Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

DEUS, nomen appellativum summae maiestatis est, quae est spiritualis essentia, et causa ac fons omnis boni, ut Plato eum definit, creator et gubernator omnium. Tota definitio ex Christiana doctrina omnibus nota est. De etymologia huius vocis varie divinant scriptores. Hebraeum אל El, videtur a fortitudine aut robore venire. Graecum θεὸς , alii a timore deducunt, sicut Poeta inquit:
Primus in orbe Deos fecit timor.— Alii a currendo, quod ubique omnibus praesto adsit, praesertim invocantibus ac laborantibus. Posset forte â spectando deduci, quod solus Deus omnia cernat, et ab omnibus sit spectandus ac contemplandus. Latinum nomen vel a Graeco venire potest, mutata litera aspirata in tenuem: vel ab Hebraeo די Dei sufficientia. Unde et Hebraei suum Schadai deducunt, quia solus Deus est dives ac sufficiens omnibus, et ad omnia. Cum autem tantum unus sit omnium creator ac Dominus, soli illi haec

-- 120 --

215/216 appellatio proprie convenit: sed per metaphoram, catachresin, et alias figuras, etiam ad alias res haec appellatio transfertur. De hac re inquit Paulus 1. Cor. 8, Scimus quod nullus Deus sit alius nisi unus. Et mox contra inquit: Nam etsi sint qui dicantur dii in caelo vel in terra, quemadmodum sunt dii multi, et domini multi: nobis tamen unus est Deus, ex quo omnia, et nos in illum. Proprie ergo illum unum ac summum Deum, omnium rerum creatorem, gubernatorem ac conservatorem, Deum vocamus. Per metaphoram autem vocantur etiam dii reges ac gubernatores politici, sive ob similitudinem, quod illi perinde aliorum domini ac gubernatores esse videntur, ut ipsemet summus Deus omnibus praeest: sive etiam quod Deus eis aliquo modo suam potentiam, officium ac dignitatem communicat: sicut Paulus testatur, potestates esse a Deo: et repugnantes magistratui, ipsimet Deo repugnare. Hanc communicationem nominis ac dignitatis, et vicissim etiam privationem eius, videtur Deus Psal. 82 indicare cum ait: Ego dixi, vos dii estis et filii excelsi: veruntamen sicut homines moriemini, et sicut unus ex principibus cadetis. Sic Exod 22, et Deut 19, dicitur aliquis adduci ad Deos, id est, Iudices. Sic et Exod. 22. Diis non detrahes, et principi populi tui non maledices. Sic et angeli vocantur dii, quod familiaritatem Dei, aut etiam maiorem quandam copiam felicitatis, et similitudinem cum Deo, quam ullae aliae creaturae, habeant. Psal. 97. Adorate eum omnes dii: Septuaginta verterunt, Angeli Pythonissa dicit ad Saulem, se videre Deos ascendentes: id est spiritus, aut angelos. Ob eandem causam et pii aliquando vocantur tum dii, tum filii Dei: ut Gen. 6. Viderunt filii Dei filias hominum. Tametsi hic et illae duae causae accedant, quod pii tum adoptentur a Deo, tum etiam ex semine verbi ac spiritus eius generentur. Per metaphoram etiam, vel similitudinem Moyses dicitur fieri Deus Pharaonis, eo quod externa specie ipsi videtur data potestas in Pharaonem, ipse videtur eum punire, et liberare a poenis Exod. 4. et 7. Consimilis ratio tropi est, cum diabolus dicitur Deus huius mundi, eo quod potenter in eo regnet, et totus mundus se ad eius libitum, libidinem ac gestum componat, et ad eius praescriptum vivat 2 Cor. 4. In quibus Deus huius seculi excaecavit sensus incredulorum, ne illis illucesceret lumen Evangelii. Item, cum Epicureorum Deus esse venter eorum dicitur, Philippens. 3. Sicut apud Homerum et Euripidem cyclops dicit, se tantum ventri suo offerre victimas. Per catachresin porro idola, caco daemones, et commenticii dii vocantur Dii: quia idololatrae sic de illis sentiunt, aut id sibi de illis persuadent. Huius vocis ac significationis plurimus est usus in Sacris literis. ut, Novis diis, qui de proximo venerunt, sacrificaverunt: Deut. 32 pro idolis Sed omissis hisce, ut ita dicam, figuratis diis, ad verum revertamur. Primum autem exponamus locum Pauli 1. Cor. 8, qui primum dicit simpliciter, esse tantum unum Deum: mox dicit, esse plures Deos: postremo denuo dicit, piis tantum unum Deum esse. Ubi prima sententia per se ac simpliciter intelligenda est, quod revera sit tantum unus verus Deus, si proprie loqui velimus. Secundo, quod plures dii sint tum improprie loquendo, tum quod ad homines, seu ratione ac respectu hominum qui ita sentiunt, aut ita sese erga aliquos falso nominatos Deos gerunt, vel denique sic a Satana ut Deo quodam potenter agitantur. Tertio, quod respectu piorum sit tantum unus Deus, quia illi tantum unum esse verum Deum sentiunt, et illi uni Deo adhaerent, ac in eum solum sperant, et omnia bona a Deo esse norunt, illiusque causa agunt quicquid recte agunt. Vox igitur Deus etsi absoluta esse videtur, tamen cum Deus alicuius esse dicitur, relative accipitur, teste ipso Christo. qui cum interpretatur titulum Dei, Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob, dicit Deum non esse mortuorum: ostendens, in voce Dei non solum summam quandam maiestatem indicari, sed etiam tum auxilium curamque ipsius erga creaturas, tum vicissim creaturarum timorem, cultum, ac implorationem opis erga ipsum. Quam correlationem cum Deo plane mortui, id est, prorsus in nihilum corpore et anima redacti (ut Saducaei de hominibus sentiebant) praestare aut habere non possent. Hac igitur correlatione vocis confutat Christus Saducaeos. Quomodo vero ex animae immortalitate sequatur resurrectio, aut contra, et quam nam ratione istae duae quaestiones cohaereant, postea in voce RESURRECTIO docebo. Talem respectum in voce Deus et Psal. 95 testatur, cum inquit: Quoniam ipse est Deus noster, nos autem populus pascuae eius. Ponitur porro vox Dei אלהים Elohim, aliquando, et quidem valde crebro in Sacris literis, in plurali numero Dii, pro uno vero Deo. Quod proculdubio indicium est pluralitatis personarum. nam aliquando etiam verbum pluralis numeri ei nomini adiungitur. ut Gen. 1. Et dixit Dii, FACIAMUS hominem ad imaginem nostram, et similitudinem nostram. Huic autem longe pulcherrimo, et ab omnibus piis celebratissimo testimonio, adiiciamus cum gratiarum actione illud quoque, quod iam nobis Dominus suggerit: nempe quod etiam alibi in Scriptura Spiritus sanctus hanc eandem hominil creationem describens, idque hac ipsa voce Faciendi, pluribus creatoribus attribuerit. Nam Isaiae 44, loquens propheta de vero Deo creatore caeli et terrae, inquit: Nunc igitur audi Iacob serve meus, et Israel quem elegi. Sic dicit Iehova Dominus עושיך Osecha, FACTO RES tui: et 54. eiusdem מבעליך עשיך יהוה צבאת שמו Nam mariti aut domini tui, FACTORES tui, Dominus exercituum nomen eius, etiam redemptor tuus, sanctus Israelis, DII universae terrae vocabitur. Item Psalm. penultimo: Laetetur Israel in FACTORIBUS suis. ubi eodem modo de vero creatore agitur. Sic et Iob 35 dicitur: Et non dixit ubi est אלוהי עושי Eoloai Osai. id est, ubi sunt dii mei, factores mei. Et Iosuae 24, Quia dii sancti ipse est. Eodem modo de vero Deo dicitur, extendentes caelos. Isai. 42. 5. Ex quibus exemplis animadvertimus, Spiritum sanctum non ociose aut temere verbum plurale רעשה in creatione hominis Gen. 1 usurpasse, quandoquidem et in aliis Scripturae locis huc respiciendo, eiusdem verbi participium pluraliter de vero Deo creatore hominis ponens, plures ei factores attribuerit, et numerum pluralem cum singulari miscuerit: ut et unitatem essentiae, et pluralitatem personarum in Deo cupidis veritatis indicaret. Sic etiam Abrahamo tres apparent, et tamen ille tantum unum adorat: et mox totus sermo mixtim iam de uno, iam de tribus, iam in singulari, iam in plurali habetur, ut ea numeri alternatione ostendatur et unitas Dei, et trinitas personarum. Perfidi Iudaei, ut mysteriam Trinitatis eludant, dicunt honoris ac dignitatis cuiusdam gratia pluralem pro singulari usurpari: ut aliquando reges ac principes de se scribunt. sed non possunt dare exempla similia de aliis potentibus in Sacris literis. Tum porro ista consonantia plurium Scripturae locorum in plurali numero positorum, propalam eos redarguit. Porro nomina Dei plura recensentur, in qua parte ne nimium a scopo nostro digrediamur, tantum Hieronymi sententiam adscribam. Hieronymus in quadam Epistola ad Marcellam, decem ait maxime esse illustria celebratissimaque Dei nomina. Primum est אל El, quod Septuaginta θεὸν , id est, Deum vertunt. Aquila etymologiam exprimens, ἰσχυρὸν , id est, fortem. Secundum אלהים Eloim. Et tertium, אלהי Eloe, quod Deus dicitur. Quartum, צבאת Zebaoth, id est, secundum

-- 121 --

217/218 Septuaginta, virtutum, secundum Aquilam, exercituum. Quintum, עליון Elion, quod nos excelsum dicimus. Sextum, אשר אחיה Ezerecheiae: quod in Exodo legitur: Qui est, misit me. Septimum, אדני Adonai, nos Dominum generaliter appellamus. Octavum, יה Iah, quod in Deo tantum ponitur, et in Allelu Iah sonatur. Nonum, יהוה Iehova, quod nomen τετραγράμμασιν tetragrammaton, et ineffabile putarunt: Idem autem sibi vult, quod Existens. Decimum, שדי Saddai: Aquila interpretatur ἄλκιμον , id est, robustum, et ad omnia perpetranda sufficientem. Caeterum obvia sunt in Sacris literis et alia nomina: veluti cum appellatur clypeus, scutum, refugium, cornu salutis, propugnator, defensor, petra seu rupes, ignis consumens, gloria, spes, robur, fortitudo: item omnipotens, Deus deorum, Dominus dominorum, Deus ac Dominus caeli et terrae, etc. Sed haec potius pro epithetis, dignitatem, potentiam, et admiranda Dei effecta, illustri quadam ratione describentibus, quam pro nominibus propriis accipi convenit. Quo quidem pacto dicere possemus, Cneum et Cornelium, et Scipionem, propria esse nomina eiusdem personae: at Tribunus, Imperator, victor, triumphator, gloria Reipub. et quae huiusmodi sunt, agnoscentur sane eiusdem personae appellationes, sed minus propriae, atque propter externas causas ascititiae. Quoties proinde legis, Haec dicit Dominus, haec dicit qui est, haec dicit fortis, Dominus exercituum, omnipotens Deus caeli, propugnator noster, etc. haec omnia sic accipies, tanquam si simpliciter scriptum esset, Haec dicit Deus: neque ob diversitatem nominum diversos deos quis suspicabitur. Porro quia res agnoscuntur tum per attributionem suarum proprietatum, tum et per separationem alienarum: idem sunt non tantum positiva, sed et privativa nomina rerum. Quare etiam crebro quaedam nomina dicuntur de Deo negative: veluti quando appellatur Increatus, immortalis, invisibilis, incorporeus, etc. Atque haec describunt Deum ostendendo duntaxat quid non sit: nempe esse eiusmodi substantiam, quae non sit creata, quae initium non habuerit, quae item non moriatur seu corrumpatur, quae denique non conspiciatur corporeis oculis, neque etiam contrectari, aut sensibus percipi queat. Secundo: Quaedam nomina dicuntur affirmative, eaque relationem arguunt ad ea quae a Deo distinguuntur. Huius ordinis sunt, Dominus, Rex, creator, gubernator. Dominus nanque est, respectu ministrorum: Rex, propter subditos quos regit: Creator, propter creaturas quas admirabili potentia condidit: Gubernator, quod easdem sua sapientia conservat, gubernat, moderatur. Tertio, Quaedam nomina tantum signant aliquid consequens naturam aut operationem Dei, veluti haec: Iustus, sanctus, bonus sapiens, potens: quae natura quidem et operationem Dei consequuntur (ex effectis namque ipsius Dei sumpta sunt) minime tamen substantiam ostendunt. Quarto, Quaedam denique significant rationem quandam accidentariam, quae a natura, aut ab operationibus Dei derivatur, cuius generis sunt haec: Protector, defensor, clypeus, petra, refugium, etc. Quinto, Ex his vero omnibus promptum est animadvertere, nulla omnino extare nomina quae substantiam Dei apposite evidenterque exprimunt. Verum adscribamus sane prolixiorem horum Dei epithetorum enumerationem, ut eam Fagius ex Rabbi Salomone recenset. Sunt autem eius haec verba. Sed placet hic commemorare, quomodo Hebraei haec Dei epitheta, quae sibi ipsemet Deus attribuit, exponant atque enarrent. Quod bis dicitur Adonai Adonai eo significari dicunt duplicem in Deo misericordiam: alteram, qua praeservat hominem a peccato: alteram, qua remittit ei qui peccavit delictum. Secundo, vocat se אל El, id est, Deus fortis: quo innuitur potentia Dei, qua potest succurrere suis, utcunque oppressis. Tertio misericors est praeservans scilicet a lapsu. Quarto, clemens est, erigens scilicet lapsum. Quinto, longanimus est non statim punit homines atque peccant, sed differt poenam: quia non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. Sexto, multae pietatis sive misericordiae est, erga eos scilicet qui indigent, et non habent merita. Septimo, multae quoque veritatis, in praestandis scilicet promissis. Octavo, custodit pietatem sive bonitatem in mille generationes. Punit enim peccata parentum in filiis, in tertiam et quartam usque generationem: misericordiam vero ac bonitatem suam protendit in mille generationes, ita ut misericordia eius maior et amplior sit ira eius, id quoddam Hebraeorum sapientes ita efferunt: Maior est pro prietas bonitatis Dei, quam proprietas ultionis. Nono, remittit omnis generis peccata: Iniquitatem, hoc est, ea peccata quae temere et cum quadam praesumptione admittuntur: transgressionem, hoc est, defectiovem et ἀποστασίαν , quod Hebraeis est פשע Paescha: Manifesta quoque et publica peccata, quae veniunt appellatione חטאה Chataah. tametsi quidam חטאית Chataot dici volunt peccata, quae in pueritia maxime, non pleno rationis usu fiunt. Decimo, non est respector personarum, non enim innocentem habet eum qui nocens est. Undecimo, visitat iniquitatem patrum super filios, si scilicet filii imitentur facta et scelera parentum. Alias non portabunt filii iniquitatem parentum. Hactenus Hebraei quae bona ex parte leguntur et apud Rabbi Salomonem. Et Hebraei haec Dei epitheta sive elogia sic dividunt, ut ex ipsis faciant 13 (quas sic vocant) proprietates Dei. Observandum autem est, quod plerunque Paulus in suis Epistolis nomen Dei, patri, Domini autem, Christo seu filio Dei tribuit: quod non eo facit, quod vel pater non sit etiam Dominus, vel filius non sit vere Deus: sed ideo, quod in mysterio redemptionis patri summa dignitas ut vero Deo tribuitur: et filio contra exinanitio, quod pater donaverit et miserit filium, eique mandata redimendi et docendi humani generis tradiderit. Quapropter filius tanquam iam servus, dicit se ab illo missum: se eius, non suam voluntatem facere: illum honorificare, seque tantum eius mandatum exequi, et doctrinam docere, non suam. Quare illum etiam ut servus ubique invocat, ab eo opem petit, et omnia in cum ut suum Dominum refert: cum et ipse tamen cum illo semper operetur, et plenam potestatem habeat animam suam ponendi et recipiendi. Domini porro nomen magis filio convenit, tum quia nos illi pater in haereditatem ac cultores dedit: tum etiam, quia ille nos suo precioso sanguine redemit, suaque membra effecit, non vel pater, vel Spiritus sanctus. Haec est causa, quare in Novo testamento plerunque tantum prima persona vocetur Deus, et tantum secunda Dominus: quod observasse utile esse, ne quis hinc errandi occasionem habeat. Postquam dixi de ipsa simplici voce Deus, deque eius significationibus: nunc etiam dicam de eius vi, quatenus cum aliis vocibus coniungitur. Deum alicuius aut alicui esse, supra exposui esse correlativum. Quare cum saepe in Psal. reperitur, Deus meus: omnino in eo sensu accipitur, ac si diceret, Tu summe creator, quem ego pro vero Deo agnosco, colo ac invoco, quique me creasti, redemisti, et nunc regis ac foves. Nonnunquam etiam ingeminatur, ut magis affectus orantis, et hic mutuus respectus aut correlatio exprimatur: ut Psalm. 22. Deus mi, Deus mi, quare me dereliquisti? Deus deorum, dicitur verus Deus, Psalm. 50. Dan. 11: quia ille non ita Deus est, ut angeli aut reges, aut etiam caco daemones, ut quandam inferiorem potestatem habeat, sed sit supra illos ipsos summus Dominus: sicut communi more summum regem, Regem regum vocamus. Rebus quas amplificare volunt,

-- 122 --

219/220 aliquando nomen Dei in genitivo apponunt. Ionae 3. Ninive erat civitas magna Dei, aut Deo: hoc est, longe potentissima, aut magnificentissima. Tale quid forte so nat, quod Nimrod dicitur fuisse robustus venator Domino, aut coram Domino. Sic Genes. 30. Luctationibus Dei luctata sum cum sorore mea. Sic alias saepe reperitur Mons Dei, Cedrus Dei, pro eximia. Deus caeli, pro vero Deo ponitur, sive quod ille creavit ac regit caelum, sive quod ibi habitat: ad discrimen regum, aut etiam idolorum et cacodaemonum, qui nec condiderunt caelum, nec ibi habitant. Deum invocare aut timere, seu invocatio aut timor Dei, saepe pro toto eius cultu ponitur. Audire vocem et videre speciem Dei, est eum vere agnoscere. Christus igitur Ioan. 5, cum negat Iudaeos vel vocem Dei audisse, vel speciem vidisse, veram ac spiritualem Dei agnitionem, qua intus in corde eum agnovissent, aut auribus et oculis cordis pernovissent, eis adimit. Loquutio autem sumpta est de medio communis sermonis: quia quae res, et praesertim homines, cognoscuntur, de visu aut auditu cognoscuntur. Perinde ergo est, ac si communi usu loquendi diceremus, Neque audisti, neque vidisti eum. Sic Paulus Rom. 1. dicit, Non probaverunt habere Deum in noticia aut agnitione: pro, non lvaunt vere Deum agnoscere. Deum exacerbare, et irritare, Num. 14, et Hebr. 3, est, non obediendo ei, contraque eius mandatum et voluntatem agendo, eum offendere et irritare. Deus salutis, Psal. 17. pro Deus salvans. Deus iustitiae: pro, iustificans, aut innocentiam nostram asserens et defendens, Psal. 4. Coram Deo aut facie eius esse, saepe significat illi notum esse: ut supra in praepositionibus ANTE et CORAM exposui. Aliquando etiam significat coram arca et tabernaculo, quia Deus pollicitus erat se ibi habitaturum. Exod. 18. Et venit Aaron, et omnes seniores Israel, comedere panem cum socero Moysis ante Deum: id est, ante locum sacrificii ac cultus, quia arca nondum tunc erat. Sic et Exo. 23, et postea saepe. Deum tentare, in voce TENTATIONIS exponetur. Deum habitare in populo, est, potenter regere populum, ut doctrina eius religionve floreat, boni defendantur, et mali castigentur. Deum quaerere, in novo Testamento, et saepe etiam in veteri, significat studiosum esse veri cultus, verae pietatis, et eum invocare, ut, Quaerite Deum dum inveniri potest. Aliquando significat consulere, aut interrogare eum: ut olim soliti sunt tum Iudaei, tum gentiles, consulere de incertis aut futuris, suos deos. Exod. 18. Dei facies, postea in voce FACIES exponetur. Dei opera operari, Ioan. 6. est, facere ea omnia quae Deo probantur, quaeque ille potissimum a nobis exigit. Deus alienus, vocatur quodcunque idolum: sive quod idola non erant dii Israelitarum, sed gentilium: sive etiam, quod alienum aliquando idem ferme significat quod adulterinum, aut insincerum, impurum: sicut et ignis alienus. Volunt porro sub hac phrasi etiam cultum ipsum, et quamcunque religionis corruptelam comprehendi: ut in primo praecepto dicitur, Non habebis Deos alienos: ubi non tantum idola prohibentur, sed etiam ne hunc ipsum verum Deum falsa ratione colamus: sive id quadam synecdoche dicatur: sive quia quamprimum cultus vitiatur, non iam Deus, sed idolum colatur. Nam verus Deus negat sibi eum cultum exhiberi, aut placere. Sic recte dicimus nunc, Iudaeos et Turcas (quantumvis clamitent se verum Deum creatorem caeli et terrae colere) tamen eos colere idolum ac figmentum cordis sui, cum negent Patrem domini nostri IESU CHRISTI esse verum Deum. Verissimum enim est, quod qui non habet aut honorat filium, is nec patrem quidem habeat aut honoret, teste ipsomet Christo unico praeceptore. Sic intelligunt aliqui illud Exod. 32, Isti sunt dii tui Israel, quasi dixisset Aaron: Ista est vera ratio colendi eum ipsum Deum, qui nos eduxit ex Aegypto. Verisimile sane est, eos non tam propalam a Deo ipso, qui eos ex Aegypto eduxerat, deficere voluisse, quam certum cultum, qui nondum erat a Deo ordinatus, suo arbitrio ordinare. Affirmat Christus Ioan. 10, etiam illos vocari deos, ad quos verbum Dei factum est. Intelligit autem de gubernatoribus ac doctoribus, ut supra monui. Citat enim Psalm. 8. Deus caeli, Gen. 21, verum aut aeternum Deum significat. Sed contra Deus seculi, 2. Corinth. 4, diabolum: in quibus Deus huius seculi excaecavit mentem, etc. Coram diis psallere, Psalm 138: pro coram vere piis hominibus, et coram ipsis etiam sanctis angelis celebrare Deum. Producere deum manu sua: pro, fabricare idolum Iob 12. Secura sunt tabernacula eius, qui producit deum manu sua: pro, qui fabricat idola, id est, non metuit Deum, secure vivit, et audacter peccat. De nominibus Dei plenam tractationem, ex verbo Dei collectam, huc ex syntagmate veteris Testamenti meorum charissimorum fratrum Vulgandi et Iudicis transcribam. Prima Dei appellatio, quae in Sacris literis occurrit, est אלהים : id quod sonat, si Latine reddas, Dii. Genesis 1. In principio creavit Elohim. id est, Dii (vel Deus, ut habet usitata versio) caelum et terram. id quod non caret mysterio. nam haec ipsa vox testatur plures esse personas divinitatis. Et postea sequitur: Et vidit Elohim (Dii) lucem, quod esset bona. Item: Et dixit Elohim: Fiat, etc. Septuaginta simpliciter reddidere θεός . Et cap. 2. Benedixit Elohim dici septimo. Item: Cessavit ab opere quod creaverat Elohim. Cap. 4. Posuit mihi Elohim (Deus) aliud semen pro Abel. In hoc vero cap. alias semper ponitur vox Iehova sola: sub finem vero Elohim usurpatur. Unde certum est, quod istae voces aequipolleant, et uni Deo attribuantur. Cap. 5. Creavit Elohim hominem. Item: Ambulavit Enoch cum Elohim. Ita etiam promiscue, seu aequipollenter accipiuntur Iehova et Elohim. Cap. 6. Et dixit Iehova, Non rixabitur spiritus meus cum homine. Item: Vidit Dominus quod multa malitia esset hominum. Et rursum: Vidit Elohim terram. Et, Dixit Elohim ad terram. Et, Fecit Noah omnia quae praeceperat illi Elohim. Et cap. 7. Dixit Iehova ad Noah. Et cap. 8 dicitur: Recordatus est Elohim ipsius Noah. Et postea: Odoratus est Iehova odorem suavitatis, id quod hic subindicasse satis erit. Nunc alia testimonia persequemur. In cap. 9. semper est Elohim. Capite 17. Dixit Elohim ad Abraham. Et, Dixit Abraham ad Elohim. Item: Ascendit Deus ad Elohim. Capite 20 Oravit Abraham ad Elohim. Venit Elohim ab Abimelech. Cap. 21. Exaudivit Elohim vocem pueri. Cap 22. Tentavit Elohim. Capite 23. Princeps Elohim (Dei) es. Capite vigesimo septimo: Det tibi Elohim de rore caeli. Capite 30. Num pro Elohim ego sum? Item: Recordatus est Elohim Rachel. Cap. 32. Contra Elohim fortis fuisti. Item: Vidi Elohim facie ad faciem. Cap. 33. parvuli sunt quos donavit mihi Elohim. Item: Vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei. Cap. 35. Dixit Elohim ad Iacob. Cap. 41. Elohim respondebit, quae ad pacem sunt Pharaoni. Cap. 42. Elohim ego timeo Capite 44. Elohim invenit iniquitatem servorum suorum. Cap. 45. Pro salute vestra misit me Elohim ante vos in Aegyptum. Cap. 49. Num pro Elohim ego sum? Exodi 2. Recordatus est Elohim foederis. Et cap. 15. Elohe patris mei, et exaltabo eum. Cap. 32 Fac nobis Elohim Deuteron. 10. Ipse est Deus tuus. Iosue 4. (Elohim) Deus sanctus. Iudic. 9. Nunquid possum deserere pinguedinem meam, qua et dii utuntur, et homines? 1. Reg. 10. Quorum tetigerit Deus (Elohim) corda. Psalm. 82. Deus stetit in Synagoga Dei, vel magna. Item hominibus tribuitur, Psal. 82, Ego dixi Elohim Eii estis, et filii excelsi omnes. Elohim

-- 123 --

221/222 etiam falsis diis tribuitur. ut Genesis 31. Quare furatus es (Elohai) deos meos. Exodi 20. Non habebis Elohim, deos alienos. Item: Non facietis deos argenteos, neque deos aureos. Deuteron. 10. Deus deorum est. Cap. 32. Diis quos ignorabant. Iudicum 6. Si (Elohim) Deus est, scilicet Baal, vindicet se. 3. Reg. 19. Invocate nomina deorum vestrorum. Dan. 5. Deos argenteos, Psalmo 82, In medio Elohim deorum iudicat.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.