Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous section

Next section

E

EBRIETAS varie in Sacris literis accipitur: de cuius Hebraismis consule alias quoque vicinas voces, ut est Calix, Vomitus, Sopor, et similes. Primum autem usurpatur in propria significatione: ut, Noachus est inebriatus. Secundo significat per metaphoram, spiritualem ebrietatem aut vertiginem, seu incertitudinem quandam, ac confusionem verarum ac falsarum sententiarum, Isaiae 19 Errare facient Aegyptum in omni opere suo, sicut errat ebrius et vomens. Sed multo illustrior et prolixior locus est Isaiae 28, ubi prophetarum et sacerdotum caecitas et confusio describitur. Sic et in Apocalypsi, Babylonia meretrix dicitur omnes gentes inebriare suo aureo abominationum calice: id est, suis foedissimis et pestilentissimis erroribus. Significat eâdem ratione et temerarium dissidium, ut cum Deus bellis civilibus aut seditionibus gentem aliquam inter sese collidit. Hieremiae 13 Implebo omnes habitatores huius terrae ebrietate, et collidam alterum ad alterum. Sicut enim ebrii homines temere in sese mutuo impingunt, aut etiam irruunt, et sese invicem laedunt: sic et in talibus turbis homines furiis infernalibus exagitati, temere sese invicem perdunt. Eodem modo Hieremias capite 23, per metaphoram huius vocis, suam confusionem, et metu attonitum animum indicat, inquiens: Fui veluti vir ebrius, et veluti vir quem pertransivit vinum a facie Domini, et a facie verborum sanctitatis eius. De tali affectuum ebrietate aut perturbatione scribit Basilius in 1 Sermone de ieiunio. Est et ebrietas bona et sancta, Psal. 22. Calix, sive poculum inebrians quam praeclarum? Et Apostolus Ephes. 5. Nolite inebriari vino, sed impleamini Spiritu sancto. Vino enim qui inebriatur, vacillat et titubat: Spiritu qui inebriatur, radicitus in Christo est: ideo praeclara ebrietas, quae sobrietatem mentis operatur, et ubi Spiritus Dei regnat. Haec animi ebrietas, perturbatioque saepe sic exponitur in Sacris literis: Ebrius, sed non a vino. Tertio, Ebrietas aut inebriari significat nonnunquam sufficientem potum aut irrigationem, plene restinguentem sitim. Sic fratres Iosephi, Genesis 45 dicuntur cum eo comedisse, et inebriati esse: id est, satis large et usque ad hilaritatem bibisse. Hag. 1. Bibitis, et non inebriamini. Sic et illud Psalmi accipiendum est: Inebriabuntur ab ubertate domus tuae. Et, Visitasti terram, et inebriasti eam. Augustinus de quacunque saturatione boni, vocem hanc intelligit. Verba eius haec sunt: Hoc verbum et pro saturitate solet poni in Scripturis, quam qui diligenter adverterit, multis in locis inveniet. Unde et illud est: Visitasti terram, et inebriasti eam, multiplicasti ditare eam. eo quod in laude benedictionis hoc est positum, et donum Dei commemoratur. apparet, hanc ebrietatem saturitatem significare: Haec ille. Quarto, Inebriari synecdochice pro omni inordinata vita accipitur. 1. Thess. 5. Qui ebrii sunt, noctu ebrii sunt. Quia ebrietas est plurimorum vitiorum causa, ideo eam pro omni genis peccatis ponit. Est porro quaedam obscura phrasis, Addere ebriam sitienti. quam quidam docti hoc modo exponunt: Ut benedicat sibi in corde suo, atque addat ebriam sitienti:

-- 142 --

259/260 Deut. 29. id est, ita adulationibus conatur sopire synteresin, et sibi imponere, ut malum putet ludicrum esse: veluti si quis vehementi siti accensus, sese inebriaret vino, ne amplius tangeretur sensu, cum potius sitim illam restinguere sobrietate et abstinentia deberet. Ego opinor esse interpositam loquutionem nomine Dei aut Moysis, quod talis sit sibi et aliis poenas attracturus, futurum ut innoxius cum sonte puniatur, perinde ac si eodem modo male tractetur sitiens ut ebria. Nam crebro ista phrasis, Colligere cum aliis, pro eodem modo tractari ponitur. ut, Ne colligat animam meam cum inpiis. Posses etiam non incommode sic exponere, quod tales idololatrae ita sibi temere blandiantur, seque ac suas idololatrias comparatione, exemplis ac testimoniis aliquorum piorum doctorum pallient: perinde facientes, ac si ebriosam et impuram mulierem, seu (ut Anna inquit) filiam Belial conferrent cum femina casta et pudica matrona: sicut Eli addebat sitientem Annam ebriae, seu ponebat eam cum filia Belial. Posset denique exponi, ut addat ebriam sitienti. id est, sibi persuadeat; se perinde fore impunitum sicut sobrios ab ista idololatria.

ECCE adverbium demonstrandi, non raro aliquod singulare momentum habet. Excitat enim attentionem, et rem eximiam monstrat. Crebro igitur rem vel novam et mirabilem, vel etiam desiderabilem ac expectatam significat Isaiae 12. Ecce Deus salutis meae. ubi rem admirabilem et exoptatam significat. Sic et Isaiae 7. Ecce virgo concipiet: de re miraculosa ponitur. Sic et illud Matth. 21, de re valde desiderata ac exoptata ponitur: Ecce rex tuus venit tibi mansuetus. Ecce Hebraeis crebro indicat promptitudinem alicuius, parati ad obediendum, et veluti seipsum in alterius obsequium offerentis ac dedentis. Lucae 1. Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Hebr. 10. Ecce adsum, in capite libri de me scriptum est. Isaiae 6. Ecce ego, mitte me. 2. Sam. 15. Si dixerit, non beneplacitum est mihi in te, ecce ego: id est, paratus sum ferre, quae Deus imposuerit mala. Aliquando affirmationem et certitudinem significat. Genes. 1. Ecce dedi vobis omnem herbam. id est, certe, vere. Ibidem 16. Ecce conclusit me Deus, ne pariam. id est, certe. Ibidem 12. Ecce nunc novi, quod mulier pulchro aspectu tu sis. pro, certo scio. Ibidem 17. pro Ismaele audivi te, Ecce benedicam ei. id est, certe benedicam. Ibidem 28. Et ecce ego tecum, et servabo te. id est, certe ero tecum, ac servabo te. Ecce ego ad pugillos, scilicet missurus sum. Ezech. 13. pro, Certo missurus sum. Dan. 4. vertit vetus versio: Peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum, FORSITAN ignoscet Deus delictis tuis. Id solent Pontificii pro sua dubitatione contra nos citare. Verum in Chaldaeo textu (nam Chaldaice ea pars Danielis scripta est) habetur: Ecce felicitas tua prorogabitur. Quod ECCE proculdubio affirmativum est, certitudinemque continet, ut et in praecedentibus exemplis audivimus. Aliquando praesentem rei exhibitionem aut praesentiam monstrat. Gen. 29. Et vidit, et ecce puteus erat. Ibidem: Et fuit mane, et ecce Lea erat. Exodi 32. Vidi populum hunc, et ecce populus durae cervicis est. Sic Deut. 13. Et ecce veritas. Sic contra, addita negatione absentiam rei indicat. Gen. 32. cum reversurus esset Ruben ad cisternam, et ecce non Ioseph in cisterna erat. Aliquando quasi quaedam expletiva et semiociosa particula est: Et ecce ego dedi tecum Acholiab filium Achisamach, etc. pro, ego sane tibi eum adiunxi socium, etc. Exod. 31. Dixi proxime quaedam non contemnenda de hoc ipso adverbio demonstrandi, in quodam libello de Verbis testamenti Christi: inter alia, quod observandum sit primum, quod cum Moyses dicat Exodi 24, Ecce sanguis Sacramenti: Epistola ad Hebraeos illud Ecce per pronomen Hoc verterit, dicens: Hic est sanguis Testamenti: ut eandem plane vim esse oporteat utriusque demonstrativae particulae in verbis foederis: deinde quod illud Ecce quasi integram orationem, aut etiam plenissimum sensum in se contineat. Omnino enim eo adverbio Moyses non propriissime indicat crateres quosdam, sed potius affirmat ibi esse sanguinem victimarum aut foederalem, simulque eius usum exponit. Quasi diceret: Ecce hic sanguis victimarum, â me separatus ac depromptus, in hunc ipsum usum iam in vos spargetur, ut hîc foedus inter vos ac Deum feriatur, idque foedus hac dispersione, aut quasi quadam communicatione sanguinis confirmetur. Attente igitur considerate, tum quid hoc sit, tum quid hoc sanguine agatur: non ociosam enim, sed practicam quandam monstrationem sanguinis significat, ut foedus sancientes auditores et rem ipsam quid sit, et usum eius vera fide agnoscant ac amplectantur. Propterea illud adverbium Ecce, aut pronomen Hic, certitudinem et affirmationem continet, arctissimeque connectit rem monstratam cum sanguine: vel potius ipsum sanguinem directe commonstrat, et praesent adesse affirmat, quasi prorsus nullum praeterea subiectum ibi esset eius propositionis. Recte igitur dicit se monstrare ipsum sanguinem, ac eius usum, coram exhibita: etiamsi simul indicet crateres propositos, in quibus erat ille victimarius et foederalis sanguis: ut in illa tam arcta vocum connexio, ac minime remota, ambigua et errabunda demonstratio, propria dexteri facta, coram digito ostendat, praesensque exhibeat verum foederalem sanguinem, eiusque usum auditoribus exponat. Hoc ad expendendam probandamque certitudinem, ac perspicuitatem tum illorum foederalium verborum, tum etiam sacro sancti Testamenti Christi (cuius verba inde sumpta sunt) observasse apprime utile est, ut sciamus prorsus eandem esse vim sensumque demonstrationis Christi in suo sacrosancto Testamento dicentis, Hic est sanguis meus: quae est Moysis dicentis, Ecce sanguis testamenti, quod mandavit Deus vobiscum. Vide autem praedictum libellum, ubi haeco omnia prolixius aguntur.

ECCLESIA, vox Graeca est, et ab evocando venit. Fuit autem etiam apud Ethnicos Graecos celebre nomen. Habuerunt enim, praesertim Athenis, duplices conventus, Ecclesias et Agoras: ac plerunque nomen Ecclesiae significavit conventum totius populi ordinatum, ac per suos ordines evocatum: contra autem Agora, confusam promiscuamque congregationem. Sumpserunt ergo Apostoli illud melius nomen ad significandam Ecclesiam, ut ostenderent politiam populi Dei esse quidem Democraticam, sed tamen non confusam, verum ordinatam: utque habeat suum regem Christum, et suam Aristocratiam doctorum ac praecipuorum membrorum: quem ordinem aut harmoniam etiam Paulus Roman. 12, et 1. Corinth. 12, ac Ephes. 4. describit. Opinor autem vocem Graecam Ecclesia non solum ob praecedentem causam placuisse Apostolis, sed etiam ex Hebraica consuetudine deductam esse: quia passim in Veteri testamento praedicatio ac institutio hoc verbo קרא cara, clamare significatur. Quem Hebraismum, aut rem potius ipsam, sequutum est Novum testamentum, praedicationem nominando vocationem, καλεῖν . Roman. 8. Quos praedestinavit, eos et vocavit: quos vocavit, eos etiam iustificavit: et saepe alias. Unde Christus dicit Matth. 9. Se non venisse vocaro iustos, sed peccatores ad poenitentiam. Et cap. 20. Multos esse vocatos, sed paucos electos. Ex hoc vocabulo, toties Paulus scribens ad Ecclesias, dicit: Sanctis vocatis, κλητοῖς ἁγίοις . Sic Rom. 11. Sine poenitentia sunt dona et vocatio Dei. Et 1. Cor. 1. Videte vocationem vestram, id

-- 143 --

261/262 est, vestrum coetum a Deo vocatum. Verum de verbo VOCARE dicetur infra suo loco. Nunc quia Ecclesia a verbo voco καλεῖν venit, hoc observetur primum: ideo conversionem hominum vocationem vocari, non tantum quia Deus eos per se suumque verbum quasi clamore vocat: sed etiam, quia sicut herus ex turba famulorum certos aliquos ad aliqua singularia munia evocat (sicut ille inquit: Sosia adesdum, paucis te volo) sic Deus quoque tum totum populum suum vocat ad cultum suum, iuxta illud, Ex Aegypto vocavi filium meum: tum etiam singulos homines ad certas singularesque functiones. sicut Actorum 13 habetur: Separate mihi Barnabam et Paulum ad opus, ad quod vocavi eos. Quoniam autem non tantum vocatur populus Dei ad cultum Dei, sed etiam vocatur ex reliqua turba, aut confusione generis humani: ideo dicitur Ecclesia, quasi dicas evocata divinitus ex reliqua impiorum colluvie ad cultum celebrationemque Dei, et aeternam felicitatem. Porro sicut Ecclesia ab evocando deducitur, ita Paulus eius proprium multum inculcat, estque in definitione omnino inserendum. Sed de Ecclesiae etymo hactenus. Vide et infra verbum VOCO. Usi sunt nonnunquam et LXX nomine Ecclesiae, pro voce Coetus. Varius est autem huius vocis usus, aut etiam rei ipsius distinctio. Nam alias vocatur Ecclesia totus Dei populus, cui etiam ideo adiungitur Universalis aut Catholica: alias singuli coetus Christianorum vocantur Ecclesiae, quibus non raro addi solet vox particularis Ecclesiae, aut etiam circumscriptio a nomine loci sumpta: ut, Ecclesia quae est in Babylone salutat vos. Distinguitur etiam Ecclesia, quod alia sit tantum vere piorum ac electorum, quam Paulus Ephes. 5 dicit esse sine ruga et macula, columnam ac stabilimentum veritatis: qui coetus magis creditur, quam corporeis oculis cernitur. Alias Ecclesia dicitur coetus a Deo per verbum vocatus, hominum veram doctrinam profitentium, et confitentium, et recte Sacramentis utentium, qui cerni quoque potest, et in quo sunt multi vere pii: aliqui tamen etiam hypocritae, sed exterius in doctrina et usu Sacramentorum consentientes. Denique nonnunquam Ecclesia videtur significare tantum ministros Verbi ac Sacramentorum, et aliquos seniores ac intelligentiores: sicuti Chrysostomus interpretatur dictum Christi Matth. 18, Dic Ecclesiae: Si Ecclesiam non audierit, etc. Sed tamen potest exponi de toto coetu unius loci, cum ei quid publice indicatur. Locum Deuter. 23, Eunuchus et manser non intrabit Ecclesiam: aliqui exponunt, non admittetur ad publicas functiones. Caeterum Augustinus praecipit in libro de Doctrina Christiana, ut nobis sint nomina Ecclesiae nota. Adscribemus igitur eius appellationes in Sacris literis usitatas. Ecclesiae nomina sunt haec Columba: Cantic. 5 et 6. Insula: Isaiae 21. Mons Syon: Isaiae 11. Species sive pulchritudo domus: Psal. 68. Specula, Mons domus Domini: Isaiae 2. Domus spiritualis, Sacerdotium sanctum, genus electum, gens sancta, populus qui in lucrum accessit, populus Dei, vivi lapides, sancti: 1. Pet. 2. Cerva vel Caprea: Proverb 3. Generatio quam possedit Deus ab initio: Psalm. 73. Syon: Psalm. 47. Domestici Dei, superstructi super fundamentum Apostolorum, corpus Christi, concives: Ephes. 2. Populus fortis, Civitas gentium robustarum: Isaiae 10 et 25. Urbs fortitudinis Zion: Psal. 2, Isaiae 26. Ablactata a lacte: Isaiae 8. Avulsa ab ubere, filia Zion: Zachariae 9. Isa. 28. Deserta: Isaiae 35. Docti a Domino: eiusdem 45. Omne semen verum, Vinea electa. Deserti, invii et solitudinis nomine intelligit Isaias cap. 34, Ecclesiam Christi: et Per ipsem a et Catharma Paulus. Domus Israel: Hieremiae 2. Formosa, speciosa: Cantic. 2. Sponsa, amica, soror, hortor conclusus, torus signatus: Cantic. 4 Immaculata, sine macula: Cantic. 5, Sine ruga: Ephes. 2. Suavis, decora, perfecta, electa, beatissima, Aurora, Luna, Sol: Cantic 6. Concilium iustorum: Psal. 110. Participatio timentium Deum: Psalmo 18. Hierusalem nova: Psalmo 64, Isaiae 32. Mons sanctitatis: Isaiae 56, Psalmo 2. Civitas regis magni, Domus ac templum Dei: Isaiae 2. Multitudo credentium: Actorum 4. Semen Abrahae: Actorum 3. Vinea Domini Sabaoth: Psal. 79, Isaiae 5. Regina, Vinea electa: Psalmo 44. Vinea Domini exercituum, Germen delectabile: Isaiae 5. Filii Dei, nati ex Deo: Iohannis 1. Filii lucis: Lucae 16 Fideles terrae: Psalmo 86. Civitas Dei: Psalmo 110. Lapides vivi: 1. Petri 2. Promissionis filii: Galat. 3. Ecclesia sanctorum: Psalmo 88. Domus Dei, Atrium Dei: Psalmo 133. Solium David, et regnum eius: Isaiae 9. Populus habitator Zion: Isaiae 10. Peculium ac haereditas Domini, regnum, lex ipsa in Domino: 1. Thess. 5. Ephes. 5. Templum Spiritus sancti, Terra sancturaii, Horreum, Candelabrum, Iuda et Hierusalem, Regnum Dei, regnum Christi, caelorum. ut Psalmo 88, Et erit testis fidelis in caelo: id est, in Ecclesia sanctorum. Populum pauperem, 3 Soph. vocat. Domus eburnea: Psalmo 45, ob fidei candorem et castitatem. His plura edocebit pius usus Bibliorum.

¶ Cum autem disceptatur, quae nam sit vera Ecclesia, et quis sit in Ecclesia, aut extra Ecclesiam, agitur de coetu Deo accepto ac dilecto: cuius qui membra non sunt, salvari nequeunt. Eum autem coetum alii aliter definiunt, dum variae sectae verus Dei populus esse volunt. Romanus Pontifex contendit eum esse coetum, qui se pro summo capite agnoscit ac veneratur. Sed Christus dirimens hanc litem, definit Ecclesiam hoc modo, Oves meae vocem meam audiunt: seu, Audientes vocem meam, sunt meae oves, atque adeo mea mater et fratres. Sic idem Dominus pollicetur, se et patrem suum cum illo habitaturum, qui sermonem eius custodierit. Est igitur Ecclesia, grex aut familia Dei, is coetus, qui a Deo vocatus, audit verbum eius, ac fideliter purum retinet: in quo et rectus usus Sacramentorum comprehenditur. Verum adscribam etiam alterius cuiusdam de voce Ecclesiae nomenclaturam, ut diversarum tractationum collatione tanto melius res tota illustretur. Vocabuli Ecclesiae, frequens usus est in Actis Apostolorum: ut Actorum nono, Ecclesiam per totam Iudaeam. Actorum duodecimo: Affligeret quosdam de Ecclesia. Actorum decimo quarto: Per singulas Ecclesias Actorum decimosexto: Ecclesiae confirmabantur fide. et alibi passim in Actis, et in Epistolis Pauli omnibus, Ecclesiae nomen aliquoties extat. In 1. Petri 5 semel legitur, Salutat vos Ecclesia quae est in Babylone. In posteriore Petri non habetur, quemadmodum et in duabus prioribus Epistolis Iohannis ea non extat: at in tertia ter legitur: Testimonium reddiderunt, etc. in conspectu Ecclesiae: item, Scripsi Ecclesiae: Et rursus, Eiicit eos ex Ecclesia seu congregatione. Et in Apocalypsi saepius reperitur, praesertim 1. 2 et 3. cap. Hac voce etiam autor Epistolae Iacobi, et ad Hebraeos, utuntur. Iacobi quinto, Presbyteros Ecclesiae. Hebraeorum decimo, Ecclesia primitivorum in caelis. Significat autem ipsum vocabulum, coetum seu congregationem electam et praestantem. Usurpatur autem interdum absolute, sine aliquo adiuncto. 1. Cor. 14. In omnibus Ecclesiis doceo. 2. Corinth. 11. Alias Ecclesias expectavi. Galatis primo: Ignotus facie Ecclesiae. 1. ad Timotheum quinto. Ut non gravetur Ecclesia. Interdum vero Epitheta adiiciuntur, sive a causa efficiente Ecclesiae sumpta: ut sunt, Ecclesia Dei, Actorum secundo, Ad regendam Ecclesiam Dei, 1. Corinth. 11 et 15. Persequutus sum Ecclesiam Dei, ad Galatas primo, Philippenses tertio. 1. Thessalonic. 2, Imitatores facti

-- 144 --

263/264 estis Ecclesiarum Dei. 1. Timoth. 3, Ecclesia Dei. Interdum vero a loco: ut, Ecclesia quae in Babylone est, 1 Petri 5. Septem Ecclesiis quae sunt in Asia, Apoc. 1. Scribe angelo ecclesiae Ephesinae, ecclesiae Pergamensis, ecclesiae Thyatirensis: Apoc. 2. Ecclesiae quae Sardis, ecclesiae Philadelphiensis, Apoc. 3. Ecclesiae Dei quae Corinthi est, 2. Cor. 2. Ecclesiis Galatiae, Gal. 1. In Laodicensium ecclesia recitetur, Coloss. 4. Ecclesiae Thessalonicensium, 1. Thess. 1. Ecclesiae quae domi tuae est, ad Philemonem. Ecclesia per totam Iudaeam, Act. 9. ¶ Extant etiam in scriptis Apostolorum plures appellationes Ecclesiae, quales sunt: Credentes, Act. 2. Multitudo credentium, Act. 4. et 5. Multitudo discipulorum, Act. 6. Discipuli, Act. 6. Numerus discipulorum multiplicabatur, Act. 9. Accipientes eum discipuli. Et rursus: Saulus tentabat se adiungere discipulis, et omnes timebant eum, non credentes quod esset discipulus. Christiani, Act. 11: Docerent turbam multam, et discipuli cognominarentur primum Antiochiae Christiani. [1. Pet. 5.] Si affligitur aliquis, ut Christianus. Grex Christi: Act. 20, Attendite vobis et cuncto gregi. Item, Non parcentes gregi. 1. Pet. 5, Pascite qui in vobis est gregem Dei. Domus spiritualis, sacerdotium sanctum, genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus qui in lucem accessit, populus Dei, advenae et peregrini, oves conversae ad pastorem animarum: 1. Pet. 2. Clerus: 1. Pet. 5. videtur enim ea vox hoc loco totam Ecclesiam significare. inquit enim: Neque ceu dominium exercentes adversus cleros, sed sic ut sitis exemplaria gregis. Sortiti fidem preciosam: 2. Pet. 1. Nati ex Deo: 1 Iohan. 3. 4. 5. Filii Dei: 1. Iohan. 5: Rom. 8. 9. Filii Dei viventis: Gal. 4. Filii promissionis et liberae: Gal. 4. Filii Abrahae: Rom. 4. Filii Dei et lucis: 1. Thess. 5. Reges et sacerdotes Dei: Apoc. 1. et 5 Sanctificati: Act. 20, Hebr. 10. Et Iudas: His qui in Deo patre sanctificati sunt, quique in IESU Christo servati sunt vocatis. Sancti: 2. Pet. 1. Sancti homines: Apoc. 19, Iustificationes sanctorum. Rom. 8, Postulat pro sanctis. 1 Corinth. 7, Sancti de hoc mundo iudicabunt. 2. Corinth. 1, Una cum omnibus sanctis qui sunt in tota Achaia. Ephes. 3, Mihi omnium sanctorum minimo. Ephes. 5, Sicut decet sanctos. 2. Thess. 1. Cum venerit, ut glorificetur in sanctis. Dilecti, vocati et electi: 2. Petr. 1. Dilectis iuxta praefinitionem Dei. Rom. 1: Omnibus qui estis Romae, dilectis Dei, vocatis sanctis. Roman. 8: Quis tentabit crimina adversus electos Dei? Rom. 9: Eam quae dilecta non erat, vocabo dilectam. 1. Corinth. 1. Sanctificatis per Christum IESUM, vocatis sanctis. Hebr. 9. Qui vocati sunt. Apoc. 19. Beati qui ad coenam nuptiarum agni vocati sunt. Coloss. 3: Induite vos sicut electi. 2. Timoth. 1. Suffero propter electos. Apoc. 1 et 17. Rex regum, et qui cum illo sunt vocati et electi, et fideles. Cohaeredes gratiae: 1. Pet. 3. Haeredes Dei, et cohaeredes Christi: Rom. 8, Gal. 4. Fideles: 1. Corinth. 7. 2. Corinth. 6. 1. Timoth. 5. 6. Iusti: 1. Petri 4. 1.Timoth 1. 1. Iohan. 2. Templum Dei et Spiritus sancti: 1. Corinth. 3. 6. 2. Corinth. 6. Ephes. 2. Crescite in templum sanctum Domino, in quo et vos coaedificamini in tabernaculum Dei. Domus Dei: 1. Pet. 4. Iudicium a domo Domini incipit. 1. Timoth 3. Quomodo oporteat te versari in domo Dei, quae est Ecclesia Dei viventis, columna et stabilimentum veritatis. Corpus Christi: Ephes. 1, Dedit ipsum caput Ecclesiae, quae est corpus eius. Ephes. 4, Christus est caput Ecclesiae, et ipse dat salutem corpori. Coloss. 1. Pro corpore ipsius, quod est Ecclesia. Hierusalem. Gal. 4. Quae sursum est Hierusalem, libera est. Hebr. 12. Accessistis ad montem Syon, et ad civitatem Dei Hierusalem caelestem, et ad innumerabilium angelorum coetum, etc. Apoc. 21, Vidi civitatem sanctam Hierusalem. Uxor agni: Apocal. 19. Venerunt nuptiae agni, et uxor eius praeparavit se. Sponsa Christi: Ephes. 5. et Apoc. 22. Sponsus et sponsa dicunt, Veni: et qui audit, dicat, Veni.

EDERE et BIBERE, pro voluptuariam vitam agere, ponit Christus, cum extremorum temporum luxum notat Luc. 17. Quod genus loquutionis etiam Latinis et Graecis est usitatum. Edere et Bibere. Apoc. 7, est, feliciter vivere. Edere et bibere carnem et sanguinem Christi, Iohan. 6, est fide frui merito Christi, passione carnis ac sanguinis ipsius acquisito. Edere panem cum aliquo, est ius intimae familiaritatis et amicitiae ipsius habere, Psal. 40. Edere panem in regno caelorum, est aeterna felicitate perfrui, Luc. 22. Edere stercora sua, et Bibere urinam, Isaiae 36, significat extremam et tristissimam obsidionem famemque perpeti. Edere de ligno vitae, pro, aeterna beatitudine perfrui, Apoc. 2. Vide COMEDERE, et infra MANDUCARE. Edere, aut comedere in conspectu gloriae Dei, Deut. 12, est coram arca epulari, et absumere vel sacrificia oblata Deo, vel aliquam partem primitiarum ac decimarum: quod mandato Dei faciebant, ut testarentur se ea ipsa a Deo accepisse.

EFFUNDERE, sumpta metaphora ab aquae effusione, copiam quandam significat: et alias in malam, alias etiam in bonam partem accipitur. In malam, ut Psal. 107. Effusus est contemptus super principes. Sic Psal. 78: Effunde iram tuam super gentes, quae non noverunt nomen tuum. Ezech. 9: Effundes furorem tuum super Hierusalem. Sic Ezech. 20: Furore effuso regnabo super vos. id est, gravissime vos affligendo. Contra non raro etiam in bonam partem accipitur. ut Ioel. 2 Act. 2: Effundam de Spiritu meo super omnem carnem Sic, Effusa est gratia in labiis tuis Psalmo 45 Effusa ei charitas Dei in cordibus nostris: Rom. 5. Effundere animam, aliquando est deficere in omnibus viribus: ut Io. 30 habetur. Sic Psal. 141. In te speravi ne effundas animam meam. Aliquando etiam, idque crebro, effundere animam et cor significat, omnes animi dolores, angustias, sollicitudines et vota indicare alicui, ut supra in ANIMA et COR dictum est. Sic igitur, Psal. 42. et 62 iubet coram Deo effundere corda, ut scilicet ab eo consilio, auxilium et consolationem petamus. Sic et lib. 1. Sam. cap. 1, dicit mater Samuelis: Effudi animam meam in conspectu Domini. Quam phrasin mox in sequenti capite exponit, inquiens: Pro multitudine meditationis meae, et indignationis meae, loquuta sum. Effundere gressus, est collabi, Psalm. 73: ubi queritur David, se pene esse scandalizatum, et a vera pietate abductum, impiorum felicitate. Sic Psalm. 22: Sicut aqua effusus sum: id est, sicut aqua effusa in omnes partes dispergitur, et dilabitur, ac perit: sic ego quoque, non valentibus nervis regere corpus ac continere membra, corrui. Effusione aquarum, libro 2. Samuel. capite 22, pro exundationibus accipitur: quia tales inundationes veniunt ex largioribus effusionibus a caelo, aut subterraneis cataractis profluentibus.

EGO. Aliquando postponitur mandatis haec loquutio, Ego Dominus exercituum: ut Levit. 18. et 19. 22. ut sit veluti confirmatio praecedentis mandati: et plaerunque subintelligitur verbum, Praecipio haec. Usitatissimum alioqui Sacris literis est, ut cum aliquis incipi in prima persona loqui, mox quasi deserto pronomine primae personae, commuter orationem in aliam formam: ut alibi in Repetitionibus prolixius dixi. Sic Psal. 41: Et ego in perfectione aut sinceritate mea sustentisti me. Sic Gen. 24: Ego in via deduxit me. Isa. 45. Ego manus meae tetenderunt caelos. Ego cum corde meo aedificare Domino domum. 1. Par. 22 et 28, scilicet, fuit. Illud Ego initiale, ociosum negligitur. Sic autem inceperat orationem ac si esset dicturus, Ego cogitavi aedificare domum Domino. Sic et Psal. 73, Et ego, pene declinaverunt pedes mei. Ibidem: Et ego, accessio ad Deum

-- 145 --

265/266 bona est mihi. Psalmo 69. Et ego oratio mea fuit ad te. Ezech. 9. Et ego, non parcet oculus meus. Ego, ecce pactum meum tecum: Gen. 17, est mutatio inchoatae orationis in aliam formam. Et ego homines numeri: Gen. 34. pro, nos vero pauci sumus. Alioqui istud pronomen aliquando singularem emphasin habet, indicans eximiam personam, et certitudinem rerum, aut actionum: ut, Ego dixi, ego faciam, ego feram. Ego, et non alius praeter me: Isa. 41 et 45. Plura ac illustria exempla ibi habentur. Nonnunquam quoque reduplicatur istud pronomen initio. ut Gen. 6: Et ego, ecce ego, adduco diluvium super terram. Ezech. 5: Et ecce ego ad te etiam ego, et faciam iudicia mea in medio tui. Sic Gen. 37. Puer non est, et ego quo? Ego ibo? In affectibus irae, minarum, ac lamentationum istae reduplicationes fieri solent. Ego oratio: Psal. 109. id est, ego orabam. Psal. 112, Ego pax: idest, paci studebam.

EGREDI et INGREDI est versari, et negocia necessaria expedire. Sic Psal. 23 dicit: Dominus custodiat introitum tuum, et exitum tuum, id est, omnes tuos conatus. 1. Sam. 18. Egrediebatur autem David ad omnia, ad quae mittebat eum Saul, et prudenter se gerebat. Ibidem: Et egrediebatur et ingrediebatur ante populum, pro, educebat populum ad bellum, et reducebat. Egredi et regredi ante alios, est ducis aut gubernatoris opera defungi: sumpta metaphora a re pecuaria, ubi pastor solet antecedere oves. Quae loquutio et res Num. 27. prolixe exponitur. Nam ibi Moyses dicit, Praeficiat Dominus virum, qui egrediatur ante eos, et qui ingrediatur ante eos, qui educat eos, et qui introducat eos: ne fit congregatio Domini velut oves, quae nullum habent pastorem. Sic idem dicit Deuter. 31. Non possum ultra egredi et ingredi. pro, gubernatoris officio defungi. Sic Salomon orat 2. Par. 1. Sapientiam da mihi, ut egrediar coram tuo populo, et ingrediar. id est, omnia recte gubernem ac administrem. Sic idem 1. Reg. 3. Ego vero puer parvus sum, nescio egredi et ingredi. pro, nescio quomodo me in tanti regni administratione gerere debeam. Sic 1 Sam. 8. Rex egredietur ante nos, pugnabitque bella nostra. Sic Psal. 144. Et non egrederis cum exercitibus nostris. id est, non iuvas, non regis, non facis nos vincere. Sic et Psal 60. Non ne tu qui proieceras nos, et non egrediebaris cum exercitib. nostris, quia Deus est dux et gubernator populi sui. Egrediens ad bellum: pro, spiritus ad militiam, Num. 1: ubi actio pro potentia ponitur. Quod egredietur ex ore vestro, facietis. id est, quod promiferitis aut voveritis: Deut. 23. Egressionem labiorum tuorum custodies. Sic Hier. 44. Omne quod egredietur exore nostro faciemus. Non egrediatur durum de ore vestro: 1. Sam. 2. pro, ne loquamini superba. Sic Danielis 2 Legem egredi ex ore regis. Egredi de alicuius potestate: pro, liberari ab ea. 2. Reg. 13. Et dedit Dominus Israeli liberatorem, et egressi sunt de potestate Aram aut Syrorum. Egredi furorem a facie Domini: Numer. 16. Ignis egressus est a Domino. pro, iam coepit saevire Dominus in populum suum. Allusio quaedam est ad morem regum, a quibus exeunt mandata accipientes, ad puniendos aut liberandos aliquos. Egredi impietatem ab impio, 1. Sam. 24, vetus proverbium fuisse Scriptura affirmat. Verba idem sonare videntur, quod, mala arbor malos fructus proferet, aut de malo thesauro. Sed aliqui intelligunt, quod impii sibimet exitium accersant, suove se gladio iugulent. Egredi iudicium. Habacuci. Non egredietur in seculum iudicium. id est, non pronunciabitur, non fiet exequutio aliqua in eo: Videtur dicere, quod Deus non puniet. ingrediens et ingrediens: id est, qui intrant et exeunt ex civitate. 1. Regum 14. Ne permitteret egredientem et ingredientem ad Assa regem Iuda. id est, obsideret omnes vias. Egredi de malo in malum: Hier. 9, id est, ex alio scelere in aliud prolabi. Sic ex fide in fidem, Rom. 1. et Psal. 68. De victoria in victoriam exibunt. Egredi, pro habere originem. 1. Par. 2. Ab istis egressi sunt Saratheus et Estaoliteus. Sic, Egredi de alicuius foemore, utero aut lumbis. Egressus vitae ex corde. Prover. 14. Prae omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso sunt egressus vitae. id est, cordis bona malave consilia et conatus sunt causa bonorum ac poenarum. Qui ex ea urbe egrediuntur: Isaias. pro, incolae eius. Egredi alicuius oculos prae pinguedine, de nimia superbia ac opulentia: Psal. 37. Egredi alicuius cor: id est, prae nimia admiratione attonitum fieri. Gen. 42. Egredi ac ingredi ad verbum sacerdotis: Num. 23. pro, Rempublicam religionemque domi et foris administrare, secundum praescriptum Dei a sacerdote indicatum.

ELEVARE, pro superbire: 2. Par. 25. Tunc elevavit te cor tuum, ad magnificandum: quae phrasis et Latinis est usitata. ut cum dicimus, Elato animo. Aliquando Elevare cor alicuius, etiam in bonam partem accipitur, de pia magnanimitate: ut 2. Par. 17, de Iosaphat legitur. Aliquando significat liberare: veluti si aliquem in praealtum munitumque locum attolleres, ne a quoquam adiri posset, neve cuiusquam iniuriae obnoxius esset. Psal. 20. Exaudiat te Dominus in die angustiae, elevet te nomen Dei Iacob. Elevare se ad habitandum, Psal. 113. pro, in praealtis locis, aut sublimi loco habitare. Elevare animam suam ad aliquid, supra in voce ANIMA exposui. Significat autem, ex animo desiderare, ac expectare. Deut. 24. Et ad mercedem illam elevat animam suam: id est, cupide expectat. Sic et Ezech. 24. Tollam ab eis elevationem animae ipsorum. id est, quod praecipue desiderant, et quo se consolantur. Pro quo ibidem dicit Desiderium oculorum. Vicinum est, cum pro oratione ponitur. Ad te levavi animam meam: scilicet, tanquam meum unicum praesidium. Elevare, et Levatio, sunt nonnunquam propriae voces sacrificiorum: quia quae offerebant Deo, in altum elevabant. Num. 15. 16. Hinc armus elevationis, Exodi 29. Dedi tibi custodiam elevationum mearum, Num. 18. Levare alicuius faciem, est idem quod alii solent vertere, Accipere faciem, aut personam: ut Deut. 28. Gentem quae non levabit aut accipiet faciem senis: id est, non reverebitur aut curabit. unde, Elevatus facie, Esa. 3: Auferam quinquagenarium, aut elevantem faciem: pro, reverendum aut venerandum virum, cuius ipsa facies plena dignitate, et quasi quadam maiestate est. Levare manum, significat iurare: quia tali gestu solebant iurantes uti Deut. 22. Psal. 106. Elevare peccatum super fratrem, Levitici 19. pro, eum accusare de aliquo crimine, eumve infamare. Elevatio Misgab, pro locis eminentibus ac munitis: Isaiae 33. Munitiones rupium elevatio eius. pro, asylum aut profugium eius. Hinc per metaphoram saepe Deus dicitur nostra elevatio, petra et locus munitus. Elevatio mea Deus, Psal. 18. Sic Psalm. 59. Fuisti elevatio mihi, et refugium in die angustiae. et saepissime alias.

ELIGERE, verbum notae significationis: sed ponitur nonnunquam per catachresin, pro delectari. ut Isaiae 58. An tale est ieiunium, quod elegi? id est, quod probo, quo delector. Electus, et Electi, nonnunquam significat praestantes, eximios: sicut etiam ob florem et vigorem aetatis iuvenes apud Hebraeos בחורים Bachurim, id est, electi vocantur. Qua ratione aliqui exponunt illud: Multi sunt vocati, pauci vero electi. id est, eximii ac vere probi Christiani: Sed crebro, praesertim in Novo testamento, ii dicuntur Electi, quos sibi Deus singulari quodam consilio in Christo delegit, nunquam repudiandos, sed certo in vitam aeternam transferendos. Rom 8. Quos praescivit, eos et elegit: quos elegit, eos et vocavit. Ibidem: Electis omnia cooperantur in bonum. Petrus inquit: Studete facere firmam vestram vocationem et electionem. id est, pia vita apud omnes

-- 146 --

267/268 obsignate et confirmate, vos vere a Deo vocatos et electos. Prior quidem est ordine electio, quam vocatio: sed hic postponitur, tanquam quiddam maius, efficacius, ac nobilius. Electio alicuius rei: pro electa et praestante in suo genere ponitur, ut alibi dixi: ut, Electio sepulchrorum, pro electis sepulchris, Gen. 23. Electio Principum Pharaonis, Exodi 15. pro electis, praecipuis, summis. Electio votorum, Deut. 12. pro, electis votis. Electio vallium: Esaiae 22, Electio vallium tuarum repletae sunt curru. pro, praecipuae valles. Populus electionum non consistet. Dan. 1. pro, selecti ac optimi milites.

ELEEMOSYNA, Graecum vocabulum, proprie significat misericordiam: sed per catachresin aut metalepsin crebro significat ipsa gratuita, ac ex misericordia profecta beneficia: in quo usu aut abusu vox haec crebro in Novo testamento posita reperitur. Loca notiora sunt, quam ut ea citari sit necesse. Sic et vox Hebraea חסד Chesod utrumque significat, tum animi promptitudinem in benefaciendo, tum etiam ipsa gratuita beneficia miseris egentibusque praestita. De quo vide infra in MISERICORDIA. Aliquid obscuritatis parit locus Lucae 11. Quod superest, date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Quo adversarii foede abutuntur, volentes inde suam operum iustitiam, atque adeo etiam satisfactionem statuere: quasi per eleemosynam impii Pharisaei omnia sua peccata expiare potuissent, et nos nunc queamus. Nam (ut alia loca omittam) in Decretis de poen. dist. 1. ita hunc locum ex Chrysostomo exponunt: Medicamentum fortius, quod maxime operatur in poenitentia, hoc est eleemosyna. Sicut in praeceptis medicinae, medicamentum quidem herbas multas recipit, unam autem dominantissimam: sic et in poenitentia, dominantior ista herba et potentior est, et universum ipsa efficit. Audi enim quid dicat Scriptura divina: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis, etc. Quare ut hoc quoque telum de manibus istorum spiritualium latronum, quo adeo nefarie in conscientias pusillorum Christi grassantur, extorqueamus: primum sciamus, locum hunc in Graeco textu sic legi: Quin potius quae intus sunt date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Quem locum ut tanto rectius intelligamus, prius rem ipsam nonnihil declaraturi, dicemus de illo ad Titum 1. Omnia sunt munda mundis. Omnia, inquit Apostolus, sunt munda mundis: sed impuris et infidelibus nihil est mundum, sed polluta est eorum mens et conscientia. De cuius loci ultimis verbis, nempe de polluta mente et conscientia, postea in voce MENS agetur. Nunc de prioribus disseram. Praecipitur itaque, negligendas esse nugas et praeceptiunculas incredulorum Iudaeorum, garrientium de rerum externarum mundicie aut immundicie et similibus, quia vera mundicies consistat in purificatione cordis ac conscientiae, per imputationem et infusionem iustitiae mundatae. Talibus enim omnia externa esse libera et licita, ut qui verbo, fide ac precatione omnia sanctificent: imo quibus etiam ipse diabolus, infernus ac mors, in bonum, Deo ita mirabiliter omnia ordinante, cooperentur. Sed impiis et incredulis esse immundum cor ac conscientiam, quae sunt primaria: eoque etiam omnia externa eis verti in exitium. Eadem vero prorsus res ac doctrina tractatur Lucae undecimo, cum inquit Dominus: Veruntamen date quae intus sunt eleemosynam, et omnia sunt munda vobis. Nam plane nullum dubium est vel mediocriter textum expendenti, non agi ibi de precio expiationis peccatorum: sed de mundatione rerum externarum, quod Iudaei illis licite ac pure ut mundis uti possent, nec ab illis fierent immundi ac polluti. Nam occasio quoque illius disceptationis oritur ex manuum lotione, â Christo omissa. Pharisaei igitur putabant, istum licitum rerum usum effici posse accurata lotione poculorum et patinarum: sed Christus eis aliam meliorem rationem commonstrat. Sensus ergo est, quasi diceret Dominus: Vos Pharisaei putatis res externas esse immundas, et illas vos contaminare posse, eoque illas tam diligenter lavatis, ut vobis mundae sanctaeque fiant Verum scitote, intus in infimo pectore latêre veram immundiciem, non in istis externis. Nam intima cordis vestri plena sunt rapina et scelere, seu pessimis affectibus ac cupiditatibus contra Deum ac proximum. Audite ergo meum consilium: si mundi ac puri esse vultis coram Deo, convertite primum intima cordis vestri in contrarium, ut sicut antea fuerunt mera rapina et scelus, ita nunc vicissim sint eleemosyna ac benignitas. Sic vobis omnia ista externa ultro erunt munda, sine istis ritibus lotionum et sanctificationum. Quod autem haec sit vera huius loci sententia, apparet ex praecedentibus ac sequentibus, in quibus utrobique externa sanctitas vituperatur, et contra interna flagitatur. Nam haec in convivio dicta, videntur esse appendix quaedam eorum quae proxime ante invitationem praecesserant: ubi requisivit Christus a Iudaeis, ut lumen eorum internum sit mundum ac lucidum, sic fore etiam corpus et alia externa munda. Nam quasi de medio illius sermonis fuit, teste Evangelista, in convivim abductus. Correspondent quoque optime haec de interna eleemosyna aut benignitate dicta, illis proximis praecedentibus de interna cordis eorum rapina et malitia. Vult enim Dominus illorum rapax cor mutari, fierique beneficum et benignum, piuḿ ve: ut videlicet tollatur id quod in eis reprehenderat, et ponatur eius contrarium. Nec est quod quis dicat aut cogitet, videri duram loquutionem, Dare interna corde Eleemosynam: sieut dura non est, quod Dominus ait, Eorum cor esse plenum rapina: cum nec raptae, nec in eleemosynam datae ros, in corde existant, sed tantum ipse affectus dandi aut rapiendi. Usitatissimus enim Hebraismus est, ponere abstractum pro concreto. Sic et illud Terentianum videri queat, Tu quicquid es, mera sapientia es. id est, sapientissimus: Ubi perinde sapientia pro sapienti animo, sicut hic rapina pro rapaci, et misericordia pro misericordi animo ponitur. Expendatur etiam, quod vox Graeca eleemosyna omnino ponatur valde crebro pro Hebraea חסד , benignitas, beneficentia, quae non tantum ipsum donum egenti datum, sed et internam misericordiam ac benignitatem, atque adei totam pietatem persaepe significat: sicut et Chasid idem plane est quod pius ac sanctus, ut recte possis vertere, Date interna vestra, seu cor ipsum, benignitatem aut pietatem, seu efficite benignum ac pium ex rapaci. Omnino haec praeceptio, Date igitur, respicit ad praecedentem reprehensionem: et dare benignitatem, alludit ad illud, Plenum rapina. Eôdem facit, quod etiam mox in sequentibus Christus vilipensa eorum externa decimatione mentae, rutae et olerum, flagitat iudicium et charitatem Dei: id est, veram ac internam pietatem. Et porro, quod eos comparat monumentis foris dealbatis, intus autem plenis sordium. Hunc sensum etiam res ipsa poscit, sicut prius ex Tito dixi, quod mundis sint omnia munda, sanctificata ac pura: eoque inde oporteat externarum rerum puritatem ac mundiciem requirere. Nam ut maxime de dissent eleemosynas, ut certe dabant: non tamen propterea vel ipsi essent mundi, vel omnia eis essent munda: sed purificato corde ac conscientia, seu iustificata persona, etiam ista externa mundantur ac sanctificantur homini. Praeterea aliae interpretationes non sunt fidei analogae, quae putant dici, id quod est in poculis et patinis rapinam esse, et de eo dandam esse eleemosynam, ut ea expientur peccata, et Deus placetur. Non enim vult Deus sacrificium

-- 147 --

269/270 de rapina, sed abominatur. Nec est quod quis hunc locum ex Matthaei vigesimotertio exponere velit, et intelligere de iis in eleemosynam dandis, quae erant in poculis. Nam illa concio fuit ab hac multum diversa, et facta est coram multitudine: haec vero, in convivio. Praeterea haec in multis verbis ac sententiis ab illa differt. Illud quoque negari, non potest hoc τὰ ἐνόντα , quae intus sunt, respicere ad illud praecedens, τὸ δὲ έσωθεν ὑμῶν , quod intra vos est, seu pars vestri interna (id est, cor ac conscientia) est rapina. Item, quod dixerat Dominus: Qui facit externa, fecit et interna, scilicet hominis. Consideretur et verbum Dare, quod saepe apud Hebraeos significat non simpliciter dare, aut largiri aliquid: sed invertere, aut convertere, aut immutare, seu efficere ut hoc sit illud, aut tale. Hierem. 9. Dabo Hierusalem in acervos, aut habitaculum draconum, et civitates Iuda dabo desolationem absque habitatore. id est, convertam Hierosolymam in solitudinem. Sic Oseae 11: Dabo te, Israel, sicut Adamam: id est, convertam te in similem speciem aut statum, efficiam ut sis talis. Sic igitur et hoc loco, DARE rapax cor eleemosynam, misericordiam, aut pietatem, significat, commutare aut convertere ex tali in diversum. Hoc idem verbum Dandi perinde etiam libro primo Samuelis, capite primo accipitur: Ne des famulam tuam coram filia Belial, id est, ne iudicio ac opinione me in talem commutes, aut pro tali habeas ac censeas. Hic rationalem aut cogitationis mutationem significat, alibi realem. Eodem modo accipitur saepissime synonymum huius verbi Pono. Verum de verbo DO, et hoc Scripturae loco, aliquid supra dixi. Videmus igitur, etiam ipsa verba optime hunc sensum ferre et exponere posse. Sensus enim est: Simulatis vos valde sollicitos esse de mundicie, purificatione et sanctitate, eoque externas res et corpus diligentissime purificatis: Verum scitote, veram ac Deo acceptam puritatem, et etiam contrariam impuritatem, consistere in cordis mundicie ac immundicie, non in rerum externarum: quasi, modo quis cor vere mundum haberet, omnia externa illi essent munda. Cum igitur vos cor immundissimum avaricia et rapacitate habeatis, convertite illud rapax cor in benignum, beneficum, ac vere pium: sic reliqua omnia ultro munda fient vobis. Alioqui dum vos intus immundi estis, omnia vobis sunt eruntque immunda. Sic eos Christus veram mundiciem ex ipso primario fonte quaerere ac petere iubet: et damnatillam superstitiosam externarum rerum purificationem, et quasi quandam culicum colationem.

ELEMENTUM vox in Sacris literis, praesertim in Novo testamento, raro significat ista quatuor Physica elementa, Terram, aquam, aerem et ignem, ut in Epistola 1. Petr. cap. 3: sed saepius significat prima rudimenta religionis, et praesertim illa externarum caeremoniarum, quibus Iudaei veluti pueri quidam in prima legis paedagogia imbuebantur: ut sunt observationes temporum, locorum, vestium, ciborum, sacrificiorum, rituum et caeremoniarum, ut abunde indicat Paulus Galat. 4. Ab hac enim puerili paedagogia et servitute per Christum liberati, et ad veram solidamque pietatem apertae lucis et cognitionis Dei vocati, denuo volebant, a pseudoapostolis seducti, ad illas veteres umbras ac caeremonias relabi. Vocat autem egena elementa, quod ea non afferebant gratiam, Spiritum sanctum, consolationem, pacem cordis, aut ulla vera bona, quae per solum Evangelium et Christum contingebant. A tali deceptione et impostoribus ut sibi omnes caveant, etiam Coloss. 2. monet Apostolus. Dubium autem est, unde veniat haec significatio vocis: num a Physicis elementis, quod illae caeremoniae tantum in externis ac terrenis, magnaque ex parte ex elementis constantibus, occupabantur: an vero a primis rudimentis, quae etiam Elementa vocantur. nam Paulus dicit Galatis 4, illas externas caeremonias fuisse velut quandam paedagogiam ad Christum. Ab utra demum origine hanc vocem deduxeris, utilem explicandae huic rei ac sententiae occasionem suppeditabit.

EL, ELOA, et ELOIM, a virtute ac robore nomen Dei sumitur. Aliquando tamen, praesertim Eloim, etiam hominibus tribuitur. ut habet Psalmus: Ego dixi, Dii estis, et omnes filii excelsi. Et Christus citat Scripturam, nominantem ministros Dei, deos. Verum de huius vocis, et aliquatenus etiam rei ratione, et quomodo suo plurativo numero mysterium Triados denotet, vide supra in DEUS.

ELONGARE verbum aliquot obscuras phrases habet: ut, Elongare se a Deo, Psal. 73. Qui elongant se a te, peribunt. Succidis omnem fornicantem abste. Exponit posterioribus priora. Sic Isa. 59. Ore suo appropinquant mihi, cor autem eorum procul est a me. Elongari, pro abire in captivitatem. Oseae 8. Vitulus tuus fecit te elongari, Ezech. 7. Dedi Hierusalem in elongationem. Sic et Deus dicitur elongare se a nobis, cum nobis non opitulatur. Psal. 38. Deus ne elonges te a me. Psalm. 22. Deus mi, quare elongatus es a me? Sic elongare ab aliquo benedictionem, Psal. 109. Elongare animam alicuius a pace: Thren. 3. Elongari filios alicuius a salute, Iob 5. Elongare dicitur furorem Deus, Isaiae 48, pro, differre poenas, propter nomen suum. Elongari a verbo mendacii, Exod. 23. pro, fugere ac vitare omne mendacium.

ELOQUIUM dicitur in Sacris literis saepe de piorum precatione, aut gratiarumactione erga Deum. Effundo eloquium meum in conspectu eius: Psal. 142. Sic ponere ad Deum eloquium, Iob 5. Dei verbum crebro hac eadem voce notatur. Sic eloquia Dei dicuntur munda, et purgata instar argenti puri, Psal. 12. 18. 105. Eloqui peritus, Isa. 3. pro eloquente.

ENCAENIA, quasi renovationes dicas, aut instaurationes. Fuit solennis quaedam festivitas, quam Iudaei die 25 Novembris observarunt. Significat autem vocabulum renovationem, seu dedicationem. Alii putant hoc Festum initium sumpsisse a tempore Iudae Machabaei, qui templo insigni virtute recuperato, dedicationem eo die maxima laeticia fecit: ac deinceps communibus suffragiis statuit, ut eo die quotannis ἐγκαινία seu recordatio istius dedicationis ac mirandae recuperationis templi perageretur. 1. Mach. 4. Alii Festum esse antiquius asserunt, nempe quod a reditu exBabylone, templi fundamentis iactis, celebratum sit, die 24 Novembris: Zach. 2. tempus enim perpulchre coincidit. Sed utut sese res illa habeat, planum est, laetissimum fuisse festum, in quo beneficia Dei de instaurato templo et conservato ministerio, denique etiam de patefacta et defensa doctrina caelesti, praedicata sunt. Observat id festum una cum Iudaeis Christus, ut Iohan. 10 scriptum est.

EO verbum, additum alteri, plerunque augmentum eius actionis significat. et quidem aliquando duplicatur, ut Gen. 8. A quae ibant, et decrescebant. pro, subinde magis magisque decrescebant. Sic Iud. 4 Ibat manus Israel eundo, et dura erat contra Iabin. Ionae 1. Mare ibat et intumescebat. pro, magis ac magis crescebant undae. 2. Sam. 15 Ibat David eundo et crescendo. Domus Saul ibat, et attenuabatur: 2. Sam. 3. Sic Iob 1. Filii eius ibant, et faciebant convivia. Ire post Deum, aut idola, est crebra et note significationis loquutio. Ibunt genua tanquam aquae: Ezech. 7. id est, prae imbecillitate non poterunt ferre corpus, sed corruent, quo homines pondus rapiet, sicut aquae. Aliquando hoc verbum additum alteri, simpliciter actiones coniungit. Hier. 50. Eundo et flendo ibunt, et Dominum quaerent. Ibo nunc, et percutiam: Hier. 40. Orantis est ac blandientis, ut sibi id liceat facere. Ibant, quo ibant: 1. Sam. 22. id est, incerti temere

-- 148 --

271/272 oberrabant. Aliquando ferme ociose ponitur, ut Poeta quoque utitur:
I nunc, et cupidi nomen amantis habe.

EPHOD quid sit, Hieronymus docet, cuius haec sunt verba: Est autem Ephod, indumentum sacerdotale, quod in Exodo et Levitico ἐπωμὶς Septuaginta interpretati sunt: id est, superhumerale. hoc autem loco ἱερατείας , id est, sacerdotii, Exod. 28 describitur. Fuerunt alioqui plura genera ephod, non tantum illud unum celebre, aut summi sacerdotis, nam et David fuit accinctus lineo ephod: 2. Sam. 6. Fuit etiam quoddam ephod, quod omnes sacerdotes gestarunt. Sic 1. Sam. 22, Saul dicitur interfecisse 85 viros, portantes lineum ephod: id est, qui vere erant sacerdotes, non Levitae. Fuit etiam quoddam ephod idololatricum Gedeonis. Iud. 8: quod fuit Gedeoni et eius posteris exitio.

EPISCOPUS, olim in novo Testamento fuit commune nomen presbyteris, ut ex Phil. 1 apparet: ubi salutat Paulus eius Ecclesiae episcopos et diaconos, plures hoc nomine honorans. Sic et Act. 20 dicit ad concionatores Ephesios: Attendite vobis et universo gregi, cui vos Spiritus sanctus praefecit episcopos. Testatur et Hieronymus in quadam Epistola ad Rusticum, olim eosdem fuisse sacerdotes et episcopos: sed postea in remedium Schismatis, unum quendam e numero sacerdotum delectum esse, qui esset et vocaretur Episcopus. Vox alioqui vetus est: nam et Homerus Hectorem vocat episcopum civitatis. Videtur autem haec appellatio venire ab Hebraea metaphora צפה Zophe, Speculator. ut, Fili hominis speculatorem te posui, etc. Ezech. 33. Atque hinc fuit primus gradus monarchiae Pontificiae, ut unus reliquis presbyteris ac collegis praeficeretur. Inde progressum est hoc regnum ad Archiepiscopos, metropolitanos, primates, patriarchas, et tandem ad summos pontifices.

EQUUS vox aliquas nonnihil peregrinas loquutiones praebet Hebraeis. Nam primum equus, tanquam animal bellicosum, ferox robustum simul et velox, crebro significat quodvis humanum, praesertim militare, auxilium. Sic dicitur, Fallax est equus ad salutem, et in multitudine roboris sui non salvabit. Ascensores equorum vocantur equites, Ezech. 38. Equum saepe ponunt pro equite, ut Fecit Absolom currus et equos: 2. Sam. 15. id est, collegit multos equites. Equus et mulus, pro quovis bruto, animali, aut hominibus obbrutescentibus. Psal. 32. Ne sitis sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Equi gloria in bello. Zach. 10. Visitabit Dominus gregem suum, ponetque eos sicut equi gloriam in bello. id est, generosos, animosos et bellatores eos efficiet. Equitare facere in equo, asino aut curru: pro, currui imponere, Exod. 4. 2 Reg 19. Equitare dicitur Deus supernubes aut caelos, tum ut indicetur in caelis habitare, tum ut ostendatur cito pervenire quocunque velit, quia nubes cito ab uno horizonte ad alium praetervolant. Deut. 33. Equitans caelum in auxilium tuum: scilicet, cito et ubique ad est. Sic equitare super Cherubin, Psal. 18. Isa. 19 etiam clarius exprimitur, ubi minatur propheta Aegyptiis, quod Deus veniet equitans in nube levi aut veloci, id est, cito veniet castigaturus. Equitare facere super excelso: id est, reducere ad terram promissionis. Isa. 58. Equitare super caput alicuius, Psal. 66. Equitare feceras hominem super caput nostrum: id est, molestum tyrannum nobis praeposueras, nosque ei misere subieceras. Equitare facere manum super arcum: 2. Reg. 13. pro, apprehendere arcum. Equitare super verbu, Psal. 45, aliqui vertunt: sed vertendum est proprie, insilias in equum: seu prorvas in bellum, propter verbum aut promissionem tuam veracem, sicut opem es nobis pollicitus, vel quia tua veritas periclitatur.

ERGO, videtur aliquando abundare. Matth. 7. Omnia ergo quae volueritis ut faciant vobis homines, ita et vos facite eis.

ERRARE, per metaphoram non tantum de ista externa oberratione sine certis sedibus aut certa vocatione dicitur (ut cum Gen. 20 dicit Abrahamus, Quando errare me fecit Deus de domo patris mei: pro, errabundum eduxit) sed etiam de errore in doctrina et veritate. ut Isa. 9. Et erant beatificantes populum istum, errare facientes. pro, qui beatum dicunt populum istum; iactantes religionem et vitam eius, seducunt eum. Sic saepe Psal. 119, errare a mandatis Dei: et Ezech. 44. Erraverunt a me post idola sua. Item, errare corde: Psal. 95. Populus errantes corde sunt, et ipsi non cognoverunt vias meas. Errare in prophetis, 2. Par. 36. pro, illudere eis ut seductoribus, habere eos pro seductoribus.

ERUBESCO verbum, idem valet quod pudefio, aut confundor. Quare eius explicationem vide in verbo PUDEFIO, ubi illius Hebraismi expositi sunt.

ERUCTARE, alias pro meditari posuit vetus Interpres: ut Psal. 45. Eructavit cor meum verbum bonum Alias pro effundere: ut Psal 19. Dies diei eructat verbum. Et Psal. 119. Eructabunt labia mea laudem tuam, cum docueris me statuta tua. pro, effundent. Putantenctare esse aliquid maius quam elo qui: quasi cordis cogitationes sua sponte erumpant per sermonem foras.

ESSE, quaere infra in voce SUM.

ESURIRE, et SITIRE, aliquando per synecdochen ponuntur pro quovis ardentiore affectu. ut cum Christus dicit Matth. 5. Beati qui esuriunt et sitiuntiustitiam id est, toto pectore expetunt, eamque promoneri cupiunt. Aliquando Esurire, sicut et Egenus, de quavimaiore miseria ac calamitate: sicut contra Saturatio, de quavis opitulatione accipitur. Sic diva Virgo canit, Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes. id est, qui agnoscunt suam esuriem et egestatem.

ET coniunctio, innumeras pene significationes Hebraeis habet, tametsi et in aliis linguis variae sint eius catachreses. Aliquas ordine enumerabimus. Ideo. Gen. 3. Et emisit eum Dominus. id est, propter praecedens peccatum. Gen. 3. Vocem tuam audivi, et timui quod nudus essem, et abscondi: pro, Ideo timui, ideo abscondi me. Ezech. 23. In via sororis tuae ambulasti, et ponam calicem eius in manu tua. Gen. 6 Repleta est terra iniquitate, et ecce ego perdo eos cum ipsa terra. Propterea. vel idcirco. Gen. 49. Vidit terram quod esset pulchra, ET ioclinavit humerum suum ad portandum. pro, idcirco: Exod. 15 Non poterant bibere aquas, quia amarae erant, et murmuravit populus. Exod. 17. Ubi non erant aquae, et iurgatus est populus. pro, propterea. Num. 14. Quia complacitum est Domino: et introducet nos. pro, ideo, propterea. Isa. 43. Quia preciosus fuisti in oculis meis, et dabo hominem pro te. id est, idcirco, propterea. Iohan. 2. Prope erat Pascha Iudaeorum, et ascendit. pro, ideo. Dum. Gen. 7. Et diluvium aquarum fuit. pro, dum venit. Tunc. Gen. 12. Et factum est, cum accederet ad intrandum in Aegyptum: et dixit ad Saram uxorem suam. Gen. 44. Quod si tuleritis et hunc, et acciderit ei mors, et deducetis. pro, tunc deducetis. Exod. 13, Visitando visitabit vos, et auferetis ossa mea vobiscum. pro, tunc auferetis. Exod. 21, Si surrexerit et ambulaverit super baculum, et innocens erit qui percusserit. Talia sunt et illa exempla: Genes. 42. Dixitque ad fratres suos, Reddita est mihi pecunia mea, et egressum est cor eorum. pro, tunc obstupefacti sunt. Gen. 47. Appropinquabunt dies luctus patris mei, et occidam fratrem meum. pro, tunc. Psal. 119, Contingat mihi benignitas tua, et respondebo exprobranti. pro, tunc, etc. Matth. 9. Abi in domum tuam, et ille surgens abiit. pro tunc surgens abiit. Mar. 7. Et congregantur. pro, tunc congregantur. Luc. 21. Et erunt signa in Sole et Luna. pro, tunc erunt. Luc. 2. Et factum

-- 149 --

273/274 est, ut abierunt Angeli in caelum, et pastores, pro, tunc pastores dixerunt Ibidem: Et factum est, cum advenisset dies octavus, ut circum cideretur puer, et vocatum est nomen eius IESUS. pro, tunc. ¶ Aliquando abundat, ut cum duo substantiva nomina connectit, quorum alterum revera adiectivum alterius esse deberet. ut, iudicium et veritas: pro, verax iudicium. Misericordia aut beneficentia et veritas: id est, verax beneficentia. Sic abundat Rom. 8. Mittens filium in similitudine carnis peccati, et de peccato condemnavit peccatum. Aliquando idem valet quod Sed, cum videlicet antithesin sententiae priori adiungit. ut Psal. 3. Et tu Iehova clypeus es circa me. Praecesserat enim: Multi dicunt animae meae, non est ei salus in Deo suo. Opponitur igitur per antithesin, contraria fiducia pii hominis. Vertendum igitur est, Atqui, vel Sed, aut Attamen tu es clypeus circa me. Sic Psal. 22. Clamo per diem, et non exaudis: et noctem, et non est silentium mihi. Ergo, Quare. Gen. 12. Ecce scio quod sis mulier pulchra visu, et fiet cum videbunt te Aegyptii, ut te accipiant, et me interficiant. id est, Ergo vel Quare fiet. Gen. 44. Et festinaverunt et deposuerunt. pro, festinanter ergo deposuerunt. vel, Quare festinanter deposuerunt. 1 Reg. 20. Et des servo tuo cor intelligens. pro, Quare des quaeso servo tuo tantam prudentiam, quae huic regno administrando par sit. Mar. 9. Bonum est hic esse, et faciamus tria tabernacula. pro, Faciamus igitur, vel Quare faciamus. Sic in fine 5. 1. Corinth. Et tollite malum de medio vestri. pro, Quapropter auferte malum de vestro coetu. Enim, Quia. Gen. 22. Nunc scio quod timeas Dominum, et non pepercisti filio unigenito tuo. Exod. 2. Et vocavit nomen eius Moysen. Et dixit, quia ex aquis. id est, dixit enim. Psal. 1. Et erit sicut arbor plantata. pro, erit enim sicut arbor plantata. Sic aliqui exponunt illud: Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui. pro, quia est benedictus tuus fructus, aut semen. Col. 2. Spiritu tamen sum vobiscum gaudens, et videns vestrum ordinem. pro, quia video, et quasi coram contemplor vestrum pulcherrimum ordinem. Qu, Quae, Quod: Et sicut grex, et nemo colligit. pro, quem nemo colligit. Gen. 18 Et ego pulvis pro, qui sum pulvis. Gen. 22. Et concubina eius, et nomen eius Reuma. pro, cuius nomen. Mich. 2. Et stillabit. pro, is still abit huic populo, seu erit eius doctor. Luc. ult. Tu solus peregrinaris, et haec ignoras. pro, solusne es ex omnibus peregrinis, qui haec ignores? vel, adeone solus et solitarius hic egisti, ut rem ac factum tantum audire nesciveris? 1. Sam. 20. Non faciet pater meus poni rem parvam aut magnam, et non indicabit mihi: pro, quam non indicet mihi. Sic Isa. 39. Ecce dies veniunt, et auferetur. pro, in quibus auferetur. Iohan. 16. Modicum, et non videbitis me. pro, quo tempore me non videbitis. Mar. 1. Et erat in Synagoga ipsorum homo in spiritu immundo, et exclam avit. pro, qui exclamavit. Mar. 8. Et respiciens dicebat. pro, qui cum respexisset, dicebat. Id est, Gen. 1. Benedixit Deus diei septimo, et sanctificavit eum. id est, sanctificavit eum, et sacrificavit. Gen. 28. Et in semine tuo benedicentur omnes gentes. Exodi 4. Ero in ore tuo, et docebo quid loquaris. pro, id est, docebo te. 1. Sam. 17. Posuit eos in instrumento pastorali. id est, in pera. Sic etiam in aliis linguis est nonnunquam expositivum. ut Aeneidos 1:
Iudicium Paridis, spretaeque iniuria formae. Gen. 3. Ponam inimicitias inter te et mulierem, et inter semen tuum. id est, inter eius posteros et te. Recte tamen persemen serpentis, etiam impios intelligas, qui tum Christo et posteris aut sectatorib. eius perpetuo praeliantur: quare eos Scriptura genimina viperarum vocat. Iohan. 10. De bono opere te non lapidamus, sed de blasphemia: et quia cum sis homo, facis te Deum. pro, quia cum sis homo, facis te Deum. Exponunt per illud Et, qualem ei blasphemiam obiiciant. valet ergo idem quod nempe, aut, id est. Sed. Matth. 17. Et non agnoverunt eum. pro, sed. Mar. 12. Et metuerunt multitudinem. pro, sed. Exodi 1. Et non fecerunt ut praeceperat rex, et vivificaverunt pueros. pro, sed vivificaverunt. Num. 24. Videbo illum, et non modo. pro, sed non modo. Dan. 8. Et non in fortitudine eius. Ierem. 43. Et tulit Iohannam. pro, sed tulit. Psal. 115. Et nos benedicemus. pro, sed nos benedicemus. 1. Sam. 18. Et sit manus Philistinorum in eum. pro, sed. Iohan. 3. Quod vidimus, testamur, et testimonium nostrum non accipitis. pro, sed. Aut: Gen. 26. Qui tetigerit virum istum, et uxorem eius. pro, aut uxorem eius. Exodi 12. Ex ovibus et capris accipietis. pro, aut capris. Exod 20. Non facies tibi sculptile, et ullam similitudinem. pro, aut ullam. Alioqui: Levit. 10. Vinum et siceram non bibes tu et filii, et non moriemini pro, alioqui moriemini: seu, ne moriamini. Attamen: Exod. 5. Neque stramen dabitur vobis, et summam laterum dabitis. pro, Attamen nihilominus. Autem: Gen. 38. Et ecce gemini in utero eius. pro, habebat autem gemellos in utero suo. Psal. 4. Et scitote quod segregavit sibi Dominus pium. pro, scitote autem, etc. Psal. 115. Et terram dedit filiis hominum. pro, terram autem, vel vero. Certe: 1. Reg. 18. Et nunc tu dicis, Vade et dic Domino tuo, En Elias, Et interficiet me. pro, certe interficiet. Ierem. 42. Si posueritis facies vestras, et erit gladius, in quo, etc. pro, Utique gladius, aut bellum, quod fugiunt, perdeteos. Donec: 1. Sam. 14. Maledictus qui comederit panem usque mane, Et ulciscar me de hostibus. pro, ut, vel donec me ulciscar. Gen. 18. Innitimini sub arbore, et capiam. pro, Donec capiam. Etiamsi: Ezech. 7. Quoniam qui vendit, ad venditionem non revertetur, Et adhuc in viventibus eorum. pro, Etiamsi superstites fuerint. Insuper, vel Praeterea: Isaiae 37. Audierat enim quod profectus erat de Lachis, et audierat de Taracha rege Aethiopum dicente. pro audierat insuper. 1. Reg. 16. Fuit autem, ET accepit uxorem. pro, Insuper accepit. Mox: 2. Reg. 4. Mitte mihi unum e pueris, ut curram ad virum Dei, et revertar. pro, mox, statim revertar. Nam: 1. Reg. 18. Obadias timebat Dominum valde, ET fuit in excindere Iesabel prophetas. pro, nam cum iugularet Iesabel prophetas, ille abscondit eos. Isaiae 3. Non ero dominus, Et in domo mea non est panis. pro, Nam in domo mea non est panis, non possum vos alere Isaiae 64. Hierem. 42. Iratus es, Et peccavimus. pro, nam peccavimus. 1. Sam. 14. Erat coarctatus valde, Et adiuraverat Saul. pro, nam, etc. Sic forte illud, Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris. pro, Quia benedictus fructus ventris, etc. Iohan. 2. Manserunt ibi non multos dies, et erat pascha prope. pro, nam erat. Et non, pro ne: Exodi 30. Lavabunt te aqua, et non morientur. pro, ne moriantur. Hierem. 38, Nemo sciet ista verba, Et non morieris. id est, nemini ea dixeris, ne tibimet exitium accersas. Postquam: Levit. 15. Lavabit vestimenta sua, et lavabit se aqua. pro postquam laverit semetipsum aqua. 1. Sam. 23. Et vidit David quod egressus esset Saul. pro, postquam vidit David, quod Saul, etc. Sic forte illud Proverb. 30. Ne forte maledicat tibi, et delinquas. pro, postquam deliqueris. Exod. 12. Et omnis servus acquisitus pecunia, et circumcideris eum, comedat de eo. pro, postquam circumcideris eum. Et non, pro potius quam, seu exprimit comparativum. Misericordiam volo, et non sacrificium: Oseae 6. Matth. 9 et 12. pro, potius, vel magis. Sic Proverb. 17. Occurrat cuipiam ursus orbatus catulis, et non stultus in stulticia sua. pro, potius vel magis optabile, satiusque illi sit. Praesertim: 2. Sam. 22. Liberavit eum Dominus de manu inimieorum eius, et de manu Saulis. pro, praesertim. 1. Reg. 11. Salomon adamavit mulieres alienigenas multas, et filiam Pharaonis. pro, praesertim

-- 150 --

275/276 filiam Pharaonis. Quamvis: Iob 11 Homo vacuus efficitur cordatus, et pullus onagri nascetur. pro, quamvis ut brutum, carensque intellectu initio nascatur: vel etiam, quamvis rusticus et sylvestris initio fuerit, tamen poterit tandem fieri sapiens et cordatus. 2. Sam. 9. Et Mephiboseth comedet super mensam meam. pro, nihilominus. Sicut: Iob 5. Homo ad molestiam natus est, et scintillae attollunt se ad volandum. pro, sicut scintillae. Iob 34. Auris probat sermones, et palatum gustat ad comedendum. Quod coniunctio: Genes. 9. Statuam pa ctum meum, et non excindetur terra. pro, quod non excindetur. Genes. 44. Et accipietis etiam iustum. pro, Quod si acceperitis etiam iustum. Genes. 47. Pone manum tuam sub foemore meo, et facies mecum misericordiam. pro, iura quod facies, etc. Iosuae 2. Et dabitis mihi signum verum, et vivificabitis patrem. pro, quod vivificabitis. 1. Paral. 17. Annunciavi tibi, et Dominus aedificabit tibi domum. pro, Quod Dominus aedificabit tibi domum: Sicut 2 Sam. 7 expresse habetur. Isa 38. Quam praedicabo, et dixit mihi, et fecit. pro, quam praedicabo quod dixit mihi et fecit. Sic posses exponere illud dictum Lucae ultimo, Tu ne solus peregrinaris, aut commoraris in Ierusalem, et haec ignoras? pro, quod haec ignoras, cum sint talia ac tam nota? quasi diceret: Videmus quidem te peregrinum hominem esse, et forte paschatis tantum gratia paucis diebus hic Hierosolymae versatum: sed vehementer miramur, te hisce diebus solitarium hic victitasse, ut res tantas ac tam celebres actiones e nemine audire ac cognoscere potueris. Cum rationale, vel Quando quidem: Genes. 18. Nunquid celabo Abrahamum, etc. et Abraham omnino erit. pro, cum sit futurus. Genes. 34. Et ego homines numeri. pro, cum ego paucos mecum habeam, qui perfacile vinci extinguique possint Exodi 6. Quomodo audiet me Pharao, et ego sum incircumcisus labiis. pro, cum sim balbus. Levit. 16. Et complebit expiare sanctuarium, et offeret hircum. Et ego non sum sicut una ex ancillis. Ruth. 2. pro, cum non sim ut minima ancilla, 1. Sam. 28. Angustiis afficior valde, et Philistaei pugnant contra me. pro, cum Philistaei pugnent. Gen. 24. Nolite me detinere, et Dominus prosperavit iter meum. pro, cum vel quando quidem Dominus prosperaverit. Cum temporis: Marci 15. Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum. pro, cum crucifixerunt. Genes. 38, Et multiplicati sunt dies, et mortua est pro, cum multiplicatae essent dies, mortua est. 1. Sam. 25. Et benefaciet Dominus domino meo, et recordaberis ancillae. Exod. 12. Et videbo sanguinem, et praeteribo vos. pro, cum videro sanguinem, praeteribo. Levit. 22. Et occumbet Sol, et erit mundus. pro. cum occubuerit Sol, erit mundus. Psal. 77. Recordor Dei, et turbor. pro, cum turbor, recordor Dei, seu confugio ad Deum per invocationem. Sic meditor, et involuitur spiritus meus. Sic Genes. 42. Et accidet illi mors in via, et deducetis canos. pro, si acciderit illi mors. Genes. 47. Inveniamus gratiam in oculis Domini, et erimus servi Pharaonis. pro, summa fiet nobis gratia, si tantum servi esse poterimus Pharaonis Genes. 44. Et patrem deserveritis, et frater noster minimus non sit. pro, Si defuerit frater, et si frater noster non sit, etc. Iudicum 6 Et, est Dominus nobiscum, quare igitur invenerunt. pro, si est Dominus nobiscum. Exod. 12. Et coquendo coctus est. pro, si coquendo coctus est. Sic: Iob 14. Ut lapides comminuuntur aqua, et spem hominis perdis. pro, sic conficis et consumis hominem. sicut lapis in torrente volutatus absumitur, ut restitui instaurarive prorsus nequeat. Psal. 29. Dominus in diluvio sedit, et sedebit rex in seculum. pro, sicut tunc fuit rex et iudex, sic et postea erit. Proverb. 22. Et Boreas fugat pluviam, et facies iracunda linguam secreti. pro, Sic Proverb. 26. Ut spina quae ascendit in manu ebrii, et parabola in manu stultorum. Proverb. 30. Quemadmodum expressor lactis educit butyrum, et expressor furoris educit litem. pro, Sic 3. Reg. 1. Sicut iuravi tibi per Dominum, et ipse sedebit Salomon in solo regio. Sin, si vero: Ierem. 18, Et convertetur gens illa a malo suo, contra quod loquutus sum, poenitebit me, etc. pro, Si vero convertetur. Tamen: Desolata erit terra, et consummationem non faciam. Hierem. 4. Neque congregant in horrea, et pater caelestis alit eas. pro, tamen pater alit, Matth. 6. Tametsi: Isti transierunt Iordanem, et Ipse repletus super omnes ripas. id est, tametsi ipse erat repletus. 1. Paralip. 12 Iob 6. Et erit adhuc consolatio mea, et uror dolore. pro, tametsi urar et crucier. Tantisper dum: Numer. 9. State et audiam quid praecipiat Dominus pro, tantisper state, dum audiam. Siuc: Isa. 10. Non erit Aegypto ullum opus, quod faciet caput et cauda, ramus et iuncus. id est, sive caput sive cauda: sive ramus, sive iuncus. Ut: Iudicum 8. Postulabo a vobis postulationem, et date mihi inaures. pro, ut detis. 1. Sam. 15. Honora quaeso me coram senioribus, et revertere mecum. pro, ut revertaris. 1. Sam. 28, Quaerite mihi mulierem Pythonissam, et ibo ad eam, atque in quiram. pro, ut eam ad eam. Hierem. 9, Quis dabit capiti meo aquam, et deflebo die ac nocte. pro, ut defleam. Psal. 40. Comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui videre. pro, ut non possim prae debilitate videre. Psal. 83. Imple facies eorum ignominia, et quaerant nomen tuum. pro, ut quaerant. Exod. 25. Vide et fac. pro, vide ut facias. Matth. 5. Ponunt lucernam super candelabrum, et lucet. pro, ut luceat. Matth. 26. Appropinquat hora, et filius hominis tradetur. pro, ut tradatur, aut qua tradetur. Rom. 11. Quis prius dedit ei, et reddetur? pro, ut ei reddi debeat, aut oporteat. Utinam, et Sicut: Iob 16. Et disceptet homo cum Deo, et filius hominis cum amico suo. pro, utinam disceptare posset homo cum Deo, sicut filius hominis cum amico suo. Utique: Genes. 17. Incircumcisus masculus, et exterminabitur. pro, utique exterminabitur. Superfluum interdum est, quod et supra monui, ut Exod. 4. Et respondit Moyses, et dixit: Et ecce non cadent. pro, Ecce nos cadent. Levit. 17. Et sequenti die comedetur, Et quod superfuerit ex eo. abundat Et posterius. Genes 43. Nisi reduxero, et peccabo. Rom 8. Misso filio, et condemnavit peccatum de peccato. Sic apud Graecos post τὶς et ὅτι , solet καὶ Et abundare: ut 1. Corinth 15. Quid et baptizetur? [Matt.] 28 Equidem ego: Genes. 48. Et ego cum venirem ex Mesopotamia, mortua est Rachel. Simile ferme illud est initio 2. cap. Corinth. 1. Et ego cum venirem ad vos, veni non in sublimitate sermonis. Autem: 2. Paral 12 Et nos Iehova Deus noster. pro Iehova autem est Deus noster: vel, quod ad nos attinet, Iehova est Deus noster. Marci 1. Et erat in Synagoga homo in spiritu immundo. pro, Eratautem. In: 1. Sam. 26. Percutiam eum lancea, et terram. pro, in terram. id est, perfosso eo, infigam lanceam in terram. ET coniungit aliquando duo verba, quorum alterum, excluso Et, posset commutari in infinitivum. Gen. 9. Et coepit, et plantavit. pro, coepit plantare. Iudicum 9. Et vidit, et ecce populus egrediebatur. pro, vidit populum egredi. Aliquando est quasi completiva particula. Nonnunquam copula longius a suo loco ponitur. Cum praepositio: 1. Samuel. 13. Nam fuit arca Domini in die illa, et filii Israel. pro, cum filiis Israel. Cum tamen: 1. Samuel 12. Et Dominus Deus vester rex. pro, cum Dominus sit vester rex. Propterea: Genes. 29. Nunquid quia frater meus es, et servies mihi? pro, propterea. Hieremiae 11. Et iverunt unusquisque in pravis cogitationibus cordis sui: et adducam super eos omnia verba foederis huius. id est, propterea adducam.

ETIAM, nonnunquam aliquid idiotismi habet,

-- 151 --

277/278 qui explicandus est. Etiam ego: 1. Sam. 12. Etiam ego, absit a me quoque ut peccem Domino. pro, a me quoque absit. Sic Eccles. 8, Quia etiam scio ego quod erit bonum, etc. pro, quia ego quoque scio. Duplicatur Etiam valde crebro, ubi de duobus aliquid pronunciatur affirmative aut negative, idem ferme valens quod duo Tum Latinis aut duo Nec. Exod 5 Cum non perfecistis statutum laterum, ut prius etiam heri etiam hodie. pro, heri et hodie. Genes. 47. Pastores ovium servi tui etiam nos, etiam patres nostri pro, tum nos, et maiores nostri. Exod. 12. Etiam pecora vestra, etiam boves vestros accipite. Ibidem: Egredemini etiam vos, etiam filii Israel. id est, abite una cum filiis Israel, pecora una cum armentis 1. Regum 12. Quod non postulasti, dedi tibi etiam divitias, etiam gloriam. pro, divitias cum gloria. Valet aliquando, nempe in negativa sententia, illa reduplicatio idem quod duo Neque. Exod. 4. Non sum vir verborum etiam ab heri, etiam ab nudius tertius. pro, neque proxime fui nec unquam antea. Numer. 23. Etiam ne maledicendo maledicas etiam benedicendo ne benedicas. pro, neque maledicas neque benedicas. 1 Regum 3. Etiam tibi, etiam mihi non sit, dividite infantem pro, nec mihi nec tibi sit. Etiam iterans prius positam vocem magis inculcat, 1. Regum 21, Lingent canes sanguinem tuum, etiam tuum: pro tuum ipsius. Aliquando iunctim reduplicatur emphaseos gratia. Levit. 26 Et etiam etiam hoc, cum ipsi fuerint in terra inimicorum. pro, etiamsi expulero eos, etc.

ETHNICUS notae significationis vox est, sed in Sacris literis accipitur aliquando pro insigniter impio: ut Matth. 18. Si non audierit Ecclesiam, sit tibi ut ethnicus et publicanus. pro, fuge ac vita eum sicut alium quemvis perditum ac sceleratum hominem. Nam tales plerunque tunc erant ethnici ac publicani. Sic et vox Samaritani accipitur: sicut nunc in vulgaribus linguis utimur vocabulo Turcae ac Iudaei. Ethnice vivere, Galat. 2. est, neglectis ac contemptis caeremoniis ac observationibus Iudaicis praesertim in discrimine cibotum, libere suo arbitrio vivere. Sic Petrus aliquando libere, neglecto Iudaismo, solitus erat victitare: sed ibi motus ac perterre factus authoritate Iudaeorum, iudaizabat: vi de baturque etiam gentiles conversos suo exemplo docere, non esse spem salutis non observantibus legem.

EVACVARE, per metaphoram significat, rem quamcunque, consilium aut conatum irritum, frustraneum, ac vilem efficere. sumpta metaphora a vasis res utiles continentibus, quae cum sunt exinanita, non ita magnifiunt. Hieremiae 19. Evacuabo consilium Iudae: pro, irritum efficiam. 1. Corinth. 1. Non in sapientia sermonis, ne evacuetur crux Christi: id est, ne vis aut efficacia simul et debita gloria ei adimatur. 1 Corinth. 9. Ut gloriam meam quis evacuet. Et 15 cap. Prophetiae evacuabuntur: id est, suum finem sortitae, porro nulli usui erunt. Malachiae 3 in bonam partem accipitur, pro effundere aut copiose largiri aliqua bona. Evacuare sese, Thren. 4. immodicum vomitum indicat. Evacuare significat spoliare, Nahum 3 Evacuaverunt eos evacuatores. Solent enim direptores auferre et exportare omnia quae sunt in aedibus. Sed de toto hoc Hebraismo agetur etiam postea in voce Inanis et Vacuus.

EVADO, id est, effugio aliquod grave periculum, aut difficultatem: habet aliquando quasdam obscuras phrases, quarum aliquas nunc percurremus. Evasio nomen crebro significat eam particulam, quae intereunte maiore parte exercitus aut populi, superstes remansit, et singulari Dei ope beneficioque ab interitu reservata est 2. Regum 19. Et addet evasio Iudae, quae remansit, Esdrae 9. Nunquid irasceris contra nos usque ad consumptionem, ita ut non sit residuum et evasio? 2. Paralip. 30. et revertetur ad evasionem, quae remansit nobis e manu regis Assur. In evasionem esse, Genes. trigesimosecundo: Si venerit Esau ad turmam unam, et percusserit eam, tum erit turma quae remanserit in evasionem. id est, salva remanebit, elapsa fuga, dum periculi sui admonetur pereuntium clade. Evasionis homines. Esdrae octavo. Ut relinqueret vobis homines evasionis: id est, aliquos qui evaderent periculum. Evasor aliquando significat fugitivum, qui ex praelio aufugit. Iudicum 9, Dominatus est evasor fortibus populi: id est, qui antea ut imbellis aufugit, is nunc fortissimos viros superabit. Evasores gladii, vel a gladio. Hieremiae 3 et 44. Evasores gladii revertentur ex Aegypto. Ibidem 51, Evasores a gladio abite pro, qui evasistis exitium in excidio Hierosolymitano. Hierem. 50. Ne sit evasor: id est, ut nemo periculum effugiat. Panis evasit de vasis nostris. 1. Sam. 9. pro, defecit.

EVAGINANTES gladium dicuntur, qui ad bellum sunt idonei. Iudic. 20. et 2. Reg. 3. Tulit secum 70 viros evaginantes gladium. Similis loquutio est, Accingentes se gladio.

EVANESCERE, Rom. 1. ponitur pro tandem in extremam impietatem declinare. Vanitatem enim saepe idololatriam ipsam nominant, de qua significatione in voce Vanitatis agetur.

EVANGELIUM, vox Graeca, quae apud illos plerunque significat vel praemium datum felicia grataque nuncianti, vel etiam sacrificium diis pro laeto nuncio oblatum: aliquando tamen et ipsum gratum ac salutare nuncium, quomodo ea Plutarchus in Pompeio utitur. Venit ab εὖ et ἀγγέλλω bona nuncio, bona ignotaque indico. Ducta autem videtur haec vox, sicut aliae pleraeque, praesertim maioris momenti, in novo Testamento, ex lingua Hebraea et veteri Testamento. Nam ibi verbum בשר bischer significat, laeta, grata ac salutaria nunciare, seu idem quod evangelizare. Et vox בשורה ipsum evangelion, seu laetum gratumque nuncium aut rumorem indicat. Sicut Ioab 2. Samuel. 18, ad Achiam, cupientem nunciare victum interfectumque esse Absolonem, bis inquit, Non esse diem evangelii, seu non fore gratam famam caedis Absolonis Davidi. Quo vero magis agnoscas, vocem Graecam imitari Hebraeam, habes et illud indicium, quod Hebraeo בשר bischer utuntur prophetae, de ipsa praedicatione evangelii aut beneficiorum Christi. Nam Christus Isaiae sexagesimoprimo, exponens officia sibi a patre in hoc mundo iniuncta, inter alia utens illo verbo, dicit Lebascher, Ad evangelizandum pauperibus misit me. Et Isaiae quinquagesimosecundo, de Apostolis praedicitur hisce verbis: Quam pulchri sunt pedes super montibus mebascher evangelizantis, divulgantis pacem, evangelizantis bonum. Et Isaiae quadragesimo. Super montem excelsum ascende, tibi evangelizabitur Syon. Et Psalmo sexagesimooctavo, Dominus dabit sermonem evangelizantium exercitum multum. Sic et Psalmo quadragesimo, itidem de Evangelii doctrina dicit ipsemet Servator, Evangelizavi iustitiam in coetu magno. Et Psalmo nonagesimosexto, Evangelizate de die in diem salutem eius. In locum igitur huius tam significantis verbi, substituerunt Apostoli verbum Graecum Evangelizare. Significat vero Evangelion proprie, doctrinam aut promissionem de gratuita iustitia ac salute, quae per et propter Christum contingit omnibus credentibus: cuius naturam penitus exponere eamque a lege separare, aut eius ac legis discrimen commonstrare, non iam huius Grammaticae, sed Theologicae tractationis est, de qua re alibi saepe dixi. Accipitur tamen nonnunquam haec vox in genere

-- 152 --

279/280 pro tota doctrina Legis et Evangelii. ut Marc. 1. Venit IESUS in Galilaeam, praedicans Evangelium regni Dei, et dicens: Impletum est tempus, instatque regnum Dei: Resipiscite, et credite Evangelio. ubi vox Evangelii, prius quidem in genere pro tota doctrina, posterius autem pro sola promissione accipitur. Caeterum Romanis 2, videtur ferme solam legem significare, cum dicit, Deum in extrema die iudicaturum homines secundum Evangelium. ¶ Nonnunquam Evangelia vocantur quatuor illae historiae aut libri Matthaei, Marci, Lucae et Iohannis, ut in titulis eorum habetur. Dixi in genere de vocis Evangelii significationibus, nunc addam varias eius appellationes, similitudines: et attributa, seu (ut soleo nominare) phrases huius vocis. Appellationes et periphrases hae sunt: Evangelium regni, Matth. 4. 9. 24. Marc. 1. vocat enim ad societatem regni, quod habet Christus in terris. Deinde et exhibet bona eius regni, nempe remissionem peccatorum: denique et transfert nos in aeternum regnum, per passionem Christi nobis paratum; Lucae 22. Cornu salutis: Lucae primo hoc est, regnum, in quo voce ministerii salus per Christum parta annunciatur et applicatur. Aqua viva. item, Fons aquae salientis in vitam aeternam: Ioannis quarto, id est, doctrina adferens veram ac salutarem consolationem sitienti codi, hoc est consternato agnitione peccatorum. Verba gratiae: Luc. 4. explicabat enim Christus prophetiam Esaiae de Evangelio. Vocantur autem Gratiae verba, a forma et effectu. nam gratuitam remissionem peccatorum evangelizabat, Christus ac gratiam seu favorem Dei vox Evangelii cuilibet agenti poenitentiam, et credenti in Christum, applicat. Verba vitae aeternae. Iohannis 6. Verba vitae aeternae habes. nam per Evangelii concionem vita, quam Christus suo sanguine meruit, donatur credentibus. Scientia salutis, Luc. 1. est enim doctrina de salute per Christum acquisita, quam exhibet nobis. Veritas: Ioannis 1. Plenum gratia et veritate. Item, Gratia et veritas per IESUM Christum facta est: Ioannis 1 hoc est, vera ac certa doctrina de voluntate Dei erga nos ostendens nos merito Christi salvari, et accipi in gratiam.

Lux: Matth. 4. Sedentibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis. Mysteria regni caelorum: Matth. 13. quod etsi in genere de omnibus mysteriis accipi potest, tamen praecipue Evangelii doctrina sic appellatur, eo quod sit doctrina rationi humanae sine patefactione divina prorsus incognita. His adde appellationes varias in Apostolorum scriptis. Vocatur enim generali quadam periphrasi, sermo Dei: eo quod divinitus haec doctrina sit patefacta. Actor. 8. Peragrabant, annunciantes sermonem Dei. Item, Samaria recepit sermonem Dei, Act. 10. Sermo quem misit Deus Israel, annuncians pacem per IESUM CHRISTUM. Sermo gratiae Dei, Actor. 20. Regnum Dei ibid. Per quos transivi, praedicans regnum Dei. Promissio. Actor. 2. Promissio Abrahae facta, de semine benedicto. Gal. 3. Rom. 5. Non enim per legem contigit promissio Abrahae. Rom. 9. Quorum sunt promissiones, Roman. 15. 2. Pet. 1. Promissa donata sunt nobis. 1. Iohan. 2. Haec est promissio, quam ipse nobis promisit, vitam aeternam. Verbum vitae. Actor. 5 angelus inquit ad Apostolos: Ite, et stantes loquimini in templo populo, omnia verba vitae huius. Philip. 2. Sermonem vitae sustinentes. Verbum fidei, Rom. 10. Sermo salutis, Hebr. 2. Praedicatio fidei, Gal. 3. Verbum veritatis, Eph. 1. Veritas, 2. Ioh. Qui cognoverunt veritatem. Propter veritatem quae permanet in nobis 3. Ioh. Ut cooperatores simus veritati. Via veritatis, 2. Pet. 2. Praeceptum, 1. Pet. 2. Satius fuisset illis non cognovisse viam iustitiae, quam ubi cognoverunt, converti ab eo quod illis traditum fuit, sancto praecepto. 1. Ioh. 3. Hoc est praeceptum eius, ut credamus in nomine filii eius IESU CHRISTI. 1. Iohan. 5. Haec enim est charitas Dei, ut praecepta eius servemus, et praecepta eius gravia non sunt. 1. Timoth. 1. Hoc praeceptum commodo tibi fili Timothee. Lex, Gala. 2. Ego per legem legi mortuus sum. Lex fidei, Rom. 3. Ubi gloriatio? exclusa est: per quam legem? operum? non, imo per legem fidei. Lex spiritus vitae. Rom. 8. Nam lex spiritus vitae per CHRISTUM IESUM, liberum me reddidit a iure peccati et mortis. Doctrina Christi 2. Iohannis: Qui non manet in doctrina Christi, Deum non habet. Testimonium, 1. Iohan. 5. Quia non credit in testimonium, quod testificatus est Deus de filio suo. Apoc. 1. Testimonium IESU CHRISTI. Apocal. 12, Habent testimonium IESU CHRISTI. Apoc. 9. Conservus tuus sum, et fratrum tuorum, habentium testimonium IESU. 1. Timoth. 2. Ut esset testimonium temporibus suis, in quod positus sum ego praeco et Apostolus, etc. doctor gentium cum fide et veritate. 2. Timoth. 1. Ne pudeat testimonii Domini nostri. 1. Cor. 2. Adnuncians vobis testimonium Dei. Spiritus, et administratio spiritus et iustitiae, 2. Corinth. 3. Virtus Dei ad salutem omni credenti, Rom. 1. 1. Corinth. 1. Sermo crucis 1. Corinth 1. Sermo crucis iis qui pereunt stulticia est: at nobis qui salutem consequimur, potentia Dei est. Offendiculum crucis. Galatas sexto, Stulticia praedicationis. 1. Corinth. 1. Visum est Deo per stulticiam praedicationis salvos facere credentes. Stulticia Dei. 1. Corinth. 1. Stulticia Dei sapientior est quam homines. Sapientia Dei in mysterio, 1. Corinth. 2. Loquimur sapientiam Dei in mysterio quae est recondita, quam praefinierat Deus ante secula in gloriam nostram. Mysterium. Roman. 16. Ei autem qui potens est vos confirmare secundum Evangelium meum, et praeconium IESU CHRISTI, iuxta revelationem mysterii, temporibus aeternis taciti, etc. 1. Corinth 4. Dispensatores mysteriorum Dei. Ephes. 3. Intelligite cognitionem meam in mysterio Christi, quod in aliis aetatibus non innotuit filiis hominum. Coloss. 4. Orantes pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis, ut loquamur mysterium Christi. 1. Timoth. 3. Hab entes mysterium fidei in pura conscientia. Ministerium reconciliationis, et sermo reconciliationis. 2 Corinth. 5. Omnia ex Deo, qui reconciliavit nos sibi per IESUM CHRISTUM, deditque nobis ministerium reconciliationis, etc. Item, Posuit in nobis sermonem reconciliationis. Arcanum voluntatis divinae, et beneplacitum, quod proposuit Deus in seipso, et propositum ipsius, et decretum voluntatis Dei, de genere humano, per Christum redimendo et salvando. Ephes. 1. Testamentum. Galat. 3. Testamentum alte comprobatum a Deo, erga Christum. Galat. 4. nam haec sunt duo testamenta. Novum testamentum. Hebr. 7. Novi testamenti conciliator IESUS. Hebr. 9. 2. Corinth. 3. Faciet nos ministros Novi testamenti. Dicitur et crux Christi, Galat. 6. Et lac animi quod dolum nescit, 1. Petri 2. Et fides in Christum, Actor. 4. Audivit ab eo fidem quae est in Christum. Hisce omnibus et haec adde. Evangelion Odor vitae et mortis dicitur: Odor mortis est iis qui morti destinati sunt, et odor vitae iis qui ordinati sunt ad vitam. 2. Corinth. 3. Quia Christiani suavis odor sumus Deo in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt: his quidem odor mortis in mortem, illis vero odor vitae in vitam. In quem locum sic quidam adnotat: Qua metaphora aptaverat Christi noticiam, nunc ad personas Apostolorum transfert, scilicet eadem ratione. Quemadmodum enim lux mnndi vocantur, quia facem Evangelii praeferendo homines illuminent, non autem quia proprio splendore illis praeluceant: ita odoris nomen habent, non quia fragrantiam ex seipsis ullam emittant, sed quia doctrina,

-- 153 --

281/282 quam ferunt, odorifera, ad imbuendum suaveolentia sua totum mundum, etc. Vocabulum Odoris magnam habet emphasin. Perinde enim valet, ac si dixisset: Tanta est vis Evangelii in utramque partem, ut non gustu solum, sed olfactu solo aut vivificet, aut interficiat. Quicquid sit, nunquam frustra praedicatur, quin valeat aut in vitam, aut in mortem. ¶ Sed quaeritur, qui conveniat hoc cum natura Evangelii, quod paulo post vocabit ministerium vitae? Responsio facilis est, quod Evangelium praedicatur in salutem, id esse illius proprium: sed huius salutis participes esse solos fideles, interea incredulis esse damnationis occasionem, quod eorum vitio culpave accidit. Appellatur Evangelium regnum CHRISTI, Actorum vigesimo, idque ideo, quia regnum Dei in hoc mundo inchoat, omnes renovando in imaginem Dei, donec tandem in ultima resurrectione compleatur. Coloss. 4. Hi soli cooperarii in regnum Dei, qui mihi fuerunt solatio, etc. Paulus vocat Evangelium regni Dei. Est enim veluti sceptrum, quo Deus super nos regnat et per illud cooptamur in vitam aeternam. Verba vitae. Act. 5. Ite, et stantes loquimini in templo populo omnia verba vitae huius, etc. Insigne Evangelii elogium, quod vivifica sit doctrina, salutem hominibus afferens. Patefit enim illic Dei iustitia, Rom. 1. et Christus illic se nobis offert cum sacrificio mortis suae cum spiritu regenerationis, cum divinae adoptionis archa. Atque hoc nominatim Apostolis dicitur, ut animosius quaevis certamina pro Evangelio subeant, quando audiunt se aeternae salutis ministros esse. Demonstrativum apponitur maioris certitudinis causa, ac si vitam digito monstraret angelus: ut certe non procul quaerenda est, ubi Verbum habemus in ore, et in corde. Dicitatem, Vitae huius, scilicet de qua in hac doctrina et inter me angelum et vos Apostolos nunc agitur. Evangelii praedicatio vocatur Christi ad nos descensus Ephes. 2. Nobis enim adest Christus, quoties in spem salutis, per Evangelii praedicationem nos vocat. Evangelium crux interdum appellatur. Gal. 5. Exinanitum est scandalum crucis.

Libenter sane Evangelium Paulus crucem nominat, vel sermonem crucis, dum adiectam eius simplicitatem vult opponere ampullis humanae sapientiae vel iustitiae. Nam et Iudaei (ut ita loquar) disciplinariae iustitiae confidentia, et Graeci stulta sapientiae persuasione inflati, Evangelii humilitatem despiciebant. Quum ergo dicit, Nunc recepta circumcisionis praedicatione nullum amplius fore scandalum crucis: intelligit, nullam sibi molestiam exhibitum iri â Iudaeis, sed bona eorum pace sibi docendi fore locum: quia amplius eos non offendet fucatum illud et adulteratum Evangelium, compositum ex Mose et Christo, reprehendendo. Ministerium spiritus et iustitiae. 2. Corinth. 3. Quia instrumentum est regenerationis, et offert gratuitam cum Deo reconciliationem Mysterium Christi, Colos. 4. a dignitate, quia exponit imperscrutabile mysterium de Christo. Stulticia praedicationis. 1. Corinth. 1. Placuit Deo per stulticiam praedicationis salvos facere credentes. ubi per quandam concessionem sic vocatur: quia in speciem talis censetur istis μωροσόφοις , qui falsa confidentia ebrii, nihil verentur sacrosanctam Dei veritatem insipidae suae censurae subiicere. Testimonium Dei. 1. Corinth. 2. Annuncians vobis testimonium Dei. ubi, tametsi Dei testimonium passive quidam Interpretes exponant, dubium tamen non est quin ad mentem Apostoli magis accommodatus sit diversus sensus, ut testimonium Dei sit, quod a Deo profectum est: nempe doctrina Evangelii, cuius ipse author est ac testis. Legimus enim, eum caelitus de filio testatum esse. Testimonium Christi. 1 Corinth. 1. Quemadmodum testimonium Christi confirmatum fuit in vobis. Ubi secus vertit Erasmus, nempe his rebus confirmatum fuisse in illis testimonium Christi, cognitione scilicet, ac verbo. Sed aliter sonant verba, quae si non torqueantur, facilem habent sensum: nempe quod Evangelii sui veritatem Deus consignaverit inter Corinthios, ut certior fieret. Dupliciter autem id fieri potuit: vel per miracula, vel per interius Spiritus sancti testimonium. Videtur Chrysostomus de miraculis accipere. Sed latius patet. Ac primo quidem certum est, confirmari Evangelium proprie apud nos fide: quia dum fide recipitur a nobis tunc demum testamur Deum esse veracem. Et si autem miracula valere ad eius confirmationem debent, altius tamen petendum est exordium, nempe quod Dei spiritus arrha et sigillum est. Possunt itaque haec verba sic exponi: Corinthios abundare scientia, sicut ab initio Deus efficaciam apud eos Evangelio suo dederat: neque id uno tantum modo, sed etiam interna Spiritus virtute, donorum excellentia et varietate, miraculis, aliisque adminiculis omnibus. Testimonium igitur Christi, vel de Christo, Evangelium vocat: cuius huc spectattota summa, ut Christum nobis patefaciat, in quo absconditi sunt omnes scientiae thesauri. Si quis active accipere malit, quia Evangelii primarius author est Christus, et Apostoli nihil aliud sint quam secundarii vel subalterni testes: non admodum pugnabo. mihi tamen prior illa expositio magis placet. Quamquam paulo post Cap. 2. sine controversia active sumendum est Testimonium Dei, quia passivus sensus non congrueret. Hic autaem alia ratio, imo locus ille meam sententiam confirmant: quia mox subiiciebat quale sit illud, nempe nihil scire praeter Christum. Sic 2 Timothei primo: Non ergo te pudeat testimonii Domini nostri IESU CHRISTI, etc. ubi Paulus merito Evangelium appellat Domini testimonium: quia tametsi minime nobis adiutoribus indiget, nobis tamen has partes imponit, ut testimonium reddamus sibi, ad gloriam suam asserendam. Ministerium reconciliationis. 2. Corinth. quinto, Dedit nobis ministerium reconciliationis, etc. Qui praeclarus Evangelii titulus est, quod legatio sit ad reconciliandos homines Deo: singularis quoque ministrorum dignitas, quod cum hoc mandato a Deo mittantur ad nos, ut internuncii sint, et quasi sponsores. Sapientia et prudentia Dei, item Arcanumuoluntatis Dei, Ephes. 1. Qui exundavit in nos in omni sapientia et prudentia, patefacto nobis arcano voluntatis suae. ubi Paulus Evangelium ornat splendidis titulis sapientiae et prudentiae, ut contrarias omnes doctrinas despiciant Ephesii. Nam hoc colore se insinuabant pseudoapostoli, sublimius se quiddam afferre traditis a Paulo rudimentis, etc. Contrâ Evangelii authoritas adstruitur a Paulo, ut secure in eo acquiescant fideles. Omnis sapientia, plenam aut perfectam significat: Quia autem quosdam terrebat novitas, huic etiam errori tempestive occurrit, dum vocat arcanum divinae voluntatis: sed tamen arcanum, quod nunc Deus patefacere voluerit. Sermo veritatis, et Evangelium salutis nostrae. Ephes. primo. Audito sermone veritatis, Evangelio salutis vestrae. ubi Paulus duplici epitheto Evangelium ornat, quod sit sermo veritatis, et quod Ephesiis fuerit salutis instrumentum. Quae duo epitheta diligenter observanda sunt. Nam cum nihil magis moliatur Sathan, quam ut vel contemptu Evangelii, vel dubitatione, mentes nostras imbuat: duobus clypeis nos hic Paulus munit, quibus utramque tentationem propulsemus. Ergo adversus omnes dubitationes discamus hoc testimonium opponere, Evangelium non modo certa esse veritatem, quae fallere nequit: sed κατ' ἐξοχὴν vocari sermonem veritatis, quasi extra ipsum nulla esset propria veritas. Deinde, ne quo unquam vel contemptu vel taedio sollicitemur, occurrat, qui sit eius vis et effectus:

-- 154 --

283/284 hoc est, quod salutem nobis adferat. quemadmodum alibi docet, esse potentiam in salutem credentibus.

Sic et Coloss. primo: Per sermonem veritatis, nempe Evangelii: ubi itidem per excellentiam Evangelium nominat sermonem veritatis honoris causa, quo solidius firmiusque insistant in revelatione illinc accepta. Ita nomen Evangelii appositive contexitur. Cognitio Christi. 2. Pet. 2. Per cognitionem Domini et servatoris IESU CHRISTI. ubi per cognitionem Christi, non dubium est quin Evangelium intelligatur.

¶ Hactenus appellationes Evangelii habuimus, nunc et comparationes et similitudines quasdam addemus. Evangelii praedicatio sibilo comparatur, Zachariae 10. Sibilabo eis, et congregabo eos, quia redemi eos, etc. ubi Sibilus blandus, dulcissima Evangelii praedicatio est, qua cognoscimus Christum nos sanguine suo redemisse, quaque promittit Deus per prophetam, se dispersos in unam Ecclesiam collecturum. Evangelium Igni per metaphoram comparatur Lucae duodecimo, Veni mittere ignem: quia violenter rerum faciem mutat. Evangelii praedicatio Ventilabro comparatur. Matthaei tertio, Lucae quarto: Cuius ventilabrum in manu sua. Appellatur autem Evangelii praedicatio Ventilabrum, aut Vannus: quia antequam Dominus nos excutiat, totus mundus confusione implicitus est, sibi quisque privatim delicias facit, et boni malis permixti sunt, denique paleis turgere sufficit: ubi autem in medium prodit Christus cum suo Evangelio, dum conscientias coarguit, et citat ad Dei tribunal, ventilantur paleae, quae prius magnam areae partem occupabant. Evangelii praedicatio Messi comparatur, Ioannis quarto: Adhuc quatuor menses sunt, et messis veniet, etc. Ut vero intelligatur hic locus, tenenda est inter sationem et messem antithesis. Satio metaphorice fuerat legis et prophetarum doctrinatunc enim semen in terram proiectum, manebat quasi in herba: doctrina autem Evangelii, quia ad iustam maturitatem homines adducit, apte messi confertur. Lex enim ab ea perfectione longe distabat, quae in Christo demum exhibita fuit. Nota est etiam pueritiae et virilis aetatis comparatio, quam adducit Paulus Galat. quarto, quae eodem tendit. Denique quum praesentem salutem Christi adventus secum attulerit, non mirum est, si Evangelium, in quo aperta est regni caelestis ianua, Messis vocetur doctrinae propheticae. Neque tamen hoc obstat, quod patres sub lege collecti fuerint in Dei horreum: verum similitudo haec ad docendi modum referenda est. Nam sicuti eorum pueritia usque ad finem legis duravit, praedicato autem Evangelio mox successit adolescentia: ita tunc maturescere coepit salus, cuius sementem duntaxat fecerant prophetae, etc. Evangelii ministerium Militiae comparatur 2 Corinth. decimo. Siquidem arma militiae nostrae non carnalia, sed spiritualia sunt. Aptissima itaque similitudo est. Militia enim perpetua est vita hominis Christiani: verum ministros verbi ac pastores reliquis antesignanos esse decet. Evangelium enim veluti ignis est, quo accenditur Satanae furor: quare fieri aliter nequit, quin ad praeliandum armetur, quoties illud promoveri cernit. Quibus autem armis repellendus est? Non nisi spiritualibus potest repelli. Postremo addemus et quaedam adiuncta seu attributa Evangelii. Evangelium Dei, Rom 1. 1. Thessal. 2. 1. Pet. 4. Evangelium gratiae Dei, Act. vigesimo. Evangelium filii Dei, Roman. 1. Evangelium Christi, Roman. 2. Evangelium pacis, Ephes. sexto. Evangelium aeternum, Apocalyps. 14. Evangelium salutis nostrae, Ephes. 1. Evangelium gloriaebeati Dei. 1. Timothei 1. Fides Evangelii, Philip. 1. Verbum Evangelii, Actorum 15. Evangelium Pauli: qui Rom. 6. et 2. Timoth. 2, de Evangelio suo gloriatur, quod eius promulgandi munus sibi iniunctum esset: quomodo et Genesis septimo: ministerii respectu, virga Dei, et Mosis et Aaron virga vocatur. Romanorum secundo: Secundum Evangelium meum, etc. Suum appellat ratione ministerii. nam penes unum Deum est Evangelii edendi authoritas, sola dispensatio Apostolis commissa est. Sic et 2. Thess. 2 Evangelium appellatur suum, non quasi apud se natum, sed cuius illi mandata praedicatio fuerat. Sic idem 2. Timoth. 4, Evangelium vocat suum, non ut se authorem profiteatur, sed ministrum. Evangelium regni, Matt. 9. Circumibat IESUS civitates, praedicans Evangelium regni. vocatur sic ab effectu, quia hac ratione dissipatum populum Deus ad se colligit, ut in medio eius regnet. Evangelium pacis, Ephes. 6. Cur autem sic a Paulo dicatur, non est obscurum, nempe ab effectu, quia legatio est nostrae cum Deo reconciliationis, quae sola pacatas reddit conscientias. Evangelium gloriae beati Dei, 1. Timoth. 1. ubi aliqui exponunt Evangelium gloriae, pro, gloriosum: rectius tamen exposueris, quod de summa Dei gloria disserit. Evangelium filii Dei, Rom 1. Quem colo spiritu meo, in Evangelio filii ipsius, etc. Evangelium filii Dei vocat, quo Christus illustratur, signatus in hoc a patre, ut dum ipse glorificatur, patre vicissim glorificet. Et Galat. 2. Ut veritas Evangelii maneret apud vos. Veritas Evangelii accipienda est pro genuina eius puritate, vel (quod idem est) propera et integra eius doctrina. Neque enim penitus Evangelium abolebant pseudoapostoli, sed adulterabant suis commentis. Atque hactenus de voce Evangelii.

EUGE, interiectio est collaudantis. Matth. 25, Euge serve bone, ac fidelis. Aliquando in veteri versione, etiam insultationis vim habet: ut Psalmo quadragesimo et septuagesimo: cum impii bonorum calamitati insultant, dictantes, Euge Euge.

EVIGILARE, cum de hominibus dicitur, plerumque significat vitae emendationem in melius ex illa pristina somnolentia ac securitate in peccatis. ut Rom. 11. Tempus est iam nos ex somno evigilare. Expergisci aut Evigilare Deum, est, suis laborantibus ac periclitantibus, opem ferre, et impios punire: ut Psalmo quartor Ut quid dormis Domine? expergiscere. Sic Psalmo trigesimo quinto, Expergiscere et evigila ad iudicium meum: id est, fer opem, etc. Evigilare malum contra aliquem, Ezech. 2, est, calamitatem eius appropinquare.

EUNUCHUM, aliquando putant per catachresin significare potentem aulicum, etiam non exectum, sicut Ionathas versor Chaldaeus intelligit fuisse Ebedmeloch Aethiopem, Ieremiae trigesimo octavo, qui Ieremiam exputeo aut carcere extrahi curavit. Talis forte fuit etiam Candaces reginae Aethiopum eunuchus, Act. octavo. Non igitur semper castratum, sed saepe officium tantum significat. Christus Matth. decimonono triplices eunuchos facit, natos ab hominibus, castratos, et qui semetipsos castraverunt propter regnum Dei: id est, quos eo dono Deus ornavit, illique eo libenter utuntur, ut tanto liberius ac expeditius veram religionem promovere possint, sicut Paulus tandem fecisse videtur.

EURUS, duplici nomine in Sacris literis celebratur, quod sit calidus ac fervens, omnia siccans et adorens: et quod sua vehementia omnia confringat, sive in terra, sive in mari. Ieremiae decimo, Vento Euro dispergam eos. Psalmo quadragesimo octavo, Vento orientali franget naves Tharsis. In hanc sententiam dicit Oseas cap. duo decimo, Ephraim pascere ventum, et persequi Eurum: pro, rem inanem, imo etiam sibiloge perniciosissimam sectari, nempe sua idola, quae non tantum nihil prosint, sed etiam ira Dei eos onerent.

EX praepositio ob ambiguitatem, Hebr. מן Min, aliquando obscuritatem habet, ut Ezech. 5, Combures

-- 155 --

285/286 eos igni, ex eo egredietur ignis in omnem domum Israel. id est, ille ignis portendet excidium Israelitarum. Ezech. 3. Admonebis eos ex me. pro meo nomine. Oseae octavo: Regnare fecerunt, et non ex me. Mox clarius dicit, veluti se exponens: Principes constituerunt, et non novi. id est, me inconsulto, et non probante. Multi praepositionem Ex aliquoties in Sacris literis de materiali causa intellexerunt, eoque graviter impegerunt: cuiusmodi fuerunt qui Christum spirituale quoddam corpus habuisse somniarunt, intelligentes Matth. 1 cap. dicere, Christum conceptum esse ex substantia spiritus, ideoque ipsam essentiam humanitatis Christi non corpoream, sed spiritualem esse: cum illic praepositio Ex nihil aliud quam authorem aut causam efficientem conceptionis significet. Paulus Rom. 3. dicit, Deum iustificare Iudaeos et gentiles per fidem: ubiutrunque idem prorsus significat, nempe nos medio aut instrumento fidei iustitiam Christi apprehendere. Sic Osiander perperam urgebat praepositionem Ex, in dicto, Iustitia ex Deo, Philipp. 3. quasi Paulus assereret, nos essentiali aut materiali iustitia Dei iustificari. Sic in disputatione Vinariensi Victorinus urgebat, nos exipsa materia Verbi renasci: quia Petrus affirmet, nos ex semine Verbi renasci. Observetur ergo verus sensus praepositionis huius, quod saepe idem quod Ab valeat, et ponatur pro quavis causa efficiente. Augustinus libro de Natura boni, facit discrimen inter Ex et De, quod Ex quamcunque originis vim indicet, sed De proprie essentialem aut materialem: quod ipsum tamen semper verum non est. Ex Deo aut ex diabolo esse, Ioannis 8, et 1. Ioannis 3, non tantum originem significat, sed etiam ipsam naturam, ingenium, aut indolem denotat ac describit, nempe eos divinam bonitatem ac imaginem, aut contra diabolicam malitiam repraesentare. Dicetur de hac praepositione aliquid in PER. Vide de ea etiam Basilium, libro de Spiritu S. Ex hoc, pro, dehinc: originem aut initium incerti temporis indicat.

EXALTARE, per metaphoram primum significat, aliquem laudare aut celebrare, ut Exod decimoquinto: Deus patris mei, et exaltabo eum. Psalm. 149. Exaltationes Dei in gutture eorum. id est, celebrationes. Sic Isaiae secundo: Exaltabitur solus Dominus in die illa. Sic ibidem: Praeparatus eritmons domus Domini in capite montium, et super omnes colles exaltatus. id est, super alia regna erit Christi regnum exaltatum. Exaltari Deum per sese, aut a semeipso, est, eum praeclaris operibus suam gloriam illustrare. Psalm. 21. Exaltare Domine in virtute tua. Et Psalm. 57, Exaltare super caelos Deus. id est, ostende tuam divinam o omnipotentiam, me liberando. Sic, Ab exaltationibus tuis dispersae sunt gentes: Isaiae trigesimotertio. pro, praeclaris facinoribus. Exaltari aliquem, significat aliquando glorificari, aut potentem fieri. Psal. 12. Cum exaltantur vilitates filiorum hominum, circumquaque ambulant ventres. Et Psalm. 89, Exaltavi dilectum meum. Exaltaremanum, est praeclarum aliquod facinus aggredi et efficere. ut Psalmo decimo: Exurge Domine, et exalta manum tuam, nec obliviscaris pauperum. Sive quia in agendo manus extolluntur, sive quia Deus sic glorificatur. Aliquando etiam Liberari denotat, sicut prius in verbo Elevare dictum est tamquam sublatum ex loco plano, et qui facile adiri potest, in locum sublimem, et qui adiri prorsus nequeat, ubi qui habitant, tuti sint ab omni vi hostili. Proverb. vigesimonono: Qui fidit Domino, exaltabitur. id est, servabitur. Metaphora est sumpta a militibus, in loca alta, et ideo tuta confugientibus. Sic Psalm. 18. Exaltasti me ab insurgentibus in me. Sic Psalm. 3, Qui exaltas me de portis mortis pro, eripis. Sic dicitur Exaltatio pauperi Deus, Psal. 9 Exaltari aliquem, aut cor alicuius, non raro significat superbire, insolescere. Psalm. 130, Domine non est exaltatum cormeum, neque elati sunt oculi mei. Aliquando exaltari cor alicuius, piam magnanimitatem significat. 2. Paral. 17. Et exaltavit Iosaphat cor suum ad vias Domini. Reperitur etiam, ubi Exaltari aliquem significat in cruce suspendi. ut cum Christus dicit, Oportere filium hominis exaltari. id est, suspendi de cruce. Et Ioannis octavo: Cum exaltaveritis filium hominis. Exaltare aliquid, aliquando significat exaltatum agnoscere, ac considerare. Psalm. 48. Exaltare palatia eius. Posses tamen per superius positam loquutionem etiam Celebrare exponere. Verum de hac phrasi etiam in cognatis verbis: ut in Elevo, Extollo, Ascendo, Altitudo, et similibus, agitur.

EXASPERARE, est concitare, irritare. Hinc Israelitae vocantur Domus exasperans, Ezek. 2. 3. pro, incredula et inobediens. Et 1. Samuelis 12. Non exasperaverunt os Domini. Actorum 7.

EXAUDIRE, aut Exaudiri, habet suas quasdam obscuritates. Ponitur enim nonnunquam pro obtemperare, aut morem gerere. ut 1. Reg. duodecimo: Et non exaudivit rex populum. id est, non imminuit tributa. Ponitur et nonnunquam pro, dare petita bona: ut Eccles. 5. Non multum recordatur dierum vitae suae, quia Deus exaudit eum in laeticia cordis sui. pro, largitur laeticiam. Optima enim auditio est, ipsorum petitorum bonorum impetratio. Oseae secundo hic Hebraismus cohaerenter aliquoties repetitur. inquit enim ibi Deus: Exaudiam caelos, et ipsi exaudient terram, terra vero exaudiet triticum, vinum et oleum, et haec exaudient ipsum Israel. Est primum veluti prosopopoeia, quasi homines orent triticum, vinum et oleum, ut veniant, et prro illa terram, terra caelum, de frugifera tempestate eius, et denique caelum obsecret Deum: qualis prosopopoeia, etiam in illis Anaxagoricis continetur, quod terra amet aut desideret imbrem. In hoc igitur quoque exemplo Exaudire est, desiderata aut petita praestare: tametsi illud verbum non tam exaudire, quam respondere significet. Idem Hebraismus est et Psalmo vigesimosecundo: A cornibus unicornium exaudias me. pro, exaudiendo eripias. Verum, ut dixi, in tota ista phrasi proprie est Respondere: quare de ea forte suo loco iterum prolixius agetur.

EXCELSUS, aut Altissimus, crebro ipsemet Deus vocatur. Actorum. 7. Excelsus non habitat in manufactis templis. Et Actorum decimosexto: Servi Dei excelsi sunt. Psal. decimo octavo. De excelso loquuntur, ponunt in caelum os suum. id est, contra Deum. Psalmo nonagesimo quarto. Tu Domine excelsus es super omnem terram. pro, omnia ditioni tuae subiecta sunt. De Christo dicitur Hebr. 9, quod esset excelsior factus caelis. pro, in summam gloriam elatus. Excelsa alioqui fuerunt delubra aut sacella, in editis montibus aut collibus extructa, ubi aut non verus Deus, aut non vera ratione, idque sine mandato Dei, ab idololatricis Israelitis cultus est. Ea mox post mortem Salomonis coeperunt extrui, et longissimo tempore etiam sub bonis regibus perdurarunt, de quibus toties legitur in libris Regum, quod pii quidem fuerint, et quae recta sunt egerint, idololatriasque passim aboleverint, et verum cultum instauraverint, veruntamen excelsa non aboleverint. Fuerunt nihilominus quaedam excelsa etiam ante Salomonem. nam Salomon initio sui regni profectus est in illud excelsum, quod erat in Gabaon. 2. Paralip. 1. Psalmo septuagesimo octavo habetur, Aedificavit sicut excelsa sanctuarium suum. id est, ita sublime ac conspicuum fecit, sicut sacella sita in summis montibus a longe cernuntur. In excelsum. 2. Paral. 20 et 26. Robustus fuit usque in excelsum. pro, fortiter egit supra

-- 156 --

287/288 modum. Excelsa inhabitare, significat loca tuta ac munita incolere, securitate ac pace frui, non esse obnoxium iniuriae hostili: Isaiae 26. et 33, sicut paulo ante dixi in verbo Exaltare et Elevare. Excelsa vacatur Iudaea, quia erat montosa. Habacuc 3, Super excelsa mea. Brachium excelsum, pro glorioso ac potenti, Exod. 14. et Actor. 13 dicitur, quod Deus eduxerit Israelitas in brachio excelso. Idem est brachium exertum et elevatum. Excelsum sepulchrorum 2. Paralip. 32, Sepeliverunt eum in excelso sepulchrorum. id est, in excellentissimo. Excelsam esse sapientiam stulto, Proverb. 24, et Psal. 139, id est, difficilem aditu, supra eius vires. Visitabit Dominus exercitum excelsi in excelso: id est, Israelis in Iudaea. Isaiae 24. Duae porro istae phrases, Hosanna in excelsis, et Gloria in excelsis, Hebraice במרם bemarom et bimarom et bimeromim videntur poni pro adverbio excellenter, exime, aut gloriose, ut si dicas, Hosanna excellenter ferat Deus huic rei opem, potenter, eximie aut gloriose. Sic gloria in excelsis: pro excellenter, gloriose, aut eximia gloria Deo tribuatur. Est vox Hebraea etiam in veteri Testamento aliquoties: ut Isaiae 58, Ut faciatis audiri bemarom in excelso, vocem vestram. Et Psal. 93, Fortis in excelso Dominus: ubi aliqui intelligunt de loco eminenti, id est, ipso caelo, ubi illorum iustus clamor exaudiatur, et Dominus sit fortis. Sed possis et ibi praedicto modo adverbialiter interpretari, quod excelse clament, et Dominus sit excelse aut excellenter potens. Sed de hac re aliquid in constructione Nominum, et etiam Verborum, et in Adverbiis. Caeterûm in loquutione, Gloria in excelsis Deo, ideo putant aliqui de ipsis caelis esse intelligendum, quia mox sequitur quasi Antithesis. Et in terra pax hominibus.

EXCIDERE, a Cado, Hebr. 6. Si excidunt, ut denuo revocentur per poenitentiam. id est, si defecerint, deserverint veritatem. Sic Galat. 5. Qui in lege iustificamini, ex gratia excidistis. Romanorum 9. Non quod exciderit sermo Dei: id est, irritus sit factus, promittens Israeli salutem Charitas nunquam excidit, 1. Corinth. 13. id est, semper utilia operatur. Sic in fine 2 Petri 1. Videte ne ex vestro fundamento aut firmamento excidatis. id est, a vero Christianismo abducamini.

¶ EXCIDERE, a caedo, crebro admodum in passivo ponitur, pro extremo interitu aut exitio. Videtur esse metaphora ab arborum excisione: unde Christus et Baptista sumunt integras similitudines in ficu, securi ad radicem posita, et palmitibus. Saepissime mandata aliqua Dei cum hac clausula ponuntur, quod qui hoc neglexerit, ille excidetur, ut Exodi decimoquarto. Excidetur anima illa de Israel. pro, delebitur. Aliquando verterunt Exterminabitur, quod idem valere solet. Sic Ieremiae 44. Quare facitis malum coram Domino, ut excidatis vobis virum et mulierem? pro, quare pergendo in peccatis, adeo Deum offenditis ac irritatis, ut sit nos omnes totumque hunc coetum funditus deleturus? 1. Reg. 8. Non excidetur tibi vir a facie mea, qui sedeat super thronum Israelis. id est, semper aliquis ex tuis posteris regnabit post te. Psal. 31 vertunt, Excidantur in sepulchro: cum sit in Hebraeo, Excidantur ad sepulchrum. id est, tollantur de vita, ut sit necesse eos sepeliri. Excidi mustum, Ioel 1 pro, deficere, male provenire. Lapides excisionis, 1. Reg. 7, secti lapides vocantur. Vendi ad excisionem, aut exterminationem: pro, prorsus ac in perpetuam possessionem vendl. Levit. 25. Terra non vendetur ad excisionem. id est, sine ulla spe reditus ad priorem dominum, etiam tempore Iubilaei. Allusio est ad arborem excisam radicitus, quae non repullulat. Excisio, pro ferocia aut crudelitate ab aliquibus Isaiae 25 accipitur: Sicut aestus in umbra nubis, ita excisio fortes humiliabit. Ego contra dici puto de poenis impiorum, quod sicut nubes reprimunt aestum solis, amotis eius radiis: ita Deus puniendo potentes tyrannos, eorum crudelitatem ac ferociam, quo in miseros instar fervoris solis saeviunt, deprimet, extinguet, et amovebit.

EXCITARE, pro incitare, extimulare. Psalm 35, et 59: Excita te, et evigila ad iudicium meum: more humano de Deo dicuntur. pro, mature subveni, ac succurre mihi. Excitare lanceam contra aliquem: pro, magno impetu invadere eum hasta. 1. Paralip. 11. Ille excitavit lanceam siccam contra 300, quos vulneravit vice una pro, magno impetu aggressus est hasta 300, quos in uno conflictu interfecit.

EXCOGITARE Cogitationes, et opus excogitationis, Exod. 26 et 32, ponitur pro operibus magno ingenio ac industria meditando excogitatis.

EXCOMMUNICO, ad verbum sonat, communione privo, aut extra communionem et societatem eiicio. Est autem excommunicatio, solennis actio ministri Christi, qua de consensu Ecclesiae, aliquem legitimo processu ex Ecclesia Dei eiicit, et declarat ab hominibus pro Ethnico et publicano habendum. Potest autem multiplex esse excommunicatio: alia intensior et atrocior quam alia. Nam illa, cum Paulus dicit, si quis non amat Dominum IESUM, sit anathema maranatha: videtur prorsus extrema quaedam separatio ab Ecclesia et Christo esse, continens in se aeternam damnationem. Talis forte est et illa traditio satanae Hymenaei et Alexandri, 1. Timoth. 1. Secunda ac levior videtur esse illa 1. Corinth. 5, cum tradit Paulus incesti Satanae, ad excruciationem carnis, ut salvetur spiritus in extrema die. Adhuc vero levior est illa separatio et conversatione ac familiaritate inordinate ambulantium, de qua agit ac in nomine CHRISTI praecipita >Thessalon. 3. Omnium autem levissima est, privata et occulta negatio absolutionis ac sacramentorum, praesertim si ut poena ad certum tempus infligitur: non autem solum institutionis, diiudicationis, aut alterius alicuius praeparationis gratia adhibetur. Hanc rem ac loquutionem Scriptura nominat etiam, Extra Synagogam, aut Alienum a Synagoga facere aut ponere, et ex Synagoga eiicere.

EXCOQUO, metaphora ab aurificibus sumptae pro, defeco, purgo, exploro, probo. Dicetur de ea infra in verbo Probo.

EXCUBIAE Domini vocantur aliquando caeremoniae, et ritus templi, et vicinae scholae, ubi procul dubio varia fuere munera et functiones in sacrificando, psallendo, et docendo, quas, distributas quasi stationes aut cohortes doctorum, sacerdotum et Levitarum per vices observare oportuit. Phrasis haec reperitur Nu. 9.

EXCUTERE pulverem e pedibus, signum est excommunicationis, aut potius protestationis, quo iubet Christus Matth. 10. protestari contra contemptores verbi Dei, et verorum doctorum. Simili sensu ac fine Paulus etiam vestimenta sua excutit Act. 18, protestando contra Iudaeos, nolentes verbum Dei audire et accipere. Nehemias etiam hoc verbo, ac pene simili signo, sed longe in alium sensum, dicit: Etiam vestimentum meum excussi, ac dixi: Sic excutiat Deus omnem hominem, qui non compleverit verbum istud, de domo sua, et labore suo, et ita sit excussus ac vacuus. ubi est excommunicatio, aut dira imprecatio.

EXECRATIO, est detestatio et abominatio alicuius: aliquando etiam solennis imprecatio mali, opposita benedictioni. cuiusmodi est, quod Noach execratur Cham: item illa prolixa in fine Deuteronomii item illa quae fiebat in exploratione suspectae de adulterio, Num. 5. Sed de hac phrasi forte postea in verbo Pono agetur, cum exponetur quid sit Poni in male dictionem et benedictionem. item in voce Maledictio.

EXERCITUS, in Sacris literis crebro pro quamvis

-- 157 --

289/290 multitudine, modo sit ordinata, ponitur. Sic Genes. 2, et crebro alias. Exercitus caeli, pro stellarum multitudine: et Exercitus terrae, pro omnibus ex terra provenientibus, aut alio qui in terra agentibus ponuntur. Et consummati sunt caeli et terra et omnis exercitus eorum. Genes. 2. id est, caelum et terra, cum creaturis existentibus in eis. Septuaginta tamen κόσμον , ornatum verterunt. Christus porro Matth. 13, et Luc. 21, virtutes videtur vertisse, cum inquit: Virtutes caelorum movebuntur. Verum sane est, quod Scriptura crebro voce Virtutis exercitum militarem accipiat: quare non incommode eosdem Hebraismos subit. Verum de praedicto Christi dicto, vide in voce VIRTUS. Exod. 12, Educam exercitum vestrum: id est, totam illam turbam. Sic mulieres inservientes tabernaculo ac cultui Dei, vocantur exercitus. Exod. 38. Et fecit labrum aeneum cum basi sua, sub aspectu exercituum. id est, mulierum militantium ante ostium tabernaculi. id est, excubantium administeria tabernaculi, lotiones, et similia opera: ut 1. Samuelis 2: de talibus mulieribus legitur, et Luc. 2. de Anna vidua. Sic Psal. 103. Praedicate Dominum omnes exercitus eius: intelligit non tantum astra, sed et omnes alias creaturas. Exercituum Dominus ideo vocatur Deus, quia omnes creaturae illi sunt subiectae, caelestium, terrestrium et inferorum: sicut eosdem exercitus et Christo pater caelestis subiecit, Philip. 2. Sicut et ipse Dominus dicit: Tradita est mihi omnis potestas, etc. Sic partes multitudinis unius vocantur exercitus, Exod. 6. Educite filios Israel ex Aegypto per exercitus suos. Cum exercitu egredi Deum, est, ei praesentem ac opitulatorem esse, eumque felicem et victoriosum reddere. Psalm. 44. Non egredieris cum exercitibus nostris, pro, non soles adesse mihi in bello. Reges exercituum, Psalm. 68 vocantur primarii doctores, qui diversas regiones sibi spiritualibus armis subiecerunt, sibi mutuo amici ac concordes fuerunt, unde crevit Ecclesia. Exercitus viri, Iud. 20, pro viris bellicosis et strenuis, qui et Viri militiae, aut belli dicuntur. Exercitus caeli. Dan. 8. Et magnificatus est, aut crevit usque ad exercitum caeli, id est, usque ad stellas: per quas tamen veri Dei cultores significantur. Exercitus Dei, pro omnibus castigationibus, et afflictionibus quas Deus infligit Iob 19. Simul venerunt exercitus Dei, et attriverunt super me viam suam. id est, variae plagae. Sic et sequenti capite, ubi est metaphora ab externo ad spiritualem exercitum.

EXIGO, notum verbum est. Exactionem manus dimittere, Nehem. 10. pro, omnigena debita. Exactores erant, qui vel tributa, vel alia onera exigebant, quique duriter nomine tyrannorum populum affligebant. Inde fit, ut spiritualis Meschiae liberatio per abolitionem exactorum indicetur. Isaiae 9. Sceptrum exactoris in eo confregisti, Sic Danielis 11. Stabit qui loco eius transferet exactorem: id est, auferet, amovebit. Isaiae 14. Dominabuntur in exactores suos. Zach. 9. Et non transibit amplius super eos exactor. De hac re loquitur etiam Ieremias, cum insultat Babylonicis exactoribus Chaldaice: Ubi est aurum Madcheva, id est, exactio auri tributarii.

EXIRE verbum, licet notissimae significationis sit, quoad communem usum: habet tamen suos quosdam Hebraismos, de quibus dicendum est: tametsi in multis convenit cum verbo Egredi, de quo supra dixi. Admodum saepe emphaticum est, et significat alias ad bellum exire. ut Isaiae quadragesimotertio, Dominus sicut Gigas exibit. qui locus supra in Egredi est expositus. Alias vero, alioqui cum quadam authoritate, et ad rem arduam egredi significat. ut, Exibit lex de Sion, et verbum Domini de Hierusalem: Isaiae 2. Exire e medio idololatrarum, 2. Corinth. 6. est, deserta idololatria propalam sese verae religioni ac Ecclesiae addicere. Exire impium. Psal 109 Dum iudicatur, exeat impius. pro, damnatus, scilicet ex loco iudicii prodeat, non ut absolutus, sed ut damnatus. Exire facere argentum: pro, exigere. 2 Reg. 15. de indictione tributi accipitur. Exire vinum de aliquo, est edormire crapulam. 1. Sam. 25. Cum exiisset vinum a Nabal. Exire et introire civitatem. Quin et exeunti et introeunti civitatem nulla erat pax: Zachariae 8. Exire et intrare aliquem, aut alicuius exitus aut introitus sunt omnia eius negocia, omnis eius conversatio: quia res aguntur ac expediuntur exeundo et intrando in domum. Inde per synecdochen hi duo motus pro omnibus actionibus, totaque conversatione ponuntur. 2 Samuelis 3. Venit ut sciret exitum et introitum tuum. Et clarius: Et ut sciat omnia quae tu facis. Sic et in illo Psalm. 121. Dominus custodit exitum tuum, et introitum tuum. id est, te et omnes tuos conatus et actiones. Sic et Actor. 9 legitur, Erat exiens et intranscum eis in Hierusalem. De qua loquutione et supra in verbo Egredi dictum est. Exire et intrare ante populum, significat praeesse, ut supra in EGREDI dixi. Exire Deum a Hierusalem, Zachariae 2, est, eum deserere illam, non curare, non fovere. Sicut contra, in medio eius habitare, ac versari. Hoc sensu et locutione solebant Romani, obsidentes ac oppugnantes aliquam civitatem, eius deos evocare, ut ad se commigrarent, nec amplius hostibus suis contra se patrocinarentur. Sic et Tyrii ab Alexandro magno oppugnati, Herculem aurea catena vinxerant. Quin et in templo Ierosolymitano audita est vox ante ultimam destructionem, Exeamus hinc. Exitus aquarum, sunt loca palustria, aut scaturiginibus abundantia. Psalm. 107. Ponis flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim. Idem ferme bis dicit. Egredi alicui cor, est obstupescere. Genes. 44. Sic Homerus dicit de stupore et metu orto, Cor ad genua decidere: et Germani vulgo, Es entfiel ihnen das herz. Exitus urticae, pro urticeto, ubi libenter urticae crescunt. Sophon. 2 Erunt exitus urticae: id est, desolabuntur, et crescent ibi urticae, ut solent in ruinosis aedificiis. Christus saepe in Ioanne inculcat, se exivisse a patre: id est, ab eo missum, ut carnem assumeret, et tota illa legatione, qua genus humanum redemit, perfungeretur. Posses tamen et de generatione intelligere. Longe aliter dicitur exire Cain a facie Domini. id est, excidere a favore et gubernatione eius, ut non sit in Ecclesia et populo Dei, in quo proprie Deus et eius facies versatur. Exitus alicuius regionis aut agri, sunt termini eius, quousque se extendit: qui cum transeuntur, iam ex ea exitur. Hac loquutione multum utitur Iehosua capite decimoquinto et decimosexto, in descriptione tribuum. Exire alicuius famam, nomen, aut sermonem, est divulgari, spargi de eo rumorem. Exitus, pro excrementis et latrinis, aut cloacis: 2. Reg. 10. Diruerunt domum Baal, posuerunt eam pro exitibus, usque in hodiernum diem.

EXPANDERE pallium aut alam super aliquam, est eam sibi in coniugium assumere. Ruth. 3. Ezek. 16.

EXPECTARE Deum, pro sperare in eum, crebrius et notius est, quam ut necesse sit monere. Causa significationis huius est, quia spes est revera expectatio opis divinae. Praesertim autem talem spem significat, ubi diu differtur auxilium aut consolatio, ut sit necesse magna patientia expectare opem ac praesentiam Domini, donec illucescat, ut Psalm. 27. Expecta Dominum, confortetur et confirmetur cortuum, et expecta Dominum. Ponitur autem in hac phrasi vox generalis pro speciali, quia spes est species quaedam expectationis. Expectans expectavi Dominum, Psalmo 40. pro, sollicite expectavi. Expectare verba: Iob 32. pro, expectare donec finiatur sermo, ideo mox ibidem per auscultare exponitur. Expectatio, pro re expectata, aut pro exitu eius. Proverb. 10. Expectatio iustorum laeticia, et spes

-- 158 --

291/292 impiorum peribit. pro expectatio iustorum tandem optatum exitum consequitur. Expectatio etiam pro ipso expectato Deo ponitur. Ierem. 14. Expectatio Israelis, servator eius in tempore afflictionis. Sic Ier. 50. Peccaverunt Domino, habitaculo iustitiae et expectationis patrum eorum Domino. Expectatio et finis, pro expectato et exoptato fine. Ieremiae vigesimoquarto, Ut dem vobis expectationem et finem. id est, finem aut exitum expectatum aut exoptatum.

EXPELLERE. 2 Reg 17, Expulit eos Ieroboam de post Dominum id est, protrusit eos de vera via sequendi Dominum. Significat ergo hic idem quod seducere. Aliquando etiam in exilium eiicere, aut etiam in captivitatem abducere. Si fuerit expulsus tuus in extremo coeIi. Deut. 30. id est: Si abducti, captivi, aut exules de numero vestro fuerint usque ad fines terrae protracti aut abacti, nihilominus inde eos in patriam reducam. Sic et Nehemiae 1. Si fuerit expulsio vestra ad extremum caeli. pro, expulsi vestri aut captivi ex vobis tam procul venditi.

EXPERGISCI, per metaphoram significat seria ac laudabilia negocia strenue aggredi, deserta priori negligentia, aut quasi somnolentia. Dicitur vero tum de Deo, tum de homine. Cum Deo tribuitur, significat Deum debere abiecta omni priori mora ac cunctatione succurrere piis et laboranti iustitiae. Prius enim dum impios pro arbitrio grassari permisit visus est quasi dormire et stertere. Hae igitur duae metaphorae dormiendi aut dormitandi et contra evigilandi et surgendi, crebro admodum Deo tribuuntur per anthropopathian: duplicatus enim tropus est. Sic Psalmo 7 dicitur: Expergiscere ad me ob iudicium, quod praecepisti: id est, aggredere defensionem iustitiae ac mandatorum tuorum, et huc accurre ad me, opitulaturus mihi qui laboro ac periclitor in eo ipso opere officio ac conatu, quem mihi iniunxisti. Sic et Psalmo 35. Expergiscere et evigila ad iudicium meum et Psalmo 44. Evigila, ut quid dormis Domine? expergiscere. Caeterum cum homini tribuitur, tum plerunque significat aut veram contritionem, qua ex illa carnali securitate excitamur, ut consideratione peccatorum nostrorum, irae ac poenarum Dei perterrefiamus, et ad misericordiam Dei confugiamus. Alias, quod huic vicinum est, totam emendationem vitae in melius denotat. Sic Christus dicit: Beatus servus, quem, cum Dominus venerit, invenerit vigilantem: id est pie viventem, et in sua vocatione strenue versantem. 1 Thess 5. Ne dormiamus, sicut caeteri: sed vigilemus, et sobrii simus. Sic Rom. 13. Agnoscite tempus quoniam hora est iam nos de somno surgere.

EXPIARE aliquem, est, Deo oblata victima mundare a suo peccato aut reatu, et Deum illi iratum placare. Num. 15. Expiare animas. Exod. 30. Nihil diminuatur de dimidio siclo, qui datur in oblationem Domino, ad expiandas animas vestras. Expiationis dies. Levit. 23. et Numeri 28 describuntur dies expiationum, quibus singulari quodam studio ac zelo prae aliis temporib. poenitentiam agere, peccata expiare, et Deum sibi placare Iudaei debebant. Expiabat Aaron super cornua altaris, scilicet fundendo sanguinem, Exod. 30. Sed nimirum expiationis opus proprium est Dei ac mediatoris Christi: sicut Ezechias orat. 2 Paral. 30. Dominus est bonus, etc. expiet illum, qui totum cor suum praeparavit ad quaerendum Deum Et exaudivit Deus Ezechiam, sanavitque populum suum. Expiabatur etiam templum et tabernaculum, aliaque sacra loca et instrumenta, sive cum initio nondum erant consecrata, sive postea forte fuissent prophanata. de qua re et supra in verbo DEDICO dictum est. Sic Exodi 29 praecipitur, ut septem dies altare expietur: id est, consecretur. Aquae expiationis, Numer. 19 describuntur, quibus sua quadam ratione immundi aspergebantur, ac purificabantur. Pro voce Expiare, in novo Testamento plerunque Propitiari et Propitiatorium reperitur: quare ibi de hac voce aliquid plenius et clarius dicetur.

EXPLANARE, pro explanate et dilucide scribere. Abacuc 2. Scribe visum, et explana super tabulat. pro, explanate aut perspicue scribe.

EXPLERI, pro satiari non raro ponitur. Exod. 15. et 16. Dicitur etiam in priori loco expleri animam: id est, votum aut summum desiderium suum exatiari. tametsi haec phrasis etiam Latinis nota sit, ut in illo Poetae:
Expleri mentem nequit, ardescitque tuendo, etc.

EXPLORATUM, pro explorabile. Psalm 111. Magna sunt opera Domini, explorata: id est, explorabilia aut pervestigabilia: vel potius probata, sincera ac solida, omnibus diligentibus ea.

EXTENDERE manum, de Deo castigante aut percutiente crebro dicitur. Zephaniae 1. Extendam manum meam super Iehudam: id est, puniam. Deut. 4 dicitut Deus eduxisse populum suum in manu forti, et brachio extento: id est, potenter servante pios, et castigante impios. Inde Extensum brachium. Exod. 6. Brachio extenso redimam vos: id est, forti, et potenter agente. Inde Extensa manus, pro castigante, crebro apud Isaiam. Idem est Manus elcuata, aut brachium exertum. Extendere manum, est etiam quidvis aliud potenter operari: sicut Actor. 4. orat Ecclesia, ut Deus extendat manus ad sanationes et miracula, quo tanto magis propagetur ecius religio. Nam quae volumus perficere, ad ea manum extendimus, eisve admovemus. Aliquando Deus dicitur extendere manus, cum nos vocat ad poenitentiam: quia hoc gestu vocantes aut compellentes solent uti, ut erga cum quem vocant, manum extendant: aut etiam, cum silentium et attentionem indicere volunt. Proverb. 1 Extendi manum meam, et non fuit qui attenderet. Sic Isaiae 65. Tota die expandi aut extendi manus meas ad populum contradicentem, et inobedientem. Extendere misericordiam, est alicui beneficium porrigere aut praebere. Psal. 109. Ne sit extendens ei misericordiam, et qui misereatur pupillis eius: pro qui benefaciat. Extendere calcaneum, aut calceum super aliquem locum, ut Davidem super Idumeam, Psal. 60 et 105. significat, ea quoque loca adire et occupare. Extendere digitum, Isaiae 59, fuit tunc gestus deridentium prophetas: sicut et Extendere aut exerere linguam, Ierem. 9. Extendere funiculum super Ierusalem, aut alia loca, significat eam hostibus in praedam dividere. Nam in divisione solum fanibus dimetiebatur. Extendere super Hierusalem perpendiculum, est, eam reaedificare, Zach. 1. nam in aedificando perpendiculum, aut aliae mensurae ac instrumenta adhiberi solent.

EXTERMINARE, quasi dicas extra terminos eiicere, saepe simpliciter significat perdere, quod supra in EXCIDO monui. Saepe id dicitur etiam de abolitione posterorum alicuius. Exterminare animam incircumcisi, Genes. 17, est, non tantum aliquem eiici ex populo, aut non haberi pro Iudaeo, sed etiam simpliciter perdi, deleri ex hac vita.

EXTOLLERE, idem quod supra diximus de Exultare, crebro significat. nempe alias glorificationem, alias liberationem, perinde ac si in altum tutumque locum te Deus subduceret. Psal. 28. Pasce cos, et extolle eos usque in seculum.

EXTERNUS, alias dicitur quivis praeter Levitas. Num. primo: Si quis extraneus, quam de tribu Levi, accesserit ad erigendum aut distribuendum tabernaculum, interficietur. Alias quemvis alienum de illa familia, de qua agitur. Deuteron. vigesimoquinto; Non nubet uxor mortui extra. Quod mox exponit inquiens: Viro extraneo.

-- 159 --

293/294 EXTRANEI sunt, vocanturque, quicunque alieni sunt a populo Dei. Colossens. 4. In sapientia ambulare erga extraneos. Sic Isaiae 1. Extranei aut alieni comedunt terram nostram, aut fruuntur ea. Inde καταχρηστιοσις dicitur alienus, quem non curamus, non amamus. Psalm. 69. Alienus factus sum fratribus meis, et extraneus filiis matris meae. Extraneum opus, Isaiae 28. Ut faciat opus suum. extraneum opus suum id est, insuetum, inusitatum. Plerunque exponunt ita, quod Deus saepe cogatur alieno opere uti, ut suum perficere possit: id est, percutere ut sanet.

EXTREMUM, varia significat, prout diversis vocibus coniungitur. Iohannis 2. Ad extrema montium: id est, infimas redices ac fundamentum montium. Extremum terrae, sunt ultimi horizontes qua longissime perspicere quimus: ibi enim nobis caelum ac terra finiri et concludi, veluti si se invicem contingerent, videntur. Aliquando tamen etiam de ultimis terris, ubi Oceano terminantur, aut ultra quas nullam noticiam habemus, haec loquutio accipitur. ut Isaiae 35. Qui subvehit nubes ab extremo terrae. id est, ex mari terminante terras, aut alioqui ex ultimo horizonte, ut nos oculis cernentes nubes ascendere iudicamus. Inde per metaphoram oculi stultorum dicuntur esse in extremo terrae Proverbior. 17. quia et gressus ipse talis est, ut quovis potius ad remotissima ac eminentissima loca intendant vagos oculos, quam in ea quae sunt ante pedes: et cogitatione quaevis potius expendant et curent, quam ea quae ad ipsos pertinent quaeque eis maxime sunt necessaria, quaeque potissimum eis agenda essent. Indicat ergo, esse tragos mente, et oculis totoque vultu ac gestu. Extremitas fratrum aut populi, alias quidem exponitur de quovis ex ea multitudine, alias de vilissimis aut ignobilissimis: ut Genesis 47, De extremitate fratrum suorum accepit: id est, quosdam. Et 1. Reg. 12. Fecit de extremitatibus populi sacerdotes excelsorum qui non erant de tribu Levi. Quod exponunt aliqui, de extremis ordinibus populi, divitibus et pauperibus. Extremificatos anguli: Hieremiae 8, Visitabo extremificatos anguli: id est, qui in finibus orbis terrarum habitant, et veluti in extremos fines a me remoti sunt. Et Hiere 49, Dispergam eos in omnem terram extremificatos orbis. id est, usque in extremos fines orbis terrarum.

EXTUNC, vel a certo tempore ibi indicato significat, vel ab antiquo. [1] Samu. 25. Fui servus patris tui extunc. id est, iam longo tempore, ab olim. Isaiae 45. Quis extunc annunciavit illud. id est, ab antiquo tempore. Aliquando simpliciter pro Ex quo ponitur. Gen. 49. Et fuit, extunc praefecit eum Dominus omnibus quae eius erant. pro, mox ut ille est praepositus rebus omnibus coeperunt omnia melius succedere, Deo omnia mirabiliter fortunante ac provehente.

EXUERE veterem hominem, exponetur in HOMINE VETERI, et in verbo INDUERE.

EXULTARE, dicitur de vehementiore laeticia quae tantopere afficiat cor, ut etiam foris quasi quodam motu corporis significetur. Latini dicunt Gestire prae gaudio: praesertim cum futurum bonum expectatur. Sic Abrahamus gestivit videre diem Christi. Tali laeticia aut gaudio vult Deus nos gaudere de suo favore, promissionibus ac beneficiis. Deus laeticiae et exultationis meae, Psalm 43 quod suo spiritu et beneficiis nos solide exhilaret. Basilius Psalm 32, super Exultate iusti in Domino, scribit: Consueta quidem ac familiaris est vox Exaltationis in Sacris literis, clarissimum quendam ac laetissimum in rectis animabus statum significans. Quod quid sit. non facile divinaveris, adeo generaliter loquitur: et fuerunt Patres omnes sermonis sacrarum literarum longe negligentissimi. Omnino exultare et gloriari in Domino, saepe veram cordis fidem pingit. [p.294]

EXURGERE, sicut et Surgere, evigilare, excitari, et similia, significat aliquam seriam ac strenuam praeclarioperis inchoationem. Nam iacentes aut dormientes nihil praeclare, strenueve agunt, aut efficiunt. Transfertur porro per anthropopathiam, ab hominibus ad Deum: ut Psalm. 68. Exurgat DEUS, et dissipentur inimici eius. Sic et Psalm. 2. Exurge Domine, serva me DEUS meus. Psal. 59. Exurge in occursum meum, et vide. Psal. 12. Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum nunc exurgam, dicit Dominus. Caeterum Psal. 57 semet excitat hisce verbis David, ad celebradum DEUM: Exurge gloria mea, exurge nablum et cithara: exurgam diluculo.

Previous section

Next section


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.