Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
DEPRECARI, aliquoties in Exodo, Levitico et Numeris, in vulgata versione, pro Chipper כפר Hebr. ponitur, quod magis proprie expiare significat. Exod. 3. 32. Levit, 9. in Num. valde crebrum est, ut cap. 6. 8. 13. 15. 16. 20. 31. Quod eo moneo, quia Hebraea vox multo significantior est. Deprecari faciem alicuius, saepe simpliciter significat eum metuere, revereri, et summe honorare. Iob. 11. Deprecabuntur faciem tuam multi: pro, te suspicient ac reverebuntur. Psal. 45. Filiae Tyri cum munere vultum tuum deprecabuntur: pro, allatis munerib: tuam gratiam favoremque ambient etiam alienigenae. Deprecationem alicuius cadere coram aliquo, aut in conspectu alicuius: pro exaudiri, expositum est supra in praedictis praepositionibus. Deprecationes loqui: pro, humiliter, suppliciter. Prover. 18. Deprecationes loquetur pauper, dives autem respondebit aut loquetur dura. Quid proprie sit Deprecatio, dicetur postea forte in voce Orationis, aut Precationis. Oecumenius ita distinguit super illud Pauli. Adhortor igitur ut fiant ante omnia deprecationes, etc. Deprecatio quidem est illa obsecratio, quae pro liberatione a tristib. offertur: Obsecratio autem, bonorum appetitio Interpellatio autem, eorum est accusatio qui iniurias inferunt.
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
|