Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

DIVIDERE verbum varios Hebraismos gignit, quorum aliquos recensebo. Divisisse dicitur Deus marc rubrum, Psal. 136. id est, viam transversam per eum sinum fecisse. Dividere et Metiri, occupare significat. Psal. 60. Laetabor, quod dividam Sechem, et vallem Suchot metiar. Solent occupantes agros, eos metiri, et inter sese dividere aut partiri. Ponitur ergo Dividere pro occupare, possidere: consequens pro antecedente. Dividere domum aliquam, est partem rerum in ea existentium auferre. 2. Paral. 28, Et divisit Achas domum Domini, domum regis et principum, et dedit regi Assur. pro, magnam partem pecuniae abstulit, ut daret regi. Dividere ergo domum, significat dividere res in domo existentes: sicut et nunc solet in exactionibus, a gubernatoribus, pars aliqua sive vigesima sive centesima flagitari de bonis subditorum. Significat aliquando dissipare. Thren. 4. Ira Domini divisit eos. id est, disiecit ac dispersit eos in varias gentes. Sic et Nehem. 9. Dedisti eis populos quos divisisti in angulum. pro, dedisti eis regionem ac civitates populorum, quos dissipasti in varios angulos orbis terrarum. Sic celebrat David Deum, quod diviserit suos inimicos iuxta divisionem aquarum. id est, sic dissipavit, sicut aquae effusae solent variis rivulis in diversa loca diffluere: aut etiam sponte flumina in vicinis locis nascentia, in diversissima loca fluere, ut, Rhenus, Danubius, Rhodanus, Athesis, ac Padus, quorum primi fontes non usque adeo a sese invicem dissiti sunt. Dividere divisionem: pro, facere irruptionem. 2. Samuelis 6. Iratus est David, quod Iehova fecisset divisionem in Uza. id est, irrupisset in eam pompam, eamque illo tristi casu quasi dissipasset, nempe interfecto Uza. Alii intelligunt de divisione corporis et animae. Idem exemplum 1. Paral. 15. Sic et Exodi 19. Ne divisionem faciat in eis Dominus. id est, irruat, et interficiat, ac veluti dispergat eos. Sic et Gen. 14. Et divisit super eos nocte. pro, irruit diversis agminibus, ac ex pluribus lateribus eos aggrediendo. Divisiones sacerdotum: pro, ordines ac classes. 2. Paral. 31. Constituit divisiones sacerdotum et Levitarum. Divisiones facere inter aliquos, id est, eos separare. Sic negat Ruth, quenquam se a Noemi praeter mortem divisurum: id est, abstracturum. Similis Pauli locutio: Quis nos separabit a dilectione Dei? Dividi aliquid ab aliquo: Oseae 5. pro, ab eo discedere. Sic Abraham dicit Gen. 13, ad Lotum, Dividere aut segregare a me: pro, discede. ubi aliquoties repetitur hic Hebraismus. Stare in divisione coram Deo: pro, opponere sese grassanti irae Dei. Psal. 106. Nisi Moyses stetisset in divisione coram Deo: pro, opposuisset se irae Dei, iam in populo grassanti. Habitare in divisione: id est, in finibus aut terminis. Nehem. 11 Habitaverunt in divisionibus Iuda et Beniamin. pro, in finibus illarum duarum tribuum, ubi illae dividuntur. Divisiones aquarum, vocantur aliquando rivi aut flumina, quia illa quasi distinguunt et partiuntur regiones. Psalm. 42. Ut cerva clamat ad divisiones aquarum. id est, prae nimia siti rugit desiderio fluminum. Dividi regnum aut domum inse, aut contrasi: pro, factionibus distrahi, et contra semet concitari: Matthaei 12. Sic et Lucae 11 et 12. Dividetur pater in filium. pro, discissa pristina unitate ac concordia, opponetur pater filio, Dividi hic per metalepsin ponitur pro adversari. Prius enim est, unum coetum distrahi in factiones, postea illas factiones sibi invicem repugnare. Dividi aliquem, et partem eius cum hypocritis poni, est, distingui aut separari eum a bonis aut sinceris, eumque sic tractari uti hypocritam aut infidum ministrum: Matt. 24. et Lucae 13. Sic et Hebr. 7. Divisit Abraham decimas Melchisedeco: pro, separavit ab omnibus aliis rebus. vel potius, dedit. quae enim donanda sunt, ab aliis separantur aut distinguuntur, ut mox dicam. Dividere, aut Divisiones donorum aut spirituum, sunt distributiones, seu ipsa distributa dona Rom. 12. 1. Cor. 12. Unicuique sicut Deus divisit. Sic ibidem: Divisiones gratiarum, ministrationum,

-- 136 --

247/248 operationum sunt. Dividere, aut Divisum esse, significat interdum differre. 1. Corin. 7. Divisa est mulier et virgo. id est, differunt inter se. Sic videntur dona Spiritus sancti, 1. Cor. 12, vocari Divisiones, non tam a distribuendo, ut modo dixi, quam a differendo, quia dona sunt diversissima: de qua re ibi Paulus agit. Ponuntur ergo Divisiones, pro differentibus donis. ubi duplex Hebraismus est. Primum, quod vox posterior pro priori ponitur, nempe dividi pro differre. prius enim est, ut res differant: posterius, ut dividantur. Secundus Hebraismus est, quod abstractum pro concreto et subiecto eius ponitur. Divisus est Christus: pro, aut plures sunt Christi, aut plures religiones unius Christi. 1. Corint. 1. Verbum pertingit usque ad divisiones. Dividi igitur aliquem, aliquando significat differre, aut etiam segregari ab aliis. Sicut dicit Christus Matth. 24, Lucae 12, quod Dominus dividet, aut potius dissecabit, διχοτομήσει infidelem servum: id est, eius conditionem ac praemium separabit ab aliis. Sic Deuteron. 29 legitur, Dividet eum Dominus in malum. Et Iosuae 18, Dividite vos in ea: id est, dividite vobis terram. Sic Iliad. 1. Τῶν γ' ὡς βουλεύσατε διέτμαγον , dissecti sunt, id est, a sese mutuo discesserunt. Germanica quoque est locutio, Sich unter einander teilen / sese inter se invicem dividere: cum non se, sed rem quampiam inter se dividunt: Die brueder haben sich unter einander geteilt. Dividere se super aliquo est, divisis copiis eum invadere. Sic Abrahamus se dividit super orientalem exercitum, qui Sodomitas oppresserat: Gen 14.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.