dilatare animam, significat amplum quid expetere ac desiderare. ut Habac. 2, Qui dilatat animam suam sicut infernus. Et Isaiae 14, Dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum sine modo: quod magnitudinem ac praesentiam poenarum impiorum indicat. Proverb. 18, dicitur munus alicui Dilatare viam: id est, parare aditum ad regem, aut alios magnates. Sic Latini dicerent, parare viam. Contra autem angustiae ponuntur pro omni difficultate ac pressura corporis aut animae. sive hic tropus inde veniat, quod in adversis et tristibus constringatur cor: sive etiam, quod per incommodum est in loco angusto versari, unde nequeas ea habere quae tibi sunt necessaria. Cuius vocis aliquot phrases exponemus, ut ex contrarii consideratione tanto rectius verbum Dilatationis intelligi queat. Angustus est locus a nobis, 1. Reg. 6. pro, angustior est quam ut commode omnes simul habitare queamus. Hic vox haec proprie accipitur. Angustia loci: pro, dolor aut tribulatio. [1.] Sam. 26. Angustia mihi super te frater mi, dulcis mihi fuisti valde. pro, crucior de tua morte. Sic et 1. Samuel. 28. In angustia ambulare. Psal. 138. Si ambulavero in medio angustiae; vivificabis me. id est, si in summis periculis ac difficultatibus versabor. De angustia invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine. Psal. 118. Angustiis afficere animum alicuius, Genes. 27. pro, cruciare. Angustias dilatare, Psal. 25, significat crescere difficultates: tametsi ibi sit Tribulationes. Angustiae apprehenderunt me, sicut angustiae parturientis: Isaiae 21. id est, tales cruciatus. De ore angustiae removere, Iob 36. pro, liberare. Verum de hoc Hebraismo dilatationis et angustiae, postea in nomine LATITUDO adhuc quaedam.

DILECTIO, charitas et amor, haud ita multum in Sacris literis differunt: tametsi Grammatici, et etiam ipse Cicero, dicant plus esse amare quam diligere. Aliqui autem Theologi Charitatem utrique praeferunt. Distinguunt aliqui et hoc modo, quod Amor sit omnium obiectorum, ut etiam brutorum aut mortuarum rerum, vestis, pecuniae, et similium: sed dilectio, et praesertim charitas, tantum hominum ac Dei. Nos iam promiscue istis vocabulis in explicando utemur, tanquam si prorsus sint synonyma. Definit autem Angustinus amorem in libro de Amicitia, quod sit animae rationalis affectus, per quem illa aliquid cum desiderio quaerit et appetit ad fruendum, per quem et fruitur eo, et cum quadam sua vitate interiore amplectitur, et conservat adeptum. Hunc affectum distinguere possis varie. Alius enim est amor Dei erga nos, quo ille adeo dilexit mundum ut unigenitum traderet pro nobis. Ioan. 3. et quo nos dilexit in dilecto. Cum igitur Scriptura praedicat dilectionem aut amorem Dei, plerunque intelligit de paterno favore Dei erga nos, sicut Iohannes in primae quarto inquit: In hoc est charitas, non quod nos dilexerimus Deum, sed quod ipse dilexit nos. Sic et Rom. 5. Papistae autem plerunque ad sua opera et merita erga Deum hanc vocem et eius dicta trahunt. Ex hoc porro amore aut dilectione duae figuratae significationes exoriuntur. Alias enim ad causam efficientem vox haec redit: ut cum ibidem Deus dicitur Charitas, id est, autor, effector et approbator verae charitatis. Alias ad effectus suos prolabitur. ut 1. Ioan. 3. Videte qualem charitatem dedit nobis Deus, ut filii Dei nominemur. Charitas hic pro beneficio ex charitate profluente ponitur, causa pro effectu, ut opere diligere. Sic et Ro. 5, dicitur dilectio Dei diffusa esse in cordibus nostris per Spiritum sanctum. id est, effectus, indicium, aut testimonium illius paternae charitatis, nempe ipsemet Spiritus sanctus, clamans in corde nostro Abba pater. Alius est amor hominis sive erga Deum, sive erga proximum, atque adeo etiam alias res inferiores. De amore erga Deum et proximum agitur illo praecepto: Dilige Deum ex toto corde et tota anima, et proximum tuum sicut teipsum: ex hisce duobus praeceptis universa lex dependet, Matt. 22. Qui diligit, legem implevit: dilectio enim malum non operatur, Rom. 13 Dicitur etiam dilectio aut charitas operire universa delicta, Proverb. 10. pro, dissimulare. Dicitur et vinculum integritatis esse, non quod perfectissimum reddat hominem, ut Papistae interpretantur: sed quod conservet unitatem ac coniunctionem fratrum. Quod Gregorius eleganter hisce verbis exponit: Charitatis est proprium, nutrire concordiam, servare composita, coniungere dissociata, etc 1. Ioan. 4 dicit, perfectam charitatem eiicere timorem foras: quod recte tum de Dei charitate erga nos intelligimus (cum enim eam credimus, ut idem ibidem affirmat, fiduciam concipimus in die iudicii) tum etiam de nostra charitate erga Deum. nam dilectio cum servili timore consistere nequit. Plerumque enim odimus ac detestamur eos,

-- 134 --

243/244 quos serviliter timemus. Timemus enim mala, et diligimus bona: sicut Cicero inquit, Quem multi metuunt, periisse cupiunt. et tyrannicum illud: Oderint, dum metuant. Amicitiam mundi Iacobus esse dicit inimicitiam Dei: id est, perversum rerum carnalium studium, efficere ac gignere dissidium cum Deo, parare nobis eius iram, et alienare nos ab ipso. Filius dilectionis. Coloss. 1. Deus transtulit nos in regnum filii dilectionis suae. id est, sibi dilectissimi. Diligere opere, non tantum verbo, 1. Iohan. 3, est vere diligere, ita ut etiam effectus verae charitatis, id est, beneficentia erga proximum adsit: non tantum simulate amare, ubi solummodo verbis proximum demulcemus. Amores in plurali, accipitur de amatoriis: sed per metaphoram ad spiritualia transfertur. Recordari amorum, Cantic. 1. id est, loqui, magis quam de vino. Canticum amorum, Ezech. 33. Amorum cerva: id est, longe dilectissima. Prover. 5. Conducere amores, Oseae 8 pro, pecunia conducere amatores. Corrumpere amores prae alio: pro, turpius et impudentius scortari, quâm quisquam alius, Ezech. 23. Tempus amorum, Ezech. 16. pro, matura viro aut nuptiis. Dilectio non raro in Sacris literis totam Christianam pietatem, sicut et timor, per synecdochen notat. ut Rom. 8. Diligentibus Deum omnia cooperantur ad bonum. Et 1. Cor. 2. Oculus non vidit, nec auris audivit, quae praeparavit Deus timentibus se. Eiusdem 8. Quod si quis diligit Deum, hic agnoscitur ab eo. Videndum ergo est, ne quis deceptus hac synecdoche, ea merito nostrae imperfectissimae dilectionis tribuat, (ut non raro faciunt Papistae) quae fidei et verae pietati gratis a Deo propter Christum donantur. Optare significat Psal. 34. Qui diligit videre dies bonos. id est, optat, desiderat. Diligere aliquando significat eligere, amplecti, se qui. ut 2. Tim. 4. Demas me reliquit, diligens praesens seculum. Erasmus, amplexus. Pro effectu charitatis seu beneficentia accipitur 2. Cor. 2. Confirmate in eum charitatem. id est, praestate ei re ipsa hoc beneficium. Sic et Hebr. 6, charitas aut dilectio vocatur beneficentia in pauperes. Sic 1. Ioan 3. inquit: Videte qualem dilectionem aut charitatem nobis pater dedit, ut filii Dei vocemur. id est, quantae dilectionis munus. Sic et Rom. 5. Charitas Dei est effusa in corda nostra, per Spiritum sanctum. id est, effectus aut munus charitatis, nempe ingentia dona Spiritus sancti. Qui Hebraismus locum valde cum adversariis controversum perspicue explicat. Idem Hebraismus est, quod verbum Diligere et Odisse aliquando non tam animi affectum, quam externam quandam curationem et officiositatem, aut etiam contra neglectionem significat. Quod in Regulis universalibus in descriptione synecdoches aut metonymiae, prolixe ostendi: quam tractationem expendat Lector diligentius. In hoc sensu dicit Dominus: Si quis diligit animam suam, perdet eam. Et Apoc 14, Sancti vicerunt Satanam, et non dilexerunt animam suam usque ad mortem. id est, postposuerunt vitam suam veritati ac gloriae Dei, indubitanter exposuerunt eam periculo mortis praesentissimae, nec curarunt quod eam perderent pro veritate. Sic Christus dicitur dilexisse illum divitem adolescentem Mar. 6, qui iactabat suam observationem legis perpetuo a iuventute praestitam: cum contra Christus eum re ipsa experientiaque redarguat, quod nunquam ita primum praeceptum praestiterit, ut plus Deum dilexerit quam suas opes. ubi verbum Diligere omnino tantum de quadam amica compellatione accipi necesse est. vide Synecdochen, aut Metalepsin. Diligere verbo et lingua, est externo sermone ac gestu dilectionem simulare. Diligere opere et in veritate, 1. Ioan. 3, est re ipsa ac serio diligere. Diligere apparitionem aut adventum Christi, 1. Tim. 4. pro, expetere ac desiderare: causa pro effectu ponitur. Quae. n. amamus, ea desideramus, expetimus et expectamus. Dilectionis Deus dicitur, subintellige autor, effector; amator et approbator, 2. Cor. 13. Deus dilectionis et pacis erit vobiscum. Secundum dilectionem ambulare, Rom. 14. et In dilectione, Eph. 5, significat, officia dilectionis erga alios diligenter praestare, et omnino ita sese in sua vita ac functione gerere, uti eum decet qui proximum diligit. Diligere terram: 2. Par. 26. Diligebat rex Ozias terram. pro, erat agriculturae studiosus, sicut Noach fuit vir terrae. Dilectio animae, pro re sibi suove animo dilectissima. Hier. 12. Dedi dilectionem animae meae in manum inimicorum eius. id est, urbem, populum et templum. Dilectio alicuius, Psal. 109, Pro dilectione mea adversati sunt mihi. id est cum ego eos diligam, ipsique me redamare deberent, oderunt me. Secundum dilectionem, Oseae 3. Secundum dilectionem Domini ad filios Israel. pro, sicut diligit Dominus Israelitas. Dilectionem aut charitatem veritatis accipere, 2. Thess. 2, est, ipsam veritatem amplecti, aut Evangelio credere: non tantum studium veritatis habere, sed etiam ipsam veritatem, significat. Diligere sic, pro, sic velle, habere, probare. Hier. 5, Sacerdotes acceperunt munus in manus suas, et populus meus dilexerunt sic. id est, Sacerdotes per corruptelas agere quae agunt, et non studere veritati, populo meo gratum est.

DIMITTERE peccata, vulgata versio habet: sed rectius Erasmus, Remittere. Quare in verbo REMITTERE de hac phrasi agetur. Dimittere alioqui significat proprie, permittere ut abeat quo quisque velit. Sic Latini dicunt Dimittere Senatum aut exercitum. In hunc sensum praecipitur dimissio matris, cum pulli ex nido tolluntur, Deut. 22. Dimittere a facie sua. 1. Reg. 9 dicit Deus se dimissurum templum ob peccata. Idem ferme significat, quod derelinquere, deserere. Sic Isa. 2 legimus, Deum dimisisse populum suum. Et Ruth 2 praecipit herus, ut ei spicae dimittendo dimittantur. pro, studio dataque opera neglectae relinquantur.

DIRIGERE, pro, rectum facere quod erat obliquum aut incurvum. Psal. 5. Dirige coram me viam tuam. id est, fac mihi eam planam et facilem. Est propemodum hypallage: pro, dirige me in via tua. Dei enim viae per sese semper rectae sunt, sed nos non recte per eas incedimus. Quare passim pii petunt aut dicunt, dirigi se in via Christi Psal. 25. 27. 40. 119. 134. Prov. 16. Dirigi alicuius vias aut gressus a Domino: pro, secundari omnes conatus, ut et progredi et felicem exitum sortiri queant. Gen. 24, aliquoties id de servo Abrahami dicitur. Isaiae 45 dicit Deus, se omnes vias viri directurum: 1. omnes conatus faciles felicesque effecturum, sumpta metaphora a viis difficilibus, et exitu carentibus, quas muniri et perfici oportet. Sic Psal 90, Opus manuum nostrarum dirige super nos: bis repetitur. Dirigere spiritum Domini est eum erudire, instruere, regere. Isa. 40. Quis direxit spiritum Domini? Dirigere cor, est recte ad praescriptum normae divinae regere. Psal. 78. Hier. 31. Dirige cortuum in viam rectam. Dirigi dolum. Dan. 8, pro succedere. Dirigi orationem. Psal. 141. Dirigatur oratio mea in conspectu tuo, sicut incensum. Praeparare directiones, Psal. 99. Tu iudicium diligis, praeparasti directiones, iudicium et iustitiam tu fecisti in Iacob, pro, quicquid usquam recti, iusti ac boni est, tu id facis. Prava fieri directa: Isaiae 4 Luc. 3, Prava vertentur in directa metaphora sumpta a viis incommodis, per valles et montes: significat doctrinae, religionis ac vitae correctionem, quin et ipsam instaurationem regni Dei per Christum factam.

DISCERE plerunque in usitata significatione accipitur. Aliquando tamen videtur idem valere quod assuefieri ad aliquid aut etiam re ipsa praestare. ut, Isa. 1, Discite benefacere. pro, benefacite, pie vivite. Hier. 23. Si potest mutare Aethiops pellem, et pardus maculas suas, poteritis et vos benefacere, cum didiceritis malum i. assueti estis, vel potius talem naturam induistis et imbibistis, aut attulistis inde ex utero matris. Discere igitur significat,

-- 135 --

245/246 tali natura, animo aut ingenio praeditum esse: ac ponitur verbum verbale pro verbo reali: sicut et infra verbum DOCEO. Sic Ioan. 8 dicit Dominus: Vos ex patre diabolo estis, et opera quae apud eum vidistis facitis. ubi videre non simplex videre, aut per oculos discere significat: sed in natura ipsa habere implantatam diabolicam malitiam, aut semen, aut imaginem.

DISCIPLINA, Latinis plerunque doctrinam aut scientiam aliquam significat: sed apud Hebraeos alias castigatione aut poenam pro malefacto significat, iuxta illud: Quis est filius, cui non det disciplinam pater eius? Item: Omnis disciplina ad tempus non gaudii esse videtur, sed tristiciae, Hebr. 12. Sic et Isaiae 53, Disciplina pacis nostrae super eum. id est, castigatio aut poena pariens nobis pacem. Aliquando vero significat correctionem aut emendationem, seu instructionem de moribus. ut Psalm. 50. Tu vero odisti disciplinam. et in Proverbiis saepissime.

DISCIPULI, olim vocabantur tum illi 72 inferioris ordinis Apostoli, a Christo accersiti: tum et omnes Christiani, Actor. 6. Sed postea Antiochiae coeperunt sese vocare Christianos, a Christo. Hoc enim nomen ibi primum inventum est, Act. 11. 1. Corin. 9. vocati sunt olim et Fratres.

DISSOLVERE, ac DISSOLVI. Latini per metaphoram dissolutum hominem, aut dissolutos mores, pro perditis ponunt: sed Hebraeis longe alia est huius metaphorae vis. Nam potissimum significat fractum et eneruatum animum, aut corita timore languefactum, ut non ausit quicquam gravius attentare eorum quae facere deberet. Dissolventur habitatores Canaan, Exodi 15. pro erunt animo remisso ac fracto, prae metu vestri. Dicuntur et Manus dissolui. Ratio autem loquutionis est, quod res sive vivae sive mortuae, quae aliquid valide agere debent, necessario sunt bene compactae ac consolidatae: quod si sunt fragiles, nihil proficere queant. Aliqui malunt hocidem verbum מג mag, et מסה masa aut Masas vertere liquefieri: quod tamen eandem vim Hebraismorum servat. Dissoluta est terra, et habitatores eius, ego vero columnas eius confirmavi: Psal. 75. id est, Rebus ac regnis ruentibus. et pereuntibus, Deus ea instaurat et corroborat excitatis salutaribus gubernatoribus. Fratres nostri dissolverant cor nostrum: Deut. 11. pro, absterruerant nos, ne proficisceremur in terra promissam. 2. Sam. 17. Ipse etiam filius, filius virtutis, cuius cor est ut leonis, liquescendo liquefiet, aut dissolvetur. id est, perterrefiet. Sic Iosuae 2. Dissoluti sunt a facie vestra. Iosuae 14. Dissolverunt corpopuli. pro, iniecto terrore langue fecerunt et fregerunt eos. Psalm, 73. Dissoluunt, et loquuntur malitiose calumniam. pro, dissolutos reddunt pios verbis impiis. Esther 4 dicitur, Populus eius regionis dissolvebat manus populi Iuda; pro, absterrebat, debiles et languidas reddebat, ne strenue agerent quod debebant, in aedificanda Hierosolyma, et instaurando templo. Isaiae 13. Omnes manus dissolventur. id est, languebunt, quasi si paralysi nervi essent laesi. Significat aliquando etiam alioqui fractum, et adversis obrutum. ut Iob 16 dicitur: An dissoluto a sodali suo convicium. pro, an afflictionibus et calamitatibus prostrato et obruto par est amicos conviciari, cum eum consolari deberent? Significat etiam perire et consumi, Psal. 39. Liquescere aut dissolui facis, veluti tinea desiderabile hominis. id est, consumis, perdis. Psal. 22. Cor meum sicut cera liquescit in medio mei. id est, perit, absumitur. Dissolui, est aliquando mori. Phil. 1. Quia cupio dissolui, et esse cum Christo. Nam vita est coniunctio corporis et animae: quare mors est dissolutio illorum. Sic 1. Io. 3. Christus venit, ut dissoluat opera diaboli.

DIVIDERE verbum varios Hebraismos gignit, quorum aliquos recensebo. Divisisse dicitur Deus marc rubrum, Psal. 136. id est, viam transversam per eum sinum fecisse. Dividere et Metiri, occupare significat. Psal. 60. Laetabor, quod dividam Sechem, et vallem Suchot metiar. Solent occupantes agros, eos metiri, et inter sese dividere aut partiri. Ponitur ergo Dividere pro occupare, possidere: consequens pro antecedente. Dividere domum aliquam, est partem rerum in ea existentium auferre. 2. Paral. 28, Et divisit Achas domum Domini, domum regis et principum, et dedit regi Assur. pro, magnam partem pecuniae abstulit, ut daret regi. Dividere ergo domum, significat dividere res in domo existentes: sicut et nunc solet in exactionibus, a gubernatoribus, pars aliqua sive vigesima sive centesima flagitari de bonis subditorum. Significat aliquando dissipare. Thren. 4. Ira Domini divisit eos. id est, disiecit ac dispersit eos in varias gentes. Sic et Nehem. 9. Dedisti eis populos quos divisisti in angulum. pro, dedisti eis regionem ac civitates populorum, quos dissipasti in varios angulos orbis terrarum. Sic celebrat David Deum, quod diviserit suos inimicos iuxta divisionem aquarum. id est, sic dissipavit, sicut aquae effusae solent variis rivulis in diversa loca diffluere: aut etiam sponte flumina in vicinis locis nascentia, in diversissima loca fluere, ut, Rhenus, Danubius, Rhodanus, Athesis, ac Padus, quorum primi fontes non usque adeo a sese invicem dissiti sunt. Dividere divisionem: pro, facere irruptionem. 2. Samuelis 6. Iratus est David, quod Iehova fecisset divisionem in Uza. id est, irrupisset in eam pompam, eamque illo tristi casu quasi dissipasset, nempe interfecto Uza. Alii intelligunt de divisione corporis et animae. Idem exemplum 1. Paral. 15. Sic et Exodi 19. Ne divisionem faciat in eis Dominus. id est, irruat, et interficiat, ac veluti dispergat eos. Sic et Gen. 14. Et divisit super eos nocte. pro, irruit diversis agminibus, ac ex pluribus lateribus eos aggrediendo. Divisiones sacerdotum: pro, ordines ac classes. 2. Paral. 31. Constituit divisiones sacerdotum et Levitarum. Divisiones facere inter aliquos, id est, eos separare. Sic negat Ruth, quenquam se a Noemi praeter mortem divisurum: id est, abstracturum. Similis Pauli locutio: Quis nos separabit a dilectione Dei? Dividi aliquid ab aliquo: Oseae 5. pro, ab eo discedere. Sic Abraham dicit Gen. 13, ad Lotum, Dividere aut segregare a me: pro, discede. ubi aliquoties repetitur hic Hebraismus. Stare in divisione coram Deo: pro, opponere sese grassanti irae Dei. Psal. 106. Nisi Moyses stetisset in divisione coram Deo: pro, opposuisset se irae Dei, iam in populo grassanti. Habitare in divisione: id est, in finibus aut terminis. Nehem. 11 Habitaverunt in divisionibus Iuda et Beniamin. pro, in finibus illarum duarum tribuum, ubi illae dividuntur. Divisiones aquarum, vocantur aliquando rivi aut flumina, quia illa quasi distinguunt et partiuntur regiones. Psalm. 42. Ut cerva clamat ad divisiones aquarum. id est, prae nimia siti rugit desiderio fluminum. Dividi regnum aut domum inse, aut contrasi: pro, factionibus distrahi, et contra semet concitari: Matthaei 12. Sic et Lucae 11 et 12. Dividetur pater in filium. pro, discissa pristina unitate ac concordia, opponetur pater filio, Dividi hic per metalepsin ponitur pro adversari. Prius enim est, unum coetum distrahi in factiones, postea illas factiones sibi invicem repugnare. Dividi aliquem, et partem eius cum hypocritis poni, est, distingui aut separari eum a bonis aut sinceris, eumque sic tractari uti hypocritam aut infidum ministrum: Matt. 24. et Lucae 13. Sic et Hebr. 7. Divisit Abraham decimas Melchisedeco: pro, separavit ab omnibus aliis rebus. vel potius, dedit. quae enim donanda sunt, ab aliis separantur aut distinguuntur, ut mox dicam. Dividere, aut Divisiones donorum aut spirituum, sunt distributiones, seu ipsa distributa dona Rom. 12. 1. Cor. 12. Unicuique sicut Deus divisit. Sic ibidem: Divisiones gratiarum, ministrationum,

-- 136 --

247/248 operationum sunt. Dividere, aut Divisum esse, significat interdum differre. 1. Corin. 7. Divisa est mulier et virgo. id est, differunt inter se. Sic videntur dona Spiritus sancti, 1. Cor. 12, vocari Divisiones, non tam a distribuendo, ut modo dixi, quam a differendo, quia dona sunt diversissima: de qua re ibi Paulus agit. Ponuntur ergo Divisiones, pro differentibus donis. ubi duplex Hebraismus est. Primum, quod vox posterior pro priori ponitur, nempe dividi pro differre. prius enim est, ut res differant: posterius, ut dividantur. Secundus Hebraismus est, quod abstractum pro concreto et subiecto eius ponitur. Divisus est Christus: pro, aut plures sunt Christi, aut plures religiones unius Christi. 1. Corint. 1. Verbum pertingit usque ad divisiones. Dividi igitur aliquem, aliquando significat differre, aut etiam segregari ab aliis. Sicut dicit Christus Matth. 24, Lucae 12, quod Dominus dividet, aut potius dissecabit, διχοτομήσει infidelem servum: id est, eius conditionem ac praemium separabit ab aliis. Sic Deuteron. 29 legitur, Dividet eum Dominus in malum. Et Iosuae 18, Dividite vos in ea: id est, dividite vobis terram. Sic Iliad. 1. Τῶν γ' ὡς βουλεύσατε διέτμαγον , dissecti sunt, id est, a sese mutuo discesserunt. Germanica quoque est locutio, Sich unter einander teilen / sese inter se invicem dividere: cum non se, sed rem quampiam inter se dividunt: Die brueder haben sich unter einander geteilt. Dividere se super aliquo est, divisis copiis eum invadere. Sic Abrahamus se dividit super orientalem exercitum, qui Sodomitas oppresserat: Gen 14.

DIVINI, plerunque in malam partem dicitur in Sacris literis, de magis, aut alioqui curiosis artibus, futura praescire et divinare conantibus. Videtur tamen aliquando etiam in bonam partem accipi: ut Isaiae. 3. Auferam prophetam, divinum et senem: pro homines prudentes, futura ex collatione praeteritorum ac longa providentia praescientes.

DIVITIAE praeter propriam significationem, admodum crebro per metaphoram significant quamvis copiam bonarum rerum, praesertim spiritualium. Paulus sane hoc tropo plurimum utitur, quoties ingentem copiam indicat alicuius bonae rei. ut Rom. 2. An divitias bonitatis ipsius contemnis? Sic saepe dicit, Divitias gratiae: pro inexhausta ac immensa gratia. Ephes. 1. Sic et Rom. 11. exclamat: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei. pro, O admirabilem et inexhaustam copiam sapientiae divinae.

DIVES, interdum liberalem significat: quia illi soli possunt, et interdum solent liberales esse. Rom. 10. Deus est dives in omnes invocantes eum. id est, tum potest, tum vult quoque benefacere egentibus, ac eum implorantibus. Dives item non tantum opulentum re ipsa significat, sed etiam iniustum: quia plerunque divitiae iniuste parantur. Sic Augustinus dicit: Omnis dives aut iniustus, aut iniusti haeres. Et Christus vocat Mammonam iniquitatis. Sic et Isaiae 53, impius cum divite coniungitur, quod Christus sit cum eis datus aut deputatus, seu perinde tractatus: de quo loco vide in verbo DARE. Ob hanc causam et Christus affirmat, Difficile esse divitem intrare in regnum Dei. Videtur quoque haec vox per metaphoram significare eos qui se bonis operibus ac iustitia abundare somniant, aut superbos: quibus opponuntur pauperes spiritu. Sic diva Virgo canit: Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes. id est, tumentes de sua sanctitate. Sic et Lucae 6 Christus affirmat, pauperes, sitientes et esurientes, fore beatos. Et Matth. 11, ac alibi in parabolis convivii, sitientes, esurientes, et pauperes. quod de spirituali esurie iustificationis intelligi est necesse. non enim loquitur de externa aut carnali paupertate, ut Monachi seductoresque finxerunt, quae neminem beatum aut Deo gratum efficiet. Ibid pseudoprophetas vocat divites et saturos, eisque Vae denunciat. Hac ratione per divites, ditatos et nullius egentes, securi iustitiarii Apoc. 3, depinguntur: et mox ibidem per aurum vera Christi iustitia denotatur.

DOCERE, aliquando significat ordinare: 1. Cor. 7. Sicut in omnibus Ecclesiis doceo: id est, ordino, constituo. Aliquando monstrare. ut Exod. 5. Docuit Deus Moysen lignum: pro monstravit ei. Simile exemplum huic est Psalm. 45, Et docebit te mirabilia dextera tua, id est, monstrabit, exhibebit praeclara opera, dante successum Deo. Docere igitur hic, sicut et supra Discere, verbum verbale aut noticiae, pro reali ponitur. Docere. Deo attributum, significantius est, sicut aliae voces, quam alias. Psal. 142. Doce me facere voluntatem tuam, id est, iuva, rege me, et sis ipse in me ad tam praeclaram rem efficax. Sic spirituale ac internum Docer, Iohan. 6, non solam institutionem significat. Sic et David celebrat Deum Psal. 18 et 144, quod doceat manus suas ad praelium: pro, validas et efficaces in bello faciat, eisque successum det. Sic et Psal. 16 dicitur simili tropo, Notas mihi fecisti vias vitae: pro, patefecisti mihi aditum ad vitam, largitus es mihi vitam. Non enim ibi de simplici institutione, sed de ipsa reali beatificatione agitur. Hic Hebraismus plane creber est in Sacris literis, ut Docere dicatur Deus aliquem bona, cum ei illa largitur: et ille vicissim Discere aut cognoscere, cum ea percipit. Tale et illud est; Quis ostendet nobis bona? Pertinet hic totus Hebraismus ad Regulam de Verbis noticiae pro realibus positis. ut modo dixi. Docere etiam, castigare aut punire videtur significare. Iud. 8 Spinis et tribulis docuit, aut scire fecit cives Suchot. pro, punivit. Sic ferme Germanicum fuelen / Sentire, pro pati ponitur. Docere per utam sapientiae, Proverbiorum 4. subintelligtur, incedere, ambulare, vivere. A docendo porro venit Doctrina, et Doctor. Doctrina sana dicitur, quae ex verbo Dei petitur, Deum glorificat, et conscientiis est salutaris. 1. Tim. 3 et Tit. 1. Sunt etiam doctrinae variae et peregrinae, id est, falsae, Hebr. 3. Doctrinam a prophetia ita distinguit Bucerus super Matthaeum, quod licet utraque sit quaedam institutio auditoris: tamen doctrina veniat ex scientia, prophetia autem percipiatur ex revelatione. Verum adscribam integrum locum ipsius: A doctoribus autem prophetae differunt, quod doctores quae per scientiam consecuti sunt (quae et ipsa tamen donum Spiritus est, quando quidem omnia in omnibus operatur, 1. Cor. 12 ) Ecclesiae tradent: prophetae, quae per revelationem. Id praeter locum 4. Moysae 12, supra adductum, atque exempla omnium prophetarum quos Scriptura celebrat, et illud probat 1. Cor. 14. Nunc autem fratres, si veniam ad vos linguis loquens, quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut per revelationem, aut per scientiam, aut per prophetiam, aut per doctrinam? Nam revelationem non dubitârim cum prophetia, sicut scientiam cum doctrina, esse a Paulo coniunctam: ut sicut revelatione percipitur, quod per prophetiam aliis disseritur: ita scientia teneatur, quod communicatur aliis per doctrinam. Quis enim loquatur aliis per revelationem, vel scientiam? Revelatione igitur percipitur divinitus, citra humanam institutionem: sicut per scientiam humanitus, licet non absque opera Spiritus, quod aliis postea tradatur. Eoque Paulus, qui Evangelion suum neque ab homine accepit, neque didicit, sed per revelationem IESU Christi illud consecutus fuit, perpetua quadam prophetis, non doctrina praedicavit. Gal. 1. Caeterum et Corinth. 12 et Ephes. 4, Paulus alios prophetas, et alios doctores facit. Illic scribit: Et alios quidem posuit Deus in Ecclesia primum Apostolos, deinde Prophetas, tertio doctores, deinde potestates, etc. Hic: Et idem dedit alios

-- 137 --

249/250 quidem Apostolos, alios vero Prophetas, alios autem Evangelistas, alios autem pastores et doctores, etc. Ubique prophetas eos dicit, qui per instinctum et afflatum Dei docentur, quae doceant, quaeque ad aedificationem Ecclesiae loquantur. Doctores vero, qui eruditi sunt per homines, et humano more ex sanctis libris, licet id non absque dono et facultate Spiritus, sine quo nulla omnino ratione sacra percipi possunt. Atque hinc iam liquet, praesentem Ecclesiam, ut de doctorib per Spiritum Dei formatis gloriari possit, de prophetis certe non posse: quos si omnino nullos, certe perpaucos, eosque nimis obscuros habet.

DOLOR, vox nota, saepe significat etiam causas doloris, idque externas: ut sunt pericula, clades, et similia. Quare aliquot eius Hebraismos recensebo. Christus recensens Matthaei 24. et Marci 13 gravissima pericula, clades ac poenas postremorum temporum, dicit ea tantum esse principia dolorum: id est, veluti praecursores maiorum malorum, aut praecursorias causas primorum dolorum ac moerorum. secuturas enim adhuc longe maiores. Sic Psal. 18. Circum dederunt me dolores mortis. id est, clades, et pericula excitantia dolorem cordis, et ipsissimam mortem intentantia, me circumsteterunt. Sic Psal. 32. Multi dolores impio. id est, poenae, clades. Sic et Psalm. 10. Multiplicentur dolores eorum, qui post alienum sequuntur. Dolor manuum, est molestia quotidiani laboris, et infinitarum difficultatum ac adversitatum, quae se nostris conatibus ob maledictionem, et etiam furorem diaboli obiiciunt: sicut parentes Noach dicunt Gen. 5. Iste consolabitur nos a dolore manuum nostrarum. id est, levabit, liberabit. Dolores inferni, dicuntur summi dolores, praesertim animi, cuiusmodi in inferno esse solent. et est proprie sensus irae divinae, pessimae conscientiae, peccati, et aeternae damnationis, de quibus postea suo loco. Dolores mortis, Actor, 2. Quem Deus suscitavit, solutis doloribus mortis. Eosdem credo esse, sicut mox sequitur: Non reliquit Deus animam eius in inferno. Dolores parturientis, nota phrasis est: dicetur de ea in verbo Parturire. Panis doloris, Psal. 127. Frustra est vobis edentibus panem doloris pro, panem dolore partum aut acquisitum. Doloris verbum. Proverb. 15. Verbum doloris ascendere facit furorem. pro, verba acerba, dolorifica, movent hominem ad vehementissimam iram. Dolorum vir, Isa. 53. Abiectus inter homines, vir dolorum. pro, doloribus et plagis obnoxius, expositus, aut etiam doloribus confectus. Dolores converti in aliquem, aut super aliquem. Daniel. 10. In ea visione conversi sunt dolores mei super me. pro, doloribus perfusus et obrutus sum, immersus in dolores. Dolorem ponere in corde: Psal. 13. Usque quo ponam dolorem in corde meo? pro, Quousque tandem meipsum curis ac moerore conficiam? Rex Herodes doluit, aut contristatus est, de iuramento et petitione filiae: vide in verbo CONTRISTO, et in Regulis universalibus de Metalepsi. Sic supra in verbo DILIGO exposui, quod Christus dicitur dilexisse illum iactatorem suae iustitiae, Marci 6.

DOLUS, Graeca vox, Latinis tamen usitata, est astuta aut callida machinatio, iniuste decipiendi proximi gratia excogitata, cum aliud simulatur, aliud agitur ut lurisprudentes definiunt. Salomon Proverb. 16 videtur definire dolum, cum inquit: Qui odio habet labiis suis, alium prae se fert, at in interiorib. suis ponet dolum. vult ergo dolum esse, cum quis benevolentiam et iustitiam ore simulat, cum interea corde fraudem ac pravum consilium in proximum machinetur. Sic et Malach 1 videtur hisce verbis describere dolosum: Maledictus dolosus, in cuius grege est masculus: et cum noverit, immolat corruptum Domino. Ponitur aliquando Dolus pro doloso: ut Proverb. 14, Loquitur mendacia dolus, pro, vir dolosus aut fraudulentus. Sic et Hier. 9 dicit Deus ad prophetam: Habitatio tua in medio doli. id est, inter dolosos. In dolo aliquid facere: Iud. 9. Misit nuncios in dolo: id est, dolose. quae phrasis admodum crebra est. Scriptura virum simplicem, iustum ac sincerum depingens, dicit non esse in ore eius dolum: Ioan. 1, de Nathanaele. et 1. Pet. 2, de ipsomet Christo. Contra autem Paulus dicit, Elymam magum esse plenum omni dolo. Observandum tamen est: quod ad carentiam doli piorum attinet. nam dolus sinceritati opponitur. Dolosos ergo vocat Scriptura, quos aliquando Duplices corde: ut Iacob 4. Non autem solum illa crassa hypocrisis aut dolus erga Deum et homines taxatur, cum se bonos piosque viros simulant, qui sibi male conscii sunt: sed alia etiam interior, dum ita caecutiunt homines in suis vitiis, ut non aliis tantum, sed et sibimet mentiantur: cuiusmodi sunt omnes zelatores iustitiae operum. Sic prorsus Psalm. 30. Beatus homo cui non imputat Dominus peccatum, nec in spiritu eius est dolus. id est, qui non Deum et semet decipit, dum sibi persuadet innocentiam et iustitiam. Loqui dolum, saepissime in Psalmis est, dolosos et imposturae plenos sermones proponere. Sic et Labia dolosa. Aliquando Dolus videtur significare ipsas res dolo ac fraude partas. ut Hiere. 5. Sicut cavea est plena aviculis, sic domus eorum dolo. Nisi malis intelligere de fraudulentis consiliis. Dicitur Vir dolosus, Lingua dolosa, Labia dolosa, statera, libra et pondera dolosa: quin et manus dolosa, quod alias ignavam, alias fraudulentam significat. Ab hoc nomine habent Graeci verbum δολόω et δολιόω , pro adultero: quibus Paulus utitur, cum negat se adulterare Evangelion Christi. Huius autem significationis etymologiam ac rationes hisce verbis exponit Basilius super Psa. 4. Omne namque melius in peioris commixtione, dolo contineri et adulterari dicitur: ut, vinum dolum sustinet, cum ei peius admiscetur, aut si aqua illi addatur: item aurum detrimentum patitur ac dolum, dum cum argento et aere coit. Sic et veritas dolum sustinet, ac damnum facit, quando suis verbis falsa et deteriora connexa sentit. Dolosus arcus est, qui inter iaculandum in manu nonnihil invertitur, ut sagitta in ipsum iaculantem tor queatur. Oseae 7. Facti sunt ut arcus dolosus. Manus dolosa, in Proverb. pro ignava ponitur: quia ignavi coguntur dolo et furtis quaerere victum. Lingua dolosa, homo dolosus, sunt perspicuae loquutiones.

DOMINUS, triplex vox est Hebraeis. Alias enim hac Lat. voce exprimitur illud sacrosanctum ac proprium nomen Dei יהוה Iehova: alias vox Adonai, quod Deo simul et hominibus tribuitur: alias denique nomen Baal. De primo nihil nunc dicam. est enim ea vox proprio libello integre exposita. De secundo et tertio quaedam ordine dicam, ac primum de Baal. Significat igitur Baal vox primum, dominum plerunque austeriorem ac semityrannicum, deinde maritum: unde ideo putant idola dicta esse Baalim, quod per ea diaboli tyrannice, non cum salute cultorum, eis imperitarent: cum contra Deus clementer cum suis cultoribus agat, eisque cum omnia alia bona, tum etiam vitam aeternam impertiat. Alii malunt ideo dici Baalim, quod cultores ei se suamque animam ad spiritualem scortationem prosternant. Sed de hac voce, quatenus idola significat, supra dictum est, in voce BAAL. Saepe porro significat etiam quasi possessorem alicuius rei. ut Prover. 23, Dominus animae. pro, habens concupiscentiam, appetitum nimium, aut gulositatem. nam hoc anima saepe in Sacris significat. Iubet enim Salomon, ita comedere invitatum cum rege, ut tantum quae ante se sint comedat, non extendat manus ad delicias regias: quod si nimium sit cupidus illarum, ponat cultrum in gutture suo, veluti metu mortis cohibens suam gulositatem. Sic in Paral. Dominus cantici, et Dominus tubarum, pro cantore et tubicine. Dominus

-- 138 --

251/252 dissipans: Proverb. 18. Qui remissus est in opere suo, frater est domino dissipanti pro, ignavus: perinde perdit res suas ut prodigus. Dominus intelligentiae: Ecclesiast. 7. Vena vitae est intelligentia domino suo. id est, sum morum bonorum causa est prudentia prudenti. Ut lapis preciosus est munus in oculis domini sui, quocunque sese converterit, prospere aget: id est, coram donante munus. Vult dicere, nihil non muneribus effici posse. Dominus irae, pro iracundo, habente iram, et non cohibente iram aut alios affectus. Ne fias socius domini irae, nec ambules cum viro furorum. pro, ne te adiunxeris iracundo. Sic et Deus dicitur Dominus irarum, Nahum 1, Dominus zelans et ultor Dominus, et Dominus irae. Dominus pili, dicitur pilosus, 2. Reg. 1. describitur Helias, quod sit dominus pili, et habeat coriaceum cingulum circa lumbos. Dominus verborum ac negociorum, Exodi. 24, dicitur is qui habet lites aut controversias, seu dubia aliqua. talem iubet Moyses discessurus, accedere ad Aaronem et iudices. Domini excelsorum, Num. 21. pro incolis aut habitatoribus ponitur. Domini terrae, Iob 31. Si animam dominorum terrae afflixi. Domini terrae, cultores eius aut rustici vocantur. Dominus alicuius boni, dicitur nonnunquam is qui eo indiget. Proverb. 3. Ne prohibeas bonum â domino suo, cum id praestare possis pro, succurre egentibus, cum potes. ¶ Hactenus de significationibus ac phrasib. vocis Domini cum ponitur pro Hebraeo Baal. Nunc de eodem nomine, posito pro Adonai. Tribuitur hoc nomen Domini, aut Adonai, alias, et quidem crebro, ipsimet Deo et quidem aliquando etiam duplicatum, Dominus dominorum: Psal. 137, ut indicetur ille esse summus omnium aliorum Dominus. Quare Christus vocetur Dominus, declaravi supra in voce DEI. Venire in nomine Domini: id est, eius iussu ac benedictione: idque ita, ut eius tantum, non tuam gloriam, utilitatem aut commodum quaeras. Psalm. 119, et Matthaei ac Iohannis 5. Cum hominibus tribuitur, alias honoris causa tantum eis datur: ut Exod. 32, Ne irascatur Dominus meus, quia scit hunc populum esse in malo. Sic Ioan. 12 dicunt Graeci ad Philippum: Domine volumus videre Iesum. Alias ratione iuris, regiminis aut possessionis. Sic Gen. 42. dicunt filii Iacob: Locutus est ille vir Domini terrae duriter nobiscum. Et Galat. 4. dicit, Infantem sub tutoribus existentem, esse nihil ominus dominum omnium. Et Sara vocavit maritum suum Dominum, 1. Pet. 3. A nomine porro Domini, venit verbum Dominari: cuius etiam quosdam idiotismos exponam.

DOMINARI in medio inimicorum, Psal. 110. tum commixtionem regni Christi ac satanae indicat, tum etiam summam potentiam huius regis, qui etiam inter impios ac persecutores suam Ecclesiam habere solet. Aliqui de plenitudine dominii intelligunt: sicut est illud Vergilianum, Danai media dominantur in urbe. Sic Christus inter homines plene dominatur, dum alios quidem ad se convertit, alios vero pertinaciter adversantes tam quam testacea vasa ferreo sceptro comminuit ac contundit. Dominari sibi, Isaiae 40. Ecce Dominus, Dominus in fortitudine veniet, et brachium eius dominabitur sibi. id est, suo arbitrio, seu in suum commodum aut gloriam. Dominari cum Deo, Oseae 11, est veram religionem ac favorem Dei retinere, eiusque ope potenter hostibus resistere. Putant ergo plerique, quod cum Oseas dicit Adhuc Israel dominabitur, et cum sanctis fidelis erit: per posteriora exponat illud prius. Ego opinor esse allusionem ad locum Gen. 32, ubi pene eadem verba sunt. Dominatus es cum Deo et hominibus, et praevaluisti. sed sensus tandem eôdem redit. Dominabitur de Iacob, Num. 24. pro, orietur de Iacob, qui dominetur. Dominantis spiritus, Ecclesiast. 10. Si spiritus dominantis ascenderit supra te, locum tuum ne deseras. id est: Si rex aut gubernator tibi irasci coeperit, ne profugias protinus. Aliqui intelligunt: Si provectus fueris in regem, ne insolescas. Alii, si cupiditas regnandi te invaserit, ne deserveris tuam functionem, aut pristinam vocationem, sed potius in pristina sorte mane. Dominum diei aut noctis. Sol dicitur datus in dominium diei, et Luna noctis: id est, ut regat ac illustret diem et noctem. Dominium caeli, Iob 38, aliqui intelligunt de vi ac efficacis solis, et aliorum luminum, in terram ac terrestria. Nunquid pones dominium caeli in terra? pro, num tu efficies, ut sicut nunc caelum dominatur terrae, ita posthac terra caelo intentet vim suam? Dominari alicui, significat etiam praevalere, ac opprimere eum: Psalm. 19 et 134. Deus dicit Hieremiae 31, Ipsi dissolverunt foedus meum, et ego בעלתי baalthi dominatus sum in eos. pro, durius et acerbius eis imperitavi. Est verbum deductum a nomine Baal, de cuius significatione supra dixi. Pollicetur igitur ibi eis Deus, mitius quoddam dominium in Novo testamento.

DOMUS; praeter propriam significationem, usitatissime significat familiam, liberos, potentiam, et opes ut 2. Sam. 7. 1. Reg. 2. 11. et 1. Par. 17, pollicetur Deus Davidi et Ieroboam, quod velit eis aedificare domum: id est, dare et conservare fortunas ac liberos, et posteros in honesta conditione ac dignitate. Quod ex eo melius intelligi potest, quod domum David iam destruxit, abolita eorum posteritate. Sic Deut. 25. dicitur frater defuncti sine liberis viduam ducens, ei procreat-s liberis aedificare domum. Sic quoque Exodi. 1, Deus obstetricibus aedificavit domos. Sic David dicit Psal. 101, facientem dolum non habitaturum in medio domus suae: id est, in familia sua. In eodem sensu Iacobus dicit ad Laban, se iam viginti annis in domo eius habitavisse. Psalm. 49, Intima illorum, domus eorum in seculum, pro, cogitant posteros suos perpetuo florituros. Sic Cornelius Centurio dicitur timuisse Deum, cum tota sua domo: Actor. 10. Talia sunt illa; Baptizavi Stephani domum, 1. Corin. 1. Suam domum bene gubernant, 1. Timoth. 3. 5. Domus Onesiphori, 2. Timoth. 2 et 4 Qui totas domos subvertunt, Tit. 1. Aedificavit arcam in salutem domus suae, Heb. 11. Domus puer, natus aut uir, pro, verna, servus, dominatus. Sic Abrahamus dicitur armasse pueros domus suae, Gen. 14, et filium domus suae Damesec fore suum haeredem, Gen. 15. Quae phrasis et Ecclesiast. 2 habetur. Circuncidisse dicitur Abrahamus omnem masculum in viris domus suae Gen. 17 id est, omnes servos masculini sexus. Et Hierem inquit capite 2, Num Israel est puer domus? id est, verna, aut servilis conditionis. Tale et illud est, Deus facit sterilem aut unicum habitare in domo: Psal. 68 et 113. Adduntur huic nomini etiam variae periphrases diversorum aedificiorum, aut potius usuum aedificiorum: ut, Domus carceris, Gen. 39. Domus laci, Hierem 37. Domus servorum, Deut. 5. Eduxi te de terra Aegypti, e domo servorum. i. ex ergastulo servili. Domus vinctorum, Iud. 16, ubi Sam son molam versasse dicitur. Domus custodiae, 2. Sam. 20. Sic et forma domus solet depingi: ut, Domus cedrorum, 2. Sam. 7, Domus dentis, aut eburnea, Psal. 45, quod supra declaravi. Domus incisionis, Amos 5. pro, ex sectis lapidib. extructa. Domus luctus. Eccles. 7. Cor sapientis in domo luctus, et cor stulti in domo laeticiae. Domus patris, et domus viri. Num. 30, Si mulier votum fecerit in domo patris aut viri: id est, in cura ac regione patris aut viri existens. Domus magna: id est, ampla, splendida, 2. Reg 25. Rom 9 Domus munita: id est, arx aut propugnaculum. Psalm. 31. Esto mihi ut domus munita. Domus Dei, aut Domini, templum vocatur in innumeris locis. Domus habitatrix, ornamentum aut decus, pro matrefamilias, Proverbiorum ultimo. Sic et Psalmo 68, decus domus vocatur mater familias: id est, ipsa Ecclesia, quae vincentibus

-- 139 --

253/254 veris doctoribus, tanquam suis filiis, potitur praeda ab eis parta et allata. Domus portae: id est, vestibulum, 1. Reg. 6. Domus animae, Isaiae 3. pro, globulis aut pastillis odoriferis, de collo pendentibus. Domus congregationis: id est, alterius vitae. Sic autem est dicta, quia eo homines congregantur. Reverti me facies ad domum congregationis omnis viventis. Aliqui de sepulchro interpretantur. Domus, pro receptaculo: ut Exo. 25. Fecitque aquaeductum secundum domum duorum satorum, in circuitu altaris. Sic ibid. et mox, triginta annulos, quibus vectes inseruntur, vocat eorum domos. Vocatur quoque crebro domus, non tantum unius aedificii aut heri familia, sed et tota aliqua cognatio: ut Exodi 12, Secundum domos patrum Item totae tribus, ut saepe habetur Dominus Iuda. Nonnunquam et tota Israelitica gens: ut, Dominus Iacob, aut Israel. Domus Dei saepe significat ipsam religionem, Iohan. 2. Psal. 69 Zelus domus Domini comedit me. Aliquando Ecclesia aut ipsi pii vocantur domus Dei: ut Hebr. 3 dicitur, Nos esse domum Dei. Sic ibid. Moyses dicitur fuisse fidus in tota domo Dei. Ut scias quomodo te oporteat versari in domo Dei, 1. Timoth. 3. Sic Christus dicitur esse magnus Pontifex super domum Dei, Hebr. 10. pro, super Ecclesiam. Iudicium a domo Domini incipit, 1. Pet. 4. id est, castigatio a vere piis inchoat, et progreditur ad impios. Domus patris, Ioh. 14, In domo patris mei multae mansiones sunt: ipsum regnum caeleste et habitatio Dei viventis vocatur. Domicilium nostrum e caelo, 2. Cor. 5 vocat Paulus naturam instauratam, seu hominem prorsus renovatum.

DONEC adverbium, non semper solet se extendere ultra aliquam metam, sed saepe tantum usque ad illam, affirmat aut negat aliquid factum esse, existere aut fore, non vero contrarium postea esse subsequuturum denotat. Tale est illud: Non cognovit Ioseph Mariam, donec peperit primogenitum filium. Item: Non reversus est coruus, donec exiccatae sunt aquae. Item: Sede a dexteris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum: affirmat Christum tandiu regnaturum, non negat postea. Habet etiam saepe quasi amplificativam quandam vim, ut indicet subinde crescere ac maius fieri id de quo agitur, donec in summum quendam gradum perveniat: sicut istud ipsum exemplum de Christo regnaturo gloriose, et adeo potentiae gloriosa incrementa suscepturo, ut tandem omnes sit sub pedibus conculcaturus, accipi potest. Sic Isa. 62: propter Syon non tacebo, et propter Hierusalem non conquiescam, donec egrediatur uti splendor iustitia eius, et salus eius ut splendor ardeat. ubi indicatur, Deum ita promoturum et aucturum res ac gloriam Ecclesiae, donec in summum quendam gradum perducantur. Sic Isaiae 22, Si expiabitur haec iniquitas vobis, donec moriamini, dicit Dominus Deus exercituum. pro, nunquam expiabitur: sed adeo crescet et fervebit, ut sit vos omnes absumptura. Luc. 13, est obscurus locus: Dico autem vobis, quia non videbitis me, donec venerit tempus cum dicetis, Benedictus qui venit in nomine Domini. ubi non id dicitur, impios Iudaeos aliquando agnituros et accepturos esse Christum: sed id tantum adfirmatur, Christum esse, deposita illa sua humili specie corporalis vitae, in qua eos solicitavit, et blandissime invitavit, rediturum in regnum ac gloriam patris sui, in eaque tamdiu et tanta incrementa accepturum, ut tandem Iudaei volentes nolentes, gementesque ac dolentes, sint agnituri, eum revera esse illum divinitus missum iudicem, ac Dominum totius mundi. Non ergo praedicitur Iudaeorum conversio, sed Christi ad patrem reditus et glorificatio supra et contra hostes suos. Sic Isa. 42: Non afficietur moerore vel fastidio, nec animo frangetur, donec ponat in terra iudicium, et legem eius insulae expectabunt. Verum de consimili obscuritate Adverbiorum et Praepositionum, reperies aliquid infra in USQUE, POST, et in Regulis Universalibus, de vocibus metas significantibus. Aliquando hoc idem adverbium significat Potius, aut quid simile. Matth. 5. Donec praeterierit caelum et terra, iota unum et apex unus non peribit. id est, potius interibit caelum et terra, quam iota unum de Scriptura.

DONUM, rem donatam significat, et alias quidem eleemosynam. 2. Cor. 8. Ut in hoc quoque dono abundetis. Alias ipsam iustificationem, Rom. 5, Donum per gratiam. Nam etiamsi aliqui ibi per donum intelligant Spiritum sanctum: tamen Paulus mox manifeste ostendit, se loqui de iustitia. ut cum dicit: Donum vero ex multis peccatis ad iustificationem. Et mox: Qui acceperunt donum iustitiae, in vita regnabunt. Ubi clare indicat, illud donum esse iustitiam ipsam. Aliquando tamen etiam ipse Spiritus vocatur donum: aliquando eius effectus, aut opera in nobis excitata, quae ob hoc ipsum charismata Graece, id est, bona gratis donata vocantur. Rom. 1. Ut vobis communicem aliquod donum spirituale. Rom. 2, Dona Dei sunt sine poenitentia. 1 Corinth. 12, Distinctiones donorum sunt, ubi aliquoties in hac significatione reperies. Sed redeamus ad humana dona. Virdoni dicitur is qui donat, munificus, liberalis. Prov. 19. Omnis amicus est viro doni: pro, omnes amant virum munificum. Num. 18. Tuli fratres vestros vobis donum datum Domino. vobis donum, dicit: pro, a vobis oblatum donum, aut vestrum donum. Donum manus, id est, tuarum virium, aut pro viribus. Deut. 16. Quisque iuxta donum manus suae. pro, iuxta quod conferre poterit. Dona accipere in hominibus, Psal. 68. id est, propter homines, in utilitatem hominum. Negligere donum: 1. Timot. 4, Ne negligas donum, quod in te est. id est, ne patiare ociosum et inutile apud te stertere, et veluti rubiginem quandam contrahere, ac per desidiam quasi emori. Donum Dei pecunia parari. Act. 8, Existimasti donum Dei pecunia parari. id est, Spiritum sanctum et eius dona. Paulo antea diximus de phrasi Dominus doni, ut hic eam repeti non oporteat. Donare aliquem ad poenam. Act. 25. Non est moris Romanis, donare aliquem ad poenam, priusquam audiatur. id est, ut in gratiam alicuius aliquem insontem occidant.

DORMIRE, per metaphoram mori significat, cum quia somnus est similima mortis imago: tum quia pii morientes non tam moriuntur, quam dormiunt: tum denique, quia perinde certam spem resurrectionis habemus, sicut dormientes evigilandi. Sic enim Augustinus hunc tropum exponit Epistola 120, ad Honoratum. Hinc toties, Dormire cum patribus. 1. Reg 1. Cum dormierit dominus meus rex. Isaiae 14. Universi dormierunt cum gloria. Sic apud Paulum saepe. 1. Corinth. 15. Non omnes quidem dormiemus. 1. Thessal 4. Nolo autem vos, fratres, ignorare de dormientibus. Sic Lazarus et puella Christo dormit. Addit aliquando Scriptura, Dormire in morte, Dormire somnum sempiternum: sicut Homerus. Dormire somnum aereum. Eidem figura significat etiam ociosum esse. Sic saepe ipsemet Deus dicitur dormire, cum nos videtur ociosus negligere: et contra evigilare, cum opitulatur et liberat nos. Psalmo quadragesimoquarto. Evigila, quare dormis Domine? quare faciem tuam avertis? Sic 121 Non dormitabit, neque dormiet, qui custodit Israel. Dicuntur eadem ratione et homines dormire. ut Psalmo 67. Spoliati sunt fortes corde, dormierunt somnum suum. pro, ignavi et perterrefacti ociantur. Sic Proverbiorum 6, et 24. Quousque dormis ignave? Solet Scriptura hac eadem metaphora etiam negligentiam doctorum describere. Speculatores dormientes, et amantes dormitionem, Isaiae quinquagesimosexto. Sic et Nahum tertio. Dormitaverunt pastores tui. Sic et securi, destertentes in suis peccatis, nec vel Deum timentes,

-- 140 --

255/256 vel de poenitentia cogitantes, dormire dicuntur. Eph. 5, Surge qui dormis. Ne igitur dormiamus, sicut et reliqui: 1. Thess. 5. Aliquando etiam summam tranquillitatem et securitatem in communi vita significat. ut Psal. 3. Accubavi, dormivi, et evigilavi, quia Dominus suscepit me. id est, in tota vita et actionibus meis fui securus, protectus et defensus â Deo. Somnum dare oculis, et palpebris dormitationem: securitatem, quietem ac neglectionem aliquarum rerum agendarum significat. Si dedero somnum oculis meis, et palpebris dormitationem: Psal. 132. pro, non conquiescam donec aedificavero templum. Sic initio Prov. sexti. Dormire in morte, Psal. 13, intelligo de aeterna damnatione. inquit enim: Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte. Non cupit nimirum aeternitatem in hac vita, sed tristem illum aeterni exitii somnum deprecatur. Ipsum quoque additum ibi remedium illuminationis, satis ostendit agi de dormitione aeternae mortis. Dormire cum aliqua, coitum saepe significat. Deuter. 27. Maledictus qui dormit cum uxore patris sui. Somnum alicuius frangi, Danielis 2. Fugere somnum ab aliquo, Esther 6. Sic Dan. 6. Rapi somnum, Psal. 139. Rapitur somnus eorum, nisi ruere fecerint. id est, non possunt dormire, aut omnino conquiescere, nisi dent damnum. Dormire aliquando etiam interire significat. ut Isaiae 5, In doloribus dormietis: Et Hier. 3. Dormiemus in confusione. Hostes et poenae impiorum dicuntur non dormire aut dormitare: pro, celeriter venire, ac festinare. Isaiae 5, de hostibus exemplum habetur. At de poenis, 2. Pet. 2. Perditio eorum non dormitat. Sopor aliquando simpliciter profundum somnum denotat. Sic 1. Sam. 26 dicitur, sopor Domini cecidisse super Saulem et exercitum. Et sopor a Deo esse immissus Adamo, Gen. 2. Soporis vinum, aut calix, in maIam partem per metaphoram accipitur, de gravissimis poenis, quae perinde hominem attonitum omnique sensu carentem efficiunt, sicut si quapiam venenata potione semimortui iacerent. vide Zach. 12, et Psal. 60.

DORSUM varias loquutiones nonnihil obscuras gignit ut, Dare aliquorum dorsa: pro, in praelio vertere eos in fugam: sicut et Latini dicunt, Vertere terga, 2. Reg. 12. Inimicos meos dedisti mihi dorsum: id est, convertisti eos coram me in fugam. 2. Paral. 29. Psal. 18. 21. Isaiae 45. Sic Deut. 31, Percuties inimicorum dorsa. Significat etiam non raro tristissimam castigationem, aut grave onus molestiarum: quia servi in dorso caedebantur. Et praeterea Psal. 66, Posuisti tribulationem in dorso nostro. Psal. 129. Supra dorsum meum araverunt. Sic Proverb. 10 et 26, Virga in dorso imprudentis. Contra autem Nahum 1, Conteram virgam de dorso eorum: liberationem significat. Sic et Psal. 81. Divertit ab oneribus dorsum. Ab hac servili conditione et castigatione videtur venire et illa phrasis, Dorsum eorum semper incurua, Psal. 69. et Rom. 2: quae intelligitur de servili Iudaeorum spiritu, qui in Sacris literis semper terrena quaerunt, et nunquam libera ac illuminata mente queunt sursum corda erigere. Solent enim tum gestantes aliquid in tergo, dorsum incurvare, tum etiam infirmi ac tristes. Dorsum alicui vertere, aut ostendere, est eum negligere. Hier. 18. Dorsum, non faciem ostendam eis, in die calamitatis ipsorum. Sic et homines non curantes Deum, dicuntur vertisse dorsum Deo. Contra vero Avertere se a dorso suo duro, Baruch 2: significat converti ad Deum. Similes phrases sunt, Vertore tergum alicui, recedere aut abire retro: item, avertere faciem: de quibus omnibus suo loco. Nunc satis sit vel breviter monuisse de cognatione harum locutionum, ut earum sensus tanto magis intelligi queat. In dorso habere cilicium, significat moerere ac dolere: Hier. 48. Mich. 8. Sic enim fuit illi genti mos, ut in periculis, calamitatibus ac luctibus, cilicio induerentur.

DRACONES, per metaphoram impios, praesertire potentes, significant. Psalmo nono: Conculcabis leonem et draconem. Praesertim vero Aegyptium tyrannum hoc nomine solet Scriptura vocare, alludens ad aquaticos dracones: quia illius regnum stagnabatur et foecundabatur aquis Nili. Psalmo 74. Tu contrivisti capita draconum super aquas. intelligit interitum Pharaonis et Aegyptiorum in mari rubro. Sic et Esaiae 27. Ezechielis 29, nominatim regem Aegypti draconem vocat. inquit enim: Rex Aegypti draco magnus. Eadem figura draco significat ipsum Satanam. Apocalyp. 12 et 20: ut ibi textus prolixius exponit. Antichristum notat Danielis septimo: et Apocalyp. 13. Ponitur draconum vita et interitus, Iob 34. 38. 40 et 41. pro exemplo ingentis potentiae Dei, qui tantas beluas gignat, alat, et interficiat. Forte vero etiam indicantur tyranni praepotentes, quos Deus in hoc ipsum exaltat, ut in eis ostendat potentiam suam. Draconum locus. Psalmo 44 Contrivisti nos in loco draconis. id est, in tristi solitudine ac vastitate. Alii, inter impios ac sceleratos, moribus ac vita draconibus similes: ut Kimchi interpretatur, et qui eum sequuntur. Frater draconum fui, Iob 30. pro, draconum naturam et rugitum imitatus sum, deplorando meas gravissimas calamitates ac luctus. Sic Micheae primo dicitur, Faciam planctum sicut draconum. Trahere ventum quasi dracones, Hieremiae 14. de cervis et aliis feris siti ac fame confectis dicitur, ut indicitur summa siccitas et sterilitas. Fieri habitacula draconum, desertae civitates dicuntur. ut Hieremias quinquagesimo primo, de Babylone dicit: qua phrasi extrema devastatio indicatur. nam istiusmodi foedae beluae in talibus ruinis agunt.

DULCESCERE, pro valde placere, delectare aliquem. per metaphoram, a palato et cibis transfertur etiam ad alias res et intellectum. ut Iob 20 dicitur, Dulcescere malum: id est, rem ac consilium pravum. inquitenim: Si dulcescet in eius ore malum, et abscondet illud sub lingua sua, et non dereliquerit illud. Prover 2: Si cognitio dulcuerit animae tuae. Sic Hier. 6: Sacrificia vestra non dulcuerunt mihi. Item Ose. 9, et Malac. 3 Dulcescere facere secretum, dicitur Psal 55, sine dativo, cui: Qui simul dulcescere facie bamus secretum. id est, qui summa concordia et animorum voluptate inibamus occulta aut secrta consilia, de rebus aut negociis nostris. Palatum alicuius esse dulcedines: pro, suavissimum. Cantic. 5. Latini, suavissimi oris, et sermones melliflui oris.

DUNTAXAT adverbio adiicitur per pleonasmum aliquando SOLUM. Gen. 47. Duntaxat terra sacerdotum solummodo non fuit Pharaoni. Num. 12. An duntaxat solummodo Moysi locutus est Deus?

DUO, cardinalis numerus, saepe pro magna paucitate ponitur. 1. Reg. 17. En ego colligo duo ligna, ut vadam et eoquam, etc. pro, pauca ligna. Sic Iob 33. Ecce omnia ista fecit Deus duabus aut tribus vicibus cum viro, ut avertat animam eius ab exitio. Duo et duo ingressa sunt ad Noach, Gen. 7, significat bina. Nam quod talis repetitio distributionem significet, alibi dictum est Contra, aliquando etiam pro maiore numero dualitas ponitur Isa. 61. Pro pudore vestro duplex recipietis. id est, duplicem mercedem. Sic Isa. 40. Suscepit de manu Domini duplicia, pro omnibus peccatis suis. id est, multiplicibus beneficiis ornata est a Deo, cum pro peccatis suis merito fuisset gravissimis poenis oneranda Hieremiae 17. Et duplici contritione contere eos. pro, multiplici poena afficito.

DUODENARIUM numerum aliqui dicunt esse mysticum, et perfectionis numerum: quia Deus duodecim tribus Israel elegerit, et Christus duodecim Apostolos vocaverit: et in Apocalypsi dicatur corona stellarum duodecim fuisse, Cap. 12: item duodecim millia

-- 141 --

257/258 signati, Cap. 7: item duo decim portae, duodecim fundamenta, et totidem stadia in nova Hierusalem, Cap. 21: et duodecim margaritae, ibid. denique duodecim fructus Cap. sequenti.

DURUS, alias pro adverso ac noxio, alias pro infelici et afflicto ponitur, cuius aliquas locutiones exponam ordine. Duri Domini, pro austeri, imperiosi, crudeles. Isaiae 19, Tradam Aegyptum in manus dominorum duri. In eodem sensu dicitur Levit. 25, In duritia dominari, pro rigide, austere, inclementer. Durus die, qui conflictatur cum fortuna adversa. Iob 30. An non flevi durum die? contristata est anima mea super egenum? Duri facie et corde, dicuntur audaces et impudentes. Ezech. Filii duri facie et duri corde sunt. id est, impudentes: sicut Latini dicunt, perfrictae frontis Isaiae 3. Duritia faciei eorum respondebit illis. pro, superbia et arrogantia in ipso vultu relucens. Dura manus: pro, praepotens et alios premens. Iudic. 4. Et ivit manus Israel eundo, et dura erat contra Iabin. id est, invaluit eorum potentia contra illum regem, ita ut eum tandem everterint. Sic Philistaei dicunt 1. Samuel. 5, Manum Dei Israel duram esse supra se, et supra suum deum Degon. pro, potenter et duriter se premere et castigare. Durus spiritu pro tristi. sic Anna mater Samuelis dicit, Mulier duro spiritu ego sum: pro, tristi. Durus nuncius, pro, tristia nuncians. 1. Reg. 14. Ego missus sum cum nuncio duri, id est, tristia indicaturus. Durum praelium 2. Sam 2. Et fuit praelium usque durum valde: pro, acre et pertinax. Darus et malus vir operibus, 1. Sam. 25. pro, difficilis, morosus, tenax. Dura loqui, id est acerba pertinacia: subintelliguntur verba. Psal. 94. Usque quo superbi effutient dura? id est, superba. Psal. 31. Labia quae loquuntur durum Iob 9. Quis dura loquetur, et in pace erit? Sic 1. Sam. 2. Ne egrediatur durum ex ore vestro. id est, superbum, arrogans, iactabundum dictum. 2. Samuel. 19. Durius fuit verbum Iuda, quam verbum viri Israel. pro, superbius et acerbius illis locuti sunt. Sic dura respondere, Genes. 42. Sic Latini dicunt Os durum. Durum verbum aliquando etiam significat quaestionem difficilem, quae difficulter explicari queat. Verbum durum referebat ad Moysen, Exodi 18 Et Iohan 6 Durus est hic sermo, quis potest eum audire? pro, obscurus est sermo aut doctrina, quis potest eum intelligere? Durum essem oculis alicuius: pro, grave esse alicui, displicere ei Deut. 15. Ne sit durum in oculis tuis, liberum dimittere eum a te. pro eodem prius dixerat, Neque malignum erit cortuum, cum dederis ei. Dura videre, pro experiri, perpeti tristia. Psal. 60. Videre fecisti populum tuum dura. pro, dure et aspere eum afflixisti. Durities cordis: pro pertinaci pravitate Hier. 13. Qui ambulat in duritie cordis sui. Hierem. 26. Et ambulastis post duritiem cordis vestri mali, ut non audiretis me. Cor impiorum dicitur a Scriptura durum, lapideum, adamantinum: quia nullis monitionibus, adhortationibus, minis, promissionibus aut poenis, veluti malleis quibusdam Legis frangi aut conteri potest, ut admittat verbum ac mandata Dei, ad eum convertatur, eumve tim eat: nisi Deus potenter intus Spiritu suo emolliat, aut potius exscindat nobis cor lapideum, et det spirituale. Sic et vulgari lingua solent dici lapidea corda: et Horatius, Triplex circa praecordia ferrum. Eadem ratione dicitur et Dura cervix, quod coram Deo incurvari, aut ad eum flecti nequeat. Sic Christus dicit, Moysen concessisse repudium, propter duritiem cordis Israelitarum. Et Rom. 2. Secundum duritiem tuam, et impoenitens cor tuum. Hinc porro venit etiam verbum Indurari cor alicutus: quod saepe in Exodo de obstinata malitia Pharaonis, mandatis divinis non cedentis, legitur. Durum etiam pro difficili. Act. 9 et 26 Durum est tibi contra stimulum calcitrare. id est, Deo praepotenti, teque castigaturo repugnare.

DUX, per metaphoram significat ipsum Meschiam. Matth. 2. Malach. [3.] Ex te orietur dux, qui regat populum meum Israel Causa huius metaphorae est, quia et doctrina sua regit populum, sicut dux legibus ac mandatis: et pugnat contra suos hostes, pro suis subditis, eosque potenter liberat. Hebr. 9 dicitur idem noster Meschias, dux et consummator fidei nostrae: ut qui tum inchoat veram pietatem in nobis, tum etiam perficit.

Previous section

Next section


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.