Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

Dare et Ponere admodum crebro pro se invicem ponuntur in Sacris, ut prius dixi. Ierem. 5. Dedit eum in carcerem aut cypum: pro, posuit. Genes 48. Dabo te in coetum populorum: pro, ponam aut faciam ut habeas multos posteros. Dare aliquid, est efficere ut hoc sit illud. Psalm. 2. Dabo gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam fines terrae: id est, ut sit haereditas tua. Sic Dare acervos: de quo infra. Existimare aut tractare sonat interdum. Genes. 42. Dedit nos sicut exploratores: pro, habuit nos pro exploratoribus. Sic Anna 1. Samuel. 1. inquit, Ne des ancillam tuam coram filia Belial: id est, ne reputes me talem esse, seu, ne me cum tali conferas aut computes, aut perinde tractes acerba obiurgatione. Isaiae 53. Dedit cum impiis sepulchrum eius, et cum divite in mortibus eius: id est, sic est Christus interfectus ut dives, et sic sepultus ut impii. Dare igitur cum impiis, est eum consimiliter tractare. Nuptui dare, Genes. 29. Non fit sic apud nos, ut detur iunior ante primogenitam: pro, ut nuptui vel marito detur, aut elocetur. Voces dare, Ierem. 51. et saepe alias, pro excitare tonitrua. Dare vocem cum fletu, Genes. 45. pro,

-- 111 --

197/198 exclamare cum ululatu. Hostes dare tergum, est in fugam convertere. Psalm. 18 2. Samuel. 22. Inimicos meos dedisti dorsum. Latini aliquando hoc intelligerent de ipsis hostibus, quod terga de derint aut verterint. Dare ergo tergum, est, efficere ut aliquis fugiat. Contra apud Latinos passive accipitur, pro fugere. Ancillam dare in sinum: pro, adiungere alicui ut sit concubina eius. Genes. 16. Viam dare in caput alicuius, 1. Reg. 8. et Ezech. 9. pro, secundum opera sua aliquem iudicare, aut castigare. Aliquem dare ad confitendum: pro, constituere ut celebret ac laudet Deum, in templo et instrumentis Musicis. 1. Paral. 16. Dare servum: pro, constituere. 1. Reg. 9. Dare caesores lignorum, Ios. 9 id est, constituere, efficere. Manus dare alicui, est ei se subiicere: forte quod victi praebent semet vinciendos, aut manus ligandas porrigunt. 2. Paral. 30. Esdr. 10. Contra dare manum in Aegyptios. Exod. 7. percutere eos significat. Verba pulchritudinis dare: Genes. 49. de facundia tribus Nephthalim dicitur. Ad mensuram dare, est parce dare. Nam qui large ac liberaliter aliquid donat, non adeo exacte ac scrupulose ponderat, metitur aut numerat. Iohan. 3. Non enim Deus dat ad mensuram Christo Spiritum sanctum. Aliis alioqui dicitur Deus dare pro sua quadam mensura. 1. Corinth. 12. quia omnes ex copia ac plenitudine Christi haurire cogimur. Aliquem dare in animam hostis: pro, in arbitrium aut libitum hostis. Ezech. 16. quia ibi et alibi saepe anima votum, desiderium aut cupiditatem significat. In acervos dare, vel simpliciter Dare aliquid acervos: pro destruere, aut convertere in acervos, crebro ponitur. Sicut et Ponere in acervos. Loco Lucae 11. Quod superest date eleemosynam, foede abutuntur Papistae, ad stabiliendam iustitiam operum: quem in voce Eleemosynae prolixe exponam. Est autem haec eius sententia, quasi dicat Christus: Interna vestra, aut pars interior vestri plena est rapina, et scelere. Date igitur quae intus sunt eleemosynam, et ecce omnia munda erunt vobis: id est, convertite rapax cor vestrum in benignitatem aut beneficentiam, seu expurgate ac emundate ipsum cor: et omnia externa, in quibus mundandis et purificandis vos tantopere laboratis, sua sponte erunt munda. Dare igitur ibi, idem quod efficere aut convertere declarat. Deo gloriam dare, est glorificare eum corde, timendo ac credendo, et ore eum celebrando: Ierem. 13. Iohan. 7. Seneca epist. lib. 15. epist. 96. Primus Dei est cultus, Deum orare, deinde illi reddere maiestatem suam, reddere bonitatem, sine qua nulla est maiestas. Vis Deum propitiare? Bonus esto. Satis illum coluit, quisquis imitatus est. Dare gladium in manus alicui Exod. 5. accusant Isralitae Moysen, quod dederit Aegyptiis gladium contra eos: id est, causam aut occasionem saeviendi contra ipsos. In maledictionem et iuramentum dare, Numer. 5. In signum et proverbium dare. Ezech. 4. pro, tale exemplum poenarum divinarum ac calamitatum in aliquo constituere, ut omnes alicui malum imprecantes dicant, Accidat tibi sicut illi, etc. Sicut Ovidius in Ibin, longum catalogum talium imprecationum, quae ab exemplis calamitosorum sumptae sunt, recenset. Contra autem est, Dare in benedictionem. In iuramentum dare, est, ut iurantes sibimet imprecentur hoc aut illud mali, quod tali homini accidit, si id verum sit aut non sit, si id fecerint aut non fecerint, de quo iurant. Concubitum alicui dare, Levit 18. pro, rem habere cum aliquo. Sic Dare fornicationes suas cum aliquibus, Ezech 23. In conspectu alicuius aliquem dare, Isaiae 41. Supra diximus in voce CONSPECTUS, significare subiicere. Aliquando etiam simpliciter significat proponere, ut Deuteron. 30. Benedictio et maledictio quas dedi coram te: pro, tibi proposui. In corde dare. Ezech. 35. Dedit in corde eius ad docendum: pro, reddidit eum aptum ad docendum. Cor alicui rei, aut ad aliquid dare, Eccles. 1. pro; assentiri ei, aut dedere semet illi. In opprobrium aut desertum dare, Ezech. 5. Psalm. 78. pro, efficere ut talis sit. Sic, Dedit me desolatam tota die moerentem, Thren. 1. pro, desolavit, talem effecit. Sic etiam, Dedi te ducem, 1. Reg. 16. Dare sortem, Actor. 1. est proiicere sortem, aut sortiri. Sic enim ibi sorte Matthiam elegerunt in Apostolatum. Hostes dare percussos: pro, efficere ut eos caedas Deuteron. 28. Faciem dare ad vel contra aliquem, Dan. 9. pro, ad eum sese vertere. Dicitur autem alias de conversione hominis ad Deum: alias etiam de irati Dei inspectione, aut iudicio ac poena super reos, Ezech. 14. Maculam dare in aliquem: pro laedere eum, ita ut vel cicatricem habeat, vel etiam aliqua parte corporis mutiletur. Levit. 24. In misericordias dari. Psalm. 106. Dedit eos in misericordias coram omnibus qui eos abduxerunt captivos: id est, effecit ut eorum misererentur. Palatum dare ad peccandum, Iob. 31. pro, permittere ut peccet male dicendo. Dare, pro imputare. Deuteron. 21. Ne des sanguinem innocentem in medio populi tui: pro, ne imputes. Numer. 12 inquit Aaron ad Moysen: Obsecro domine ne ponas super nos peccatum, quod stulte egimus, et quod peccavimus. Dare, pro convertere. Dabit pluviam terrae tuae pulverem: id est, efficiet ne pluat, aut ne pluvia riget vel foecundet terram. Deuter. 28. Dedit pluvias eorum grandinem, Psalm. 105. pro, convertit imbres eorum in grandinem. Dabo flumina tua in siccitatem, Ezech. 30. Dedi annos iniquitatis iuxta numerum dierum, Ezech. 4 pro, verti annos in dies. Longe aliter Proverb. 5 accipitur: Ne des alienis robur tuum, et annos tuos crudeli. id est, ne fortunas ac vitam tuam in exitium coniicias. Praevaricationem dare in Dominum, Numer. 31. pro, facere praevaricare contra Dominum. Dare probrum contra aliquem, Psalm. 50. id est, probro afficere eum. Dare sanguinem innocentem in medio populi: pro, imputare populo, Deuteronom. 21. Alioqui significat effundere, seu patrare iniustas caedes. Dare, pro perdere. Dabo domum tuam sicut Ieroboam filii Nebat, 1. Reg. 16. pro, simili calamitate aut poena eam perdam. Sic, Dare aliquem cum impiis: id est, simili sorte eos perdere. Studium dare suum, ut aliquid agat. Oseae 5. Non dabunt studium suum, ut revertantur ad Deum suum: pro, non id agent se dulo. Dedi vobis sanguinem super altare ad expiandum animas, Levit. 17. pro, praecepi, ordinavi, ut eo vos expiaretis. Dare alicui de fructu manuum suarum, Proverbiorum 31. pro, laudare mulierem ob laboriositatem ac industriam suam, aut etiam ornare eam dignis praemiis. Fortitudinem Deo date, Psalm. 68. pro, celebrate eum de fortitudine sua. Quis dabit, adverbium optantis est: pro, utinam. Quis dabit ut pro te moriar? Sed Iob 14, videtur de re impossibili dici: Quis dabit mundum de immundo? subintellige, Nemo. Verbi huius repetitio intendit significationem: sicut et aliorum. Sic Dando dare, ut Numer. 17. Dando dabis eis possessionem. Et Num. 3. Dati dati sunt a filiis Israel: pro, dono dati, aut penitus traditi.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.