Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

DERELINQUO, aliquando significat simpliciter omitto, aut desino. Oseae 4. Quoniam dereliquerunt custodire Iehovam: pro, intermiserunt, aut etiam prorsus omiserunt, desierunt. Derelinquere Deum, aut eius verbum, est nota loquutio, significans deserere Deum vel in vera doctrina, vel in vitae pietate. Derelinqui a Deo, significat aut in aliqua calamitate destitui omni ope Dei, aut in universum deseri: non curari, foveri, ac defendi a Deo. Cum igitur Christus clamat Psal. 22, et in passione, Deus meus Deus meus quare dereliquisti me? queritur, in illa una re se liberatione Dei privatum, quod non sit amotus calix ille passionis ab eo: non ut desperantes quaerunt, se prorsus ac in universum destitutos esse a Deo. Quod ad huius loci explicationem vehementer prodest observasse, ne quasi desperatio quaedam Christo tribui videatur. Sic et Iosuae 1. Non dimittam, nec derelinquam te. s. in hoc opere et periculo occupandae terrae. Iudic. 6, Nunc autem nos dereliquit Dominus. 2. Paral. 15. Si autem dereliqueritis Dominum, derelinquet vos, quod de plena aut totali desertione accipi potest. Sic et ab hominibus derelinqui dicimur. i. deseri, negligi, eorumque ope destitui: Sicut Psal. 27 habetur: Pater et mater mea dereliquerunt me, tu autem Domine suscepisti me. i. ab omnibus etiam coniunctissimis desertum ac neglectum, recepisti tuendum ac fovendum. Remanere aut Servari. Sic Helias queritur. 1. Reg. 19, se solum esse derelictum: pro, superesse, remanere, ex veris Dei cultorib. solum servari. Sic ibidem Dominus dicit, se sibi aliquot millia dereliquisse, aut reservasse. Non vidi iustum derelictum, Psal. 37. pro, destitutum omni divina ope, et in summis difficultatib. desertum. Ibidem: Non derelinquet eum in manu inimici sui. pro, non permittet ut in eum pro arbitrio grassetur inimicus. Derelinqui alicui. Psal. 11. Tibi derelictus est pauper: pro, reservatus, aut commendatus, ut eum omni ope humana desertum ipse tueare: vel cum omnes eum deserverint, restat ut

-- 117 --

209/210 solus eius curam suscipias, eumque foveas ac tueare, Derelinquere legem, pactum, aut testamentum Dei: pro, deficere a vera pietate, valde crebrum est in Sacris literis. Vicinum huic est quod supra dixi, Derelinquere Deum. Sic etiam dicitur aliquis verae pietatis desertor, Timorem Domini derelinquere, Iob 6. Derelinqui terram, Isaiae 7. Antequam puer possit eligere bonum, et reprobare malum, deseretur terra, quod nunc fastidis ob duos suos reges. Loquitur de ea desertione, ut se mox explicat, qua Assyrius erat Israelitas abducturus, et terram deserta effecturus. Clausus et derelictus, quasi proverbiali quadam locutione, ultimae reliquiae populi aut gentis vocantur. Nam cum reliqui ab hostib. abducuntur, tum adhuc pauci aliqui restant vel in arcibus munitisûe locis clausi, vel alioqui in aliquib. solitudinibus aut latibulis relicti, quos hostis perscrutari non potuit. 1. Reg. 21, et 2. Reg. 9. Succidam clausum et derelictum in Israele. 2. Reg. 14. Non erat clausus, neque derelictus, neque qui auxiliaretur Israeli Sic dicitur, Defecit clausus et derelictus. Derelictio virgulti, rami, ac frondium, Isai. 17, sunt pauci fructus post collectionem adhuc superstites, alicubi in extremis ramis latitantes sub frondibus. Dicit ergo ibi propheta, Erunt civitates fortitudinis eius sicut derelictio virgulti aut rami: pro, paucae et solitariae, sicut pauci fructus supersunt post factam collectionem.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.