Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

DECLINARE verbum per metaphoram varios Hebraismos efficit, quos compendio recensebo. Ratio autem metaphorae ea est, quod sicut profectio habet certum iter ab aliqua meta ad aliam, a quo qui declinat, aberrat: sic et omnes bonae actiones habent suam normam, a qua qui recedit, peccat. Primum, Declinare etiam solum positum, significat aberrare a recto, aut peccare. ut Numer. 5. Vir cuius uxor declinaverit: pro, peccaverit, vel adulterium commiserit. Psalm. 14. 53, Omnes declinaverunt simul: pro, veram doctrinam, et piam vitam deseruerunt. quod dictum etiam Rom. 3 citatur. Daniel. 9, Declinaverunt ne audirent. Declinare a Deo, pro, deserere Deum, et vel ad falsos deos, vel ad terrenas cupiditates inclinare. Declinare a iudiciis, a mandatis, a lege Dei, valde crebrum est in Sacris literis, praesertim Psalm. 119, de errore doctrinae ac vitae: quia qui a recta norma veritatis ac pietatis discedunt, veluti a vera via recedere videntur. Declinare iudicium alicuius, est iudicando ius ac aequitatem violare: ut Exod. 23, Non declinabis iudicium pauperis tui in lite: pro, ne falso in eius controversia pronunciaveris. Idem dictum ac locutio aliquanto clarius ac plenius repetitur Deuteron. 16. Declinare ad dexteram vel sinistram, tum illud significat, ne doctrinae aliquid addamus aut detrahamus: tum illud, ne in agendo vel nimium, vel parum faciamus, a recta linea verbi Dei discedendo: sicut philosophi disserverunt, Omnes virtutes et recte facta in quadam mediocritate consistere. Deuter. 5 de utroque praecipit Deus, dicens: Observabitis igitur, ut faciatis quae praecepit Dominus Deus vobis: non declinabis neque ad dexteram, neque ad sinistram: sed per viam quam praecepit Dominus Deus vester, ambulabitis, ut vivatis, etc. Ubi docet, et credendo et vivendo sequendam esse illam unicam verbi Dei normam: et nec vel plus vel minus credendum aut faciendum, quam ut Deus praescripsit tum in prima, tum in secunda tabula, ac denique Evangelio. Idem praeceptum et in fine 4. Proverb. renovatur. Quod etiam ad dexteram nimium inclinando peccari possit, satis testatur Ecclesiasticus cap. 7. dicens: Ne sis nimium iustus. Loquitur autem non de vera iustitia, in qua nemo nimius esse potest: sed de illo ἀκριβοδικάιῳ , seu nimio rigore iuris, ut cum pharisaei nolebant in Sabbatho velli spicas, aut sanari aegrotos. Declinare significat etiam ruere ad interitum, sicut Psal. 102 dicit: Dies mei sicut umbra declinaverunt. Et Psalm. 109, Sicut umbra cum declinat, abii. Sic Ierem. 6 dicitur, Vae nobis, quia declinavit dies: pro, ad occasum iam tendit. Declinare viam suam, est corrumpere doctrinam ac vitam, esse transgressorem et reum, non curare aut sequi Dominum, sed sua somnia ac cupiditates. Sic Isaiae 53 et 56, accusantur omnes homines: Unusquisque in viam suam declinavit. Aliquando tamen haec vox etiam in bonam partem accipitur, sicut saepe reperitur: Declinate a malo, et facite bonum. ut Psalm. 37. et 1. Pet. 3: Declina a malo, et fac bonum.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.