Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

DECIPERE, et DECEPTIO, quantum quidem ad propriam usitatamque significationem attinet, notissimae voces sunt: sed in locis quibusdam Scripturae in quodam proprio ac obscuro sensu aut significatione usurpantur. ut Ierem. 20 legimus: Decepisti me Domine, et deceptus sum: Fortior me fuisti, et praevaluisti: Factus sum in derisionem tota die, Omnes subsannans me. Quem locum alii ita exponunt, quasi propheta queratur, Deum sibi non ita potenter patrocinari, sicut initio eius libri large promiserat. Alii intelligunt prophetam queri, quod Deus sibi initio non indicaverit illas importabiles difficultates, quae illi postea in suo curriculo acciderant: quas si praevidisset, nequaquam illud tam arduum prophetae munus suscepturus fuisset. Quare eum veluti deceptum esse a Deo, dum maiorem facilitatem ac felicitatem in sua functione sperat. Verum Roman. septimo adhuc multo obscurior locus est, ubi dicit Paulus: Peccatum enim nactum occasionem per praeceptum, decepit me, et per ipsum interfecit me. ubi valde obscure verbum (Decepit) usurpatur. Alii sane aliter eum locum explicant. Ego autem puto, ibi vocis (Decepit) sententiam esse, quod peccatum aut innata cordis perversitas, lege patefacta, ostenderit deceptum esse: ut sit posita res, pro eius indicatione: sicut plura eius loci verba exposui in Commentariis novi Testamenti. In Universalibus quoque praeceptis propriam quandam Regulam huius Hebraismi proposui, quod videlicet saepe voces rerum, aut res, pro noticia aut indicatione earum ponantur. quem idiotismum Linacer, factum pro dicto vocat: sicut et contra dictum pro facto, non raro ponitur. Ostendit autem peccatum per legem, deceptionem Pauli, hoc modo. Paulus antea studiosissimus quidem legis erat, eique obedire sedulo conabatur, nec etiam dubitabat se illi pro sui ingenii cordisve bonitate satisfacere abunde posse, atque adeo ipsi plenam obedientiam praestare, eoque modo omnino iustum esse: verum non satis intelligebat vel genuinum legis sensum, vel suam extremam cordis imbecillitatem, atque adeo regnans in se peccatum. Quare in media lege, sine lege se vixisse affirmat. Verum ubi Lex detracto velo clare fulgere coepit, et peccatum regnans in corde apparere, ibi peccatum, aut illa extrema corruptio cordis, indicavit per legem recte intellectam Paulo, eum vehementissime a veritate aberrasse,

-- 113 --

201/202 aut deceptum esse, qui ex observatione legis iustitiam vitamque expectare aut sperare ausus sit: eaque indicatione interfecit, id est, contrivit eum, et prorsus in extremam desperationem de se suisque viribus ac libero arbitrio adduxit. Posses tamen illud Interfecit et perinde de indicatione intelligere, pro, ostendit esse interfectum aeterna ac spirituali morte, ut qui careret iustitia ac vita.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.