Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

DOLUS, Graeca vox, Latinis tamen usitata, est astuta aut callida machinatio, iniuste decipiendi proximi gratia excogitata, cum aliud simulatur, aliud agitur ut lurisprudentes definiunt. Salomon Proverb. 16 videtur definire dolum, cum inquit: Qui odio habet labiis suis, alium prae se fert, at in interiorib. suis ponet dolum. vult ergo dolum esse, cum quis benevolentiam et iustitiam ore simulat, cum interea corde fraudem ac pravum consilium in proximum machinetur. Sic et Malach 1 videtur hisce verbis describere dolosum: Maledictus dolosus, in cuius grege est masculus: et cum noverit, immolat corruptum Domino. Ponitur aliquando Dolus pro doloso: ut Proverb. 14, Loquitur mendacia dolus, pro, vir dolosus aut fraudulentus. Sic et Hier. 9 dicit Deus ad prophetam: Habitatio tua in medio doli. id est, inter dolosos. In dolo aliquid facere: Iud. 9. Misit nuncios in dolo: id est, dolose. quae phrasis admodum crebra est. Scriptura virum simplicem, iustum ac sincerum depingens, dicit non esse in ore eius dolum: Ioan. 1, de Nathanaele. et 1. Pet. 2, de ipsomet Christo. Contra autem Paulus dicit, Elymam magum esse plenum omni dolo. Observandum tamen est: quod ad carentiam doli piorum attinet. nam dolus sinceritati opponitur. Dolosos ergo vocat Scriptura, quos aliquando Duplices corde: ut Iacob 4. Non autem solum illa crassa hypocrisis aut dolus erga Deum et homines taxatur, cum se bonos piosque viros simulant, qui sibi male conscii sunt: sed alia etiam interior, dum ita caecutiunt homines in suis vitiis, ut non aliis tantum, sed et sibimet mentiantur: cuiusmodi sunt omnes zelatores iustitiae operum. Sic prorsus Psalm. 30. Beatus homo cui non imputat Dominus peccatum, nec in spiritu eius est dolus. id est, qui non Deum et semet decipit, dum sibi persuadet innocentiam et iustitiam. Loqui dolum, saepissime in Psalmis est, dolosos et imposturae plenos sermones proponere. Sic et Labia dolosa. Aliquando Dolus videtur significare ipsas res dolo ac fraude partas. ut Hiere. 5. Sicut cavea est plena aviculis, sic domus eorum dolo. Nisi malis intelligere de fraudulentis consiliis. Dicitur Vir dolosus, Lingua dolosa, Labia dolosa, statera, libra et pondera dolosa: quin et manus dolosa, quod alias ignavam, alias fraudulentam significat. Ab hoc nomine habent Graeci verbum δολόω et δολιόω , pro adultero: quibus Paulus utitur, cum negat se adulterare Evangelion Christi. Huius autem significationis etymologiam ac rationes hisce verbis exponit Basilius super Psa. 4. Omne namque melius in peioris commixtione, dolo contineri et adulterari dicitur: ut, vinum dolum sustinet, cum ei peius admiscetur, aut si aqua illi addatur: item aurum detrimentum patitur ac dolum, dum cum argento et aere coit. Sic et veritas dolum sustinet, ac damnum facit, quando suis verbis falsa et deteriora connexa sentit. Dolosus arcus est, qui inter iaculandum in manu nonnihil invertitur, ut sagitta in ipsum iaculantem tor queatur. Oseae 7. Facti sunt ut arcus dolosus. Manus dolosa, in Proverb. pro ignava ponitur: quia ignavi coguntur dolo et furtis quaerere victum. Lingua dolosa, homo dolosus, sunt perspicuae loquutiones.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.