Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

DESIDERO, praeter propriam significationem non paucos Hebraismos efficit, quos recensebo. Pro velle ponitur, nempe significantius vocabulum pro remissiore. Ionae 1. Tu Domine sicut desiderasti, fecisti. pro, sicut voluisti. Sic contra vebum Volo remissius non raro, pro vehementiore, nempe pro desidero ponitur. Nomina porro inde deducta, ut Desiderabile, et Desiderium, multo plures obscuras locutiones pariunt. Desiderabile, admodum crebro significat rem vel preciosam, vel alioqui valde gratam ac suavem: ut 1. Sam. 9. Cuius tandem est omne desiderabile Israelis? nonne tuum, et domus patris tui? pro, nonne omnia preciosissima totius huius populi, sunt futura tua, cum tu sis futurus rextotius Israelis? Aliqui intelligunt, Quem tandem desiderat totus Israel, nisi te, sibi in regem? Prover. 3. Omnia desiderabilia tua non aequantur sapientiae, pro, omnia preciosa, omnia grata tibi, et quaecunque habes in deliciis. Sic Threm. 1. et Iob 20. Dan. 11 dicitur Antichristus culturus esse suum Deum Maozim auro, argento, lapide precioso, et omnibus desiderabilibus. Non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilib. Nahum 2. Desiderabile argenti sui urtica possidebit: Oseae 9. i. domos sumptuosas, aut intima cubicula, ubi argentum suum reponere solebant: vel etiam ipsi thesauri eorum, alicubi in loco ignoto et inculto abiecti latitabunt, crescentib ibi spinis ac urticis. Desiderabile oculorum Ezech. 24. Polluo sanctuarium meum, desiderabile oculorum vestrorum: pro, quod libentissime aspicitis tamquam singulare decus, praesidium ac ornamentum vestrum. Sic ibid. Deus prophetae dicit, En ego tollo desiderium oculorum tuorum: pro, rem desideratam oculis tuis, nempe uxorem tuam, hodie mori faciam. Loquutio autem Desiderium oculorum, inde venit, quia aspectus rerum pulchrarum aut preciosarum excitat in animo desiderium: sicut in voce CONCUPISCENTIA, similis loquutio Concupiscentia oculorum exposita est. Desiderabilia uteri interficiam, Oseae 9. pro, dulcissimos liberos tuos. Huius Hebraismi sunt innumera exempla. Posses dicere, poni abstractum pro concreto, eiusque subiecto. Ambulare sine desiderio, pro, vivere non desideratum aut amatum hominibus, inglorium: 2. Par. 21. Eadem ratione et Hebraismo, aut Regula etiam, Desiderium pro reb. desideratis saepissime ponitur: cuius Hebraismi plura exempla proponam. Desiderium illorum attulit eis, Ps. 78, pro, res desideratas, reddidit eos sui voti aut rerum expetitarum compotes. Mich. 4. Consecrabo Domino desiderium eorum: pro, opes ipsorum. Dan. 11. Dominabitur thesauris auri et argenti, omnibus desideriis Aegyptiorum: pro, reb desideratis, aut ingentis precii. Psal. 39. Liquescere facies ut tinea desiderium hominis. pro, rem desideratam: non tantum opes, sed etiam ipsam formam aut florem Psal. 140. Ne tradas Domine desideria sua impio. pro, res desideratas. Cant. 5. Sponsus meus totus desideria. pro, quantus quantus est, tantum res desiderabilis est 1. Sam. 5. O desiderium Israel. pro, o terra inclyta Israelis. Vir desideriorum, Dan. 9. pro, desideratus. Desiderium argenti, Iud. 5. pro, argentum desideratum, vel potius lucrum argenti Desiderare animam, aut desiderium animae aut cordis pro, quod ex animo desideras: valde crebrum. Desideria carnis, sunt peccata: nempe pravae cupiditates veteris hominis. Gal. 5. Spiritu incedite, et desideria carnis non perficietis. Rom. 1. Tradidit eos Deus in desideria cordium suorum, in impuritatem, et c. Desiderando desiderare, aut desiderio desiderare, Luc. 22. et saepissime in veteri Testamento, significat valde desiderare: ut solent reduplicationes, praesertim hac lingua, augere significationes: quod in universalib. Regulis monui. Desiderium tuum erit ad virum, et ipse dominabitur tibi: Gen. 3. pro, ex eo pendebis, omnia quae cupies ab eo cogeris expetere et expectare. Sic et in sequenti cap. aliqui exponunt quod Deus dicat, Cainum nihilominus retenturum primogenituram, et fratrem ei fore subiectum, modo sit probus. Sane illae duae phrases prorsus eodem modo etiam in 4 repetuntur, sicut et in 3 sunt positae. At mihi videtur dici, quod perinde procaciter infestabit mulier virum, eique dominari volet, sicut peccatum innatum vult et conatur in homine regnare: et quod vicissim perinde oporteat maritum reprimere illam affectionem imperii muliebris supra se, sicut pius homo tenetur resistere innatae malitiae, volenti abuti membris nostris ad peccatum, nosque captivare ei. Admodum quoque creber hic Hebraismus est, ut res aliqua dicatur Desiderii pro, valde expetita, posito quasi abstracto pro concreto. ut Domus desiderii: pro valde expetita: Ezech. 26. Panis desiderii, Dan. 10. id est, suanis et desiderabilis panis. Mons desiderii, Dan. 11. Picturae desiderii Isa. 2, Terra desiderii, Dan. 11. pro, desiderata Vasa desiderii, 2. Par. 20. Desideratus cunctis gentibus vocatur Meschias, Hag. 2, quia sit servatortotius mundi, merito ab omnibus expetitus et expetendus.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.