Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous section

Next section

F

FABER, latius videtur in Sacris literis, quam in Latino sermone, patere. Significat enim ferme quemvis manuarium artificem, qui grandiora et laboriosiora opera fabricat. Zachariae 1. Quatuor fabri nominantur quatuor angeli, fabrorum formam habentes.

FABULA, alias significat quodvis inane figmentum, aut etiam humanam (ut ita dicam) constitutiunculam, vel traditiunculam: ut Tit. 1. Non attendentes Iudaicis fabulis. Sic Petrus 1. cap. 2, negat se aliosque Apostolos sequutos esse in praedicando Christo, arte compositas fabulas. Porro esse, fieri, aut tradi in parabolam, proverbium, et fabulam, Deuteron. 28, 1. Reg. 9, et saepissime alias significat, aliquem horrendis modis castigari, aut etiam prorsus perdi, ac veluti in exemplum poenarum toti generi humano proponi, ut omnes habeant quod mirentur, ac metuant, vel etiam rideant ac exagitent, et denique sit ille ita castigatus cantilena ac fabula vulgi.

FACIES vox admodum multum usum habet in Sacris literis, variique inde Hebraismi per diversos tropos deducuntur: de quibus aliquid ordine agendum est. Primum igitur Facies, si coniungatur cum מן Min, A vel Ab, De, saepe tantum est praepositio A vel Ab, aut propter: ut, A facie gladii aut belli fugere. Psal. quinquagesimoquinto: Clamo a facie angustiae impii. id est, propter tribulationes ab impiis illatas. Tametsi illud A FACIE, simul aliquam singularem energiam aliquando habeat. Pingit enim ipsam speciem mali aut causae, quasi ante oculos. Genesis 6. Repleta est terra iniquitate a facie eorum. A facie Sarae ego fugio, Genesis decimosexto: Isaiae septimo habetur: Derelinquetur terra, quam tu exhorres, a facie duorum regum ipsius. Ego illud A facie, cum Derelinquetur potius connecterem, quam cum Exhorreo. Dicit enim, deserendam aut devastandam esse terram illorum hostilium regum, quas terras aut hostilia regna horrebat Achazus rex. A facie, aliquando coram: ut Deuteronomii octavo: Perditurus est â facie vestra. id est, ante vos. Isaiae 24. Expulit Amorraeum a facie nostra. id est, ante nos. Iudicum 5. Montes fluxerunt a facie Domini. id est, eo adventante, eisve insidente. 2 Paralip. 34. Humiliasti te a facie Dei. id est, coram. Sic si coniungatur cum ל aut ב lipene aut bi pene, item Alpene, itidem praepositio est significans coram, aut ante. Facies Dei ampliorem quandam praesentiam ac providentiam circa aliquem significat, sive in bonam aut malam partem, sive ut ille puniatur, sive etiam ut ei a Deo benefiat. Cum in malam partem accipitur, significat iram, indignationem et poenas, ut Psalmo 33. Facies Domini in facientes mala. id est, ira et castigatio. Psalmo 68. Sicut liquescit cera a facie ignis, sic pereant impii a facie Dei. Sic Psalm. 9. Cum revertentur retrorsum inimici mei, peribunt a facie tua. id est, tu perdes eos ira tua. Levitici 17. Obfirmabo faciem meam contra animam illam. pro, irascar ei vehementer. Psal. 51. Absconde faciem tuam a peccatis meis pro,

-- 160 --

295/296 ne observes, neve ea respiciens irascare mihi. Sic Psalmo 10. Abscondit DEUS facies suas, ne videat unquam. id est, non curat nostras iniurias, aut miserorum calamitates. Contra saepe etiam in bonam partem accipitur de favore Dei Deuteronomii 32. Ostende nobis faciem tuam Domine, et salvi erimus. Psalmo 17. Satiabor facie Dei, cum expergefactus fuero. id est, post resurrectionem perfruar tuo aspectu ac favore. In hunc sensum dicit Dominus, Angelos puerorum videre quotidie faciem patris. id est, summo eius favore frui. Psalmo 102. Ne abscondas faciem tuam a me. Psal. 13. 30. 44. Hierem. 33. Quod est vel irascentis, vel negligentis aliquem. Psalmo 16. Saturitas gaudii cum facie tua. id est. cum noticia et favore tuo. Psalmo 26. Faciem tuam Domine requiram. id est, favorem ac opem tuam. Psalm. 11. Aspicit rectum, facies eius probat. Aliquando in genere providentiam, praesentiam et iudicium Dei significat. ut cum dicitur aliquis ante faciem Dei ambulare: id est, ipsi Deo servire, ei conari placere, ac probari. Vicina huic significatio est, cum aliquis dicitur consulere faciem Domini: id est, ipsam providentiam, praesentiam, ipsummet Deum: 2. Regum 21. 1. Sam. 13. Sic Danielis 2. Et misericordias petierunt a facie super secreto illo. id est, ab ipso Deo; Psalmo 17. A facie tua iudicium meum prodeat. pro, a te. 1. Paralip. 29. Misericordia et divitiae a facie tua. pro, a te. Sic saepissime alias. Saepe etiam de homine iisdem ferme significationibus vox haec usurpatur. Deuteronomii 20. Atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis. id est, ipsos pauperes ac miseros contumeliose affligitis, perinde ac si in faciem eos caederetis. 2. Paral. 7. Et oraverunt, et exquisierunt faciem meam. id est, me aut favorem meum, ut supra. Facies senum non honoraverunt, Thren. 5. Sapientia hominis illustrat faciem eius, Ecclesiast. 8. id est, tum exhilarat, tum et glorificat eum. Facies tua vadat ad bellum. 2. Samuelis 17. pro, ipsemet praesens esto in conflictu. Contra autem, a facie Domini dicitur fugere Ionas, cum extra Ecclesiam ad Ethnicos perfugit, putans ibi nullam esse curam, praesentiam aut providentiam Dei, nec eum sibi illic fore molestum, aut flagitaturum ut proficiscatur in Ninive. Sic Cain dicit: A facie tua abscondar, et interficiar. id est, extra tuam curam ac providentiam, destitutus omni tua ope aut praesentia: ut hic facies ferme idem significare videatur, quod Ecclesia, aut ministerium et regnum DEI: sicut et praesentia Dei in arca, eius facies dicebatur. Sic orat David, inquiens: Ne proiicias me a facie tua. id est, ne desinas me curare, et in tua providentia habere. Exodi 33. Si facies tua non ierit nobiscum, ne eduxeris nos de loco. id est, nisi tu ipse singulari cura et providentia nobis in via voles adesse. Psalmo 31. Abscondes eos in abscondito faciei tuae. id est, singulari cura ac providentia contra impios. 2. Regum 17. Abstulit eos a facie sua. Domum, quam sanctificavi nomine meo, dimittam a facie mea: 1 Regum 9. Faciem alicuius placare, Genes. 32. pro, ipsum: non tamen sine emphasi. Aliquando amplissimam quandam cognitionem Dei significat. Sic interpretantur aliqui illud Num. 12. quod ore ad os, aut facie ad faciem Moyses sit cum Deo loquutus: de qua phrasi dicetur in fine huius vocis. Sed Exodi 33. negat ei visionem faciei, et tantum tergum suum se illi monstraturum pollicetur: ubi forte illam summam agnitionem ei negat, qua in altera demum vita fruemur: de qua Paulus dicit, quod nunc quidem eum agnoscamus velut in speculo, sed in altera vita simus eum a facie ad faciem visuri, aut (sicut Iohannes dicit) sicut est. Aliqui tamen locum Exodi interpretantur de imperscrutabili Dei essentia, de qua etiam plerique intelligunt illud dictum Dei: Non videbit me homo, et vivet. Simili locutione et Iacob dicit; Vidi Dominum a facie ad faciem, et salva facta est anima mea, etc. de uberrima scilicet quadam revelatione Dei. Faciem susscipere, et agnoscere, item In factem alicuius respicere (alias vertunt Personam accipere) est loquutio forensis, ubi cum tantum causa, aut veritas, aut falsitas rationum utriusque partis respicienda esset, iniquus iudex respicit faciem hominis, non causae: accipit dignitatem alterutrius litigantis, neglecta bonitate aut pravitate rationum, aut causae. Psalmo 82. Usque quo iudicatis iniquitatem, et faciem peccatorum sumitis? Sic Deuteronomii 1. Proverbiorum 24. 26. Sic quoque accusantur sacerdotes Malachiae secundo, quod in lege agnoverint faciem: id est, non perinde amicos aut potentes arguerint, vel etiam potentibus seductoribus sese non opposuerint. et contra Christus laudatur, quod docendo in nullius faciem respiciat: id est, pronunciet, ac tueatur veritatem, et reprehendat vitia ac errores, nullius potentis aut imbecillis habita ratione. Deus quoque negatur esse acceptor personarum, Romanorum secundo: id est, perinde ac ex aequo omnes credentes, nobiles et ignobiles, doctos, sapientes, praestantes, ac cuiusvis gentis iudicare. Qua sententia moti Synergistae, ignarique quidnam sit proprie prosopolepsia, perperam inde pro libero arbitrio argutantur, atque ita ex falsissimae definitionis principio maximum errorem liberi arbitrii contra manifestam veritatem statuunt. Dicunt enim: Prosopolepsia est, dare aequalia inaequalibus, aut contra, sive bona ac praemia, sive mala ac poenas. Verum haec definitio nimis late patet, ac restringenda est. Prosopolepsia enim est proprie, cum aequalia in aequalibus, aut contra, bona aut mala, praemia aut poenae dantur, tunc, cum Deus aut alius iudex praemia aut poenas secundum certas leges, vel iura, ex debito aut veluti in iudicio quodam distribuit: non autem, ei sua sponte dona sua pro arbitrio liberrimaque beneficentia ac liberalitate donat. quam prosopolepsiam Deus de se consitetur Romanorum nono: et in parabola eorum qui laborarunt in vinea. unicuique enim, praesertim autem Deo, quod suum est, liberum licitumque et, largiri, cui ipsi libet: cum nulli id debeat, sed sua sponte, proque libitu donet. Hinc igitur manifestum est, Synergistas in ipso statim principio aut ostio (iuxta proverbium) a veritate aberrare. Facies pro externa specie, splendore, aut fuco rei, qui opponitur nativa bonitati intus latenti, secundum quam Deus iudicare solet: ut 1. Samuelis decimosexto: Ne respicias vultum aut faciem eius, dicit Deus Samueli, quaerenti inter alios Isai, quem nam Deus velit in regem inungi: quia homo respiciat faciem aut speciem, sed Deus respicat cor. Item Dominus dicit, Nolite iudicare secundum faciem, sed iustum iudicium iudicate: Iohannis 6. Facies caeli, terrae, aut abyssi, in eadem ferme significatione, pro constitutione, habitu, aut externa specie accipitur Matthaei 16. Faciem caeli potestis iudicare. Genesis Fons irrigabat universam faciem terrae. Sic Numer. 23: Qui respicit contra faciem Iesimon: id est, versus superficiem eius loci. Sic super faciem Sodomae perrexit pro, eo versus, Genesis 18. Dominus subvertet faciem terrae, Isaiae vigesimo quarto: pro, mutabit ideam, aut formam, seu speciem praesentis status. Lumen uultus aut faciei Dei, plerunque de favore Dei accipitur: sicut et apud Latinos Serena facies. Nam quibus irascimus eos nubilo ac torvo vultu respicimus. Danielis 9. Illustra faciem tuam super sanctuarium tuum. id est, sis propitius. Illumina faciem tuam super servum tuum, Psalmo 31 80. 119. Sic et de hominibus usurpatur, In hilaritate faciei regis vita: Proverbiorum 16. pro, cum ille est propitius subditis, hoc illorum eximium bonum et magnum gaudium est. Quaerere faciem Salomonis, aut regis: id est, cupere eum videre, ei supplicare, 1. Reg. 10.

-- 161 --

297/298 Multi quaerunt faciem dominantis: id est, cupiunt ei esse intimi, aut alioqui impetrare ab eo quod petunt. Faciem operire adipe, est, suaviter semet saginare, aut alioqui potentem fieri. Iob 13. Faciem alicuius suscipere, aliquando significat exorari ab eo, dari locum precibus eius: ut Genesis 19. Etiam in hoc suscepi faciem tuam. scilicet, in servanda Zoar, et Genesis 32, Forte suscipiet faciem: id est, fiet mihi placatus, exaudiet me. Sic Proverb. 6. Non suscipiet zelotypus faciem muneris. Ex hac significatione est, quod graves et authoritate praeditos viros Ne sui panim, susceptos aut levatos facie vocant: id est, qui facile impetrant, efficiunt et obtinent sua autoritate, quod petunt. Deprecabuntur faciem tuam multi: id est, coram te fient supplices, vultum tuum intuentes, ut eis innuat. Iob 11. Contra autem, Avertere faciem, est, non admittere preces. Psalmo 132. Ne avertas faciem uncti tui. id est, ne averseris eum, excipe eum amanter, et exaudi. Sic mater Salomonis dicit ad filium: Ne avertas faciem meam. 1. Regum 2. Facies DEI, pro arca, aut loco cultus aliquando ponitur: vel potius pro ea praesentia, qua ibi DEUS erat, sicut promiserat. Sic faciem DEI videre dicuntur sacerdotes, quia coram arca versabantur. Non videbis faciem meam vacuus, Exodi 23. Eodem modo dicitur, Non apparebis vacuus coram me. Inde Panes facierum, quos vocant propositionis: quia ante aram, seu coram Domino, ac in praesentia eius stabant. Quaerite faciem Domini semper, et, Requisivit David faciem Domini: id est, oraculum, quod erat in arca. Ante faciem aut coram aliquo aliquid esse, significat, in eius potestate. ut Genesis 24. Coram te est Rebecca, uti supra in CORAM exposui. Ante faciem expelli, Hieremiae 49. Expellemini unusquisque ante faciem suam. id est, quo eum sors detulerit versum, ac fugientem seu ab ductum in aliquam nationem, ab aliis captivis Israelitis diversam. In faciem alicuius spuere, contumeliae extremae est. Numer. 12. Si pater in eius faciem spuisset. Dispergam stercus super facies vestras, Malachiae 2. pro, patiar vos summo probro affici. Faciem suam statuere, ponere, obfirmare, significat certum propositum animi: quod sicut corpoream faciem homo eo vertit, quo vult ire, aut aliquid agere: sic et animus eiusdem ad suum opus vertitur, aut intentus est. Aliquando tamen etiam ipsum motum corporis simul complectitur. ut 2. Regum 12: Statuit faciem suam ut ascenderet contra Hierusalem. Hieremiae 42. Si vos ponendo ponetis facies vestras proficisci in Aegyptum Ezechielis 21. Fili hominis, obfirma faciem tuam versus Theman. id est, loquere, propheta, age contra eos. Ibidem 6. Pone faciem tuam. Sic et Luc. 9, Faciem suam obfirmaverat, ut iret Hierosolymam. Dan. 9. Dedi faciem meam. Ponere faciem suam super aliquem in malum. Hieremiae 21, significat hostiliter aggredi et affligere aliquem. Ezech. 14. Statuit faciem suam, et posuit in confusionem. 2 Reg. 8. pro, avertit. Facies fortis: pro, perfricta. Dan. 8. Surget rex facie forti. pro, impudenti. Sic et Deut. 28. Sic et Latini Os durum, pro impudenti ponunt. Ezech. 2. 3. Sic, Roborat impius faciem suam: Proverb. 21. pro, obfirmat pertinaciter malitiae ac impietati adhaerendo, nec cedendo veritati et verbo Dei eum arguenti. Videri ad faciem, aliquando congredi et confligere significat. 1 Regum 14. Facies belli. 1 Paralip. 19. Facies belli est ad me ante et retro. id est, ex omnibus partibus imminent mihi instructae acies. In faciem alicui resistere, Galatis 2. Sigularem quandam emphasin habet. nam et aperte ac serio, valideque et coram alicui repugnare ac contradicere denotat. Faciem operire, deprimere, aut deiicere, est maeroris et pudoris signum. Psalmo 44. Et faciem meam opprobrium. obtexit. Esther 7. Facies Haman erat operta. 1. Samuelis 15. Et caput ei opertum. Faciem ponere inter genua, videtur gestus fuisse supplicum. Sic enim Helias orat. 1 Reg. 18. Contra Levit. 20, Erecta facie incedere et faciem levare, pro exhilarari accipitur. Faciei agnitio respondet aut testatur contra eos, Isaiae 3. pro, accusat eos de suis sceleribus. Sic et Oseae 6. Testificabitur superbia eius in faciem eius. Absconsio faciei ab aliquo, Isa. 53 dicitur de Christo, quod fuerit quasi absconsio faciei ab ipso, exponit autem semet propheta mox, quod fuerit Meschias adeo contemptus, ut nemo eum desideraverit: id est, nemo eum videre, aut pro amico ac Domino agnoscere voluerit. Sicut alibi queritur Psaltes, se esse amicis ac fratribus ignotum, et exterum. Absconsio igitur faciei est is, a quo omnes suam faciem avertunt. A facie ad faciem cum aliquo loqui aut versari, nonnihil obscuritatis habet, praesertim cum ad DEUM refertur. Nam Deut. 5 legitur, quod Deus sit loquutus a facie ad faciem cum populo Israelitico, ubi nimirum intelligitur tantum illa externa species aut visio, qua Deus in nube apparuit toti populo. Sed Deut. 34 dicitur, non surrexisse post Moysen alium prophetam, quem Deus sic nosset a facie ad faciem: id est, cum quo Deus adeo familiariter versatus esset, ut cum Moyse. Sic et Num. 12 dicitur, quod Deus cum Moyse loquatur a facie ad faciem: id est, tum familiariter, tum amplissimam quandam sui noticiam ei communicando. Additur ibi explicatio in verbis, Sicut amicus cum amico, qui se coram aspiciunt. Faciei angelus. Isaiae 63, dicitur angelus faciei Dei servasse et liberasse populum Israeliticum: ubi credo necesse esse intelligi ipsum filium Dei, qui solus fuit illa petra, comitata Israelitas per desertum, teste Paulo 1. Corinth. 10: quique non tantum ideo sic vocatur, quod sit patri intimus, sed etiam quod sit imago substantialis invisibilis patris. Vident quidem, teste eodem Domino, omnes angeli, etiam minimorum pusillorum custodiae deputati, faciem patris: sed tamen non proprie referunt faciem patris, non sunt eius imago, splendor, character, lumen de lumine. Possis etiam intelligere de effectu aut patefactione, quia solus ex sinu patris nobis protulerit veram ac plenam patefactionem, solus est ostium ad patrem: Qui illum videt, is et patrem videt. Ideo forte Deus dicit Moysi Exodi 33, Facies mea vos praecedet: id est, filius meus, imago mea. Sic in Propheta ait Deus: Ecce ego mitto Angelum, qui praeparet viam faciei meae. id est, meo filio seu Meschiae. Forte etiam illud toties inculcatum quaerere faciem Dei, significat allegorice quaerere hunc angelum faciei, nempe Meschiam. Sicut Psalm. 27 dicitur, Quaerite faciem meam, faciem tuam quaeram: Satiabor vultu tuo, cum expergefactus fuero. Angelus igitur liberans ab omni malo, est Christus ipse, qui postea in arca sedit, et dictus est facies Dei. Faciei salutes: Psal. 42, Confitebor ei salutes faciei meae. vel, O salus faciei meae, et Deus mi, qui liberando caves ne pudefiam, sed laetus et confidens adversarios exporrecta fronte intuear. Facies flammarum facies eorum, Isaiae 13. id est, ob pudorem flammeum colorem imitantur: sicut et vulgo describuntur erubescentes, Er war rot wie ein feuer. Sicut et albescere et pallescere faciem, pro pudefieri, Isa. 29. Facies redigi in nigredinem, est metu contabescere, Nahum 2. Sic Christus dicit, Pharisaeos obscurare facies suas, ut inde appareat, eos se tum ieiunio, tum etiam dolore de peccatis macerare. De qua phrasi postea in voce OBSCURUS. Coram facie alicuius aliquid esse, est idem quod eius iudicio. ut Isaiae 51, Vae sapientibus in oculis suis, et coram facie sua prudentibus. Concidere faciem alicuius, aliqui pro erubescere interpretantur: Gen. 4 de Cain dicitur. Videtur autem potius iram ac dolorem, secum de iniuria ac vindicta perpetuo cogitantem, significare. Solent enim tristes et cogitabundi perpetuo vultum in terram demissum habere. Sic Annae matri Samuelis dicuntur fuisse facies, dum tristis fuit: postea vero, cum fiducia

-- 162 --

299/300 impetratae promissionis exhilarata est, negantur ei amplius fuisse facies. ut omnino Facies ibi magnum moerorem denotent Nam etiam illud prius, Dedit partem unam facierum: puto ad mulierem esse referendum, quod moerenti dederit unam partem, seu quod illa unica pars ei excitaverit facies aut moerorem, dum alteri multas partes dari ob liberorum copiam vidit: quam in partem illa non comedit, sed tristis flevit. Textus Genesis 4 semet explicare videtur: Et iratus est Cain valde, concideruntque facies eius. Sic publicanus orans, non audebat attollere faciem suam. Contra, Levare faciem, est Iaeto animo ac corde homines intueri. Iob 22. Tunc in omnipotente delectaberis, et elevabis ad Deum faciem tuam: id est, bona conscientia laetoque vultu. Si te percussero, quomodo levabo faciem meam ad Ioab fratrem tuum? 2. Samuelis 2. pro, audebo eum posthac intueri. Sic Iob 11. Tunc elevabis faciem tuam a macula. id est, tunc liberatus peccato, et purgata conscientia, laetus levare audebis vultus ad Deum ac homines. Avertere faciem alicuius. pro, sustinere repellere, aut resistere alicui. Isaiae 36. Quomodo avertes faciem unius ducis e servis regis? id est, quomodo poteris ferre aut sustinere eius impetum? Videre faciem regis: pro, esse ei familiarem, intimum. Quinque viros ex iis qui videbant faciem regis. 2 Reg. 25. pro intimi erant regi.

FACERE, varias significationes, huic linguae quam aliis usitatiores habet. Facere linum, sericum, aurum, argentum, aes, lignum: pro fabricare, aut operari aliquid ex hisce materiis. Isaiae 19. Iudicum 8. Et fecit illud Ephod. pro, ex eo auro fecit Ephod. Hieremiae 18. Et fecit illud vas aliud. pro, ex eo luto reficto aliud vas finxit. Facere, aliquando habet singularem emphasin, et significat potenter et feliciter aliquid peragere. ut Psalmus 137 habet: Commenda viam tuam Domino, et ipso faciet. id est, rem conatumque tuum, seu id quod desideras, potenter ac ex voto peraget. Sic Danielis octavo. Et veritatem proiiciet in terram, et faciet, et feliciter succedet illi: ubi Faciet, pro eximio ac prospero successu, aut etiam audaci conatu accipitur, quod pro arbitrio aget. Sacrificare notat Exodi 10: Ut faciamus Domino Deo nostro pro, sacrificemus. Sic 1 Regum 18, Facere bovem. et Psalmo 66, Faciam boves et hircos: id est, sacrificabo. Prorsus videtur convenire haec phrasis cum illa Latina,
Cum faciam vitula pro frugibus, ipse venito: et cum Graeco ῥέξω. Detestandi vero sunt seductores, qui illud Christi, Hoc facite in mei memoriam, exponunt Offerte. cum id D. Paulus disertissime de Sacra coena, aut totius Ecclesiae communione explicet. 1, Cor. 11. Facere pro operari Ruth 2. Ubi collegisti hodie et ubi fecisti? Exodi 5. Aggravetur opus super eos, et faciant in eo. id est occupentur, habeant plus satis quod agant. Sic 1. Reg. 20, Cum servus tuus faceret hic et illic, ipse non fuit. pro, cum esset occupatus, expediretque modo hoc, modo illud. Nehem. 4. Altera pars iuvenum in opere faciebant. pro operabantur. Facere praeceptum, pro violare. Levit. 5. Si anima peccaverit, et fecerit unum ex praeceptis Domini, quae fieri non debent, etc. id est, violaverit unum ex praeceptis Dei. Quod unusquisque fecerit, recipiet. id est, sui operis vitaeque bonae aut malae praemium. Facere pro acquirere, sicut et Latini Facere rem, aut facere quaestum, Gen. 12. Animas, quas fecerunt in Charan. Gen. 30, Et nunc quando faciam etiam ego domum mihi. pro, acquiram aliquid mihi. Sic 1. Reg. 1. Fecit sibi currus et equites. pro, praeparavit, acquisivit. Facere pecudes, Ezech. 34. Deut 8, Deus fecit mihi substantiam hanc. Creare Gen. 1. 2, Omne quod fecit, erat bonum. et mox: Cessavit die septimo ab omni opere, quod fecit. Coquere, aut parare. Gen. 18. Et festinavit facere haedum. Sic 1. Sam. 25, Tulit duos ut res vini, et quinque arietes factos. id est, paratos, coctos, aut assatos. Exgere, Graecismus est. Lucae 3. Nihil ultra constitutum faciatis. pro, exigatis. Facere aliquem in gentem magnam: id est, dare ei amplam posteritatem. Gen. 21. Numer. 3. Facere ad manipulos, Genes. 41. Fecit terra septem annos ad manipulos. id est, ut singula grana integrum manipuli proferrent: sicut egomet vidi, et habeo culmos 60 et unica radice, atque ita ex unico grano enatos. Facere salutem, pro, opem ferre, aut liberare. Exod. 14. Videte salutem Domini, quam faciet vobis hodie. id est, liberationem. Sic [2.] Reg. 25. Dominus fecit salutem in Israel id est, liberavit populum suum. Faciam te sanguinem Ezech. 35. pro, occidam, aut curabo te interfici. Pom saepe verbum Sum, es, est, versum est per Fieri. Exod. 15 Factus est mihi in salutem Factus est spiritus Domini super aliquem, aut Factum est verbum Domini ad aliquem De talibus exemplis, in verbo SUM agetur. Facere cogitationem super peccatis suis, Ezech. 16. id est, agnoscere et dolere de suis peccatis. Facere transire vocem, Exodi 36. pro, publice divulgare aut mandare. Facere aliquo foetere, Gen. 34. pro, infamem aut exosum reddere. Facere misericordiam aut beneficentiam, Genesis 24. pro, solidam, sinceram, ac veram beneficentiam: de qua phrasi in voce MISERICORDIA, et VERITAS. Facere iudicium et iustitiam, videtur esse phrasis forensis: et prius quidem significare veram ac legitimam cognitionem controversiarum inter partes, quam iudex ordine matureque facere debet, et non impedire aut differro litigantes, aut etiam pati involui imperitiores: posterius vero, constantem et maturam exequutionem. Porro ex foro ad communem vitam et cuiusvis hominis facta transfertur. Singuli enim et iudicare vere de omnibus rebus, et easdem iuste tractare aut exe qui debemus: sicut et Aristot. praecipit, ad rectas actiones tum iudici verum, tum appetitionem voluntatis sanam requiri Psalm. 9 dicit David de Deo, Fecisti iudicium meum id est, exequutus es: vindicasti me de adversariis, contra omne ius me opprimentibus. Sed de hac quoque phrasi in vocibus IUSTITIA et IUDICIUM. Illud tantum adhuc annotetur, quod saepe de aliquo, praesertim rege aut gubernatore dicitur, quod fecerit iudicum et iustitiam: ubi haec phrasis non ita accipienda est, quasi ille nunquam peccaverit, aut absolutissime omne perfecerit: sed quod plerunque recte egerit, et certe stadium ac desiderium recte agendi habuerit. Sic quoque quod aliquis fecerit legem et praecepta, 2. Reg. 18. 10. 22, Eodem referatur et loquutio, Facere voluntatem patris: quod cum de Christo quidem dicitur, plenissimam obedientiam significat: cum vero de piis, tum tantum stadium conatumque obediendi Deo. Contra autem, Facere malum, significat non tantum peccare, sed etiam studium male agendi habere. Facere cum Deo, 1. Samuelis 14. id est, Deo regente et perficiente. Cum Deo Ionathan hodie fecit. id est, hanc tantam victoriam Deo cum reges te consequutus est. Facere virtutem. In Deo faciemus virtutem: id est, ipso nos regente ac corroborante, praeclara opera faciemus. Facta est coena Ioan. 13 pro coepta. Sic Ioan. 1. Gratia et veritas per Christum facta, id est, coepta est communicari, aut contigit nobis, vel etiam parta est. Facere in manu excelsa, Numer. 15, in malam partem accipitur: pro superbe, arroganter, et contumaciter peccare. Anima quae fecerit in manu excelsa, exciadetur. id est, quae superbe et contumaciter peccaverit Facere aliquid in aliquid: pro, ex aliquo aliquid. Sic supra in DARE, Dare aliquid in aliquid, diximus. Isaiae 44, Residuum eius fecit in deum. pro, ex residuo trunco fecit dei aut idolum, seu residuum truncum convertit in idolo Facere pedes aut barbam, 2. Samuelis 1. Non fecerat pedes suos, nec labium a die qua, etc. pro, non aptaverat, laverat, raserat. Sic faciat, Sic addat Deus, fuit eis formula,

-- 163 --

301/302 iuramenti, aut dirae imprecationis, quam tamen vel mali ominis, vel etiam blasphemiae vitandae gratia generali noce exprimere maluerunt. 1. Regum 2. Facere uota, pro, adimplere Ieremiae 44. Factum desiderium dulce est animae, Proverb. 13 pro, desiderata aut optata res, cum contingit. Factus est molens, Iudicum 16, pro molebat in domo vinctorum. Factor veritatis. Proverb. 12. In factoribus veritatis beneplacitum est Domino. pro, Dominus amat et fovet eos qui veraces sunt, qui verae doctrinae et aliis rectis ac sinceris actionibus dediti sunt. Facere tempus, Actor. 18. pro transigere aut absumere. Facere aliquos: pro, sibi deligere, constituere. Marci 3. Tunc fecit sibi duodecim qui manerent cum eo, et quos ablegaret. Fecit eum aspicere, Marci 8. pro, iussit eum denuo respicere, visum suum experiri. Factores legis iustificabuntur, Rom 2. pro effectores, qui integre et plane eam faciunt. Verum Iacobi 1, Estote factores, non auditores legis: de studio et conatu obediendi dicitur.

IN FALCES contundi lanceas, Isaiae 2, est instrumenta bellica mutari in rustica seu pacis instrumenta, et bellum verti in pacem. per signum enim, res signata denotatur, Metonymice.

FALLERE, pro deesse, deficere, disparere. Threnorum 1. Vocavi amicos meos, sed ipsi fefellerunt me. id est, nulli usquam fuerunt, desierunt superesse. Sic, Aquae eius non fallent aut mentientur: pro, suppetent, aderunt.

FAMILIA, varia significata habet. Aliquando tantum eos complectitur, qui in una domo sunt: ut Psal. 46. Aliquando eos omnes, qui eiusdem sanguinis aut cognominis sunt: ut, domus aut familia Fabiorum. Aliquando totam unam gentem, aut tribum: ut Iudicum 18, De tota tribu Dan. Denique Genesis octavo dicitur, Iuxta familias egressae sunt animae de arca. id est, iuxta species egressa sunt animalia. Psal. 7. Ponit familias ut oves id est perinde molliter curat, pascit et fovet.

FAMES duplex est: corporalis, rerum ad victum necessariarum: et metaphorica, aut spiritualis, audiendi verbi Dei, aut cognitionis divinae: de quib. ordine agemus. Famis viri, pro famelicis, Isaiae 5. Viri gloriae eius sunt viri famis, et multitudo eius arida siti. Fame comburi dicuntur homines, depascente naturali calore ipsum humidum radicale, cum ei alimentum cibi non suppeditetur. Hinc talis nigredo a famelicis contrahitur, ut dicas eos revera adustos, aut in fumo torrefactos esse. Deut. 32. Combusti erunt fame, et comesti aegritudine. Famem vocare super terram, Psalm. 105. Gen. 41. Et famem congregare super aliquos, Ezech. 5, est, magnam caritatem annonae per sterilitatem efficere. Idem valet et, Tradere aliquem in famem. Hiere. 18. Famelici cessarunt, 1. Sam. 2. scilicet locare suam operam, famulari aliis: seu, nulli amplius fuerunt famelici. Fames spiritualis est, cum vel deest copia verae et sincerae doctrinae, cuiusmodi Amos 8 Deus populo minatur, inquiens, se adducturum famen et sitim audiendi verbum Dei: vel cum alioqui homines contriti, et alii vere pii, aut remissionem peccatorum quaerunt ac sitiunt (de quib. dicit Isaias, Omnes sitientes venite ad aquas: et diva Virgo canit, Esurientes implevit bonis et divites, id est securos, dimisit inanes) aut denique cum pii esuriunt aut sitiunt iustitiam Dei, seu cupiunt meliorem statum religionis et Ecclesiae, quos saturandos esse Christus affirmat.

FAMULARI famulatu servi: Levi. 25. Iubet uti Deus empto Iudaeo, ut mercenario, non ut mancipio: quod praeceptum etiam Cicero repetit. Non opprimas servitute famulorum: id est, non duriter tractes ut mancipium. Sed famulus, παιδίον , puer, aliquando etiam honestioribus servis, atque adeo liberis tribuitur: de quo in voce PUERI.

FASCICULUS vitae. 1. Sam. 25, videtur esse idem quod liber viventium, aut certe manus Dei (ut Christus et D. Petrus loquuntur in novo Testamento) in qua potenter custodimur, et ex qua nemo nos rapiet. Inquit autem ibi Abigail: Si enim surrexerit aliquando homo persequens te, vel quaerens animam tuam, erit anima domini mei custodita quasi in fasciculo viventium apud Dominum Deum tuum. Porro inimicorum tuorum anima rotabitur quasi in impetu et circulo fundae, quae sane pulchra similitudo et hypotyposis est.

FASCINUM in uno tantum Scripturae loco, Gal 3, reperitur. Venit autem a verbo Graeco βασκάινω , quod a ϕάεσι κάινειν deducunt, quod est (ut vulgo existimatur) noxiis oculis laedere, praesertim pueros, et brutorum etiam teneros foetus, non sine aliqua efficacia diabolicae malitiae aemagiae. Haec opinio apud Roman. Graecos et Barbaros fuit, estque etiam nunc. Ideo vulgo mulierculae collaudantes puerulos de forma aut valetudine, simul addunt bonam precationem. Paulus porro ab externa et corporali ista laesione maleficorum, sive per oculos, sive per incantamenta, transtulit ad spiritualem laesionem, quae fit per falsam doctrinam ac seductores: ubi ita homines potenter operante satana incantantur et dementantur, omnique vero ac sano iudicio ac timore Dei privantur, ac ita in suo errore constabiliuntur, ut (sicut Paulus loquitur) sint plane subversi, a semet damnati, et spiritu vertiginis laborent. Vides tantam esse huius diabolici veneni aut fascini vim, ut tandem multi etiam carnali aut naturali iudicio priventur: sicut etiam nostri temporis Fanaticorum exempla, ut Anabaptistarum et similium testantur. Sed de hac voce et re prolixius Lutherus in Galatis, et Erasmus in Annotationibus.

FATUUS. Inter laesiones quibus irati proximum laedunt ponit Christus Matth. 5, etiam vocem Fatuus. Complectitur autem ibi ea vox omne genus conviciorum, ac maledictorum, quae proximo praeter meritum maloque animo irati ingerere solemus. Porro quod Christus vocat Fatuas virgines, quae non attulerunt secum oleum, exponetur in voce STULTI. Nam revera eadem vox in Graeco, et etiam significatio est.

FAVUS, interdum per metaphoram pro quovis alimento, aut alia etiam re longe suavissima ponitur. Hinc Salomon dicit, Animam saturatam calcare favum, at famelicae animae omne amarum dulce est: id est, abundantes, ac veluti pertaesos nauseare, aut non curare aliqua alio qui optima beneficia: sed egentibus, etiam minus lauta esse gratissima. Favum stillare dicitur adultera, Proverb. quinto: pro, blandissime loqui, et suis blandimentis capere suum amasium, cum tamen interea ei extremum exitium paret. Sic et Proverb. 16. Ut favus mellis sunt eloquia pulchritudinis. id est, tam gratus ac suavis est elegans sermo, ut optimum mel. Sic et verbum Domini dicitur Psal. 19, esse dulcius favo mellis.

FEL, ut est liquor amarissimus, ad haec irae et commotionis a per metaphoram vel metalepsin significat virus satanae, aut nativam malitiam, aut corruptionem cordis, quae semper erga Deum et proximum est acerba et amara: erga neutrum sane est suaviter affecta, eive bene cupiens, quin potius contra utrunque scelerata consilia meditatur ac machinatur. Significat igitur Petrus, cum Actor. 8 dicit, Video te esse in felle amaritudinis, et vinculo iniustitiae: Simonem magum nec renatum esse, nec pristinum suum sceleratum animum ulla ex parte immutasse in melius: cum tamen simulet se esse Christianum, et de priori venenata malitia resipuisse. Significat alioqui vox fellis ראש Ros, etiam venenum. Putant porro interpretes, Petrum hac voce allusisse ad locum Moysis Deut. 29, cuius haec sunt verba: Videte ne sit inter vos radix pullulans aut fructificans bilem aut absynthium. id est, ne sit quispiam habens semina, consilia, et conatus idololatriae, quae sit et Deo amara aut ingrata, et vobismet extreme perniciosa,

-- 164 --

303/304 qui tamen hasce meas paternas admonitiones, et gravissimas comminationes floccifaciat, sed securus sibi impunitatem polliceatur. Coniungit autem Petrus in Actis istas duas loquutiones, Es in felle amaritudinis: id est, in felle amarissimo: et vinculo iniustitiae. id est, servum et mancipium iniustitiae, ab eaque esse veluti incatenatum. Ferme similis est huic illa Plautina loquutio in Trucul. In melle sunt linguae sitae vestrae, atque orationes: Corda in felle sunt sita, atque acerbo aceto. Vox fellis reperitur etiam alioqui in veteri Testamento, in significatione tropica: ut Iob 20, Fel aspidum erit illi panis in viscerib. eius. pro, eibus eius, aliaque summa ac optima commoda vertentur in extremam eius perniciem. Sic quoque Hierem. 8 et 23. Cibabo eos absynthio, et potabo aqua fellis. id est, pro beneficiis quibus eum antea fovere sum solitus, adducam eis ipsissimam perniciem et exitium, summa et acerbissima aut amarissima mala. Ita Fellis vox alias extremam malitiam hominis, alias poenas divinitus inflictas significat. Adscribamus sane etiam alterius cuiusdam annotationem in praedictum locum Actorum, qui ita inquit: In felle enim amarissimo, εἰς γαρ χολὴν πικρίας . Alludit omnino Petrus ad locum Moysis Deut. 29. c. 18. Et fel amaritudinis, id est amarissimum, vocat interiorem cordis malitiam, et virus illud diabolicae impietatis, quo magus iste totus erat oppletus. Nam idem vocabulum ראש et venenum et fel declarat Hebraeis. et utraque significatio optime quadrat: quia utrovis modo accipias, nullum est magis mortiferum venenum, nullum etiam fel magis amarum peccato, quum semel conscientiam obtinuit. Caeterum videri posset hoc dicendi genus, esse in felle, per hypallagen esse explicandum: ac dicendum potius, video fel amarissimum in te esse. ac fateor me aliquando in ea opinione fuisse, ut hunc locum ita interpretandum putarem: sed tandem comperi, mutari non posse hunc Hebraismum, quin tota huius dicti emphasis pereat. Sic enim loquuntur Hebraei, ut hominem prorsus oppressum, ac quasi intus sepultum declarent. Quemadmodum igitur, qui quempiam in aquis esse dicit, aliquid significat multo gravius quam si aquas in quopiam esse dixerit: sic in felle esse, multo est vehementius dictum, quam fel in aliquo esse. Sic accipio quod ait David Psalm. 51. b. 7. se in iniquitate natum, et in peccato conceptum: et quod exprobrant Pharisaei caeco illi Iohannis 9. f. 34, ipsum totum natum esse in peccatis: item illud quod toties repetitur apud Paulum, in carne esse, et in spiritu: quorum dictorum emphasis non intelligetur, nisi Hebraismum integrum servaris. Potest huic phrasi aliquid lucis accedere etiam ex voce ABSYNTHII et AMARITUDINIS, quas vide suo loco.

FEMUR, nota vox est: tantum observetur vetus forma iuramenti, quod soliti sunt obligantes se iuramento manum subiicere femori illius, cui sese obligarent: Genes. 24, et 48. Putant autem aliqui, illos patres ideo tali forma iuramenti usos, quod ex femore sit pro creatio: ut Gen. 46 scribitur, quod animae sint progressae de femore Iacob, et quod voluerint indicare de sua posteritate nasciturum esse Meschiam, qui sit verus Deus, per quem merito iurare debeamus: ut ita eo ritu iurandi sit tum humanitas, tum et divinitas Christi indicata ac praedicata. In femore et coxa percutere, Iudic. 15. pro, vehementer percutere, et quasi penitus contundere accipitur. Super femore gladio accingi quis dicitur, quia illac gladius dependet: et solent etiam hodie equites Germani non solum circa lumbos, sed etiam circa femur quasi secundo cingulo gladium alligare, ut tanto minus vacillet.

FENESTRAE Caeli, supra in Cataractis explicantur. Fenestrae apertae, clausae, in templi descriptione dicuntur, quae luminis gratia foris sunt angustiores, quam intus: ut in templis fieri solent, quo lucis multum, venti autem parum intret. radii enim lucis in progressu dilatantur. Quod si contrario modo fierent, venti multum, lucis autem parum introiret.

FERO, in verbo PORTO explicabitur.

FERAE, sunt animalia sylvestria: crebro tamen tantum maiora et noxia hac voce indicantur. Sicut Iacob dicit: Fera pessima devoravit filium meum. Per metaphoram vero, aut parabolam, animalia quidem mansueta gentes mansuetiores et cultui divino deditas: contra autem ferae sylvestres, impias, et a vero Deo alienas denotant.

FERIAE, Latinis diem festum, quo a servilibus operibus ocium agere cogimur, significat. In Ecclesia vero postea dies hebdomadae feriae vocati sunt: hinc feria prima, feria secunda, tertia, etc. incipiendo ab ipsa Dominica, sive sint dies festi, sive non.

FERRUM, notum metallum ac vox, generat quosdam idiotismos, et nonnihil obscuras loquutiones. Ferrum et aes calceamenta tua, Deut. 33. pro, abundabis hisce metallis in necessarios usus. Ferrum ferro acuitur, ita vir acuit faciem amici sui: Proverb. 27. Collatio aut similitudo est, ostendens homines mutua conflictatione, conversatione, colloquio ac institutione fieri peritiores aut exercitatiores. Levare ferrum super lapides: pro, caedere aut sculpere lapides. Deut. 27. Iosuae 8. Prohibet ibi Deus fieri altare ex lapidibus sectis aut caesis. Ferrum saepe in genere pro re dura ac tristi ponitur, et plerunque de cruciatu et persequutione impiorum: quod forte inde venit, quia cathenis et huiusmodi ferreis instrumentis afflicti ab impiis vexantur. Hinc tota illa Aegyptia servitus ferrea fornax vocatur. Eadem phrasi dicitur etiam iugum ferreum, id est, gravis servitus, Deut. 4. 1. Reg. 8 Et Psalm. 107. Habitantes in tenebris et umbra mortis vinctos afflictione et ferro. Psalm. 105. Afflixerunt compedes eius, ferrum penetravit animam eius. In Hebraeo est proprie et ad verbum, In ferrum venit anima eius quod aliqui per hypallagen putant commutandum esse in hanc loquutionem, Ferrum penetravit animam eius: sicut et vetus versio habet. Conferunt igitur aliqui hanc loquutionem cum illa Simeonis, ad divinam Virginem dicta, Gladius penetrabit animam tuam: id est, tam ingenti dolore cruciabere et affligere, ac si gladio esses confossa. Sic Psalm. 42. Sicut gladius in ossibus meis, dum me quotidie probris afficiunt, diceres Ubi est Deus tuus? Alioqui si plane incatenatus fuisset, non potuisset varia negocia carceris expedire Hieremiae 15 locus est subobscurus, ubi inquit: Num ferrum atterit ferrum, aut aes ab Aquilone? Quidam enim putant, dicere Deum, hostem Aquilonarem et exercitum Assyrium esse plane invictum. Alii, ut Lutherus intelligunt contra, illam interrogationem non habere vim negandi, sed affirmandi: quasi Deus affirmaret, omnino venturum adhuc alium hostem, qui sit Assyrios fracturus et castigaturus: nempe Persas, sed oportet interea prius castigari Iudaeos.

FERMENTUM, in comedendo agno Paschali severissime in veteri Testamento prohibetur, Exodi 12. quam caeremoniam ac typum proculdubio recte primum Christus Matth. 16 exposuit, de erroribus ac corruptelis Pharisaeorum, et aliorum seductorum, vitandis in cognitione ac fruitione veri agni Paschalis, et doctrinae ac beneficii iustificationis: Deinde et D. Paulus 1. Corinth. 5, de expurganda malitia ac versutia veteris Adami, et amplectenda sinceritate ac veritate novae vitae aut hominis, id est, malo animo ac pravis moribus: et de sectanda sinceritate ac veritate tum in doctrina, tum in moribus. quia neque vetus illud fermentum, aut Adam possit apprehendere ac comedere hunc agnum, nec hic agnus talem hominem admittere aut ferre queat. Causa porro cur haec metaphora ab ea voce

-- 165 --

305/306 deducatur, videtur ea esse: quia vox Massa, aut Panis azymus, est quiddam naturale ac simplex, et alienum ab omni fuco ac medicamine humanae artis, aut astutiae. Contra autem fermentum est quiddam praeternaturale, adventicium, et quod inficit ac pervertit totam illam nativam simplicitatem. Quinetiam tandem, eum plane invaluit, et acidum factum est, prorsus homini est noxium. Videtur etiam Christus, et praesertim Paulus, non obscure respicere in illam horrendam fermentationem Satanae, qua hanc simplicem et sinceram Dei creaturam aut massam, infuso suo veneno, semine, aut imagine prorrus corrupit, pervertit, ac in suam naturam transferm enravit, transformavit, et transsubstantiavit. Significat igitur Christo et Paulo fermentum, corruptelas doctrinae, tum et morum ac vitae, atque adeo et ipsam inhaerentem veteris Adami naturam aut malitiam, una cum suis fructibus. Secundo, et alia ratio metaphorae in bonam partem acceptae hinc oritur: nempe quod, quoniam modicum fermenti paulatim quantumvis magnam massam inficit, aut fermentat, (quae ratio est etiam tum verae, tum falsae doctrinae, tum etiam pravorum morum) ideo Christus veram religionem Matth. 13 fermento comparat, quod perinde a parvis initiis aut seminibus exurgens paulatim crescit, late se extendit, multos occupat, et idololatriam antea latissime grassantem expugnat. Idem et praecedente parabola de semine sinapis agitur. Eadem quoque metaphorae ratione Paulus 1. Corinth. 5, et Galatis 5 eandem vocem tum ad falsam doctrinam, tum et ad pravos mores ac perditos homines traducit, inquiens: Modicum fermenti totam massam inquinat, eo quod morbida facta pecus totum corrumpat ovile: et sermo seductorum sicut cancer serpit. Dicamus igitur sane, triplex fermentum legi in Sacris literis. Pharisaicum, quod significat corruptelas doctrinae, Matth. 16. Luc 12, et Marci 8 Apostolicum, quod est regnum caelorum, Matth. 13. Malitiae et versutiae, 1. Cor. 5, Galat. 5, quod est morum perversitas.

FERVEO, metaphora nota etiam Latinis, de omni ardentiore et vehementiore opere, aut conatu. Sic Paulus dicit, Nos debere spiritu fervere, Romanorum duodecimo: id est, accensos a Spiritu sancto, ardentes, sedulos, et assiduos esse in omni bono ac Deo grato opere. Fervor diei aut Solis, saepe meridiem significat: et contra meridies, summum calorem: quia in meridie maxime caleat aut ferveat sol. Exodi 16. Cumque ferveret sol, liquefiebat panis ille. Sed de hac voce aliquid etiam in nomine SOLIS.

FESTINARE, per synecdochen significat confundi, erubescere, aut omnino malo infelicique exitu opprimi: quia quibus res adversae sunt, non facile carent ignominia, rubore, ac confusione. Caeterum locum Isaiae vigesimo octavo: Qui crediderit in eum, non festinabit: in novo Testamento recitant, Non confundetur. Ratio autem est, quia qui confunduntur, plerunque vitant et fugiunt aliorum aspectum, festinant et approperant, si forte possent evadere illam ignominiam, et calamitatem.

FESTINATIO, aut praecipitatio, seu praeceps fuga, pro summo periculo ponitur. Psalmo trigesimoprimo: Ego autem dixi in praecipitatione aut festinatione mea, reclusus aut avulsus sum a conspectu oculorum tuorum. Psalmo 116, Dixi in festinatione mea, Omnis homo mendax. id est, ut aliqui exponunt, suspicabar Samuelem mihi de regno mentitum esse, ideoque me deseri a Deo in meis summis periculis. Possis etiam intelligere, quod dicat, se in eo periculo agnovisse tum suam vanitatem, quod Deo fidere non potuerit: tum aliorum, a quibus sit desertus: sed Deum sibi prompte succurrisse. 1. Samuelis vigesimotertio: Fuit David praeceps ut abiret â facie Saul. Deuteronomii vigesimo: Vos hodie congregamini ad pugnam, ne mollescat cor vestrum, ne timeatis, ne festinetis aut praecipites sitis, nec trepidetis â facie eorum. Aliqui praecipitantiam, seu perturbationem animi exponunt: ideo Vulgata et LXX verterunt Psalmo 115, Ego dixi in excessu meo, Omnis homo mendax. Festinare super malum. pro, cito aliquem punire: Danielis nono. tametsi ibi sit potius verbum Vigilare. Coniungitur alioqui hoc verbum crebro alii, sive interposita coniunctione copulativa, sive omissa. Significat autem plerunque idem quod cito, velociter, festinanter: ut inter Regulas proprio canone monuimus, de pluribus verbis huius generis. Genesis quadragesimo quarto: Festinaverunt, et descendere fecerunt: pro, festinanter deposuerunt. 1. Samuelis 28. Et festinavit et cecidit Saul. 1. Regum 20. Et festinavit et amovit velamen. Iosuae 8. Et festinaverunt, et succenderunt urbem. pro, celeriter succenderunt. Festinare, pro, in fugam proturbari: Psalm. 48. Territi sunt, festinaverunt. Festinans decretum, Danielis 2. pro, velociter latum decretum. Festinum os pedibus offendit, Proverb. 19. pro, nimium ac temere properans. Accipitur ergo loquutio Vir festmans, alias in malam partem, pro praecipiti et inconsiderato, ut praesens exemplum ostendit: alias in bonam, pro industrio, et mature sua negocia peragente. Prov. 22. Vidisti virum festinantem in suo opere: coram regib. stabit, et non coram obscuris.

FESTUM, dies solemnis, qua plerumque religionis causa populus conquiescit a suis laboribus, et convenit non sine aliqua publica laeticia ac gaudio. Sic passim in Pentateucho praecipiuntur certae festivitates, quibus religionis causa populus convenire solebat ac debebat. Exod. 5, Dimittite populum, ut festa celebrent mihi. Mox clarius dicitur: Dum dicitis Eamus, sacrificemus. Sacrificare et festum celebrare idem ei sunt: Exod. 12. Festum agetis illum diem Domino: pro, solenne festum celebrabitis. Cessare facere festum, Oseae 2. pro, gravi afflictione, et pene pro ipsa solitudine ponitur. Festum igitur significat non raro, quamvis laeticiam aut gaudium. Dicetur de hac voce in vocabulo Sacrificii, aut Mactationis. Festa et novilunia, voces non raro coniunguntur, propterea quod apud Iudaeos in noviluniis singulares quaedam solennitates et sacrificia habebantur.

FEX, longe aliam metaphoricam significationem habet in Sacris literis, quam in Latino sermone, ubi infimae sortis homines significat. Nam in Sacris, sicut poculum significat suam partem crucis aut castigationis, quam Deus singulis suo tempore partitur aut propinat: ita feces eius haustus significant longe acerbissimam partem cladis vel poenae. Psalmo septuagesimoquinto: Utique feces eius sugent et bibent omnes impii terrae. Isaiae 50. Ezechiel. 23. Stare in fecibus, est tranquillitate sua, et aliis commodis ac bonis suis frui, simulque suum pristinum vigorem retinere. Zophon. 1. Visitabo viros stantes in fecibus suis. id est, qui nunquam sunt proturbati in exilium aut captivitatem, a suis sedibus, rebus ac commodis abducti aut depulsi. Metaphora haec videtur sumpta esse a vino, aut etiam aliis liquoribus. Nam quamprimum vino ademptae sunt feces, incipit debilius fieri. Hanc totam phrasin unus Hieremiae locus pulchre illustrat, cum Capite 28 inquit: Opulentus et securus fuit Moab inde a pueritia sua, et quiescens ipse in fecibus suis, nec transfusus est de vase in vas, nec in captivitatem abiit. Hinc fit, quod sapor eius duret in eo, et odor non sit immutatus. Propterea ecce dies venient, dicit Dominus, ut mittam ei victores, qui diffundent eum, et vasa eius evacuabunt, et lagenas confringent.

FICUS parit varios idiotismos in Sacris literis. Aliquando synecdochicos significat quamvis possessionem, eadem ratione qua apud Latinos vox Peculium;

-- 166 --

307/308 quia hae erant illis praecipuae opes. Sic in Propheta est, quod sedebit unusquisque sub ficu sua: Micheae 4. pro, in sua possessione habitabit. Item Proverbiorum 27. Qui custodit ficum, comedit fructum eius. pro, qui suas possessiones conservat et excolit, is etiam fruitur eis. Eadem ratione significationis dicitur fore, ut alicuius ficus decorticetur. Ioel primo. pro, eius res, possessiones ac opes vastentur, et pessundentur. Eodem sensu minatur Deus Hieremiae quinto, fore ut hostes eorum vineam et ficum comedant: id est, proventus possessionum absumant. Ponitur ficus pro fructu bono a Christo, cum negat ex tribulis colligi ficus: id est, ex pessima causa optimos effectus. Item pro re suavi. ut Oseae nono: Tanquam primitivum in ficu vidi initio patres vestros. Ficus etiam rem labilem et caducam indicat: quod cum maturae sunt, non firmiter in arbore haereant. Nahum 3. Omnes munitiones tuae sicut ficus maturae, quas si quis concusserit cadent in os eius. Sic Isaiae vigesimooctavo: Erit gloria tua sicut ficus praecox ante initium aestatis. Tametsi hoc potius intelligatur de re in praedam exposita, et ab omnibus expetita, quia talibus ficubus omnes insidientur. Ficus bonas ac malas vocat Deus in Hieremia, Iudaeos poenitentes in captivitate, et impoenitentes Hierosolymae. Primi parentes sibi facere conati sunt perizomata ex foliis ficulneis, quod forte non vacat mysterio. Nam ficus res suaves, et tamen fragiles admodum sunt: sic etiam est omnis adulatio ac palpatio, quib. vel alii vel nos ipsi nobis blandimur, nosquemet irrito conatu excusamus: contra autem pelliceum tegmentum utile et firmum est, quo DEUS primos parentes, amotis illis ficulneis foliis, contexit. Per copiam aut raritatem fructuum ficus, significatur omnis caritas, et etiam copia annonae. Ficus et vinea dederunt virtutem suam Ioel 2: de Felici proventu fructuum dicitur. Contra Abacuc 3 de penuria dicitur: Ficus non florebit, nec erit germen in vineis. Ficus ad regnum vocata, Iudicum 9, non vult deserere dulcedinem suam, et fructus suavissimos, et regnare. Proverbialis loquutio de iis est, qui suae tranquillitati, paci, ocio, et aliis commodis inhaerentes, negligunt magnas opes, glorias ac potentiam.

FIDES, olim a Romanis pro dea culta est, habuitque propria templa inde a Numa consecrata, teste August. Unde id ortum sit, dubitari queat: sive quia maximus usus ac necessitas fidei in contractibus, communique vita est: sive etiam, quia inde a primis parentibus valde praedicari fidem Theologicam intellexerint, ut quae nihil non a Deo impetret, nosque in summam dignitatem ac felicitatem evehat. Omnino Numae patrum doctrinam non ignotam fuisse, etiam ex eo apparet, quia templa sine idolis habuit: et libri eius postea, reperti, ut ab Ethnica idololatria plane alieni, teste Livio, exusti sunt. Nomen sane ipsum illius regis Hebraeum esse videtur, sive a נום num dormitatione ei id bellicosi illi inquietique Romani imposuerint, quia non ita ferox fuit ut Romulus, cui successerat sive a verbo Hebraeo נאם Neum, quia Dei sermonem ac testimonium hoc Prophetico verbo citare sit solitus. quod posteritas ad deam Egeriam transtulit, cum qua eum colloquia habuisse, et ab ea leges accepisse, fabulata est. FIDES ergo, vox Latinis usitata, aliquando aliter in Sacris literis, quam plerumque in prophanis, accipitur. Nam fides Latinis in dicente et agente plerunque est fidelitas, aut veracitas in praestandis promissis. cuius etymologiam Cicero inde deducit, quod id fiat quod ab aliquo dictum promissumve est: quasi si ista duo verba, Fiat dictum, inter sese commixta sint. At in Sacris literis plerunque est in audiente aut patiente illi correspondens affectus, quo credimus dicentis veracitati aut fidelitati, quod ea quae promisit, praestiturus sit. Recte ergo dicere possemus, quod Fides Latinis active accipiatur: quia est veritas in agente, dicente, ac praestante nobis aliqua promissa bona: Contra autem Hebraeis passive, quia alterius veracitatem, promissionem, ac praestationem bonorum suo assensu, et re etiam ipsa accipit. Nec tamen potest negari, vocem Fides, πίστις , apud Latinos et Graecos veteres eodem plane modo aliquando usurpatam, ut in Sacris literis et Ecclesia: nempe (ut iam diximus) passive. ut, Aliquid esse maius fide, id est, quam ut credi possit. Ovidius 4 Metamorph. et Virg. 4.
Credo equidem, nec vana fides genus esse deorum: id est, mea haec fides aut persuasio seu assensus non est vana, aut temeraria. Et Livius: Haec Romulo regnante sunt domi militiaeque gesta; quorum nihil absonum fidei divinae originis, divinitatisque post mortem creditae, fuit. id est, qua creditus est natus fuisse ex Marte. Eandem significationem opinor esse et in istis phrasibus: Fidem facio pro persuadeo tibi: fidem tibi habeo, fidem adhibeo, pro credo. Non tamen nego, tres huius vocis significationes in Sacris literis reperiri, ut aliâs significet veracitatem, alias credere, alias denique summam doctrinae. Hebr. 6. Rom. 12. Sed quoniam primaria Disputatio in hac re est, quomodo Graeca voce πίστις novum Testamentum utatur: praesertim ubi per eam apprehendi iustitiam ac salutem docet: ideo primum de ipsa Graeca voce aliquid clarius et solidius, pleniusve dicamus. Non dubium est, vocem πίστις a verbo πείθω (quo Sacrae literae plurimum utuntur, pro illo ipso actu docendi homines de Deo) venire, et a tertia praeteriti passivi persona, nempe a πέπεισται formari, eoque eius vim ac quasi indolem referre. Quare ante omnia eius verbi naturam significationemque nonnihil videamus. quod tanto libentius facere debemus, quod eadem vox פתה patha sono ac sensu, aut significatione etiam, in Hebraea lingua ac veteri Testamento reperitur, πείθω פתה patha. Verbum πείθω , per sese significat tum suadeo, tum doceo. et omnino docendo, de alicuius rei veritate ac bonitate; aut contraria falsitate ac malitia homines persuadentur. Quare non raro hoc verbum de ipsa illa Apostolica praedicatione, institutione, et ad fidem tractione usurpatur. ut Actorum 19, et 28, πείθων , docens aut suadens ea quae sunt de regno Christi, et de IESU: id est, docens ac suadens doctrinam de Christo. Sic 2. Corinth. 5. et Gal. 1 dicit Paulus, se sua dere aut docere homines. Sicut igitur verbum πείθω doceo et suadeo, doctrinam de Deo proponere et inculcare significat: ita vicissim, id quod veri doctores sic docendo ac suadendo in corde hominum efficiunt aut excitant, πίστις dicitur: nempe quaedam noticia et persuasio ac fiducia, inde profluens aut enascens. Valde igitur apposite ad expositionem huius etymologiae convenit illud, quod Simplicius dicit super 3 de Anima: διότι τέλος μεν πιστει ὁδὸς δὲ ἐπὶ ταύτην τὸ πείθεσθαι . id est, Finis quidem aut scopus est fides, via autem eo tendens est suaderi aut doceri. Docendo enim et suadendo, in corde hominum fidem excitare conamur. Unde cernimus non tantum originariae vocis cum derivata consonantiam, sed etiam ipsius actionis cum suo effectu harmoniam ostendere, fidem esse quandam noticiam, persuasionem aut fiduciam ex verbi Dei institutione, de ineffabili Dei erga nos misericordia et Christi in nos beneficiis conceptam, qua Deo veraci talis nobis dicenti ac promittenti, exanimo assentimur ac credimus. Sicut igitur verbum πείθω , generat ex se nomen πίστις : sic et ipsa actio eo verbo significata, nempe docere et suadere, efficit in corde auditoris non tanti noticiam, sed et inclinationem animi, seu fiduciam, suadendo in pectore auditoris excitatum. Tota enim Scriptura, et ipsemet Spiritus sanctus, id praecipue agit, ut nobis persuadeat, nosque permoveat Deo fidere. Dulcissimum igitur simul et utilissimum est, istam summi tum rerum tum vocum in tanto negocio harmoniam,

-- 167 --

309/310 considerare. Multum utitur verbo πείθω scriptura pro officio docendi veram religionem, ut Act. 19. 26, et 28. et Gal. 1. inter alia tamen huius significationis exempla ac usus verbi πείθω in novo Testamento, illud in primis praeclarum est, quod dicit Iohannes 3 Capite: Coram Deo πείσομαι , persuadebimus cor nostrum. quasi dicat: Etiamsi illud nos damnet, tamen maior est Deus corde nostro. ubi proprie exponitur illa piorum lucta, qui saepe aspectu suorum peccatorum et irae divinae perturbantur, et tum a corde et conscientia, tum et a satana interius accusantur, et ad desperationem incitantur. Sed illi contra spiritu clamante Abba pater, verbo, veritate, ac ineffabili misericordia Dei veluti coram affantis, consolantis, et illas tristes dubitationes redarguentis, sese confirmant, erigunt, cor suum erudiunt, docent, et convincunt, potiusque Dei verbo quam suis illis internis motib diffidentiae credunt, assentiunturque. Unde expulsis illis tristissimis dubitationibus, ac vacillationibus, vera in Deum fides aut fiducia, et plerophoria sequitur. Consideret igitur Lector diligenter, quid sit illud πείθειν suadere, cordi in illis tristibus dubitationibus ac diffidentia, et quis inde seu ex illa suasione motus aut affectus cordis sequatur. Sic enim ex viva quadam praxi naturam tum dubitationis, tum etiam verae fidei aut fiduciae perspiciet. Sed quoniam de activo verbo πείθω diximus, addemus quaedam etiam de eius passivo, et medio. Πείθομαι doceor, persuadeor, ad fidem permoveor, et plane credo: ut Actorum 17 narratur, quod Paulus pertria Sabbatha disservit in Synagoga ad Iudaeos ex Scripturis, docens IESUM esse verum Meschiam. et tandem inquit: Quidam ex illis ἐπείσθησαν , persuasi sunt, seque adiunxerunt Paulo. de quibus mox clare dicit, quod crediderint accepto sermone summa promptitudine Idem igitur est ibi ἐπείσθησαν , quod crediderunt. Sic et ad Galatas Paulus aliquoties repetit, Quis vos fascinavit, et interrupit, μὴ πείθεσθαι , ne assentiremini aut crederetis veritati? id est, ne pergeretis credere agnito et accepto Evangelio Christi, sed seduceremini, ut fiduciam haberetis in operum iustitiam: quae si valet, frustra Christus est mortuus. Porro verbum medium inde formatum πέποιθα , quo Scriptura in Fidei denotatione plurimum utitur, etiam luculentius fidei naturam denotat. Plerunque enim magnam certitudinem noticiae, cum eximia fiducia coniunctam indicat, ut Roman. 2, πέποιθας , certo nosti ac confidis, te esse doctorem imperitorum. 2. Corinth. 10. Si quis πέποιθε , certo habet persuasum, confidit se esse Christi, scias et nos Christi esse. 2 Corinth. 1. Ne in nobis confidamus. Philippens. 1, aliquoties pro certa noticia, fiduciaeque iuncta ponitur: ut πεποιθὼς , persuasus, aut certo sciens, ac fidens hoc ipsum, quod qui coepit bonum opus, perficiet usque ad diem Christi. Hoc novi persuasus aut confidens, quod manebo vobiscum. Ab hisce igitur vocibus deducitur πίστις Fides, a tertia praeteriti passivi πέπεισμαι , nempe a πέπεισται : cuius ipsius vocis, (quoniam proxima est formationi πίστεως ) adhuc unum aut alterum exemplum adducam Roman. 8 et 14, πέπεισμαι , Certo persuasus sum, quod neque mors neque quicquam aliud nos separabit a dilectione DEI. Item, Certo novi aut persuasus sum, quod nihil sit prophanum. 2. Timoth. 1. πέπεισμαι , Certo persuasus sum, aut confido, quod et in te habitet. et 2. Timoth. 1. Persuasus sum ac confido, quod potens est custodire depositum meum, usque ad illam diem. Est vero illud quoque valde memorabile, quod idem ut et prius dixi, verbum sono ac sensu aut significatione, πειθω patha, etiam in Hebraea lingua, ac veteri Testamento reperitur. Nec tantum reperitur, sed ipse quoque sanctissimus patriarcha Noach Gen. 9. spiritu Dei praedicens gentium vocationem, indicat: quod Deus hoc ipso verbo patha, nempe blande compellando ac instituendo, reducet Iaphetum in tabernacula Sem, id est, ad veram Israelis fidem religionemque inquit enim, יפת אלהם ליפת וישכון באחלישם . Iaphthe Eloim leiepheth, veiiscon beohele Sem. id est, Blande alloquatur aut persuadeat Dominus Iaphetum, ut habitet in tabernaculis Sem. Ad quod vaticinium alludens Isaias 2 et Mich 4. in quiunt: In novissimis diebus erit praeparatus mons domus Domini in vertice montium, elevabiturque supra colles, et confluent ad eum omnes gentes: sed et multi ibunt et dicent, Venite ut ascendamus in montem Domini, in domum Dei Iacob, ut instruat nos de viis suis, et ambulemus in semitis suis. Hoc enim est illud Allici ad veniendum et habitandum in tabernaculis Sem. Convenit vero significatio istorum duorum verborum, ut ex Proverb. 1 apparet: Fili mi אם יפתון iepatucha. Si te lactaverint peccatores dicentes, Veni nobiscum: id est, si tibi persuadere voluerint. Conveniunt ergo duo ista verba πείθω פתה , Hebraeum et Graecum (quibus aliquem blande docere, ac persuadere cum de aliis rebus, tum et de religione significatur) ad amussim inter sese tum literis, tum sonovocis, tum denique etiam significatione ipsa: ex quibus quomodo Graecum πίστις veniat, satis paulo ante ostensum est. Quin et Latina vox Fides omnino ab eisdem videtur venire. nam literae partim pene eaedem sunt, ut פ phe Hebraeum vicinissimum est Latino F: partim etiam ת thau et θ densae, facillime in D paulo tenuiorem mutantur. Sonus quoque istarum trium vocum patha, πείθω , fides, idem ferme est. nam terminatio neminem movere debet, sicut nec vocalium Hebraearum variatio: quorum utrumque summa licentia mutatur. Denique sensus ac significatio vicinissima est, nempe enim et in doctore fides maxime requiritur: et quod ille πείθων , docens aut suadens in corde auditoris excitare conatur, est FIDES, veluti quaedam filia τοῦ πείθειν, et τοῦ πείθοντος docentis. Postremo huc adiice, quod Christo, qui est unicus noster magister, quemque solum audire caelitus a patre iussi sumus, ista ποτνία πείθω aut Suadae medulla tribuitur Isaiae 50, Linguam eruditam ad loquendum tempestive cum defatigato aut exhausto dedit mihi. Item Psal 45, Diffusa est gratia in labiis eius. Ideo Lucae 4 mirabantur omnes super sermonibus gratiae, qui proficiscebantur ex ore eius. Et milites dicebant Pharisaeis: Nunquam sic est loquutus homo. Convenit denique hisce suavissimis verbis et ipsa doctrina fidei Evangelion, quae non clamat in plateis, non fulgurat, non fulminat, ut Moyses cum suo Decalogo: sed blandissime contrita corda alloquitur, allicit, ac dicit: Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos. Adeo enim Deus dilexit mundum, ut unigenitum suum filium daret, ut omnis qui credit, non pereat, sed habeat vitam aeternam, etc. Hoc est istud πείθειν suadere, blande lactare, aut alloqui: unde Fides venit. Postquam igitur dixi de verbis ac themate Graeco et Hebraeo, unde oritur vox Fides: nunc denuo de ipsa fide disseramus. Est autem fides in triplici differentia. Primo enim significat, quam Latini appellant fidelitatis, aequitatis constantiaeque in re contracta servanda opinionem atque existimationem: qua praestita probitatis, negata perfidiae malevolique animi documenta praebemus. et quia in agente aut promittente est proprie, active accipitur. Unde πίστιν διδόναι καὶ δέχεσθαι , est fidem dare et accipere. κατὰ πίστιν συντίθεσθαι , vel (ut Aristoteles) συναλλάττεσθαι . bona fide pacisci. sic πίστιν λαμβανειν dicitur, cui potestas et imperium creditur. τὰς πίστεις περὶ ἀλλήλων λαμβανειν , Aristot. in Polit. fidem inter sese habere. ἡ τοῦ ἀνδρὸς δόξα καὶ πίστις , viri dignitas et existimatio: Plutarch, in Pericle. οὑ διὰ τῶν ὅρκων πίστις , Aeschin. fides et cautio: id est, securitas, quae iureiurando datur. Unde illud celebre Theognidis, πίστει χρήματ' ὄλεσσα, ἀπιστείῃ δ' ἐσάωσα Hesiodus, πίστεις δ' ἀρα ὅμης καὶ ἀπίστεια ᾥλεσαν ἀνδρας .

-- 168 --

311/312 Deinde significat rei compertae explicataeque fiduciam, quam Quintilianus persuasionem vocat: quemadmodum Graeci πιστὸν appellant τὸ γνώριμον καὶ ἀσϕαλὲς, ὁ ἡμεῖς πεπείομεθα . Et eo modo intelligenda est ortho doxa illa Christianorum doctrina, περὶ τῆς τοῦ θεοῦ δικαιοσύνης, διὰ τῆς πίστεως ἐν τῷ τοῦ χριστοῦ αἵματι , ut tradit Apostolus ad Romanos 3: quae non est aliud quam certa fiducia animi, et firmus assensus, quo Deo donanti nobis suum filium, et misericordiam suam per ac propter eum promittenti, assentimur. Unde fit, ut ipse Christus unicum ἱλαστήριον comprehensus a nobis, iam totus scilicet noster χρήσει factus, praesens possidetur. Inde, non parvo tamen discrimine, et pro tota religione Christiana, sive pietate de divinis recte sentiente accipi solet, eadem ratione qua et Livius ab Urbei. Haec, inquit, Romulo regnante domi militiaeque gesta, quorum nihil absonum fidei divinae originis, divinitatisque post mortem creditae fuit. Tertio significat alicuius rei probationem, id est, ἐλεγχον, ἀπόδειξιν , et argumentum fide dignum. Unde πίστεις ἐντεχνοι , quas Quintilianus probationes artificiales vocat: de quo Budaeus in Commentariis.

¶ Non abs re vero fuerit considerare, quid etiam apud Ethnicos eruditi scriptores de voce ac re Fidei senserint, quoniam sacri scriptores ab eis Graecam linguam acceperunt, et aliqui eorum notiones in vocabulis sequuti sunt. Definit igitur fidem Aristoteles Top. 4, cap. 5, hisce verbis, ἡ πίστις ἐστὶ ὑποληψις σφόδρα : Fides est vehemens opinio, aut etiam vehementia opinionis: ut ibidem est. Quod idem est, ac cum crebro in Sacris literis significat certam ac plenam fiduciam et persuasionem. Eodem modo accipitur ab eodem etiam, Problematum sectione 18, ubi ait: Eam fidem quae pertestimonia fit, facilem esse: id est, cum fides fide dignorum testimoniis in pectore auditorum excitatur. Sic sane nostra fit per testimonium viventis Dei, qui Scripturam loquutus est; seu eas leges minas ac promissiones suo ore generi humano proposuit, quique omnium fide dignissimus est, quae et facilis et certa nobis videtur: ac sane esset, nisi nostra natura adeo corrupta, et ab illis divinis rebus tam aliena esset, et quibusvis potius impostoribus ac imposturis quam Deo viventi crederet. Porro in 3 de Anima, hoc ordine inter gradus noticiae fidem collocat: λείπεται ἀρα ἰδεῖν, εἰ δόξα γίνεται γαρ δόξα καὶ ἀληθὴς καὶ ψευδὴς, ἀλλὰ δόξῃ μεν ἕπεται πίστις, οὐκ ἐνδέχεται γαρ δοξάζοντα, οἷς δοκοῖ μὴ πιστεύειν. τῶν δὲ θηρίων οὐδεινὶ ὑπάρχει πίστις, ϕαντασία δὲ πολλοῖς. Ἐτι πάσῃ μεν δόξῃ ἀκολουθεῖ πίστις, πίστει δὲ τὸ πεπεῖσθαι. πειθοῖ δὲ λόγος. τῶν δὲ θηρίων ἐνίοις φαντασία μεν ὑπάρχῃ, λόγος δὲ οὐ . Quod est. Verum opinionem quidem sequitur fides: quippe cum fieri nequeat, ut hisce quisquam non credat, quorum habet opinionem. Bestiarum autem fides quidem nulli, imaginatio vero compluribus in est. Praeterea fides omnem opinionem sequitur, persuasio fidem, ratio persuasionem. Hinc igitur licet animadvertere, fidem etiam Ethnicis significare quandam noticiam, et quidem vehementem, ex alieno sermone conceptam, eamque persuasione ac fiducia non carentem. Hactenus igitur de voce Fidei, ex prophanorum authorum scriptis aut sententia disservi. Nunc ergo de eadem ex Sacris literis, unde maior aliqua certitudo peti potest, agamus. Dixi vero valde prolixe et accurate de Voce simul et re verae fidei potissimum in libello, cui hunc ipsum titulum feci, et porro etiam in Disputatione de Iustificatione: sed vocabuli tamen originem ac veram vim, significationemque exposui et certis quoque Regulis ac testimoniis in Graeca, Hebr. et Latina lingua confirmavi, potissimum in prima parte libelli de Fide: quam qui diligenter perlegerit, non leve operaeprecium se fecisse cognoscet. Caeterum nunc quoque aliqua de ea voce adiiciemus. Fides igitur Latinis, ut et supra plenius ostendi, usitatissime significat quandam animi veracitatem, qua constantiam in dictis ac promissis, omnibusque conventionibus praestemus, ut vere id demus aut faciamus, quod promisimus: quam politicam, activam, aut etiam mercatoriam, et denique contractuum fidem appellare possemus. Reperitur sane etiam in Sacris non nunquam haec ipsa vocis huius notio, ut haec sequentia exempla testantur: Roman. 3, Infidelitas eorum Dei fidem non facit irritam. Ieremiae quinto: Non est qui quaerat iudicium, et faciat veritatem. Deuteronom. 32, Deus fidei vocatur: pro fidelis, aut verax. Homines cum fide, vel in fide, 2. Paralip. 31. pro spectatae fidei. Sic etiam opus Dei dicitur in fide, Psal. 33. Opus in fide facientes, 2 Regum 22. pro, fideliter agentes. 1. Samuelis 26. Dominus reddat viro iustitiam suam, et fidem suam. Plerunque tamen in Sacris, praesertim in novo Testamento, fides significat noticiam quandam, quam ex alterius sermone percipimus, seu qua alteri aliquid affirmanti aut neganti assentimur. Hasce duas fidei notiones Augustinus hisce verbis lib. de Spiritu et litera. Cap. 31. explicat. De hac enim fide nunc loquimur, quam adhibemus cum aliquid credimus non ea quam damus cum aliquid pollicemur. nam et ipsa dicitur fides. Sed aliter dicimus, Non mihi habuit fidem: aliter autem, Non mihi servavit fidem. Nam illud est, non credidit, quod dixi: hoc, non fecit quod dixit. Secundum hanc fidem, qua credimus, fideles sumus Deo: secundum illam vero, qua fit quod promittitur, etiam Deus ipse fidelis est nobis. Hoc enim dicit Apostolus: Fidelis Deus, qui non vos permittit tentari supra id quod potestis. Tantum Augustinus Est vero valde dignum consideratu, quod iste duae fides sese invicem respiciant. Nam illa fides veracitatis est mater, fundamentum, et veluti basis fidei credulitatis. Ob hoc ipsum fide mea credendo alicui assentior, quia in eo fidem esse veritatis non dubito: hoc est, eius veracitas gignet in me persuasionem aut certam noticiam de suis dictis et promissis. Sed in religione habet haec sententia ac pia cogitatio singularem usum. Nostra enim fides tota, quanta quanta est, ex fide aut veracitate Dei dependet. Ob hoc enim ipsum Deo dicenti credo, quia veracem esse certo statuo. Quare necessario fides aut veracitas Dei passim in Sacris literis celebratur, quo in nobis fides erga illam Dei fidem excitetur. Nam si statuimus Dei fidem aut veracitatem firmam ac infallibilem esse, assentimur ac credimus ei. Sici non credimus, infidelitatis aut mendacii eum (teste Scriptura) arguimus. Verum nunc omissa illa Veracitate aut activa fide, de altera quae passiva est, et ab omnia piis divinitus requiritur, agamus. Ea vero multipliciter distinguitur. Nam quaedam fides vocatur historica item mortua aut ociosa: aliqua Christiana, Turcica, Iudaica: et aliqua daemonum: aliqua modica et imbecilla, aliqua miraculosa aut miraculorum: aliqua iustificans, et denique alia quoque bona impetrans, aut praeclara opera faciens. Sit igitur prima fidei significatio, cum totam Religionem, aut summam eius significat. Sic nominamus fidem Christianam, Turcicam, aut Iudaicam. Idem ferme est, cum fidem Nicaenam, id est, Symboli aut professionem nominamus. Sic dicitur aliquis a fide recedere: prima Timoth. quarto, et fidem abnegare prima Timothei quinto. Secunda huius vocis significatio est, quod nonnunquam noticiam quandam Dei, ac eius voluntatis significat, qua rem historice tenemus quam nobis ex doctrina caelesti aut theologia cognita humanis viribus aut cognitione paravimus: quae ob hoc a Papistis vocatur Fides acquisita, nempe nostro labere ac industria: quae etiam mortua et ociosa est quale est in hypocritis, et omnibus non renatis. Hac credere dicimur non tantum Deo, sed et hominibus: ut populus dicitur credidisse Moysi post transitum maris Rubri. Sic Zacharias angelo credere noluit, et punitus est.

-- 169 --

313/314 Credere Moysi, Iohan. 5: id est, eius doctrinam pro vera habere. Ecce in penetralibus, nolite credere: pro, nolite eorum praedicationem pro vera habere. Credidit homo sermoni quem dixit IESUS, Iohan. 4: pro statuit eum vera dicere, quod tamen ille efficacia divini Spiritus in se operante credidit. Vicina huic significatio est, cum habemus fidem in sola speculatione, nihil boni malive inde expectantes: sicut, si narrationibus aliquibus de rebus peregrinis fidem haberemus. Tertia significatio est, cum significat alicui aliquid credere, seu eius fidei commendare seu committere. Iohan. 2: IESUS non credebat semet eis. Quarta significatione est etiam fides legalis, aut daemonum, cum desperantes credunt Deum esse iustum, bonis bene, et malis male facientem: sed non tamen credunt Evangelio. Fidem autem legalem nunc nomino tantum eam, quae conditionem plenissimae obedientiae ad salutem exigit. Alioqui lex omnem fidem etiam Evangelicam praecepit, sed plane per circumstantias declarare non potest, ut haec alibi plenius exponuntur. Possis et cognatam huic fidem generalem nominare, cum aliqui in genere, et quidem vere credunt, Deum non tantum iustum, sed et misericordem ac beneficum esse, suumque filium ad redemptionem generis humani misisse, ut omnes credentes salvet: sed sibi in specie aut individuo remissionem applicare nequeunt. Talem mancam ac generalem fidem, plerumque desperantes habent. Talis noticia in genere primum Evangelion de gratia, gratuitave iustitia ac salute apprehendens, esse plerumque solet in omnibus piis, cum initio in contritione, veluti inferis iacentes, audiunt sibi proponi mediatorem omnibus salutem promittentem ac afferentem: sed ab illa generalitate inter luctandum, et cum Deo agendum, tendunt ad illam specialem conclusionem, qua spiritu S. testimonium nobis dante, tandem concludimus: Amen, utique Deus tu remisisti iniquitatem peccati mei. Fides porro vera ac iustificans est noticia, expetitio, et specialis assensus aut fiducia coram a Deo per mediatorem impetrans iustitiam, spiritum, et vitam. Quam sequitur vel cognata fides, vel huius exercitium, qua alia quoque bona impetramus, quam in libello de Fide prolixius exposui. De hac iustificante fide recte probant Erasmus in Annotationibus, et Budaeus in Commentariis, quod saepe in Sacris idem cum fiducia significet. Loca citare non attinet, ob multitudinem. Quaedam tamen adscripsimus in praedicto libello de Fide, et de quibusdam etiam hic in fine dicemus. Ponitur aliquando et pro tota pietate. Hinc est quod Paulus dicit, Non quod dominamur fidei vestrae: id est, pietati et conscientiae vestrae. 2. Corinth. 1: sicut pontifex piorum conscientiis vult dominari, eisque pro arbitrio in suum quaestum commodumque abuti. Est etiam fides miraculosa, de qua Christus inquit: Si habueritis fidem ut est granum synapis, et dixeritis monti huic, Praecipiteris in mare, etc. Marc. 11. De qua etiam Paulus 1. Corinth. 13 inquit: Si habeam omnem fidem, ita ut etiam montes transferam, etc. Talem fidem habent et illi hypocritae, qui in extremo die dicent: Domine Domine, nonne in nomine tuo daemonia eiecimus, et multa signa fecimus? Fides etiam non raro ipsam veram doctrinam, aut praedicationem fidei significat, ut supra dixi. Rom. 1, Ut obediatur fidei in omnibus gentibus. id est, huic doctrinae. Galat. 1. Fidem quam aliquando vastabat, praedicat Sic et Galat. 3. Antequam venisset fides. 1. Thessal. 3. Ut suppleamus quae desunt vestrae fidei. id est, pleniorem institutionem adiungamus. Fidei obediebat multa turba sacerdotum, Act. 6. id est, verae doctrinae. Sic etiam fidem aliqui deserere dicuntur. Significatur quoque hac voce interdum constantia in Religione retinenda, in summis difficultatibus, ac persequutione. Rom. 1. Fides vestra annunciatur in toto mundo. 1. Thessal. 1. Fides vestra dimanavit in omni loco. 1. Thessal. 3: Cum venisset ad nos a vobis Timotheus, et annunciasset fidem et dilectionem vestram. Ex fide in fidem, Rom. 1, aliqui (ut Clemens Alexandrinus Stromat. V) interpretantur, Ex minore fide in maiorem: quod et Hebraismus ipse poscit. Et sunt similes Phrases plurimae: De virtute in virtutem exibunt, De malitia in malitiam exierunt: id est, ex uno scelere subinde in aliud maius praecipites ruerunt. Prima fides 1. Timoth. 5, viduae lascivientes dicuntur abnegasse primam fidem: quod alii aliter intelligunt et interpretantur. Athanasius lib. 6. de Trin. Hieronymus, et Vincentius Lirinensis, intelligunt de primo pacto, quod cum Christo in baptismo fecerunt: intelligentes per fidem promissionem, pactionem, aut conventionem. Id sane etiam ipse textus comprobat praecedentibus et sequentibus. Nam in praecedentibus dicit eas lascivire contra Christum. in sequentibus vero ait, eas ociosas, curiosas et garrulas obambulare per domos, loquentes quae non oportet. Item paulo post ait, quasdam iam defecisse a Christo ad Satanam. Unde manifeste apparet, ibi agi de plena defectione a vero studio pietatis, ac sincera in Christum fide: non de non observato voto, aut repetito coniugio, ut Sophistae opinantur. Sed adscribam etiam aliorum uberiorem huius loci declarationem. Fides prima apud Paulum, 1. Timoth. 5. cap. 1. ubi de viduis iunioribus, non suscipiendis ut alantur ex bonis Ecclesiae, est loquutio et forma loquendi. Sequutus est D. Paulus Prophetas, qui ita loquuntur ex lege coniugii, quod saepissime cum coniunctione animae cum Deo in vera religione confertur. Occasione ergo coniugii carnalis respicit ad spirituale, quod lascivientes, proteruae et garrulae viduae discederent. Vocat fidem primam, pactum primum, pactum primi praecepiti, aut etiam prima fides, pro primaria ac praecipua ponitur: nempe pro ea quae Deo debetur, cum haec coniugalis sit quasi secundaria. Fides coniugalis in desponsatione primum promissa, est pactum primum perpetuo servandum: a qua fide prima et pacto primo si deficitur per adulterium, vel reiectionem, non potest fieri cum alio coniugium, vel secunda fides, aut pactum secundum: sed simpliciter damnatio legis est, nisi redeatur per reconciliationem ad primam fidem, ad pactum primum. Sicut cap. 3. Hierem. dicitur: Tamen tu meretrix revertere ad me. Et est pactum primi praecepti apud nos, pactum Baptismi: Ego sum Dominus Deus tuus. A quo aversi, iubentur ad illud reverti: Qui defecerunt â fide, iubentur ad eam reverti. Sic et nonnulli patres hunc locum Pauli intellexerunt, Fidem primam esse fidem in Christum. Athanasius lib. 6, de Trinitate: Vae vobis, inquit, qui primam fidem Baptismi, caelitus institutam, irritam facitis. Ex fide, aliquando est periphrasis: idem valens quod fideles, credentes. Galat. 3: Sicut Ex circumcisione. Alias cum dicit Paulus, Quicquid non est ex fide, peccatum est: ex fide esse aliquid, aut fieri, significat, praelucente vera fide, quod sis cum patre caelesti reconciliatus, et quod ille hoc ipsum factum tuum probet exigat, et imperet tibi. Fidei domestici. pro, qui eandem fidem ac veram religionem nobiscum profitentur, in eoque nobis intimi ac coniuncti sunt: Gal. 6. Adiunguntur et aliae voces aut res fidei, quas iam plurium dictionum phrases explicari oportet: quandoquidem de ipsa voce Fidei per sese considerata satis ferme hic, et in libello de Fide dictum est. dicentur tamen denuo adhuc plura. Habet enim fides sua quaedam adiuncta, quibus una cum synonymis fidei expositis, denuo de Fide, praesertim de re eius, agemus. Aeque preciosam fidem sortiti sunt: 2. Pet. 1. Opus fidei: id est, confessio agnitae veritatis, et constantia in cruce et persequutione. 1. Thess. 1. Thorax fidei: pro firmissima fiducia in DEUM. Induti

-- 170 --

315/316 thoracem fidei et charitatis, et pro galea spem salutis: 1. Thess. 5. Certamen fidei. Certa bonum certamen fidei: 1. Tim. 2. Fides electorum Dei, Tit. 1. Lex fidei: id est, doctrina Evangelii, Rom. 3. Mensura fidei: Sed ita sentiat, ut modestus sit, et sobrius, ut cuique Deus partitus est mensuram fidei: Rom. 12. Analogia fidei: id est, ea quae cum sincera doctrina congruunt: Rom. 12. Spiritus fidei: Habentes eum spiritum fidei: 2. Cor. 4. Veritas fidei: id est, consensio in doctrina Evangelii. Occurramus omnes in unitatem fidei. Eph. 4. Scutum fidei: id est, firma fiducia. Eph. 6. Gaudium fidei, Phil. 1. Hostia sacrificiumque fidei, Si immolor super hostiam, sacrificioque fidei vestrae: hoc est, Si interficior eo quod vos ad fidem adductos obtuli Deo, ut ei placeatis: Philip. 2. Iustitia quae est ex fide Christi, pro ea iustitia quam Christus paravit ac imputavit et donat in se credentibus: Phil. 3. στερέωμα , firmitas fidei. Videns vestrum ordinem et firmitatem vestrae, quae in Christum est, fidei: Col. 2. Mysterium fidei: id est, doctrina Evangelii ignota rationi: 1. Timot. 3. Verba fidei. Enutritus in verbis fidei. 1. Tim. 4. Sanctissima fides: Iudas in sua Epistola.

¶ Haec ferme nunc occurrunt composita Fidei, aut phrases cum voce Fidei coniunctae: quas recenseri ac exponi utile fuit, ne earum vera genuinaque significatio ignorata, intellectum Scripturae iunioribus adimeret. Nunc etiam Synonyma eiusdem, seu verba, phrases ac circumloquutiones fidem significantes recensebimus, ne imperitiores nusquam putent veram fidem doceri, nisi ubi nominatim haec vox scripta aut nominata reperitur. Synonyma aut aequipollentia fidei vocabula sunt multa, quae nosse ad perspiciendam vim fidei utile est: nos igitur aliqua recensebimus. Fidei συνώνυμον est παῤῥησία , fiducia. 1. Iohan. 2: Cum apparuerit, habeamus fiduciam. 1. Ioh. 3: Fiduciam habemus ad Deum. 1. Iohan. 4: Fiduciam habemus in die iudicii 1. Iohan. 5. Haec est fiducia. Eph. 3. In Christo fiduciam habemus, et accessum. 1. Thess. 2. Si fiduciam et gloriationem spei usque ad finem firmam retinuerimus. Hebr. 4, Adeamus cum fiducia. Act. 4: Loquebantur verbum Dei cum omni fiducia. Petrus voce παῤῤησία non utitur. Et πεποίθησις confidentia, seu persuasio: 2. Cor. 3: Fiduciam autem huius modi habemus per Christum erga Deum. Phil. 3: Ego habeo πεποίθησιν , persuasionem seu fiduciam in carne. 2. Cor. 10: Ea fiducia, qua existimor audax fuisse in quosdam. ὑπόστασις , expectatio. Hebr. 11: Fides est ὑπόστασις seu expectatio. Spes etiam interdum pro fiducia cordis, acquiescentis in promissa gratia per Christum, accipitur. Rom. 8: Spe salvati estis. 1. Corint. 15: Si in vita hac spem tantum in Christo fixam habemus, etc. Sperare, etiam pro credere accipitur. 1. Pet. 1: Perfecte sperate in eam quae ad vos defertur gratiam. Sitire etiam metaphoric ὧς , Apoc. 21. Ego sitienti dabo de fonte aquae vitae gratis. Non haesitare. Iacobi 1: Postulet cum fiducia, nihil haesitans. Esse in luce 1. Iohan. 2, Ambulare in luce. Esse in Deo, et ex Deo: 1. Iohan. 4. Manere in unctione, manere in Deo. 1. Iohan. 2. Servare sermonem eius, servare iussa Dei. 1. Iohan. 2. Habere fiduciam. 1. Iohan. 2. Suadere cordibus suis. 1. Iohan. 3. Manere in charitate: id est, fide. Amplecti Dei beneficium nobis oblatum. 1. Iohan. 4. Agnitio Domini et servatoris IESU CHRISTI, periphrastice pro fide accipitur, 2. Pet. 2. Refugerunt ab inquinamentis mundi per agnitionem Domini et servatoris nostri IESU CHRISTI. 2. Petr. 3. Crescite in gratia et cognitione Domini et servatoris IESU CHRISTI. Eph. 1 Det vobis spiritum sapientiae et revelationis per agnitionem sui, illuminatos oculos mentis vestrae. Eph. 4 Donec perveniamus omnes in unitatem fidei, et agnitionis filii Dei. Col. 1. Ut impleamini agnitione voluntatis eius, in omni sapientia et prudentia spirituali. 1. Tim. 2, Vult omnes ad agnitionem veritatis venire. Sapientia Dei, quae e supernis est: Iacob. 3. πληροφορέομαι Rom. 4. et πληροφορία , certa persuasio intelligentiae, in agnitione mysterii Dei, et patris et Christi: Col. 2. Accedamus vero corde in πληροϕορίᾳ πίστεως , certitudine, aut etiam abundantia fidei: Hebr. 10. Sunt et alia similiter naturam fidei describentia vocabula: ut Rom. 4, in illa insigni descriptione, Concipere talem cogitationem de Deo, qualis est, ut qui vocat ea quae non sunt, ut quae sunt. Sic enim incredibilia credit fides. Praeter spem in spem credere: Non fieri imbecillum, aut languere fide: Non considerare causas secundas, et quascunque difficultates diiudicare, sicut Sara et Zacharias: Non diiudicare aut dubitare de promissione: Corroborari fide, aut certam ac invictam animi sententiam concipere: et denique, Dare Deo gloriam veritatis et omnipotentiae.

¶ In veteri Testamento saepe Fides vocatur Cor suffultum, aut firmatum, סמוך Samuch נכון Nachon, נשען Nosean, Isaiae 26. Psal. 112, Paratum est cor eius sperare in Domino, fultum aut firmatum est cor eius, non timebit donec videat in hostibus suis. Item Psal. 27. Expecta Dominum, confortetur et confirmetur cor vestrum, et expecta Dominum. Et Psal. 31. Corroboremini, et comfortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Dominum. Psal. 51, vocatur spiritus firmus. Verum redeamus denuo ad ipsius vocabuli Fidei explicationem. De Graecae igitur vocis πίστις natura annotant aliqui eruditiores, quod proprie idem valeat ac Latinis persuasio, si ad verbum aut rationem suae etymologiae verti debeat, quia veniat a verbo πείθω , quod est suadeo, aut persuadeo: de qua re et ego supra prolixe disservi. Sed in hac parte accurate videndum est, ut devitetur vanitas et levitas huius vocabuli, quam in sua significatione is rebus humanis obtinet. Quia enim homines (qui revera omnes natura vani ac mendaces sunt) incertis, verisimilibus, et plausibilibus tantum ratiunculis sibi invicem suadent ac persuadent: et quia tota materia rerum suasibilium incerta ac instabilis est, ut etiam philosophi docuerunt: ideo etiam persuasio inde concepta est vana et inconstans noticia. At Christiana fides aut persuasio, quia venit a veraci Deo, et infallibili eius verbo, quod non tantum omnibus demonstrationibus, sed etiam ipsomet caelo terraque firmius est: debet pro certissima et solidissima noticia haberi: nisi, quod humana imbecillitas eam nunquam satis plene in hac vita concipere potest. Ob hoc igitur divinae et humanae persuasionis discrimen, vocabulum Persuasionis de humanae vanitatis trivio sumptum, nequaquam divinarum spiritualiumque rerum maiestatem exprimit. Sententiam porro de persuasione Vallae et Budaei tanquam hominum, praesertim in linguis et philosophia eruditissimorum, adscribam. Laurentius igitur (inquit Bodaeus) persuasionem proprie vocari posse contendit, quam Latini Christiani Fidem, Graeci πίστιν appellant hoc est, certam quandam opinionem et sententiam, quam nobis persuasimus: id quod mihi Laurentius recte censuisse videtur, cum a verbo Graeco πέπειομαι , id est, persuasi mihi, πίστις apud nos dicatur, quam nos fidem dicimus. Hoc autem ex Quintiliano liquet, qui libro quinto sic inquit: Pro certis autem habemus quae legibus cauta sunt, quae persuasione, si non omnium hominum, eius tamen civitatis aut gentis, in qua res agitur, in mores recepta sunt. Latine autem fides in hoc significata certam derivationem non habet: sed Graecorum imitatione usurpatum est ab antesignanis fidei Christianae, qui aliud verbum significantius esse nullum existimabant. Hactenus illi. Etsi autem supra multa dixi de verbo πείθω persuadeo, et πίστιν fidem inde deduxi ac quia quandam persuasionem fiduciae iunctam significare docui, et hic etiam aliorum sententiam de voce Persuasionis adscripsi, illustrandi vocabuli Fidei gratia: tamen

-- 171 --

317/318 nequaquam suaserim, ut pro voce fidei, persuasionis vocabulo uteremur. nam hoc, ut dixi, levem ac inconstantem quandam noticiam designat: illud vero alterum, et receptum iam ab Ecclesia est in omni vetustate hucusque, et quasi quandam singularem dignitatm, ut vox sacrosancta, induit: et caret illa cacophonia levitatis, ac temerariae persuasionis, qua alioqui adversarii nostram doctrinam de fide non sine singulari Dei contumelia, deformant. Si enim vana persuasio est quod Deo dicenti et promittenti assentimur oportet profecto ipsum Deum eiusque promissiones vanas et inconstantes esse. Denique et illa tertia discriminis ratto expendatur, quod videlicet quiddam absolutum et a suadente iam prorsus separatum significat: sane in omnium auribus sonat qualem cunque, aut temerariam pene opinionem, utpote ex pauculis ac incertis quibusdam ratiunculis haustam. Ac fides contra est quiddam perpetuo Deum audiens, ei assentiens, et fidendo adhaerens: et insuper praeterquam quod ipso statim sono, ut sacrorum vox, religionem quandam auditori incutit, etiam mox intelligentem auditorem monet de suo correlativo, cui nam credat aut fidat. Quo facto aut sensu simul primum suae originis certitudinisque auditorem admonet: tum ostendit, videndum et expendendum illi esse, cuinam innitatur, aut cuius veraci sermoni assentiatur: cuive fidat, seu quo tandem totus in fidendo dependeat, quo tandem et doctor et auditor possit dicere illud Apostolicum: Scio cui credidi, et certus sum. Quod valde potenter dicitur: nempe enim non humanae ac fallaci garrulitati, aut persuasibilitati, sed Deo veraci et longe beneficentissimo: sicut et vulgo dici solet, Ich weiss, das der man mich nicht betriegen wirdt. Deinde vero etiam eadem fidei vox illa ipsa sua relatione, et correlativi, nempe Dei loquentis ac promittentis, cui credidit, monstratione docet te, de modo iustificationis et omnium aliorum bonorum apprehensionis, quae omnia non ipsa domi suae, aut in homine paret, mereatur aut operetur: sed ex alterius benigne promittentis, et veluti eleemosynam offerentis manu precario accipiat. Multiplex igitur commodum vox Fidei, prae altero odioso ac levi Persuasionis, habet: cum simul sit tamen in hac ipsa significatione latissima ac probatissima: quod superius bonorum authorum exemplis ostendi. Sed percurram adhuc pauculas loquutiones a Fide derivatas, mox ad ipsam vocem rediturus. Fidelis homo dicitur in Sacris, de fide, veraci, stabili, ac certo: ut Psalm. 101. Oculi mei ad fideles terrae, ut habitent mecum. 1. Sam. 3. Cognovit universus Israel, quod Samuel esset fidelis propheta Domini. Dicitur et simpliciter de credente Fidelis, sicut in Latino a fide. Per metaphoram haec dictio etiam ad inanimata transfertur: ut Isa. 3. et Hier. 15, Aquae fideles: pro non deficientibus. Contra in posteriori loco fons mendax ponitur. inquit enim propheta: Futurus es mihi veluti fons mendax, veluti aquae quae non sunt fideles. Sic et civitas fidelis dicitur, quae fideliter ac constanter Domino vera pietate ac iustitia adhaeret. Isa. 1. Quomodo facta est meretrix civitas fidelis? In hoc sensu et Romanorum fidem celebrari, supra ostendi. Fidelis in pacto. Psal. 78. Cor eorum non erat rectum cum Deo, nec fideles fuerunt in pacto eius: id est, non firmiter ei adhaeserunt, promissamque fidem non praestiterunt. ubi haec vox potius active accipitur, de praestatione eorum quae in foedere sunt promissa. Locus fidelis: Isa 22: Figam euḿ ut clavum in loco fideli: pro, stabili ac firmo. Dicitur et Doctrina Dei fidelis: id est, verax, firma, certa, stabilis. Psalmo19 et 93. Misericordiae fideles: id est, certa ac constans beneficentia, nam misericordia pro beneficentia aut bedignitate accipitur. Isa. 55 et Act. 13. Faciam vobiscum pactum sempiternum, et misericordias Davidis fideles. pro, beneficentiam Davidi promissam, faciam ratam, firmam, ac perseverantem. loquitur de beneficentia propter Meschiam. Vir fidelitatum nonnunquam, et testis fidelitatis: Prov. 28, Vir fidelitatum multiplicabit benedictiones. pro, verax ac sincerus cumulabitur a Deo beneficiis. Fidelitatem percutere: Nehem. 9. Et cum toto hoc percutimus fidelitatem cum Deo nostro; pro, pangimus foedus. Fidelis Deus saepe dicitur, id est, verax, ac constanter benefaciens. Haec hactenus: nunc denuo de ipsa voce Fidei agamus. Verum enimvero ad consensum veris ac novi Testamenti valde utile esset scire, cur in illo quidem magis urgeantur ac inculcentur verba Fidere, confidere, sperare, ac expectare Deum et talibus hominibus iustitia ac vita promittatur, qui fidant, confidant, sperent, expectent, etc. contra vero in Novo inculcentur fides, et solum credentibus omnia bona offerantur ac promittantur: ne putaret quis, alio instrumento, ac quasi manu olim esse apprehensam iustitiam et salutem, quam postea in novo Testamento Causa autem huius diversitatis vocum et locutionum duorum Testamentorum est, quod illud praecipuum in fide, quo promissiones Dei apprehenduntur, est assensus et fiducia in Deum tam benigne ac plane materne sese suamque misericordiam ac beneficia nobis offerentem, atque adeo obtrudentem: qaem cordis motum necessario antecedit noticia Quare in veteri Testamento, quod est propositum populo Dei iam collecto et converso, et a parentibus inde ab ima infantia in fide de uno Deo instituto, ac eum cultum profitenti, et in verum Deum saltem historica noticia credenti, tantum illud maxime necessarium, et in quo etiam alioqui omnis difficultas ipsis quoque sanctis est, nempe fiducia in Deum, a prophetis inculcatur. idque ab auditoribus flagitatur At contra in Novo, ubi haec doctrina proposita est populo primum erudiendo, Dei, ac certe triados et Meschiae veri ignaro colligendo, ac ad verum Dei cultum convertendo et vocando, fuit vel maxime opus illum ipsum primum motum, nempe noticiam aut agnitionem huius veri Dei, et filii ipsius, Meschiaeve inculcare. Ideoque usus est Spiritus sanctus in novo Testamento loquutionibus simul et noticiam et fiduciam unica voce significantibus: ut est, Credere et fides, ad exigendum talem animi motum. Haec diversitas loquutionum tanti momenti, ac in tanta re, eiusque diversitatis causa, diligenter observanda est: ut conspecta duorum Testamentorum summa symphonia, eo magis illustretur veritas, et unitas verae doctrinae: ac illi duo Cherubini super arcam Ecclesiae impositi, amabilius suaviusque, nostro maximo bono ac gaudio, sese invicem aspiciant: velumque cordis nostri, quo (proh dolor) nimium teguntur, auferant, aut illuminent.

Papistae multas fides docent, cum unam illam veram ignorent. Aliam vocant fidem acquisitam, quam ex lectione historiae carnalibus viribus nobis paramus: aliam infusam, quae divinitus per Spiritum sanctum datur aliam informem, quae est ista ipsa historica, omnibus virtutibus carens: aliam formatam, quae sit (ut ipsi volunt) charitatespe, aliisque virtutibus formata: aliam implicitam, quae credat in genere omnia quae Ecclesia credit, etiamsi credens non habeat explicatos ac notos omnes articulos fidei: ut pro exemplo talis generalis fidei quendam suum carbonarium proponunt. Cui opponunt explicitam, omnes articulos ac dogmata Christiana expresse tenentem, ac credentem. Verum quoniam nunc Papistae magna vi eo incumbunt, ut divellant fidem a fiducia, tanquam res plane diversas, quo sic et in dubitatione relinquantur homines, et nostra doctrina de fide ac iustificatione refutetur: ideo omissis aliis eorum sophisticis subtilitatibus, ociosisque quaestiunculis, dicemus hîc quoque aliqua pauca, ut probemus fidem iustificantem Paulo vere fiduciam significare: tametsi in Libello de Fide, ac in Disputatione de Iustificatione, plurima dixerim, quae

-- 172 --

319/320 hisce recte coniungi poterunt. I. Primum verô probare id possem testimonio Erasmi ac Budaei, hominum Graecae linguae (sicut et multarum aliarum scientiarum) peritissimorum, quorum dicta in Libello de Fide adscripsi. Idem porro testantur etiam celebres adversariorum Theologi: Episcopus Roffensis contra Lutherum, et Albertus Pigius. Sed nos omissis hominum. testimoniis, ipsum Dei verbum audiamus. II. Dicit Epistola ad Hebraeos, fidem esse ὑπόστασιν , quod plerique verterunt, substantiam: cum revera fiduciam significet, quod ex bonis Graecis authoribus in Libello de Fide ostendi. Si vero quis ipsum verbum ὑφιστάναι , unde venit ὑπόστασις , cum verbo ὑπομένειν , et porro nomen ὑπόστασις cum ὑπομονὴ diligentius conferret, is ex illorum summa convenientia et creberrimo usu, quin et etymologiae similitudine, facillime animadverteret, ὑπόστασιν Hebr. 11, proprie fiduciam, aut fidentem expectationem rerum sperandarum, aut promissarum, significare. Sicut enim ὑπομένειν et ὑπομονὴ , constantem et fidentem expectationem liberationis, ac opis divinae in adversis, significat: sic et verbum ὑφιστάναι . Illustria etiam exempla vocis Hypostasis pro fiducia tum ex novo Testamento, tum et ex versione Septuaginta, Psal. 29, in libro de Fide adscripsi. Caeterum unus locus Hebr. 3, ubi vox ὑπόστασις ponitur, et natura fidei explicatur, omne dubium studiosis veritatis eximere potest: de quo etiam in Libello de Iustitia disservi. Nam ibi Paulus diligenter monens ac inflammans pios, ut in parta iustitia ac vita, ipsoque Christo, fide permaneant, nec inde ullo modo sese deturbari patiantur: docet simul, in quo tanta felicitas consistat, aut unde illa dependeat: quo monstrato eo, quasi vinculo aut ansa, vel medio apprehendendae et retinendae tantae felicitatis, eo firmius ac tenacius ei inhaerere, ac in vera pietate persistere queant. Bis vero eandem principalem suae adhortationis sententiam in eodem capite, paululum mutatis verbis inculcat. Primum igitur dicit, Nos esse participes Christi. Addit conditionem, Sl modo in inchoata fide aut fiduciam perseveremus. Graece μέτοχοι γὰρ γεγόναμεν τοῦ χριστοῦ ἐανπερ τὴν ἀρχην τῆς ὑποστάσεως μέχρι τέλους βεβαῖαν κατάσχωμεν , Deinde eandem prorsus sententiam in eodem Capite, pauxillum variatis vocibus, rep etit dicens: Nos esse domum, aut in, vel de familia Christi, si modo fiduciam et gloriationem Dei usque ad finem, firmam retineamus. Graece enim inquit: χριστοῦ οἰκός ἐσμεν ἡμεῖς, ἐαν μη την παῤῤησίαν, καὶ τὸ καύχημα τῆς ἐλπίδος, μέχρι τέλους βεβαῖαν κατάσχωμεν Iam confer diligenter hasce duas sententias reperios in utraque prorsus eandem rem agi, eundem sensum inculcari: nempe Primum, ut et antea monuimus, nos iam esse Christianos, seu Christi bona adeptos: Secundo, unde aut ex qua conditione tanta bona dependeant, seu qua manu retinenda sint, nempe fide. Quo autem facilior et evidentior sit ista collatio, duas istas sententias instar parallelarum linearum sibi invicem subiungemus, ita ut etiam partes sibi invicem respondeant: et priorem sententiam vocabimus A, posteriorem B, hoc modo A. μετοχοι γὰρ γεγόναμεν τοῦ χριστοῦ, ἐάνπερ τὴν ἀρχην τῆς ὑποστάσεως μέχρι τέλους βεβαῖαν κατάσχωμεν B. οἶκος ἐσμὲν ἡμεῖς χριστοῦ ἐάν περ τὴν παῤῥησίαν καὶ τὸ καύχημα τῆς ἐλπίδος μεχρι τέλους βεβαῖαν κατάσχωμεν A. Participes enim sumus Christi, Si modo principium substantiae aut fiduciae usque in finem firmam retinuerimus B. Domus sumus nos Christi, Si modo fiduciam et gloriationem spei usque in finem firmam retinuerimus Quod igitur in A. dixerat, Participes facti sumus Christi: hoc in B dicit, Domus aut familia aut domestici sumus Christi. et quod in posteriore parte lineae A dixerat, Si modo τὴν ἀρχην τῆς ὑποστάσεως , principium substantiae seu fiduciae, id est, inchoatam fiduciam, usque in finem firmam retinuerimus: hoc dicit in B, Si modo τὴν παῤῥησίαν καὶ τὸ καύχημα τῆς ἐλπίδος , fiduciam et gloriationem spei usque in finem, firmam aut firmiter retinuerimus. Ostendens igitur ea Epistola totum nostrum Christianismum, praesertim iustitiam ac vitam ex Christo haustam, pendêre ex fide, aut retineri ea: ita fidei essentiam naturamque exponit, ut sicut antea in A dixerat, fidem esse Hypostasin, ita iam in altera descriptione, nempe in B, explicet Hypostasin per fiduciam et gloriationem spei: id est, spem, de qua plurimum gloriamur ac triumphamus. Hinc igitur liquido patet, Paulo idem plane esse Hypostasin, quod fiduciam et spem, qua Christum cum suis promissionibus ac bonis et apprehenderimus antea, initio nostri Christianismi: et nunc, ac usque in finem retineamus: videndum ergo nobis modo esse, ne hoc instrumentum, aut quasi manum accipientem, et retinentem tantum thesaurum, ullo modo amittamus: sed potius firmissime usque ad finem conservemus. Sic etiam mox initio sequentis Capitis inculcat, videndum nobis esse, ut promissiones felicitatis fide apprehendamus, et retineamus. Ut totius illius textus hic scopus sit: Christum una cum suis promissionibus ac bonis, fide apprehendi et retineri: quae fides sit proprie fiducia, ὑπόστασις, παῤῥησία, et καύχημα ἐλπίδος . De Hypostasi, qua epistola ad Hebraeos (ut modo audivimus) definit fidem, disservi in Libello de Fide, prolixius, Nunc autem hisce hoc unum adiicio, quod prorsus, sicut Germanicum verbum sich unterstehen, non tantummodo magnum aliquem conatum. sed et magnam fiduciam sive audaciam eum recte perangendi complectitur: sic et verbum ὑφίστημι , unde venit ὑπόστασις . Sicut igitur ista duo verba, hyphistimi graecum et unterstehen, germanicum, prorsus conveniunt etymologiis (componitur enim utrumque ex Sub et Sto) ita etiam significatione, in hac parte. Utrumque enim saepe significat, aliquid magnum ac periculosum audet deliri, sive recte sive prave: et simul magnam quandam audaciam aut fiduciam, vel etiam confidentiam animi in se complectitur. Omnino potest vox Hypostasis in hac quidem significatione, luculentissime ex isto Germanico verbo, sich etwas understehn, declarari, et illustrari: quantumvis rem vocemque non intelligentibus aut expendentibus mirum videatur, quomodo vox Hypostasis fiduciam declarare possit. Sed de significatione Graeci verbi ac nominis, vide prolixius in praedicto Libello, quomodo ad significationem fiduciae deveniant. De illo porro huius verbi significato, haud scio an sit operaeprecium aliquid dicere, quod apud Homerum ὑϕίστημι aliquid promittere significat ut dici possit, fidem esse veluti promissionem quando cordis ac spiritus nostri, qua ille ex verbo Dei sumpta, nos consolatur, ac fidentes facit. sic enim clamat in pecctore nostro Spiritus sanctus, ac testimonium praebet spiritui nostro, quod filii Dei simus: sic et cor renovatum nobis certo promittit, quod Deus nobis sit propitius pater, quodque speranda illa bona sit certo matreque ac plane suo tempore daturus. Sic igitur fides posset dici veluti quaedam fiducia ac promissio cordis, nobis ex verbo Dei certo favorem ac omnem liberationem promittentis, nos consolantis, et ab omni diffidentia liberantis. Cum hoc pulchre conveniret, quod supra dixi, fidem nihil aliud esse quam illam ipsam benegnissimam Evangelii promissionem, in pectore nostro per spiritum S. Inscriptam, aut veluti lumen flammulamve quandam accensam. Conveniret et pulchre sequens vox, quod sit argumentum aut convictio de eo quod non cernitur. Verum magis probatur illa altera

-- 173 --

321/322 expositio vocis Hypostasis, tametsi tandem cum hac consonet. III. Sic et Ephes. 4 dicit, Nos habere per fidem παῤῥησίαν, προσαγωγὴν, καὶ πεποίθησιν , libertatem in loquendo aut agendo, et accessum in fiducia, aut confidentem: quae verba pulchre cum ὑποστάσει conveniunt. Sicut et illa duo sunt valde illustria in descriptione fidei, Rom. 4, ἐνεδυναμώθη et πληροϕορηθεὶς , robustus factus fide, et certo statuens. Quae omnia verba fortissimum quendam bellatorem describere videntur, qui ope Dei fretus, ac spiritu eius confirmatus, maxima et difficillima quaeque conari, adire et aggredi ausit, nihil dubitans de victoria ac felici exitu. IIII. Consideretur quoque fides et incredulitas ex adiunctis suis proximis effectis, nempe ex audacia aut animositate, et contra timiditate. Unde liquide patebit, fidem esse fiduciam, et incredulitatem esse diffidentiam. Nam diffidentia aut incredulitas in Deum plerunque habet secum extremam timiditatem, efficitque cor trepidum ac tremens, praesertim in periculis, quod proprium diffidentiae ac desperationis est: sicut Christus ipse testatur, obiiciens aliquoties suis simul timiditatem et incredulitatem, illaque duo tanquam coniunctissima connectens, τὶ δειλοί ἐστε ὀλιγόπιστοι ; Quid timidi estis vos modicae fidei? Sic incredulitas Petri per timiditatem describitur, Matth. 14. Sic et timentes, ne non habeant quod comedant, et quo induantur, Matth. 6, vocantur increduli, aut modica fide praediti. Contra autem fides facit cor firmum, stabile, robustum, et nequaquam tremens, quod fiduciae aut confidentiae est. Solet ergo in Scriptura describi incredulitas per motionem aut agitationem cordis, aut alioqui etiam omisso cordis nomine. Sic Isaiae 7 dicitur: Commotum est cor populi Iudaici, et domus David: id est, regis consiliariorum et aulicorum, ad terribilem famam de adventu hostium, sicut moventur vento arbores in sylva. Et Christus incredulos et inconstantes comparat arundini a vento agitatae. Eodem modo etiam Iacobus incredulum describit: Qui orat, petat in fide, nihil diiudicans. nam qui diiudicat, similis est fluctui maris, qui a ventis agitur et iactatur. Et mox: Vir animo duplici, inconstans in omnibus viis suis. Sic et Paulus talem describit inquiens Ephes. 4. Non simus amplius pueri, qui fluctuemus, et circumferamur omni vento doctrinae.

¶ Contraria autem stabilitas et firmitas fidei, non uno loco per fultum et corroboratum, aut constabilitum cor depingitur: praesertim vero Isaiae 26, ubi dicitur, quod fides sit cor firmatum, quod Deus custodiet pacem. Item Psal. 12, Ab auditione mala non timebit. firmum enim est cor eius, et confisum in Domino. et Psalm. 112. Qui confidit in Domino, sicut mons Syon, non commovebitur in aeternum. Sed de hac incredulitatis vacillatione, et fidei stabilitate, dixi prolixe in libello De FIDE. Cum autem sit aliqua similitudo horum affectuum ac motuum cordis, etiam in non renatorum mentibus, non incommode possis eos illustrare Homerica illa descriptione timidi ac fortis. Timiditas enim incredulitati, et contra constantia ac fortitudo fidei plerunque adiuncta est. Nam ut ex fide securitas et fortitudo, ita contra ex diffidentia timiditas protinus nascitur. Sicut et Christus suis subinde incredulitatem obiiciens, simul timidos eos vocat. inquit igitur ille Iliados V. seu XIII.
εἰ γαρ νῦν παρὰ νηυσὶ λεγοίμεθα παντες ἀριστοι
ἐς λοχον, ἐνθα μάλιστ' ἀρετὴ διαέιδεται ἀνδρῶν .
ἐνθ' ὁ τε δειλὸς ἀνὴρ ὄς τ' ἄλκιμος ἐξεϕαανθη .
τοῦ μὲν γαρ τε κακοῦ τρέπεται χρὼς ἄλλυδις ἄλλῃ ,
οὐδε οἱ ἀτρεμας ἦσθαι ἐρητύετ' ἐν φρεσὶ θυμος ,
ἀλλα μετοκλάζει, καὶ ἐπ' ἀμφοτέρους πόδας ἵζει .
ἐν δε τε οἱ κραδίη μεγάλα στέρνοισι πατάσσει
κῆρας οἰομένῳ. πάταγος δέ τε γίγνετ' ὀδόντων .
τοῦ δἀγαθοῦ, οὔτ' ἄρστρέπεται χρὼς, οὔτέ τι λίην
ταρβεῖ, ἐπείδαν πρῶτον ἐσίζηται λόχον ἀνδρῶν .
αῤᾶται δὲ τάχιστα μιγήμεναι ἐν δαὶ λυγρῇ .
οὐδέ κεν ἔνθα τεόν γε μένος καὶ χεῖρας ὄνοιτο .
εἰ περ γαρ κε βλεῖο πονεύμενος, ἠὲ τυπέιης ,
οὐκ ἀν ἐν αὐχέν' ὄπισθε πέσοι βέλος, οὐδ' ἐνὶ νώτῳ ,
ἀλλά κεν ἢ στερνων, ἢ νηδύος ἀντιάσειε
πρόσσω ἱεμένοιο μετὰ προμάχων ὀαριστυν . Quos versus sic convertit doctissimus et pientissimus vir Eobanus Hessus:
— Quin potius, si qui sumus ordine primi,
Ante rates coeamus, et agmina condensantes
In Troas pugnemus: ibi tum vivida virtus
Ostendet fortes, timidos ignavia bello.
Non etenim sibi constat iners, sed pectore vecors
Nunc hac nunc illac fertur, timet omnia, nunquam
Certa quies illi, semper trepidante vacillat
Pectore, nunquam animum misera formidine soluit,
Sub siditque pedi metuens innixus utrique,
Palpitat attonitum pectus, cor deficit amens,
Instabiles pavido crepitant sub gutture dentes.
Vir constans, animo nunquam titubante vacillat,
Sed fortem se praestat, et omnia fortiter audet.
Non adeo metuit congressus ille virorum,
Non timet insidias: quas si tamen incidit, optat
Quamprimum conferre manum, miscerier acri
Conflictu: tali ipse loco si forte vel ense,
Ut telo feriare alio, te nemo timoris
Arguerit, non ignavum te dicere quisquam
Audeat ex animo, dum non ea vulnera tergo
Accipias, aut aversa cervice, sed ipso
Pectore in adverso, cum scilicet hostibus infers
Antepedem, non inde refers: cum prima capessis,
Non post prima lates vexilla. Sed hactenus isthaec
Dicta satis fuerint, pueri, ne sicut inertes,
Commoda inutilibus perdamus tempora dictis. Ex hac igitur quoque descriptione fortis aut animosi, et contra timidi ac trepidantis, manifestum est, fortitudinem quidem a fiducia, timiditatem vero a diffidentia proficisci: quare etiam fidem, cui Scriptura audaciam aut fortitudinem tribuit, necessario simul esse confidentiam aut fiduciam: incredulitatem vero, eius contrarium esse diffidentiam. Huc percommode quadrat Aristotelis dictum, qui affirmat, fiduciam et timiditatem esse contraria inter se. Ratiocinatio porro haec sic breviter colligi posset: Fortitudo est filia fiduciae, fortitudo est filia fidei, igitur fides est fiducia. Contra quoque timiditas aut trepidatio est filia diffidentiae, eadem quoque est filia incredulitatis, igitur incredulitas et diffidentia idem sunt. Porro istae duae picturae Homeri trepidantium et fortium, pulchre conveniunt cum sacrae Scripturae descriptionibus credentium et incredulorum, sicut supra auditum est de trementi et stabili corde. V. Cum Paulus 1. Corinth. 13 dicit, Si habeam omnem fidem, ita ut montes transferam: quid ibi aliud fides, quam fiducia opis ac potentiae divinae, quae translatura sit nostri causa montes, significat? Non potest certe exponi de nostra aliqua bona qualitate, quae montes suis humeris transferat. VI. Paulus armans suum Christianum militem, et ad periculosam difficilemque pugnam contra Satanam, mundum ac carnem perducens, armat eum thorace fidei: 1. Thessal 5. item scuto fidei, Ephes. 5. Quid ibi fides aliud notare potest, quam fiduciam promissae opis Dei, qua Satanam et mundum expugnamus? Sic toties fide mundum et Satanam vincere ac expugnare dicimur, 1. Iohan. 5, et alias: Sola sane noticia non expugnat illos duos potentissimos hostes, sed fiducia in Deum expugnat. VII Toties commendatur precatio fidei, et in precibus fides adeo extreme flagitatur: ubi profecto fidem, solam noticiam

-- 174 --

323/324 significare, prorsus impossibile est: alioqui et Satanae orarent, qui certiorem noticiam de Deo habent nobis. VIII. Passim iubemur accedere ad Deum fide: ubi impossibile est, fidem proprie ipsam solam noticiam significare: cum et Satanae noticiam habeant, credant et contremiscant. Natura ipsa, ac experientia quotidiana nos docet, quod non ii regem audacter accedant, qui norunt eum: sed qui fidunt in eius benignitatem, seu sibi certo eius favorem persuadent. Necesse ergo est, in talibus locis fidem significare etiam fiduciam. Filialis enim fiducia accedit ad tantam maiestatem, non noticia sola ipsius. Porro haec ipsa fides, quae precando accedit ad Deum, ac cum eo agit, et non ulla alia, nobis iustitiam, vitam, et alia omnia bona (teste Scriptura) impetrat. IX. Christus servator, totaque Scriptura alias clamat, Credite, credite, et homines omnia bona fide adipisci: alias dicit, Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, Venite omnes sitientes ad aquas, venite bibite gratis. Toties etiam nostram fidem comparat accessui ad lautum convivium. Quae omnia liquido ostendunt, fidem nequaquam tantum esse noticiam promissionum et promissorum bonorum: sed etiam ingens desiderium, simul et fiduciam, aut acceptionem, amplexumve illarum promissionum et promissorum bonorum. Nam sola noticia non est motus accedens bona, aut fugiens mala: sed ille motus, qui proxime noticiam consequitur. Quare testimonio Christi fides iustificans talis quaedam noticia est, quae non tantum agnoscit mediatorem, eiusque beneficia, sed etiam ardentissime ea expetendo, sibique ea applicando ad mediatorem, et omnino ad thronum gratiae caelestis patris per hunc intercessorem et sacerdotem aeternum accedit, ibique ista spiritualia bona, laeta fidensque a Deo accipit et consequitur. Necesse enim est istas loquutiones, aut invitationes ad accipiendam salutem, quibus Christus et Scriptura toties utitur, aequivalentes esse. Eandem enim, citra omnem dubitationem, remagit: et eandem viam, non diversam semper monstrat Christus, et eius Spiritus, accedendi Deum, et caelestia eius bona accipiendi. X. Expendatur fides etiam a suo contrario. Toties in Sacris literis, praesertim in Evangelistis ὀλιγοπιστία modica aut imbecilla fides accusatur: ubi plerunque prorsus necesse est diffidentiam intelligere. Matth. 6, et Luc. 12, desperabunda illa sollicitudo de victu et amictu in Apostolis et aliis hominibus reprehenditur, et propterea ὀλιγόπιστοι increduli vocantur. Unde manifestum est, et ὀλιγοπιστίαν aut incredulitatem esse diffidentiam, et contra veram fidem esse fiduciam. Sic Matth. 8, Apostoli ob timiditatem naufragii, et diffidentiam opis divinae, vocantur ὀλιγόπιστοι , diffidentes. Ergo contra, vera fides fiducia est.

XI. Negari non potest, Petrum Matth. 14, primum recte ac feliciter, plenumque fide ex navi in aquam prosiliisse, et per mare ambulasse sola fide fultum: et paulo post, solo defectu fidei submergi coepisse. Nam Christus ipse ei ὀλιγοπιστίαν obiicit. Ac quid ibi in Petro aliud potuit esse fides, quam fiducia opis Christi? quid etiam defectus fidei, quam diffidentia, quod Christus vel non possit, vel non velit eum servare in tantis periculis? Circumspiciens enim mare, ventos et undas, incoepit diffidere de ope divina in tanto periculo. Igitur vel ex hoc solo exemplo liquidissime cerni potest, fidem impetrantem iustitiam, et alia omnia bona, esse fiduciam, et quidem sola tali fide aut fiducia nos ea impetrare: sicut Petrus sola tali fiducia in aquis contra pericula, et suam propriam gravedinem, a Christo sublevatur ac servatur. Sic et de diffidentia Apostolorum Matth. 16. ob non acceptos panes, dicere quis posset: quos ob illam diffidentiam sollicitudinem ac metum famis Christus ὀλιγοπίστους , id est, modicae fidei nominat. XII. Toties Scriptura alias fidei iustitiam et vitam, aliaque bona, alias fiduciae offert, clamans: Fidite, confidite, sperate. sicut et Christus alias clamat, Credite. alias, Confide fili. Ergo fides, fiducia quaedam in Deum, et eius promissiones, est. Unam enim eandemque profecto viam Christus semper ad consequenda summa bona, praesertim iustitiam et vitam, diversis verbis monstrat, non varias ac multiplices. XIII. Summa, praeclare dicit Paulus: Fides est ex auditu, auditus autem per verbum Dei. Quale ergo est auditum verbum, talem etiam necesse est esse fidem. Effectus plerunque suae causae naturam indolemque respicit ac refert, sicut filia matris. Qualis certe est doctrina, talem etiam oportet esse noticiam in de ortam. Quid enim aliud est noticia, quam illa ipsa externa doctrina per oculos et aures, cogitationemque in animum recepta, et in promptuario memoriae recondita, quae eadem ratione sicut in nos recepta est, vicissim in alium porro effundi potest docendo? Sed verbum Evangelium est non tantum simplex narratio rei gestae, aut speculativa tantum et ociosa quaedam doctrina: verum etiam practica, adhortativa, consolatoria, animans, ac offerens ingentia bona, et ad ea accipienda blandissime et studiosissime (ut matres dulcissimos liberos solent) invitans. Igitur et fidem per eam divinitus in pectore nostro erga Deum excitatam, oportet esse non tantum speculativam noticiam, sed etiam ardens desiderium ac fiduciam oblati favoris, et divinorum beneficiorum. XIIII. Quid vero (obsecro) aliud est fides, quam ipsum Evangelium menti nostrae inscriptum, seu illa noticia ex charta aut voce Apostolorum ac Evangelistarum, vel potius ex ipsa Dei mente in nos transfusa, nobisque per Spiritum sanctum potenter inscripta, ac veluti lux et flammula quaedam viva in corde nostro accensa? Crassa prorsus, et tamen aptissima similitudine possis rem tantam clare percipere Sicut typus aut forma, et imago in eo typo fusa ac formata, necessario figuris ac lineamentis prorsus conveniunt: sic et nostra fides cum verbo Evangelii necessario convenit, conformata et (ut ita dicam) configurata est Nam ea doctrina aut institutio hunc effectum, motum et habitum cordis nostri concipit, gignit, format ac figurat, eique veluti sigillum quoddam imprimit. Verum (ut dixi) non potest negari, istam formatricem fidei doctrinam, seu Evangelion, esse verbi consolationis et animationis, blandissime et ardentissime invitans nos ad plusquam filialem fiduciam, ergo ardentissime amantem, et summa misericordia suavissime complectentem nos Deum: qui adeo dilexerit mundum, ut unigenitum filium nobis, in summam miseriam et ignominiam sit largitus, ut eum fide excipientes et amplectentes salvemur: quique tanta cura et ardore nos complectatur, ut potius mater infantis sui quâm ille nostri oblivisci, nosve negligere possit. Quis vero omnes ingentium bonorum pollicitationes, omnia blandimenta, lactationes, consolationes invitationes, et dulcissima allectamenta ac lactamenta Evangelii recensere posset, quibus nos Deus ad sese et accipienda sua ingentia bona invitat, excitat, et quod cogit ac compellit? Quare necesse est fidem, quae veluti filia quaedam, ab hac doctrina ceu matre aut matrice formatur in pectore nostro, esse talem quandam vivam et filialiter fidentem, ac in sinum et ubera benignissimi opitulatoris sese proiicientem ac reiicientem, noticiam et motum animi Christiani. XV. Vera ac iustificans fides prorsus necessarioque simillima huic blandissimae consolatrici Evangelii doctrinae est, quia et gignitur ab ea ut ingenium matris suae referre cogatur: et ad eam amplectendam ut obiectum suum, necessario accedere, ad eumque non aliter se flectere et accommodare cogitur, quam manus apprehendens lapidem aut aliquod

-- 175 --

325/326 scabrum corpus. Hinc vides Christiane lector, quam necessario plane sequatur, fidem iustificantem esse fiduciam. Et tali solo motu aut actu animi nostri, ceu quadam mendica manu, apprehendi gratiam ac favorem Dei, eius suavissimas promissiones, et promissa ingentia bona iustitiae ac vitae, eoque nos sola fide iustificari. XVI. Posset confirmari haec significatio fidei, seu quod fides sit fiducia, etiam ex locutionibus Latinis ac Graecis. nam a nomine Fides venit verbum fide, vel certe contra, quod verbum omnino fiduciam significat. Quare cum idem sit thema aut origo vocis Fides, fide, confidentia et fiducia: et ista posteriora omnia simul fiduciam quandam denotent: necessario etiam ipsa originaria vox fides, quandam fiduciam in se continet aut significat. Huc facit etiam phrasis Credere aliquam rem preciosam alicui: quod significat, ob fiduciam, quam de cuiuspiam favore et probitate concipimus, concredere, ei ne custodiendam ac fovendam tradere. Quare necessario illud Credere significat fiduciam quandam. Sic etiam verbum πιστεύομαι , crebro in Sacris literis, praesertim in novo Testamento, accipitur. ut Rom. 3. Concrediti sunt eis sermones Dei. Sic et Galat. 2. Quare tum ex Latinae, tum et ex Graecae vocis ratione ac natura probari potest, fidem esse fiduciam, eamve simul in se complecti aut continere. XVII. Possent innumera. ac plane evidentissima argumenta passim tum ex sermonis natura, tum et ex Sacris literis proferri, quib. probaretur, fidem iustificantem esse non tantum noticiam, sed et fiduciam. Verum nos, ut huic tractationi tandem aliquando finem imponamus, solum rei ipsius naturam nunc breviter expendamus. Deus videns genus humanum extremo exitio iniustitiae ac aeternae damnationis perditum: largitur filium suum, ut fiat pro eo maledictum legis, passione ac morte sua pro peccatis eius satisfaciens. Nec id tantum ille facit: sed etiam insuper venit ad nos, multifariam multisque modis nos per suos prophetas et alios ministros alloquens, nobisque iurans, se non cupere mortem nostram, sed vitam quaerere: venit in quam ad nos, plus quam maternis blanditiis nos vocans, et ad sese alliciens, ut veniamus ad eius longe lautissimum, et plane gratuitum convivium, nobisque per suas promissiones et Sacramenta iustitiam ac vitam offerens. Quo ergo tandem alio modo istae tam largae et tam blandae pollicitationes, lactationes, et materna allicitamenta ac dona excipi possunt, nisi ut promittenti Deo assentiamur, ut illam tam benigne oblatam misericordiam, et maternum affectum, finemque fidendo, et illa bona accipiendo complectamur? Omnis certe promittens, etiam in communi vita, vult sibi credi: et tunc demum promissio rata est, cum ei creditur, eave fide assensuque accipitur. Omnis profecto, praesertim tam blande, large, ac materne suam gratiam, favorem ac omnem opem alteri offerens, vult illum sibi fidere, a se omnia bona expectare, in se sperare, et â se plena fiducia pendere. Quo enim alioqui fine sese ei tam blande et tam large offert, eumque ad fiduciam provocat? Sic igitur et Dei illae tam dulces blanditiae, viscerum suorum cordisque patefactiones et oblationes, fiductam nostram extreme flagitant, ac per illam accipi et excipi volunt et debent. Alioqui cur se tam benigne in nos effundere, et tam blande ac sollicite cor nostrum ad suum cor allicere conaretur, si talem affectum non a nobis extreme requireret, eoque suam benignitatem excipi et accipi non vellet? Omnis certe sermo noticiae et assensus gratia fit, eumque excitare ac efficere in auditoris pectore conatur. Si quis tam dulces compellationes, ac invitationes Dei sola noticia complecteretur, eisve assentiretur, nec porro vivo motu cordis ad eas desiderandas, accipiendas, eisve fidendum aut fruendum moveretur: an non is contemere tum illum plane maternum Dei affectum, tum et eius invitantia verba ac promissiones, tum denique et ipsa bona videretur? Sicut videmus nonnunquam iratos, nimiaque lenitate et indulgentia parentum superbos puerulos contemnere invitationes, blandimenta ac lactationes matrum, ut eis aegre faciant, ut vel comedere, vel munusculum aliquod accipere velint. XVIII. Hinc etiam consideretur, fidem non solum vere fiduciam esse: sed etiam Deum sola tali fiducia, sine omnibus bonis operibus excipi velle. Quid enim minus ferre posset hic longe ditissimus paterfamilias, qui misertus nostrae extremae indigentiae, ac (ut ita dicam) famis, tantos quasi sumptus fecit donati filii, et apparati lautissimi convivii, tamquam benigne nobis illas suas preciosissimas opes ac delicias offert dicens: Aperi os tuum, et replebo illud bonis caelestibus: quam si nos veluti ostentantes nostras opes, eiusque exaggerationes nostrae paupertatis redarguentes, et divitias contemnentes, ultro ei cum nostris operibus, tanquam praeclaris divitiis et insigni opulentia, occurrere vellemus? An non diceret: Equidem putabam vos esse esurientes, sitientes, famelicos, et extreme aegrotos: eoque cum tanto labore ac sumptu veni huc, ut vos reficerem: nunc autem, cum vos tam divites esse, et tam praeclare valere putetis, nihil plane mea opera, donis et bonis aut medicina indigetis. Sola igitur famelica et mendica manus debet huius tam divitis ac benefici patris, maternis viscerib. et thesauris occurrere. XIX. Sed de fiducia etiam illud expendatur, quod quam est impossibile, valde famelicum videre delicatissimos cibos, et non etiam extreme appetere: item cernere eos sibi dari ac obtrudi, et non illis fidere se depulsurum famen, non illis laetari, exultare, et toto pectore incubare: tam est impossibile, vere contritum ac pium sola noticia, et non etiam fiducia oblatam misericordiam, iustitiam et opem excipere. Ipsa ergo natura rei, promissionum, et illarum maternarum invitationum, blanditiarum, et cordis benignissimi erga nos oblationum, evidenter ostendit ac convincit, fidem illa tanta bona excipientem, esse plane fiduciam. Verum contra dicunt adversarii, fidem non esse fiduciam, sed potius causam et veluti matrem eius: ut Lovan. in Secundo Tomo habent. Resp. Non negamus fidem aliquando solam noticiam indicare, et eatenus esse tantum aliquam causam fiduciae: verum in talib. Scripturae locis, ubi dicimur fide iustificari, affirmamus fidem non solam noticiam, sed et fiduciam complecti: quod et hic hactenus, et in libello de Fide, ac in altero de iustificatione solide ostendimus. quos cupidus veritatis Lector diligenter perlegat. Quo autem haec tota res tum plenius intelligatur, tum quoque certius teneatur, proponam hic breviter Regulam, in libello de Fide, item in Regulis Hebraicis, praesertim in Synecdocha aut Metonymia prolixe tractatam ac confirmatam: Omnia verba ac nomina noticiae, alias proprie ipsam solam noticiam, eamque ociosam, aut tantum speculativam significant: alias autem vivam, aut vigentem seu practicam noticiam: alias denique, praeter noticiam, etiam proximos sequentes motus animi. ut, Novit Dominus viam iustorum. i. curat, fovet. Non novi vos: Videre bona videre mortem. Audire, pro intelligere et obedire Exempla innumera sunt passim obvia in Sacris literis. Talis natura est etiam verbi Fidei, et Credere. Denique ipsimet Papistae tribuunt verbo Credo alias solam noticiam: ut Credere aliquem, aut alievi. alias etiam Fidere aut fiduciam: ut, credere in DEUM. Hoc si agnoscunt ac confitentur in verbo Credere, agnoscant et in nomine Fidei, cuius prorsus eadem vis est et natura.

FIDUCIA, Graece πεποίθησις , aliqui vertunt confidentiam, quae alioqui Latinis plerumque in vitio ponitur, pro temeraria fiducia. Est autem fiducia, durabilis affectus ac motus animi, cum freti ac fidentes aliquo eximio bono aut ope, in eoque suaviter acquiescentes,

-- 176 --

327/328 magno animo sumus, et adversantia mala ac incommoda contemnimus. Hic est praecipuus motus fidei, quo statuimus Deum nobis esse propitium, praesentem, ac opitulatorem. Proverb 3. Fiduciam habe in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiae tuae. Sic et Prover. 22. Fiducia tua sit in Domino. Huic fiduciae etiam in veteri Testamento promittitur vita aeterna. Isaiae 57. Fiduciam habens Dei, haereditabit terram, et possidebit montem sanctum meum. Fiduciam habemus per Christum ad Deum. 2 Corin. 3. Fiducia quam habemus in Deo, haec est, quod quaecunque petierimus secundum voluntatem eius, exaudit nos primae Ioannis quinto. Fiducia aliquando etiam ipsam rem cui fidimus, seu quae in nobis excitat fiduciam, significat. ut Iob decimo octavo: Fiducia impii avellatur de tabernaculo eius, interitus veluti rex calcet eum. Isaiae trigesimo secundo, Habitabit populus meus in tabernaculis fiduciarum: id est, securis, facientibus fidere suos incolas. Sic Psalm. nonagesimoquarto: Deus est factus mihi in petram fiduciae meae: id est, quae me fidentem, tutum ac securum efficit. Quoniam vero hic in expositione vocis Fiduciae versamur et Maior contendit. fiduciam bonorum operum etiam in extremum iudicium cuique servando necessario afferendam esse: ideo breviter de uno tantum Scripturae testimonio, unde id probare conatur, disseremus. Nolumus enim prolixius in hac parte immorari, nolumus etiam testimonia verbi Dei citare, quod fiducia in extremum iudicium afferenda conveniat soli fidei, intuenti Christum: non autem ullatenus nostrae charitati perfectae aut imperfectae. Quia ipsemet Maior confitetur, Christum et omnes Apostolos id multis ac illustribus testimoniis asserere. Certe David a tali fiducia ac iudicio Dei supplex provocat, inquiens: Non intres in iudicium tuum cum servo tuo Domine, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Solum igitur dicemus de ipso loco 1. Ioan. 4, quem iste tam importune contra nos urget: monstrabimusque, nihil eum penitus pro istius venenato errore facere. Verba ipsa Graece sic habent: Ἐν τούτῳ τετελείωται ἡ ἀγάπη μετὰ ἠμῶν, ἵνα παῤῥησίαν ἐχωμεν ἐν τῇ ἡμέρᾳ τῆς κρίσεος . Latine sic citat iste: In hoc perfecta est charitas nobiscum, ut fiduciam in die iudicii habeamus. Haec verba tantundem Maiori sonare aut exprimere coguntur, ac si diceret Ioannes: Perfecta dilectio est necessaria ad fiduciam in extremo iudicio, aut perfectae dilectionis fiducia est necessaria ad extremum iudicium et salutem. Verum Iohannes nihil plane huiusmodi dicit. nam nec dicit charitatem esse causam, aut quoddam antecedens fiduciae, ad extremum iudicium necessariae: multo minus, charitatem ad talem fiduciam aut iudicium necessario requiri, aut impossibile esse sine ea quenquam servari, aut ullum unquam servatum esse. Ac nec ipsum quidem Graecum textum iste eximius Rabbivel mediocriter expendit: quod explicatis ordine singulis eius vocibus liquido ostendemus. Nam ἐν τουτῳ τετελείωται , non est nomen τελεία , aut participium τετελειωμενα : sed verbum. nec significat in eo esse integram, plenam aut absolutam charitatem: sed significat perfici, absolvi, consummari, aut synceram fieri. Non inquam rei qualitatem aut quantitatem, sed motum ad talem terminum indicat. quasi dicas, inde nasci et augeri charitatem, seu inde perficitur. Praepositio quoque cum suo pronomine ἐν τούτῳ , non significat simpliciter, In aliqua re aliquid esse aut existere: sed est Hebraica praepositio instrumenti, ut cum dicunt in gladio vincere aut in arcu. et idem prorsus valet, ac voculae, hinc, ex hoc. aut per hoc sicut illa praecedentia et sequentia ipsius Apostoli exempla, In hoc cognovimus dilectionem: In hoc cognoscimus quod maneat in nobis, ex spiritu quem dedit nobis: In hoc cognoscitur spiritus Dei: In hoc manifesta est dilectio Dei erga nos: In hoc scimus quod in ipso maneamus: In hoc scimus quod diligamus filios Dei, et similibus. In quibus omnibus exemplis, illud In hoc, idem valet ac Ex hoc, per hoc, hinc. Et indicat illud In hoc, fontem, causam aut originem sequentis actionis aut motus, unde veniat illa cognitio, manifestatio, absolutio dilectionis, aut quae eius sit causa vel scaturigo. Quod hic quidem solo pronomine In hoc, aut HINC, indicatur, sed mox integra oratione describitur. Sensus autem ac propria versio huius loci et prioris membri est: Hinc, ex aut per hoc, est expleta aut integra facta charitas nobiscum: perinde prorsus ac si diceret, Oritur, perficitur, aut absolvitur nostra dilectio Dei. Sequitur posterius membrum, ἵνα παῤῥησίαν ἐχωμεν ἐν τῇ ἡμὲρα τῆς κρίσεος , sen(ut ille Latine recitat) Ut fiduciam habeamus in die iudicii. ubi vocula ἵνα somnolento postillatori imposuit, putanti eam significare idem quod Ut, et accipi τελικῶς , indicare causam finalem aut effectum praecedentium: cum contra plane idem valeat quod ὅτε , cum, quando, postquam: ac indicet causam efficientem, seu originem ac scaturiginem dilectionis, quam supra solo pro nomine demonstrativo In hoc, indicarat. Dixeratenim ibi: IN HOC, id est, hinc, aut ex hoc. Unde? Ex eo, quod fiduciam habeamus in extrema die, conceptam ex amore ac favore benignissimi patris, oritur porro plena quaedam dilectio in nobis, redamans illum longe benignissimum patrem. Ne autem fingere quid aut violenter torquere textum videamur, exempla huius significationis ex eodem Iohanne proferemus. Iohannis 16 habetur: Sed venit hora, ἵνα , ut omnis interficiens vos, putet se sacrificium offerre Deo. ubi ἵνα , Ut, nullo modo causam finalem indicat: sed prorsus idem ac voculae Cum vel quando: Venit hora, cum putabit se rem Deo gratam facere, interficiendo vos. Sic in praecedenti capite: Maiorem charitatem hac nemo habet ἵνα , ut ponat animam suam pro fratribus: ubi ἵνα , ut, nullo modo causam finalem indicare potest, sed idem valet ac Cum, aut quando: Quando posuit aliquis animam suam pro fratribus suis, summam charitatem praestitit. Ibidem est admodum illustre exemplum, et per omnia huic nostro, de quo iam controvertitur, conveniens: In hoc est glorificatus pater meus, ἵνα , ut fructum multum feratis, pro, Cum multum fructum tuleritis. Estque propriissime hic sensus, et verissima huius dicti versio: Ex eo, aut per id glorificatur pater meus caelestis, cum fructum multum tuleritis, nempe cum Apostoli aliique doctores multum docendo homines proficiunt, multosque ad Deum convertunt, tunc glorificatur per idopus Deus. Sicut et ipse Christus inquit: Sic luceat lux vestra, ut glorificetur pater vester qui in caelis est. Bona opera et praeclari fructus Apostolorum sunt causa glorificationis Dei, non contra. Ut vero etiam magis nativus loci sensus et verborum natura conspiciatur conferemus haec duo dicta Iohannis Graece et Latine Ἐν τούτῳ ἐδοξάσθη ὁ πατήρ μου, ἵνα καρπὸν πολὺν φέρητε, Ἐν τουτω τετελείωται ἡ ἀγάπη μέθ' ἡμῶν, ἵνα παῤῥησίαν ἐχωμεν ἐν τῇ ἡμέρα τῆς κπισεος Latine appositissime sic reddideris: Ex eo, aut id glorificatur pater meus, cum fructum multum fertis, et discipuli mei estis: Ex eo oritur ac perficitur charitas in nobis, cum fiduciam in die iudicii habemus, aut concipimus. Atque hic sensus non tantum ipsis loci verbis convenit, ac fidei est analogus: sed etiam passim in Sacris literis inculcatur, praesertim in hac ipsa Epistola, quod fiducia in Deum gignat in nobis ardentem eius dilectionem, quodque dilectio Dei causa sit nostrae dilectionis, non contra. Sic in hoc ipso 4 Capite primae Iohannis, ante et post hanc sententiam habetur. In hoc est dilectio, non quod nos dilexerimus Deum sed quod ipse dilexit nos. Et mox post controversiam

-- 177 --

329/330 sententiam: Nos diligimus, quia ipse dilexit nos. Non igitur fiducia bene consistendi aut vincendi in extrema die, progreditur ex nostra sordida et manca dilectione: sed contrâ, dilectio nostra erga Deum vehementer exeo augetur, cum certam fiduciam habemus aut concipimus vivendi aut vincendi in extrema die. Sic et Paulus Romanorum 8 ex fiducia victoriae in iudicio Dei exultat, Deum complectitur, amat ac celebrat. Hic nos optimo iure possemus vel deplorare sortem Ecclesiae ac verae religionis: vel etiam corruptelarum patronos, atque adeo hunc ipsum coram Deo totaque Ecclesia accusare, quod tam temere atque adeo sacrilege ausit dicta Spiritus sancti, nihil prorsus pro ipso facientia, corrumpere, et inde tam horrendos errores extruere, quos nec ipsi quidem Papistae nunc audent asserere, sed in solum Christum omnem fiduciam collocandam esse docent. ¶ Haec iam paulo prolixius de nomine ac verbo Fidei et coniunctis loquutionibus, non exclusa etiam omni rerum tractatione, disservi, cum ut pio Lectori gratificater: tum etiam, ut ipsam rerum magnitudinem ac difficultatem illustrarem: quod spero pios omnes in meliorem partem accepturos esse. Hortor autem magnopere studiosos veritatis, ut his adiungant, quae in libello de Iustitia, et in altero de Fide, disservi. Sic enim ferme plenam totius huius materiae expositionem habebunt.

FIGMENTUM יצר Iezer, Genesis 6 et 8 per metaphoram, a figulo eiusque opificio transfertur ad hominis cor, eiusque opera. ut notet eius formam substantialem, ut iam ficta formatave est: et illius cogitationes, quaesunt quasi quaedam ipsius figmenta Cum igitur Genesis 8 dicitur, quod figmentum cordis humani sit malum inde ab infantia: videtur omnino ipsam massam, aut etiam formalem causam cordis indicare, quae sit mala. Quasi dicat: non tantum eius accidentia, autetiam opera, sed etiam ipsam essentiam esse malam. Sicut et Ezechiel dicit, ipsum cor esse lapideum, et ideo exscindendum. Sed et Genesis 6, cum Moyses inquit, Figmentum cogitationum, videtur indicare motus ac cogitationes, et omnia molimina cordis. Quia sicut figulus singit varias species vasorum, ita cor humanum varias formas cogitationum fingit, sive quod attinet ad noticiam ac speculationem, sive quod ad res agendas pertinet. Illa igitur ipsa initia rerum, cognitionis et actionum, dicit Scriptura esse mala: ad quod Figmenti vocabulum et totum dictum videtur Christus respexisse, cum dicit, Excorde exire ea quae inquinent hominem, ibi esse illam pestilentem pessimi figuli officinam. Huic vero significationi huius vocabuli, seu practico figmento opponitur Isaiae 26, bonum figmentum: cum ille definit fidem, esse cogitationem firmam, aut subnixam: nempe verbo ac promissis Dei quod Deus custodiet pacem. Ita יצר Iezer, alias est veluti radix ac fons omnis mali, nempe tum ipsum pravum cor, seu eius substantialis forma: tum eius omnia molimina ac motus, praesertim incredulitas, quod est primarium malum: alias fons omnis boni, id est, spirituale cor et fides. Hoc figmentum Deus in nobis fingit. hinc Ephes 2 dicimur esse Dei ποίημα , Dei opus: sicut nimirum antea Satanae figmentum, filiique fuimus. In hac duplici significatione, pro massa cordis, et eius motibus, aut imaginationibus ac omnibus moliminibus, non raro reperitur haec vox in Sacris literis. ut de massa ipsa, Isaiae 29. Num dicet figmentum figulo Non fecit me? Et Psal. 103. Novit ille figmentum nostrum, quod pulvis sumus. Et de motibus, cogitationibus, desideriis, aut moliminibus inquit 1. Paral. 28. Quoniam omnia corda scrutatur Dominus, et omne figmentum cogitationum intelligit. id est, vota, cupiditates, conatui. Sic et Deuter. 31 dicit Deus, se nosse figmentum Israelitarum, quod illi facient. id est, prava consilia, vota, ac conatus idololatricos. Putant autem eruditi, Paulum vocem יצר expressisse Roman. 8, per vocem φρόνημα . Sane perinde ipsos primos motus, molimina, et conatus, Graeca quoque vox φρονεῖν indicat, sicut et Iezer figmentum. Germanice forte posses circumloqui hisce verbis: Alles sein tichten, tun und trachten, alle sein gedanken und vornehmen. Comparatur alioqui figmentum et figulus cum homine et Deo, tum ratione primae creationis: tum ratione perpetui regiminis: tum denique ratione renovationis ac liberi arbitrii: Rom 9. Hieremiae decimo octavo. Isaiae 29.

FIGURA, pro externa specie rerum fugacium, ac vera constantique essentia carentium, ponitur. ut Psal. 49. Figura eorum veterascat ad foveam. id est, gloria, opes, potentia, et ipsa eorum existentia, quae nihil habet solidi, sed transitoria est. Sic et Paulus 1. Corinth. 7 Figura aut schema huius mundi transit. id est, species illa evanida, quae mirabilis est primo aspectu, cum nihil aliud sit quam umbra, et veluti somnium rerum. Porro quod Christus dicitur esse figura, aut potius imago patris, postea in vocabulo Imaginis exponitur. Figurae denique voce vertit Vulgata versio, vocabulum Graecum Typi, 1 Corinth. 10. ubi dicit Paulus, Veterum peccata ac poenas fuisse nostrorum typos. Inde igitur factum est, ut in Ecclesia veteris Testamentires, praesertim caeremoniae, sacrificia, historica, et non pauca alia, Christi eiusque Ecclesiae ac religionis figurae fuisse dicantur: propterea quod, sicut picturae externam quandam speciem, lineamenta, aut figuras rerum pictarum exprimunt, cum earum internam essentiam ac bonitatem, efficaciamque exprimere nequeant: sic etiam veteris Testamenti res solam externam speciem ac figuram praestantissimarum et salutarium rerum novi Testamenti adumbrarunt, non res ipsius vere essentialiterque repraesentarunt.

FILIUS, et FILIA, licet notae voces sint, multos tamen idiotismos pariunt. Primum autem dicemus de eius propria, eique vicinioribus significationibus ac phrasibus. Primum igitur Filii dicuntur alicuius, non tantum ii qui ab eo ut parente geniti sunt: sed etiam nepotes, et omnes eius posteri. Qui huius vocis usus aut abusus est creberrimus ut, cum dicuntur filii Israel, filii Amon, Moab, etc. Sic et Christus vocatur filius David. Qualem catachresin habet etiam vox Patris, fratris, matris, ac sororis. Secundo, vox haec per metaphoram significat discipulum, propterea quod praeceptores quasi patres quidam animorum sunt. Sic dicuntur filii Prophetarum et filii medicorum apud Arabes: filii cantorum, Nehem. 12. pro cantoribus. Alia significatione Iudaei dicuntur filii Prophetarum et Testamenti, Actor. 3. pro haeredibus promissionum, prophetiarum et foederis, aut bonorum ex testamento provenientium. Tertio, sunt et filii adoptivi. Sic omnes pii vocantur Filii Dei: tametsi etiam alia ibi causa sub sit, nempe quia ex Deo, seu Dei semine nati sunt. aut per Spiritum sanctum renati. Item, quia Deum imitentur, eum quasi referant et repraesentent, restaurata illa ipsius imagine, Iohan. 1. 1 Pet. 1. et 2. Petri 1. Sic contra filios diaboli, ob simile semen, ingenium et imitationem, vocat impios, 1 Iohan. 3. Quod diligentissime observandum est, ut sciamus ibi describi nativam malitiam, seu originale peccatum. Similis loquutio est Baptistae, et Christi, Genimina viperarum: et cum prophetae dicunt, Iudaeos esse natos ex Cananaeis, Aemoreis et Hitteis. aut etiam cum eorum vitis ac vinum ex Sodoma petitum esse dicitur: id est, eadem cum illis nativa malitia ac perversitate deformatos et subversos esse. Quarto, multum hac periphrasi utuntur Hebraei, Filius aut filii hominum: pro, homines: filii virorum, pro viris: filii alienigenae, pro exteris: filii populi, id est, plebeii. Hieremiae vigesimosexto. Proiecerunt cadaver eius in sepulchrum

-- 178 --

331/332 filiorum populi. Sicut Homerus et Herodotus dicunt, Filii Achaeorum, pro Achaeis: filii Ionum, filii Lydorum, pro Ionibus et Lydis. Sic et de brutis animalibus in Sacris crebro dicitur, filius ovis, filius bovis: id est, iuvencus, filii pecorum. Hieremiae 31. Filius asinae, filii pauperum: pro, pauperibus. Item, filii gigantum: Numerorum 13. pro, gigantes. Omnia peccata remittuntur filiis hominum: Marci 3. Ephes. 3. Inde venit loquutio, filii vestri, Matth. 12. In quo eiiciunt daemonia filii vestri? id est, aliqui intervos. Filius hominis tantum ab Ezechiele et Christo usurpatur, pro uno quopiam homine. In Ezechiele plerunque pro secunda persona ponitur, ipsum Prophetam significans, quem Deus sic nominat. In Evangelio Christus ipse tertiam pro prima persona usurpans, semetipsum sic nominat. Filii Dei aliquando piorum liberos significant, etiamsi ipsi parum pii, et magis filii diaboli quam Dei sint. ut Genes. 6. Viderunt filii Dei filias hominum: id est, sanctorum liberi connubiis, aut etiam scortationibus sese commiscuerunt impiorum turbae. Cum autem Dii vocentur aliquando magnates ac potentes, sicut et Filii excelsi, ut est in Psalmo. 82. aliqui putant, filios Dei in praedicto loco Genes. 6. significare filios procerum ac magnatum, qui plebeiorum filias ad libidinem ac turpitudinem violenter rapuerint. Quam interpretationem confirmat, quod ibi adiicitur De omnibus quas elegerunt: id est, prout eis quaeque collibuit, quod terra fuisse plena violentia dicatur. Filii Dei Iob. 1. Filii Dei steterunt coram Domino. Et Psalm 89. videtur proprie de Angelis dici. Eadem phrasis est Iob. 38. Sic aliqui patres intellexerunt etiam locum Genes. 6. quod Angeli concupiverint mulierculas: indeque originem peccati, ac omnino mali deducunt. Discrimen vero inter filios hominum et filios virorum faciunt, quod hi sint nobiliores, illi vero plebeii. Psalmo 89. Audite etiam filii hominum, etiam filii viri, pariter dives et pauper. Videntur ei idem esse filii viri, quod divites: et filii hominum, quod pauperes. Dicitur quoque aliquid alicuius filius, quod quoquo modo eo pertinet ac facit, aut ab altero servatur, iuvatur, aut etiam ab eo possidetur. ut, Filii seculi, filii lucis, filii regni. Sapientiores sunt filii seculi, filiis lucis: Lucae 16. Filios seculi Christus vocat eos, qui de numero corruptorum et incredulorum sunt: quia huius seculi mores, vitam, omnesque malas artes et studium, neglecto Deo imitantur. Filios vero lucis, pios, qui caelesti luce Spiritus ac Verbi sunt illuminati, eamque sequuntur. Forte etiam ipsum Deum vocat lvalucem, ut Iohannis 12. Credite in lucem, ut filii lucis fiatis. quia est vera lux hominum: et qui in eum credit, fit etiam filius lucis et Dei. Filius mortis, 1 Samuelis 20 qui morti debetur, ab eaque possidetur. Sicut Saul pronunciat Davidem esse destinatum morti, esse mancipium aut servum poenae, ut Latini loquuntur. Sic et filius perditiovis, 2 Thessal. 2. de Antichristo, non solum quia ipse est damnatus, sed quia est et aliis causa exitii. Sic et Iudas dicitur filius perditionis, a magnitudine patrati sceleris, Iohan. 17. Psalmo 108. Item, filius gehennae, filius irae, Ephes. 2. Filius subductionis, est, qui sese subducit a confessione Evangelii, Heb. 10. Filius peccati, 2. Thessal. 2, vocatur Antichristus, propterea quod totus possidetur ac regitur a regno peccati, eiusque est mancipium, non solum ita ut ipse in se patret quae peccatum vult, sed etiam potentiam, regnum, ac tyrannidem peccati largissime propaget et ampliet. Filii contumaciae, aut inobedientiae, id est, filii contumaces, inobedientes, qui Deo credere ac obedire nolunt, quasi qui toti regantur et possideantur ab incredulitate ac impietate. Videtur omnino idem valere, quod viri aut filii Belial. 1. Samuelis 2. quod significat, sine utilitate, inutiles, perditi. vel potius sine iugo: id est, qui nullo iure, iustitia aut ratione regi vult, aut cuique legi subiici ac obedire sustinet. Filii iniquitatis, Psalmo 89 pro iniquis. Filii regni, qui (teste Christo) tributum dare non debent, sunt non tantum liberi regum, seu ad quos quoquo modo regnum pertinet, ut ad Christum regnum Iudaicum: sed etiam ministri regum. Matthaei octavo: Filii regni eiicientur in tenebras, in aeternum exitium: ii sunt, qui ad accipiendum regnum caelorum erant vocati, ut sunt Iudaei item vere pii. Matthaei decimotertio: Bonum semel sunt filii regni. Filii thalami, id est, nuptiales, Matthaei nono, Marci secundo, Lucae quinto: quia illi in rebus nuptialibus sunt occupati, et illo gaudio et deliciis fruuntur. Filii captivitatis, Danielis sexto. id est, captivi. Filii resurrectionis, id est, resuscitati, Lucae vigesimo: seu vitam illam gloriosam resurrectionis agentes. Filii pharetrae, sunt sagittae, quae a pharetra tanquam matre possidentur, et ex eius quasi utero prodeunt. Psal. 80 Threnorum 3. Sic et filius arcus, Iob 41. Filius olei, Isaiae quinque Vinea facta est mihi in cornu filio olei: id est, in loco qui totus est ferax et occupatus ab oleis, aut alioqui etiam praepinguis, ac veluti oleo unctus. Zachariae 4 Duo filii olei nominantur: id est duo uncti. Dicit significare duos in summo magistratu existentes aut vectos, nempe ducem Iosuam, et summum sacerdotem Zorobabel. Filius areae: Isaias 21 cap. vocat Babyloniae filium areae, propterea quod perinde poenis triturabitur et affligetur, ut frumentum. Nec tamen tantum eius rei dicitur aliquis filius, ad quam ille pertinet: sed etiam vicissim eius rei quae ad eum pertinet. ut filius pacis, Lucae decimo filius prophetarum ac testamenti, Actorum tertio: id est, cui debentur prophetiae ac testamenta. Sic forte et filius perditionis, ac mortis. Filii lucis, filii Dei, et contrâ filii tenebrarum, et filii noctis, similes phrases sunt. Significant autem priores loquutiones, pios: posteriores impios: Iohannis 12. 1. Thessal. 5. Ephes. 5. Vide voces Lux, Dies, Tenebrae, et Nox, Filii irae: id est, quibus Deus est iratus, seu quibus ira ac poenae debentur. Contra est filius gratiae, Ephesios 2. Eramus natura filii irae. Filius dexterae vocatur Beniamin: id est, proximus, acceptissimus. Filios mortis solvere, Psalmo 102. 79. id est liberare eos qui iam ad mortem destinati erant, et quib. mors ipsa imminebat. Sicut porro filius de masculo multiplici phrasi ac significatione dicitur: ita etiam filia, de femina. Filia Zion dicitur Hierusalem, quia erat subiecta munitioni editiori, et denique honoratiori loco Sion, ubi fuerat arx David, ubi etiam tabernaculum et ministerium aliquandiu fuit. Sic etiam pagi ac oppidula subiecta alicui civitati vocantur filiae eius, ut contra Graeci metropolim vocant primariam totius provinciae civitatem. Filia populi mei, Isaiae 22. Nolite me consolari super vastatione filiae populi mei: id est, gentis Iudaicae. Hebraei et Graeci sic cognomina hominum exprimere solent, ut indicent cuius fuerit filius: ut, David filius Isai, Saul filius Zis. Aliquando et Latini et aliae gentes eodem modo cognomen exprimunt. Sic et in aliquibus partibus Germaniae. Filii venerunt usque ad matricem, et non fuit vis pariendi: secundi Regum decimo nono. Proverbialis loquutio videtur fuisse, qua significatum sit, rem in summum discrimen, et quasi in desperationem esse adductam. Sumpta autem est a gravissimo periculo parturientium, quae si in edendo foetu viribus destituuntur, cum iam foetus imminet suo ostio, aut etiam in eo haeret, certam mortem subire coguntur. Utitur hac loquutione pientissimus rex Ezechias in summo discrimine, cum rex Assyrius magno exercitu instructus, foedissime blasphemans extrema minaretur, et moliretur. Filii deliciarum tuarum Micheae 7 pro, filii delicati tui. Filii virtutis, בני חיל bene chail. pro, virtute, praesertim militari fortitudine praeditis. Sic Ps. 29 filii fortium: pro, fortes. Filiam Dei alicui in

-- 179 --

333/334 uxorem ducere, Malachiae 2, id est, alienos Deos colentem. Filius domus: pro, verna, Genesis 15. Ecclesiast. 2. Filius fortis, aut fortitudinis, aut virtutis, 2. Samuelis 2. 1. Samuelis 18. pro, strenuus ac fortis bellator. 2. Paralip. 26 Filiorum hominum virga: pro, communi ac mediocri castigatione. 2. Samuelis 17. Arguam eum virga filiorum hominum, et plagis filiorum hominum. Filii hominis similitudo, Danielis 10. Et ecce tanquam similitudo filiorum hominis: pro, quadam specie humana. Filius matris: id est, uterinus frater, Genesis 43. Deuteron. 13. Iudicium 8. Psalmo 69. Similis loquutio est filius patris. Genesis 41. Filius nobilium, Ecclesiast 10. Beata terra, cuius rex est filius nobilium, id est, fortis, generosus. Filii populi, id est, populares. Levitici vigesimo: Succidentur in oculis filiorum populi sui. id est, cernentib. suis popularibus. Numeri 22. In terra filiorum populi sui. id est, in sua patria. Iudicum 14. Aenigma proposuisti filiis populi mei. pro, popularibus meis. Isaiae 22. Ne consolemini me super populatione filiae populi mei: id est patriae. Sic porta filiorum populi mei. pro, ubi plerunque populares mei stare aut convenire solent. Filius senectutis, Genesis 37. pro, in senectute natus. Contra Filius iuventutis. pro, in iuventute natus: sicut et Uxor iuventutis, adolescentiae, et senectutis. Filius iuventutum, Psalm 127, verterunt aliqui filium iuvenem, sed non recte: phrasis enim Hebraea est, et significat filios in iuventute natos. Sic dicuntur etiam filii senectutum: ut de Beniamin habetur. Et uxor senectutum, et iuventutum, κουριδίη ἄλεχος uxor a iuvene. id est, iuventute ducta. Filiae terrae, id est, virgines eius loci. Genesis 34. Egressa est Dina, filia Leae, ut videret filias terrae. id est, virgines eius regionis. Filii foederis terrae, Ezechielis trigesimo: pro, qui tum hac terra foedus inierunt. Filius verberum. pro, verberibus dignus. Deuteron. 25. Si fuerit impius filius verberum. Filii Basan arietes. id est, in Basan enutriti, praepingues. Deuter. 32. Filia noctis cucurbita dicitur, nonae quarto: pro, in unica nocte enata, et tantopere aucta. Filiae prunae, id est, scintillae. Iob quinto: Quemadmodum filii prunae attollunt sese ad volandum. Filius maius aut plurium annorum: pro, tam grandis natu. Filius octo dierum circuncidetur, Genesis 27. Filius anni unius erat Saul cum regnare coepit: libro primo Samuelis, capite decimotertio. pro iam regnaverat uno anno. Sed de hac phrasi in voce ANNI.

FILUM, notam significationem habet Tantum illa proverbialis loquutio observetur, qua utitur Abrahamus Genesis 14. A filo usque ad corrigiam calceamenti non accipiam: id est, nihil penitus.

FIMBRIAS discooperire: pro, affligere, et extrema ignominia afficere. Haec enim extrema ignominia mulierum est, detegi earum pudenda. Contra, decus -udoris est, tegere. Sicut igitur regiones ac regna aliquando mulieres, aut filiae, aut virgines quasi per quandam metaphoram aut prosopopoeiam. vocantur: ita et poenae ac probra a mulieribus ad eandem transferentur. Multum hac phrasi utitur Scriptura. Hieremiae 13. Discoopertae sunt fimbriae tuae. Discoopertae sunt plantae tuae Nahum 3.

FINIS, pro summo aut intentissimo gradu: sicut et Graeci ac Latini ἐσχατα κακὰ , extrema mala dicunt. et extremae iniquitates, Ezechielis 35. Fines caelorum, et fines terrae, Deuteron. quarto vocantur ultimi horizontes quia ibi videtur finiri caelum et terra. Finis pro numero. Isaiae secundo: Non est finis thesaurorum et quadrigarum eius. Sic Latini Infinitum. Nullus erit finis cadaveribus, Nahum tertio. pro, innumeri peribunt: id est, numerus eorum finiri non potest, aut non potest finiri numeratio. A fine aliquorum dierum, temporum, tot annorum aliquid esse factum, significat, post id tempus. Numer. decimotertio: Et reversi sunt post explorationem terrae â fine quadraginta dierum. id est, exactis quadraginta diebus. In finem aliquando significat, in aeternum, perpetuo. Psalmo 91. Patientia pauperum non peribit usque in finem seculi. id est, perpetuo. Ibidem: Inimici defecerunt, vastationes aut gladii usque in finem. Sic Psalmo decimotertio: Usque quo Domine oblivisceris mei usque in finem? Finiri, pro deficere, tolli, aut aboleri ponitur. Finis universae carnis venit coram me, Genesis sexto. pro, decrevi perdere totum genus humanum. Finis tempus finis ad tempus. finis tempus, 2. Paralipomen. vigesimo primo, Danielis undecimo, Habacuc secundo. pro, cum tempus finitur. Finire angulum agri ad metendum, Levitici decimonono. pro, perfecte metere usque in finem. Finire bibere, Genesis vigesimoquarto, Donec finierunt bibere, id est, omnes biberunt. Finire, pro perdere. Zophoniae primo: Finiendo finiam omnia e superficie terrae. pro, perfecte perdam, nulli parcendo. sicut ipse mox exponit, inquiens: Consumam homines et animalia, consumam aves caeli. Sic et 1 Samuelis 16 reperitur: Sunt ne finiti pueri? id est, num omnes produxisti in meum conspectum? Finis consummationis, Psalmo 119. Omnis consummationis vidi finem latum tuum mandatum nimis. id est, omnia quantumvis praestantia, solida, et probe absoluta ac perfecta intereunt: sed verbum Dei manet in aeternum, firmum ac ratum credentibus. Finis legis dicitur Christus, ad salutem omni credenti: Romanorum decimo De cuius loci sensu varie disseritur, tametsi tandem pleraeque interpretationes in ultimo scopo conveniant. De eo igitur et nos pauca dicemus. Vox Finis duo habet primaria significata. alias enim rei terminum, metam, aut ultimam partem indicat. Sic finem vitae mortem esse dicimus. Matthaei vigesimo quarto: Sed nondum finis. Item, Tunc veniet, vel fiet finis. et vigesimosexto: Sedebat ut videret finem. Lucae nono: Regni non erit finis. Et sic putant aliqui praedictum locum esse exponendum, quod lex sit usque ad Iohannem ac Christum. id est, terminet, abroget et aboleat legem, nosque ab ea liberet. Aliâs Finis est scopus et ultima causa, propter quam aliquid instituitur aut fit. Sic lex ideo lata, aut potius renovata a Deo est, ut sit paedagogus ad Christum, seu ut per eam Deus concludat omnes sub peccatum: ut porro omnes per Christum servet, ut ipsemet Paulus Galatis tertio hunc legis finem exponere videtur. Sic lex nos ad Christum tanquam suum finem aut scopum ablegat, secundae Corinthiorum tertio: Ne spectarent finem eius, quod aboletur. id est, ne agnoscerent Christum. tametsi possis exponere, ne animadverterent legem abolendam esse. Alii exponunt, Christum hoc modo esse finem legis, quia id afferat quod lex dare conatur ac promittit: nec tamen revera potest, non quidem suo vitio, sed ob imbecillitatem carnis nostrae, nempe iustitiam et vitam, Legis enim finis ac scopus hic esse debebat, ut nobis obedientibus iustitiam ac vitam afferret. Hoc cum illa non posset ob nostram inobedientem corruptionem praestare, Deus misit filium in carnem, ut obediendo et patiendo nobis acquireret iustitiam a lege flagitatam: ut habetur Romanorum octavo. Vult ergo Paulus in illo loco monstrare, stulte Iudaeos quaerere ex lege iustitiam, cum eum negligant qui illam iustitiam iam perfecit, praestitit, aut acquisivit: omnibusque nunc ultro offerat, modo fide eam accipere velint. Hae duae interpretationes facile coniungi possunt, et proculdubio verissimae sunt. Alii et quartam afferunt, quod Christus sit perfectio legis. id est, qui eam per nostras instauratas vires perficiat. Verum Paulus ibi ex professo id agit, ut iustitiam nostrorum operum reiiciat. Romanis sexto, aliorum finis dicitur esse aeterna mors, aliorum vita: ubi possis praemium intelligere. Finis mandati dicitur

-- 180 --

335/336 esse dielectio ex corde puro, conscientia bona, et fide non ficta: cuius dicti sensus est, quod lex exigat charitatem una cum fide, corde et conscientia pura: vel etiam simul alludit ad renovationem, ubi ex verbo concipitur fides seu agnitio Christi, qui efficit cor purum, et conscientiam bonam, ex qua porro charitas et aliae virtutes ac bona opera proficiscuntur. In Apocalypsis secundo, et vigesimosecundo, Christus dicitur α et ω, principium et finis, propterea quod ille est et autor omnium, et finis: idque dupliciter, ut qui ubique, initio, in medio et fine omnia bona agit et perficit: et ad cuius gloriam omnia directa esse debent. Sic ex ipso, per ipsum, et in ipso sunt omnia.

FINGERE, et FORMARE, dicit Basilius pertinere ad corpus; sed Creare, ad animam: quod discrimen ex Sacris literis probari nequit.

FIRMARE, nonnunquam non tantum essentiae alicuius rei corroborationem significat, sed etiam quancunque rei (ut ita dicam) exornationem. Sic Paulus dicit Romanorum quarto, se non destruere legem per fidem, sed confirmare aut stabilire: id est, implere. Firmare vultum aut faciem, supra FACIE exposui. Firmare aliquem super inimicos: pro, firmiter constabilire et superiorem facere. Psalmo 105. Et firmarunt eum super inimicos eius. Firmare sanctuarium. Exodi decimoquinto: Sanctuarium Domini firmabunt manus tuae. id est, tu tibi ministerium et tabernaculum extrues. Firmare egenum. Levitici vigesimo quinto: Cum nutaverit manus fratris apud te, etc. tu firmabis illum: pro, nutantem eius rem familiarem fulcies tuo aliquo auxilio et consilio. Firmare in terra. pro, constabiliri eius statum ac res. Psalmo 149. Vir linguae non firmetur in terra. pro, nihil ei succedat. Sic Psalmo 101, loquens mendacia non firmabitur coram me. pro, non erit acceptus, non placebit mihi, nec stabilietur, non feram eum diu apud me. Firmari cogitationem. Firmata est contra Babel omnis cogitatio Domini, Hieremiae 51. id est, Deus certo ac sine ulla dispensatione aut acceptatione faciet, quod semel de castiganda Babylone statuit.

FIRMAMENTUM vertunt saepe, quod Hebraei vocant רקיע Rakia, regionem aetheream, in qua sunt stellae: Graece στερέωμα , soliditatem: quod forte tum ideo sic vocatur, quia sit solidissimum ac firmissimum: tum etiam, quia sit quasi fundamentum totius aedificii, aut opificii mundi. Aliquando etiam vocatur Mabdil divisorium, quia dividat aquas superiores ab inferioribus, ut Gen. 1. ubi videtur etiam infimam regionem aeris complecti, super quam sint nubes, pluviam et cognata aquosaque meteora continentes. Eam enim opinor sententiam veriorem esse, quae sentit aquas supra caelos positas, esse istas ipsas quae in media regione aeris, in nubibus miraculose a Deo suspensae detinentur: quam quod supra omnem aetheream regionem sint aliquae aquae, quarum ibi nullus certe usus hominibus (propter quem omnia creata sunt) esse posset. Verum de hac quaestione supra in voce AQUA prolixe dictum est. Sensus ergo loci Genesis 1, est, firmamentum dividit aquas inferiores ab iis quae sunt supra firmamentum: id est, supra hanc infimam regionem caeli aut aeris, quae circa nos est: de qua hic nunc proprie agitur. Nam de suprema parte caeli, in quartae diei operibus dicitur.

FIRMIORES iubet Paulus confirmare imbecillos, et eorum infirmitatem gestare, Roman. 14 15: intelligens, vel eos qui parum profecerunt, vel tentationibus cribrantur a Satana.

FLAGELLUM, instrumentum castigationis, crebro in Sacris literis ponitur pro ipsis inflictis plagis, sive sint externae calamitates, sive internido lores, tentationes, ac vexationes Satanae. Quod inde fieri credo, quod calamitates non sponte aut temere veniunt ut homines de physicis causis somniant: sed a Deo, castigante pios quidem ut sanet, impios ut perdat. Sic accipitur Marci tertio: Accedebant ut attingerent eum, quicunque habebant flagella: id est, morbos. Sic etiam 5 eiusdem dicit, Saneris a flagello tuo. Sed nihilominus crebro et pro ipso cast gationis organo aut medio sumitur: metaphorice tamen translata, vel ad homines quibus nos castigat, vel etiam ad ipsas actiones castigandi, ut Iosuae 23. Gentes istae erunt vobis in flagellum in lateribus vestris: id est, instrumentum quo vos Deus subinde castigabit. Sic Iob quinto, A flagella linguae absconderis: id est, ne tibi delator, aut alioqui mala lingua noceat. Flagello auferri, pro, penitus perdi accipitur Iob 36. Flagellum excitare super aliquem, Isaiae decimo: Excitabit super eum flagellum iuxta plagam Madian. pro, perinde graviter eos affliget, ut Madianios olim. Flagellum inundans: pro, magno impetu veniens aut potius late grassans, sicut in magnis exundationibus aquarum late fit per agros et rura vastatio: ita sunt communes calamitates, cum Deus plurimos homines civitates aut gentes castigat. Isaiae 28. Flagellum inundans cum transierit, non eveniet nobis. pro, etiamsi Deus plurimos passim castigaverit, immissa caritate, peste aut bello, tamen nos soli erimus ab omni calamitate immunes. Sic Psal. 73. queritur David, se perpetuo Deo castigari: contra autem, sceleratos solos immunes a cladibus esse. Ideo inquit: In labore hominum non sunt, et cum impiis non flagellantur. In hisce testimoniis plerumque est generalior vox Vapulare, aut Plaga: quare et plagarum vox celebris est: sed Graecus plerumque habet μάστιξ quem Latinus versor imitatus fuisse videtur

FLATUS vox aliquando explicatione indiget, ut praesertim Isaiae secundo, ubi scriptum est: Cessate vobis ab homine, cuius flatus est in naribus eius. Quo alii putant describi iracundiam, quia irati spirant ardentem quendam halitum etiam per nares: quasi monet Isaias, ne sint molesti Meschiae, qui etiam irasci et punire soleat. Alii putant moneri homines, ne magis tyrannos quam Deum timeant, utpote qui sint adeo imbecilli, ut misero narium halitu victitent: aut etiam, quorum anima ac vita perinde ut flatus quidam expiret pernares. Sic de imbecillo medio vitae, aut respiratione accipitur, Iob 34. Si apponeret Deus cor suum super hominem, spiritum eius et flatum eius ad se colligeret: id est, mox ei adimeret respirationem et animam. Sic et Iob 15, accipitur. De ira videtur accipi Psalmo 10. In omnes inimicos suos sufflabit in eos: id est, iratus minas et mera exitia spirans, irruet in eos. Sic et in Plauto dicit miles gloriosus, se difflasse integras acies, quia (ut dictum est) irati ob choleram accensam quasi ignem quendam halitum spirant. Vicinum huic est magnum spirare, μέγα πνέειν , magnos spiritus sibi sumere. Sic Poetae de iratis dicunt.
— Spirantes naribus ignem. FLECTERE genua, significat tum orare, quia hic orantium gestus est: Ephes. 2. tum etiam colere, honorare: Philipp. 2. Ut ei omne genu curvetur, caelestium terrestrium, et inferorum.

FLERE, nota vox est: sed parit tamen quosdam Hebraismos, qui explicatione indigent. ut Psalmo 78. Viduae eius non fleverunt. de magnitudine cladis dicitur. ubi enim non possunt funera solenniter peragi, solito fletu ac lamentationibus uti mos fuit. Flentes sulci Iob trigesimoprimo: Si sulci terrae meae flent. pro, si coegi agricolas invitos ac flentes, seu sine mercede mihi arare. Flere flendo, est, vehementer flere: ut reduplicta nota est. Ire et flere. pro, inter eundum flere. Hieremiae quinto, Eundo et flendo ibunt, et Dominum Deum suum quaerent. Sic et quadragesimo primo eiusdem

-- 181 --

337/338 significat igitur fletus magnum dolorem, et magnas clades. Aliquando tamen etiam prae gaudio lachrymamus. Hieremiae trigesimo primo: Cum fletu ibunt, et in miserationibus ad ducam eos: id est, dolentes aberunt in exilium, sed clementer eos reducam. Psalmo trigesimo: Vesperi pernoctabit fletus, et mane laeticia: dicitur de mutatione luctus in gaudium. Fletus fluminum, est fluxus eorum. Iob vigesimo octavo: Propter fletum fluminum ligat rupes: id est, perpetua serie, ac veluti fascia rupium cohibet ingentia stagna, sub magnis montibus in cavernis petrarum latentia, ne temere quamvis rumpant flumina. Fletum super speciosa deserti assumere. pro, deplorare vastationem amoenissimorum locorum. Hieremiae nono. Fletum et stridorem dentium fore in inferno, aliquoties Christus in culcat. Per hosce igitur tristes effectus maximorum cruciatuum, quos oculis in hac vita cernimus, depingit illos horrendos cruciatus spiritualium poenarum in altera vita. Ad fletum Dominus vocat, et ad planctum: et ecce gaudium et laeticia occidere vitulos. Isaiae vigesimo secundo. Fletus pro poenitentia dicitur: sicut alias cilicium, saccus, cinis, et similia. Flere cum flentibus, Romanis duodecimo: id est, condolere patientibus. sicut contra inquit, Gaudere cum gaudentibus. Flentes sint tanquam non flentes, et gaudentes tanquam non gaudentes: primae Corinthiorum septimo. id est, moderationem ubique servantes. ita enim dolendum esse docet, ut dolore et desperatione non obruamur: ita etiam vicissim gaudendum, ut non penitus nos laeticiae dedamus, veluti si hic nostrum paradisum habeamus instar impiorum.

FLOS, propter suas quasdam proprietates, aliquas loquutiones explicatione indigentes efficit. ut primum, quia flos habet quidem aliquam elegantem et magnum quid pollicentem speciem, cum sit extreme fragilis ac caduca: ideo pingit ac exprimit nobis imbecillam hominum sortem, qui recte bulla dicuntur. ut Psal. centesimo tertio: Homo est sicut gramen, et sicut flos agri florebit: cum pertransierit eum ventus urens, evanescet, et non agnoscet eum amplius locus eius. Sic et Isaias capite vigesimo octavo, comparat brevi castigantum et periturum Israelem flori caduco. et iam marcescenti, cuius nulla amplius est gratia, nullus decor aut vigor. Florere alioqui per metaphoram aliqui dicuntur, sicut et apud Latinos, qui bene habent, ac vigent. Psalmo nonagesimo secundo: Plantati in domo Domini, in atriis Dei nostri florebunt. Sic ibidem etiam de impiis dicitur, quod floreant impii sicut herba, et flores amittant omnes operarii iniquitatis. Item Isaiae vigesimo septimo: Venturis diebus radices Iacob, et florebit et germinabit Israel, implebuntque faciem orbis fructu. Sic et Ezechielis septimo dicitur florere cum superbia, tum et virga: id est, peccatum ac poena seu castigatio. Florere etiam lepra dicitur Levitici vigesimo tertio: id est, sua quaedam indicia ac effectus expromere, unde vere iudicari queat sicut arbor ex flore.

FLUCTUS, per metaphoram poenas ac plagas significat: quod haec perinde in nos irruant, nobisque noxia sint, sicut fluctus oppugnat navem in mari. Psal. quadragesimo secundo: Omnes inundationes tuae et fluctus tui super me transierunt. Et Psalmo octuagesimo octavo: Cunctis fluctibus tuis afflixisti me. Non est etiam aliis linguis ignota ista metaphora: Eadem ratione et impetus torrentium non raro accipitur. Fluens terra lacte et melle, saepe de Iudaea dicitur, propterea quod hisce nobilissimis liquoribus abundat, et aequi fertilis est, aut sane olim fuit. Exodi trigesimotertio, Numerorum decimotertio. Fluens de carne sua fluxu Levitici decimo quinto, de seminifluis dicitur: quae est propria quaedam passio, non valentium continere semen, sed subinde stillantium.

FLUMINA magna, aliquando potentes reges, regna, eorumque exercitus significant, ob similitudinem potentiae, impetum, et quae omnia late occupent. Sic dicit Psalmo nonagesimotertio: Flumina elevaverunt vocem suam, flumina elevaverunt fluctus suos, id est, reges ac regna sese elevant contra Deum et eius Ecclesiam, sed non perficient. Significant etiam flumina hostilem impetum, exundantem ac vastantem: sicut supra de flagello exundante, ex Isaiae vigesimo octavo audivimus. Sic et Isaiae quinquagesimonono: Cum venerit, sicut fluvius, hostis, spiritus Domini fugabit eum: scilicet, sicut solent sicci venti, ut boreas, exiccare flumina exundantia. Flumina etiam frequentiam concurrentis populi significant, Threnorum primo, Isaiae sexagesimosexto: sicut et Latini per metaphoram dicunt Confluere populum. Flumen alioqui in singulari, admodum crebro per excellentiam, Euphraten significat. Et a flumine usque ad fines terrae: id est, ab Euphrate usque ad mare rubrum et mediterraneum: Psalmo septuagesimosecundo. Flumen enim hic Euphraten significat, quia ille erat Iudaeis notissimus: sicut rivus Nilum, forte quia in rivos deducatur in exundationibus ac irrigationibus. Flumina quoque et scaturigines crebro significant loca culta, sicut contra ariditas loca deserta. Psalmo centesimo septimo: Flumina in desertum, et scaturigines in sitim ponere: id est, ex locis cultis, magnaque commoda huius vitae habentibus, inculta ac sterilia efficere: de cuius loquutionis causa alibi plenius. Flumine deliciarum potabis eos, Psalmo quadragesimosexto. pro, omni bonorum genere explebis eos. Videtur enim simul copiam quandam haec vox per metaphoram denotare. Sic fluminis rivi exhilarabunt civitatem Dei. Sic et Psalmo sexagesimo quinto: Flumen Dei repletum est aquis, parasti cibum illorum; pro, auxilium et favor Dei prompte piis succurrit. Flumina, pro spiritualibus donis ponuntur. Sic dicit Dominus Iohannis 4 et 7 Flumina aquae viventis de ventre eorum fluent: scilicet, qui spiritu Domini imbuti et renati erunt. pro, vera doctrina, celebratio Dei, et pia vita in eis refulgebit, et aliis quoque proderit. Flumina plaudant, simul montes exultent, Ps. 98 Prosopopoeia est, qua omnia ad gaudium publicamque laeticiam invitantur. Flumina aperiam in summis collibus, et fontes in medio camporum: Isaiae 41. pro, ibi summa commoda, praesertim spiritualia sincerae doctrinae parabo, ubi minime putasses. Flumina fortia exiccare, Psalmo septuagesimo quarto est, potentes reges perdere: tametsi etiam ad transitum populi per Iordanem alludat.

FODERE, vide paulo pôst in nomine FOVEA.

FOEDUS, ברית Berith, a comedendo (credo) Hebraeis dictum, quod in faciendis foederibus simul et caedebantur et comedebantur victimae, et adiungebantur foederibus solennia convivia. Fit vero crebro mentio vocis Foederis in veteri et novo Testamento. Significat autem plerunque pactionem, quam Deus cum genere humano iniit. Cum vero duae sint primariae pactiones, altera per Abrahamum ac circuncisionem inita, et per Moysen renovata: altera per Christum et eius Sacramenta: inde fit, ut duo foedera ac instrumenta aut etiam Testamenta celebrentur in Ecclesia et libri duobus illis temporibus Novi ac Veteris foederis divinitus conscripti, deque illis duabus pactionibus agentes, dividantur in duo foedera aut testamenta. Quomodo vero etiam tria foedera sint, Abraamicum aut promissionis, Mosaicum aut legis, et Christi aut exhibitionis, in voce TESTAMENTI plenius dictum est. Hebraea quidem vox ברית citra omnem dubitationem propriissime Foedus, et non Testamentum significat: quare et Aquila eam, teste Hieronymo, per συνθήκην

-- 182 --

339/340 reddidit. Sed quia Septuaginta eam vocem verterunt per διαθήκην , quod aliquando testamentum notat: et novum Testamentum multum eorum phrasi utitur; factum est ut in libris novi Testamenti, ista vox Testamenti, praesertim ab interpretibus, et porro etiam a Patribus, multum celebraretur. Nec parum eandem istam vocis istius catachresin promovit, quod ad Hebraeos nono, clare foedus nostrum cum Deo pro Testamento ponitur. Loquitur enim de morte testatoris: et quod tunc demum testamentum sit ratum, cum ille id sua morte confirmavit. Quo quidem et Paulus Galatis tertio respexisse videtur. Caeterum tum vox, tum res ipsa, multo melius intelligetur et explicabitur, si pro foedere, quam si pro testamento accipiatur. Nam revera pactio quaedam est, qua certa quadam ratione duae diversae partes conveniunt, et inter sese per certum mediatorem, certisque conditionibus ac pactis foedus ineunt, quibus utraque sese alteri obligat. Deus enim promittit, se velle esse nostrum Deum, ac nobis certa ratione propitium: et nos vicissim illi, quod eum solum pro nostro Deo agnoscere, colere, et ab eo omnia bona petere ac expectare velimus. Caeterum quod non solum Hebraea vox Berith significet foedus (de quo nullum prorsus dubium est) sed et Graeca διαθήκη , bonis authoribus probari potest. Nam Pharorinus ita scribit de ea: Est διαθήκη numero singulari pactum, et conventum, et pollicitatio: hoc est ἐπαγγελία . ex quo factum est, ut testamentum in Sacris monumentis vocetur pollicitatio divina, Abrahamo patriarchae facta, de qua inquit Apostolus in tertio Actorum: ἡμεῖς δ' ἐστὲ ὑιοὶ τῶν προφήτων καὶ τὴς διαθήκης ἧς ἔθετο ὁ θεὸς πρὸς τοὺς πατέρας ὑμῶν. Quibus verbis non tam Testamentum, quam pactum significatur, quod Deus pactus est cum maioribus, de servatore ex eo genere nascituro. Cum autem testamentum significat, plerunque pluraliter enunciatur: ut apud Isaeum, περὶ τοῦ κλεωνὺμου κλήρου: ἤδη δὲ ἀσθενῶν ταύτην τὴν νόσον ἐξ ἧς ἐτελύτησεν, ἐβουλήθη ταύτας τὰς διαθήκας ἀνελεῖν. Idem: Πρῶτον μὲν οὖν ὑμῖν παρέξομαι μαρτυρας, ὡς οὐχ ὑμῖν ἐγκαλῶν ἀλλὰ Δεινίᾳ πολεμῶν ταύτας τὰς διαθήκας διέθετο . Demosthenes in secundo κατὰ Ἀφόβου: ἀλλὰ ἔχρουν, ἐπειδὴ τάχιστα ἐτελεύτησεν ὁ πατὴρ εἰσκαλέσαντα μαῤτυρας πολλοὺς, παρασημείνασθαι κελέυσαι τὰς διαθήκας . licet in singulari numero διαθήκη bis legatur. Hactenus ille. Nec tamen male in praedictis duobus locis, Galatis tertio, et Hebraeorum nono, etiam vox ac res testamenti, foederi adiungitur. Habet enim omnino istud foedus Dei nobiscum initum, etiam quandam naturam proprietatesve testamenti: nempe primum, quod morte testatoris, et qui nobis haec relicta bona acquisivit, confirmatur. Secundo, quod in isto foedere non tantum nos aliquid Deo offerimus, aut magnum quid pollicemur, sed pene tantum accipimus: sicut in testamento non tam testatoris quam haeredum commodum agitur. Sed de hac re in voce TESTAMENTI prolixius. Fiunt autem et instaurantur istae pactiones aut foedera cum Deo, proprie in Sacramentis: quin et ipsa sacramenta proprie sunt foedera. Ibi enim Deus nobiscum agit per mediatorem: ibi certae ac mutuae professiones ac promissiones ab utraque parte proponuntur, et etiam vicissim accipiuntur: et denique etiam simul externo signo confirmantur ac obsignantur. Recte ergo dicitur in verbis Coenae, quod illud datum in potum, sit Christi mediatoris sanguis novi Testamenti: quia scilicet ea haustione, tanquam externa re novum testamentum aut foedus, quod ibi initur, aut instauratur, sancitur, confirmaturque: et vicissim recte affirmatur, illud esse novum testamentum in sanguine Christi: quia ibi revera novum foedus in aut per sanguinem illic distributum feritur ac confirmatur: ut in libello de Verbis coenae prolixius hasce duas loquutiones contuli, ac exposui. Sane autem Sacra coena, quin et Baptismus, multo rectius intelligetur, si expendatur ut foedus, quam ut testamentum, sicut ibidem ostendi. Nam si communicantes cogitabunt, se veluti ad thronum gratiae una cum suo pontifice et mediatore stantes, cum Deo coram agere, atque foedus ferire, aut certe subinde instaurare et renovare: nec solum ab eo ipsius promissiones, bonaque in eis contenta audire sibi fide stipulari (ut Petrus de ἐπερωτήματος eperotemate, id est stipulatione Baptismi, primae Capite tertio disserit) et accipere, quod tamen in hoc foedere primarium est: sed etiam vicissim suas quasdam obligationes ac promissiones Deo offerre ac spondere, ut in foederibus fieri solet: quarum promissionum illa maxima et pene sola est, quod velimus ab hoc solo Deo omnia bona mendicare fide per Christum, ab eoque solo pendere. Hieremias capite trigesimo primo videtur novum Testamentum vocare ipsamet beneficia, nempe remissionem peccatorum, et renovationem: sicut et Epistola Hebraeorum octavo. cum tamen ille id proprie non faciat, dicatue. Inde factum est, ut aliqui recentiores scriptores ipsam remissionem peccatorum, aliaque beneficia, vocent novum Testamentum, non sine graviae noxia sacrosanctae istius pactionis obscuratione: cum haec spiritualia bona nequaquam sint ipsum testamentum aut foedus, sed tantum fructus aut bona nobis ibi promissa, et inde ad nos provenientia. In omni enim foedere aliud est ipsum foedus, pactio, aut conventio: aliud, bona et commoda alterutri parti inde provenientia. Haec de voce ac natura Foederis: nunc de phrasibus eius quibusdam agemus. ¶ Foedus fecimus cum morte, et cum inferno visionem: Isaiae vigesimo octavo. Sic deridebant impii arguentes, et poenas Dei minantes prophetas, ut dicerent, Mortem et Inferos ipsos sibi esse propitios: aut forte ipse Propheta exprimit hisce verbis impiorum securitatem, et impiam fiduciam ac foedera, quae habebant passim cum omnibus impiis gentibus ac regibus, quibus tanquam baculo arundines innitebantur. Foedus cum lapidibus agri habere, Iob quinto est, non laedi ab eis, non impediri etiam in agricultura et proventibus, sed habere eos quasi faventes ac propitios. Sal foederis, Levitici secundo perpetuo adhibendum esse sacrificiis praecipitur: quod significabat, nos debere sincere colere foedus Dei, et omni studio cavere omnem putrefactionem aut corruptionem tum doctrinae, tum vitae aut morum. Arca foederis ideo sic vocabatur, quod DEUS in foedere promiserat, se in es habitaturum, et accedentes ac orantes exauditurum: et denique quod in ea erant reconditae lapideae tabulae, continentes decem praecepta, quae erant conditiones foederis. ut Deus Exodi trigesimo quarto affirmae cum texus inquit. Dixitque Dominus ad Moysen: Scribe tibi verba haec, quibus et tecum et cum Israel pepigi foedus, etc. Et scripsit in tabulis verba foederis decem. Idem dicitur et Deuteronomii vigesimonono: Vocatur autem Decalogus Verba foederis, ut modo audivimus, quia continebat conditiones seu normam obedientiae, quam sibi Deus in eo foedere stipulatus fuerat, et quam praestantibus suum favorem et auxilium promiserat. Aliquando Decalogus etiam Foedus vocatur. ut libro primo Regum, capite octavo dicit Salomon, in sua precatione: Aedificavi domum nomini Domini Dei Israelis, Posui ibi quoque locum pro arca in qua est foedus Domini, quod pepigit cum patribus nostris, cum ipse educeret eos ex Aegypto. Eadem ratione et causa vocatur Tabernaculum foederis, quod nempe Deus ibi se habitaturum, ac ibi se quaerentes et invocantes exauditurum promiserat in suo foedere. Tabulae foederis dicuntur illae duae lapideae tabulae, quae continebant decem praecepta in pactione populo iniuncta, et ab ipso comprobata, ut modo dixi. Foedus significat etiam

-- 183 --

341/342 ipsam religionem ac Ecclesiam. Danielis undecimo, Cor eius contra foedus: id est, ut sublata abolitaque vera religione, dissoluat omne foedus, aut coniunctionem inter Deum et Iudaicam gentem, eamque idolis suis novo foedere ac religione obstringat et adiungat. Infredus adducere: libro primo Samuelis, cap. vigesimo: In foedus Domini adduxisti servum tuum tecum: pro, mecum, qui sum tuus servus, percussisti foedus coram Domino. Ezechielis vigesimo: Et adducam vos in vinculum foederis: pro, faciam vobiscum foedus. Foedus pepigi cum oculis, Iob trigesimoprimo. pro, severissime prohibui et cavi, ne oculi mei respicerent et concupiscerent virginem. Uxor foederis, Malachiae secundo: pro, uxor certo foedere alicui iuncta ac sociata: id est, legitima, et coniugali foedere coniuncta. De hac voce ac re etiam infra in PACTIONE et TESTAMENTO aliquid dicetur.

FONS, quoad propriam significationem, notissima vox est. Genesis septimo dicuntur rupti aut aperti fontes abyssi magnae in diluvio: id est, ingentia stagna, quae in subterraneis locis sunt, eruperunt super terram. Iosuae decimo quinto fit mentio fontium superiorum et inferiorum: id est, fontium de superiori loco rivos emittentium, et puteorum in planicie habentium quidem scaturiginem, sed tamen non emittentium rivum. Fons conculcatus aut turbatus, et vena rupta, iustus cadens coram impio: Proverbiorum vigesimoquinto. pro, cum pius labitur, insultant ei impii, tanquam extreme scelerato: sicut si limpidus fons in turbidam, putridam et foetidam lacunam esset commutatus. Sed sicut fons mox nativa vi, subscaturiente mundiore aqua, et effluente illa turbida, repurgatur: ita et pius redit mox ad iustitiam, Deum sibi placat, et priorem vitam instaurat, corrigitque quae non recte acta sunt. Porro per metaphoram fons pro quovis eximio bono ponitur: quia in illis aridis et feruidis locis nihil perinde requiritur, quam copia bonae aquae. Psalmo trigesimosexto. Apud te est fons aut vena vitae: id est, causa aut scaturigo omnis boni, praesertim autem verae vitae. Fons igitur aliquando significat ipsas Sacras literas, ut Psalmo sexagesimo quinto, Benedicite Domino de fontib. Israel: id est, celebrate Dominum ex doctrina, et secundum doctrinam Israelitis concreditam aut per patriarchas Moysen et Prophetas (qui omnes fuerunt Israelitae) propagatam. Sic et Isaiae duo decimo: De fontibus salutis aquas haurietis: id est, ex vera religione et Ecclesia. Sic et Ioelis tertio. Iohan. quarto et septimo habetur, quod Spiritus sanctus et renovatio pii fient fons aquae viventis, et salientis in vitam aeternam: quod accipitur de beneficiis, fructibus et effectibus, ac etiam bonis operibus piorum. Fontes tui deriventur foras, et tu Dominus eorum esto: Proverbiorum quinto. Significant fundos, stabilia bona, forte et quaevis fructum ferentia, ut sunt negociacio, aut etiam res pecuaria, quae non vult a liberali abiici aut profundi, sed retineri, ac de fructibus tantum illorum egentibus benefieri. Convenit cum hoc quod Cicero monet, ipsos fontes liberalitatis exhauriendos non esse. Zachariae decimotertio, ipsemet Christus per fontem significatur: Fons patens erit domui David, et habitantibus Hierusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatae. id est, sanguis Christi, quo omnes peccatores et immumdi abluuntur et sanctificantur. Psalmo decimo octavo, Apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta terrae: de terrae motu dicitur, cum Deus potenter concutit et movet aliquas partes terrae. Ibi enim erumpunt aquae subterraneae. Fontes viventes nominantur Apocalypsis septimo et vigesimo primo. nam in priori loco dicitur, quod agnus pascet suos, et ducet eos ad fontes aquae viventis. In posteriori autem, agnus pollicetur se daturum sitienti potum ex fonte aquae vitae gratis. ubi in priori veram doctrinam, in sequenti ipsum Christi beneficium intelligere queas. Fons ponitur Marci quinto, pro vena ac morbo haemorrhoissae. inquit enim: Continuo exaruit fons eius, cum CHRISTUM tetigit.

FORMA aliquando istam externam speciositatem significat: ut cum David 1 Samuelis decimosexto, praeter alias laudes, etiam Vir formae dicitur: id est, formosus. Sed locus Philippensium secundo, aliquanto est difficilior, ubi Christus fuisse dicitur in forma Dei, et mox in forma hominis. Aliqui enim putant, μορφὴν formam, tantum externam speciem significare. Verum quod vere dicat eum fuisse et esse essentia Deum, id ex sequentibus apparet, ubi dicit, sumpsisse formam servi: quod necesse est intelligi de ipsa hominis essentia, sicut vere homo fuit. Sic etiam 1 Corinth. decimo quinto dicimur gestasse imaginem terreni hominis, et gestaturi etiam caelestis, nimirum non tantum externam speciem aut umbram, sed et ipsam veram essentiam. Idem probat aut exponit etiam illud quod addit, non fuisse ei rapinam, esse aequalem Deo: ut sit idem, Esse in forma Dei, quod, Esse in aequali gloria ac dignitate cum Deo. Sed de hac locutione dicetur etiam in Signo et Imagine, quae itidem rem ipsam saepe notant. Quod autem dicit formam, intelligitillam gloriam ac maiestatem Dei, omnia regentis, et omnibus terribilis, quam veluti repressit aut occultavit, et sponte quasi deposuit, dum formam ac speciem servi suscepit Divinitatem quidem nullo modo deposuit: sed illum ineffabilem splendorem ac gloriam divinae maiestatis quasi sponte suo quodam modo exuit, dum servus, ac etiam peccatorum totius mundi reus, iraeque Dei ac omnium tristissimis poenis subiectus fuit, et denique nihil eo hic in terris imbecillius et contemptibilius visum est. Quam gloriam sibi quasi postliminio restitui petit Iohannis decimoseptimo, inquiens: Et nunc pater glorifica me ea gloria apud te quam habui antequam mundus fuit. Et de qua etiam ait Matthaei vigesimoquinto et vigesimosexto, quod filius hominis veniet in gloria super nubes, et quod videbunt eum ad dexteram potentiae sedentem. Sed de hac voce forte etiam postea aliquid, in vocabulo IMAGINIS.

IN FORIBUS, et PRO FORIBUS, aliquid esse, nota est Latinis phrasis. Utitur ea CHRISTUS Matthaei vigesimoquarto, cum dicit, ex prodigiis praecedentibus cognosci posse, extremam diem pro foribus esse. Eadem vis videtur esse in illa loquutione, Peccatum tuum pro foribus cubabit: id est, mox tibi adducet divinas poenas: aut potius originale peccatum tibi insidiabitur, teque solicitabit ad actualia peccata, sed tu resiste illi summa vi. Suffragatur huic significationi primum, ipsum verbum רבץ Rabaz, quod instar saevarum beluarum insidiantium, et exitio alicuius imminentium, alicubi iacere significat: ut Genesis quadragesimonono: Catulus leonis Iuda, de praeda fili mi ascendisti, requiescens accubasti ut leo, et quasi leaena. quis suscitabit eum? Et Deuteronomii vigesimonono: Sed tunc quam maxime furor eius fumet, et zelus contra hominem illum, et sedebunt super eum omnia maledicta quae scripta sunt in hoc volumine, et delebit Dominus nomen eius sub caelo, etc. Deinde vox Forium, Hebraeis exire et intrare, totam vitam, omnesque actiones notat. Quare et fores id sunt, ubi perpetuo versamur. Vult ergo dicere, vel originale peccatum perpetuo affectaturum tyrannidem supra nos: vel peccatum, iram Dei, Satanam, et poenas perpetuo cervicibus nostris inhaesuras: sicut et David queritur dicens. Peccatum meum coram me est semper. Denique totus locus, praecedentia et sequentia ostendunt, ibi non

-- 184 --

343/344 agi de somno aut dormitatione peccati: sed de eius perpetua infestissimaque pugna cum misero homine. Nam et peccatum dicit Deus perpetuo appetiturum dominium super hominem, non aliter ac imperiosa mulier super coniugem. et vicissim Cainum monet Deus, ne patiatur id dominari in suo mortali corpore, sed ipse potius ei dominetur. Omnino ibi pingitur, aut iniungitur tantum Caino, illa perpetua militatio Christiani hominis contra peccatum, de qua Romanorum 7. 8, et Galat. 5. agitur. Proverbiorum 26 dicitur, quod sicut fores vertuntur in cardine suo, sic piger in lecto. Solent enim ignavi sic se volutare in lectulo, non volentes aliquando tandem ad laborem exurgere, sicut fores in suis cardinibus huc atque illuc volutantur, et tamen inde non recedunt.

FORMICA animal est exemplum industriae, laboriositatis, et parsimoniae, etiam in Sacris, non tantum in prophanis literis. Ideo Proverbiorum sexto, ablegatur piger, ut eat spectatum assiduitatem formicae in laborando. Et Proverbiorum trigesimo dicitur: Formica populus non fortis, attamen praeparavit in aestate cibum suum. Quo vult monere homines, ut simus seduli in nostra vocatione.

FORMIDO, postea in voce TERRORIS exponitur.

FORNAX, comparatur Ezechielis capite 22, castigationi Iudaeorum cum liquatione argenti, cum inquit: Ut funditur argentum in medio fornacis, sic fusi eritis in medio Hierusalem. Fornax ferrea, solet vocari durissima illa servitus Israelitarum in Aegypto: undecunque demum loquutio sumpta sit. Forte est quaedam allusio ad panis coctionem, quod illi ibi captivi, perinde etiam male tractati, et quasi assati fuerint, ut panis in fornace: sive iam illi revera fornaces ferreas habuerunt sive propter atrum colorem aut duram captivitatem sic vocatae sint.

FORNICES, parvae cellae fornice supra conclusae, sunt: et fuerunt olim tabernula, ubi cum merces sunt venditae, tum etiam in aliquibus scorta prostituta. Inde factum est, ut verbum Fornicari, ponatur pro scortari. Porro fornicari aut scortari per metaphoram significat plerunque spiritualem fornicationem, nempe idololatriam exercere: quoniam nostra coniunctio cum Deo, saepe coniugio assimilata Hinc igitur sunt variae phrases et dicta. Propter cor eorum fornicans, quod declinavit a me: Ezechielis 6. Idem igitur est Fornicari, quod declinare a Deo: et alibi elongare se a Deo. 2 Paralip. 21. Et fornicari fecit habitatores Hierusalem, et impulit eos. pro, fuit illis causa idololatriae. Sic Psalm. 78. Perdis omnem fornicantem a te. Fornicari post oculos. Numer. 16. Non aspicietis post oculos vestros, et post cor vestrum, post quos vos fornicamini. id est, quos vos neglecto Deo sequimini, et a quibus regimini. Fornicari post daemonia. Levit. 17, fornicari post Moloch. Levitici 20. Post Baalim. Dicitur et terra fornicari, cum eius cultores fiunt idololatrae. Fornicationes alicuius, sunt ipsius abominandae idololatriae. Ezechielis 23. Dedit fornicationes suas cum eis, et in omnes quos adamavit: in cunctis idolis eorum polluit se. ubi Propheta seipsum exponit. Portare fornicationem suam, Numeri decimoquarto: est dare poenas de sua idololatria. Hinc in Apocalypsi, Antichristus vocatur scortum, et mater scortationum, et poculum eius plenum fornicationibus: quod propinaverit omnibus regibus, cum quibus fornicata sit. Significat autem omnis generis idololatrias et terrores. Fornicatio, 1 Corinth. 5. pro incestu ponitur, non pro simplici scortatione. Fornicatorem peccare insuum corpus, affirmat Paulus 1 Corinth. 6, cum alia peccata sint extra corpus: quod ita intelligendum est, quod nullum peccatum perinde destruat corpus ac valetudinem, ut solent illae violentae et continuatae scortationes, quibus plerunque scorta suos amasios implicant, ut diebus et noctibus scortando ac potando et helluando, inordinatissimeque vivendo, continuent sua scelera.

NE FORTE, non idem significat in Sacris, quod in prophanis. Iudicum 15: Iurate mihi, ne forte irruatis in me: pro, quod non irruetis in me. Et Numeri vigesimo: Non transibis per me, ne forte cum gladio egrediar in occursum tui: pro, alioqui armata manu te repellam.

FORTIS, et ROBUSTUS, alias ponitur in bonam partem, et quidem tum de Dei fortitudine, tum de hominis. Duplex porro hominis fortitudo est: alio in spiritualibus ac internis, alia vero in externis operibus peragendis. Iosuae primo, Sis fortis et robustus pro, fide Deo, et age constanter ac graviter. 1. Corinth. 1: Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus: id est, quae imbecillissima opera Dei esse videntur, ea sunt omnibus humanis conatibus longe valentiora. 1. Corinth. 10. Non sumus fortiores Deo, ideo eum provocare non debemus. Aliquando in malam partem vox haec accipitur Isaiae decimonono: Rex fortis dominabitur. Sic intelligunt illud, quod Nimrod dicitur fuisse robustus venator coram Domino. Fortis facie, impudentem significare, supra in Facie dixi. Dicitur autem Fortis facie, impudens, quia non vincitur a monstrante ei sua de decora, non avertit aut occultat suam faciem, ut solent verecundi: sed recta pergit intueri suum adversarium, et agere contra omne ius ac fas, ut solent prostituti ac perditi pudoris homines, aut scorta. Hoc opinor esse, quod apud Suetonium est ἀδιατρεψείν , et quod Latini dicunt Os durum. Fortitudo faciei eius immutatur. Ecclesiast. 8. pro, recedit. Canes forti animo: id est, valde appetentes, insatiabiles. Isaiae quinquagesimosexto de sacrificorum indoctorum rapacitate intelligit. Forus et fortitudo, saepe coniungitur cum robur, aut similibus, intendendae significationis gratia. Exercitus quingentorum, facientium bellum cum fortitudine roboris. In Deo est robur fortitudinis meae: Psalmo sexagesimo secundo. Vir fortis robore, Iob 9, Fortis virtute cordis, Iob trigesimo sexto. Fortis robore Abiel, 1 Sam. 9. pro, bellicosus, pugnator, arte militari clarus. Viri fortes robore, viri nominis: 1 Paral. quinto et septimo pro, fortissimis ac celeberrimis Fortis viribus, 2 Reg. 24. Fortes robore in opere ministerii domus Dei. 1 Paral. 9. pro, qui alacres et magno animo, seduloque ministerii opus peragebant. Sic 1. Rep. 11. Vir erat fortis opere: id est, valens animo et corpore. Naeman erat vir fortis opere. 2. Reg. 5 id est, strenuus et bellicosus. Filius fortis, aut fortitudinis, vel virtutis ponitur pro forti, 1 Sam. 18. 2 Sam. 13. 2. Paral. 26 et 28. Fortium panis, Psalmo septuagesimo octavo. Panem fortium comedit homo. Aliqui verterunt, Angelorum Abirim: de Manna dicitur, quae cum de caelo venerit, visa est esse caelos incolentium panis. Fortes potentium loquentur eis, Ezechielis trigesimo secundo, id est, qui fortissimi sunt inter potentes. In manu forti dimittet eos, Exodi 6. plerique intelligunt de manu forti Dei, qua coegit Pharaonem, ut populum dimittere. Posses intelligere etiam de ipsius Pharaonis potentia qua coegit Israelitas cito exire ex Aegypto. In fortitudine manus eduxit nos Dominus, Exodi 13. Fortis aliquando pro numeroso accipitur: ut Psalmo 35. Celebrabo te in coetu magno, et in populo forti laudabo te. Et Psalm. 89. Memento opprobrii omnium fortium populorum: scilicet, quo me affecerunt gentes numerosae. Fortis rebellio, Hieremiae 8. pro pertinaci, obstinata. DEUS saepe dicitur alicuius fortitudo: pro, fore adiutor ac liberator. Psal. 37. Fortitudo iustorum Dominus

-- 185 --

345/346 in tempore angustiae. Sic, Fortitudo Israelis non mentietur: item, Deus fortitudinis meae, Psalmo quadragesimo tertio. pro, autor, dator. Ponere Deum fortitudinem suam, Psalmo 52. Fuisti fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione, Isaiae 25. In vel cum fortitudine aliquod facere, est, fortiter facere. Sic calcare in fortitudine, Indicum 5. Ingredi in bellum cum fortitudine, Psalmo 71, Clamare ad Deum in fortitudine, Ionae 1. Praeco clamabat in fortitudine: pro, alta voce, fortiter. Ezech. 1. Sic Isaiae 11. Elevavit manum suam super flumen in fortitudine spiritus sui: id est, robore venti, qui dividat flumen. Civitas fortitudinis, Isaiae 17. pro munita. Opus fortitudinis, Esther 10. Fluvius fortitudinis, Psalmo 74. Vir fortitudinis. Abduxit in captivitatem omnes viros fortitudinis, 2 Reg. 24, et 1 Regum 1, ac 1 Paral. 10, et 2. Paral. 14. id est, bellicosos, aut qui ad aliquod opus valde idonei sunt. Fortitudinem operum suorum annunciavit populo suo, dando eis haereditatem gentium: Psalmo 111. pro, fortia opera. Fortitudine accingi, supra expositum est in Accingo. Dicitur autem Deus se et nos accingere fortitudine, Psalm. 18. Et mulier fortis saepe Prover. 31. Fortitudo, pro fortibus operibus, aut bellicis gestis, crebro ponitur. Reliquum verborum Iosaphat, et fortitudo eius quam fecit, et qua pugnavit: 1 Regum 22. 1 Regum 15 et 16. Sic et pro effectis fortitudinis ponitur. ut Levit. 26, Et consumetur frustra fortitudo vestra: id est, proventus terrae, vestro ingenti labore comparati. Sic fortitudo, pro fortibus viris: Isaiae 3. Viri tui gladio cadent, et fortitudo tua in praelio concidet. Fortitudo, pro gloria fortitudinis: Psalmo 68. Date Deo fortitudinem. id est, celebrate Deum a fortitudine. Fortitudo pro fortibus factis. Psalmo sexagesimo. In Deo faciemus fortitudinem. Et Psalm. 118. Dextera Domini facit fortitudinem. Sic 1 Reg. 15, et saepissime alias. Sic, Ex ore infantium et lactentium fundasti fortitudinem: Psalmo 8. pro, fortem victorem aut potens regnum constituisti, aut stabilivisti. Pudore affici a fortitudine sua: pro, destitui viribus, in quas confidebat. Ezech. 32. Mich. 7, Fortitudinem roborare: pro, fortiter ea uti: Amos 2. Fortis non roborabit fortitudinem suam, et robustus non eruet animam suam. Suscitare fortitudinem. Psal. 80: Suscita fortitudinem, et veni in auxilium: pro, excita vires et audaciam tuam. Fortitudo et desiderium: pro omni re valida et desiderabili: ut, pro opibus et potentia. Micheae 4, Et interficiam ipsi Domino desiderium eorum, fortitudinemque eorum Domino universae terre. Idem bis dicit, nempe tanquam anathema consocrabo. Fortitudo et facies Dei: pro arca, ubi ille erat praesens. Psalm. 105. Quaerite Dominum, quaerite fortitudinem et faciem eius semper. Fortitudo dextrae, Psal. 20. In fortitudinibus dextrae eius est salus: pro, in fortibus factis dextrae, aut forti dextra, seu in potentia. In fortudinibus: pro, summo robore. Et si in fortitudinibus 80 anni. id est, in summo robore ac vivacitate. Fortificari significat crescere viribus. Psal. 69. Roborati sunt, qui disperdunt me inimici. Vincere. Fortificabitur autem Rex Austri: Danielis 11. Mox sequitur, Et roborabitur super illum: id est, fiet potentior, praevalebit ille alteri. 2 Paral. 27. Bellum gessit cum Ammonitis, et fortificatus est super illos. 1 Sam. 2. Non in fortitudine roborabitur vir: id est, vincet. Psalm. 12, Lingua nostra roborabimus: id est, vincemus. Iudicum 3. Roborata est ma-nus Israelis super Chusam, fortificaverunt se contra Raboam: 2 Paralip. 13. Fortis non fortificabit fortitudine sua, nec robustus eruet animam suam: Amos 2. pro, non praevale bit in pugna, nec incolumis evadet, aut vitam suam servabit. Significat crebro Animari, animum obfirmare. Num. 11. Fortificate vos. Deuteronom. 31. Estote fortes, et roborate vos. Iosuae 1. Conforta te robora te, fortifica te, et esto robustus pro populo nostro. 2 Sam. 10. 2 Paralip. 19. Roborari in faciendis praeceptis Dei, 1 Paralip. 28. constantem et ardentem in pietate fieri. Contra est, fortificari in pravitate sua, Psalmo 52. id est, pertinacem et obstinatum fieri. Fortificavit se David in Iehova. id est, animatus est, fretus Deo, eoque illum per suum spiritum confirmante. Armare ac instruerese, et omnino summis viribus omnique industria quid conari et contendere, fortificari dicitur. 1 Sam. 30. Fortificatus est David: pro, factus est potentior et animosior, invaluit. Fortificaverunt se contra Roboam. 2 Paralip. 13. Contra inimicos suos: Isaiae 42. Qui fortificaverunt se cum Davide in regno suo. 1 Paralip 11. id est, armarunt et confirmarunt. Iehovae oculi lustrant terram, ut roboret se cum corde, eorum perfecto ad ipsum: 2 Paralip. 16. id est, ut confirmet, et etiam victores faciat sinceros in pietate. Abner fortificabat se pro domo Saul: id est, comparabat auxilia, et summa ope nitebatur pro defendendo regno filii Saulis, ac eius posterorum. Danielis 11, Populus cognoscens Deum fortificabit se, et faciet: id est, constans erit in suo instituto, et proficiet. Fortificarese, ut aliquid faciat. Iosuae 23. Fortificate vos valde, ut custodiatis et faciatis. Fortificarese, ut non comedat sanguinem, Deuteron. 12. Fortificavit se ut ascenderet, 1 Reg. 12. Fortificare fortituaine. Psalmo 138, Fortificasti me in anima mea fortitudine: id est, confirmasti animam meam. Roborari manus alicuius, id est, vires eius confirmari. 2 Samuelis 16. Fortificari regnum super aliquem, est, ei confirmari regnum. 2 Paral. 26. Fortificatus es plus quam nos, Genes. 26. id est, tu factus es potentior nobis. Qui fortificat vastatorem super robustum: id est, facit eum superiorem potente. Amos 5. Vir peritus roborat vires, Proverbi. vigesimo quarto. id est, praevalet sua potentia, aut certe confirmat vires. Vincula fortificari: Isaiae 28. Ne illudatis, ne fortificentur vincula vestra. id est, ne constringamini validioribus vinculis, aut severius punianimi. Fortificari brachio Ioseph. Genes. 49. id est, non remittere de vigore. Sic brachia mulieris sedulae fortificari dicuntur, Proverb. 31. Fortificare cor, est confirmare et obfirmare cor, Psal. 31. Exod. 9. Fortificari plagam, est invalescere. Faciem suam fortificare. Froverb. 21. Fortificat impius faciem suam: id est, impudentissime obfirmat, ne cedat iustitiae et verbo Dei. Fortificat vultum suum meretrix, Proverb. 7. Fissuras templi fortificare: id est, sarcire. Fortificat Milo in civitate David. 2 Paralip. trigesimo secundo, id est, munivit. Vide infra Robustus.

FOVEA, et fodio: Phrases harum vocum potissimum inde veniunt, quod qui feris maioribus ac crudelioribus insidiantur, ut lupis, ursis, aut similibus, solent opportunis locis foveas parare, quibus levi ac fragili aliquo tegmine contectis, superponunt escam, ut bestiae illam captantes incidant in foveam. Inde per metaphoram aut similitudinem transfertur haec locutio Fodere foveam, etc. vel solum fodere ad quasuis insidias, aut mala machinamenta pravorum, innocentibus insidias struentium: ut Psalmo 56. Foderunt ante me foveam. Proverb. 16, Vir impius fodit malum: id est, machinatur. Sic Iob 6, Cum fodiatis adversus amicum vestrum: pro, machinamini malum. Sic et Ierem. 18. Foderunt foveam, ut caperent me, et laqueos absconderunt pedibus meis. Quoniam autem plerunque iusto Dei iudicio fit, ut malae fraudes in authorum exitium vertantur: ideo proverbium est in Sacris literis frequens, Incidit in foveam quam fecit: Psal, 7. 9. 57. Proverb. 26, et alias saepe. Fovea ponitur etiam pro exitio, sive ex supra indicata occasione, sive quia sic etiam sepulchrum vocatur. Isaiae 24, Formido et fovea et laqueus super te, o habitator terrae: qui effugerit a voce formidinis, incidet in foveam: et qui ascenderit de fovea, cadet in laqueum. Fodi foveam impio: Psal. 94 dicit, patienter esse

-- 186 --

347/348 ferendam crucem et persequutiones adversariorum, donec fodiatur fovea impio: id est, donec DEUS ei sepulchrum, aut potius exitium maturet. Poni solet fovea pro omni exitio. Sic dicitur os adulterae profunda fovea esse, quod ea suis blanditiis in extremum exitium suos amasios praecipitet: nempe in gravissima peccata, iram Dei, poenas temporarias et aeternas. Descendere in foveam, aut videre foveam, est mori: ubi ponitur fovea pro sepulchro. Psal. 30. Quae utilitas in sanguine meo, cum descendero in foveam? Psal. 49, Cessavit illud in aeternum, ut vivat ultro in seculum, nec videat foveam. Psalmo 55. Descendere facies eos in foveam corruptionis. Aliqui interpretantur infernum: nam fovea aut sepulchrum id quoque significat. Contra etiam eruere ex fovea dicitur Deus, sive intelligatur de morte, sive etiam de quibusvis maioribus malis aut periculis. Psalmo 86, Eruisti animam meam ex fovea inferiori: pro, ex summo ac extremo discrimine. Psalmo 107. Sanat eos, et eruit eos de foveis ipsorum. id est, de calamitatibus, aut etiam morte, quibus erant vicini. Foveam ha bere dicitur erinacius, Isaiae 34, et vulpes, Matthaei 8. id est, sua quaedam latibula aut receptacula, ubi tuto et conmode conquiescant: sed filium hominis non habere ubi caput reclinet. Si caecus caecum ducet uterque in foveam cadet: proverbium est, quo Christus docet, tam seductos quam seductores, aut etiam imperitos doctores et auditores in extremum exitium ruere: nec valere istam communem excusationem, quam multi solent ignaviae, negligentiae, aut metui crucis praetexere, cum dicunt se suum pastorem et magistratum in religione sequutos esse, nihil sibi rectius aut certius compertum fuisse. Fuit etiam lex apud Israelitas, ut si quis effodisset foveam aut puteum, nec firmite texisset eam, et aliquod pecus in eam incidisset, solveret domino suum pecus, et ipse cadaver haberet: Exod. 21. Fuerunt et nativae foveae, sicut et specus ac antra, in quibus sunt soliti latitare in magnis periculis. ita 2 Samuelis 17, de pro fugo Davide legitur: Esse aliquid alicui in foveam et laqueum: id est exitio, Iosuae 23, dicitur de non extirpatis gentibus. Lacus et puteus easdem significationes et phrases interdum habent.

FRAMEA: postea in voce Gladii exponetur.

FRANGERE, primum per metaphoram idem significat quod Latinis, nempe perdere, vastare. Isai. 23, Confractione confringetur terra: id est, vastabitur. Isa. 7, Frangetur Ephraim cum Syria: pro, simul perdetur. 1 Sam. 14, Multitudo ibat et frangebatur: pro, interibat in fuga. Nahum 3, Nulla est curatio fracturae tuae: id est, laesionis aut cladis politicae, seu cuiuscunque calamitatis. Metaphora est, sumpta a fractura membrorum. Iob 6. Vidistis fraetionem, et timuistis: pro, non succuristis in adversis. Deinde significat distribuere fractum panem, ut Isaiae 58, Frange esurienti panem tuum: id est, distribue eleemosynam, iuva pauperes et egentes. Quia vero Christus in coena panem fregit et distribuit, ideo mox etiam crucifixionem corporis sui, fractionem vocavit inquiens: Quod pro vobis frangitur. quia ea passio fuit, ac est, quaedam distributio ingentium bonorum. Inde quoque factum est, ut et administratio huius coenae, fractio panis in Sacris literis vocetur. Dubium nihilominus est Actorum 2. cum dicitur, Erant perseverantes in fractione panis: an de sacra communione, communi convictu, aut distributione eleemosynarum accipiatur. Tertio significat vendere frumentum, propterea quod venditio etiam distributionem quandam exprimat. Genes. quadragesimo secundo. Audivi fractionem esse in Aegypto: id est, venditionem aut distractionem frumenti. Sic et Latini quasdam venditiones vocant sectiones. Quarto, etiam ipsum frumentum vocatur fractio: sive quia frangat famem, ut Rabini volunt: sive quia frangatur ac distribuatur in alimentum horminibus. Quinto, frangere aliquem, aut aliquos, verbis: primo Samuelis 24. pro, animum, aut aliquem alicuius affectum acerba obiurgatione ac minis retundere et imminuere: qua loquutione et Latini utuntur. Sexto Fractio nonnunquam significat interpretationem. ut Iudicum 7. Cum audisset somnium, et fracturam eius id est, interpretationem. Videtur metaphora sumptae fractione nucum, ubi non prius nucleus habetur, quam putamen frangatur. Denique hisce verbis accusantur prophetae ac sacerdotes Ezek. 13 et 22. Non ascendistis ad fracturas, neque sepivistis sepem super domum Israel, ut staretis in praelio in die furoris Iehovae. ubi sunt duae illustres metaphorae, longe maximas res exprimentes: altera ab expugnatione urbium, altera a munitione vinearum Quasi dicat Dominus: Non opposuistis vos seductoribus, non etiam irae ac poenis Dei quod facere debuissetis vera dogmata docendo, falsa refutando, ad piam sanctamque vitam et veram poenitentiam hortando, vitia gravissime reprehendenda et postremo ardentissimis precibus perpetuo pro populo intercedendo. Hoc est quod Baptista dicit, Quis vobis monstravit effugere a ventura ira?

FRATER vox, sicut et soror, teste Hieronymo, quadrupliciter accipitur. primum, pro ex eisdem parentibus natis: secundo pro cognatis, consanguineis, aut etiam affinibus: tertio, pro eiusdem gentis hominibus quarto, pro eiusdem religionis participibus. Adde quintum, pro quacunque societate aut vinculo coniunctis, imo et pro sibi invicem in aliquo similibus. Exempla sunt passim obvia, ut ea hic cumulari non attineat. Sic CHRISTI cognati dicuntur, eius fratres ac sorores. Quod non intelligentes Heluidians, uteri nos CHRISTI fratres somniarunt. Sic milites ex tribu Beniamin, qui venerant ad Davidem proscriptum, fratres Saulis fuisse dicuntur, 1 Paralip duodecimo. id est, contribules. Frater etiam chariss. amicum in omnibus linguis significat. 1 Regum vigesimo. Vivitne? frater meus est. Fratres in scelere fuisse dicuntur Simeon et Levi quia Sichemitas contra foedus oppreserunt: ubi frater socium significat. Frater etiam unumquemque hominem aut proximum denotat. sumus enim omnes ab uno DEO, et ex uno primo patre. Genesis nono. Sanguinem uniuscuiusque de manu fratris eius requiram, 2 Regum 2. Dixeruntque vir ad fratrem suum. Fratres et sorores dicti olim sunt omnes pii qui se postea Christianos vocarunt. Sic et aliqui volunt exponere illud 1 Corinth. 9. An non habemus potestatem mulierem sororem circunducendi: id est, Christianam mulierem seu uxorem. Et 1 Corinth. 5. Siquem cum frater appelletur, fuerit fornicarius, aut avarus id est, cum habeatur pro fideli et Christiano. Ponitur aliquando pro simili: Proverbiorum decimo octavo Qui remissus est in opere suo, frater est Domino discrepanti: pro, similis, perinde culpandus. Vir sicuti frater aequalitatem indicat. Ezeck. quadragesimo septimo Haereditario iure accipietis eam. Vir sicut frater suus pro, aequo iure, aequalibusque portionibus. Denique unaquaeque res respectu alterius ipsi quapiam ratione coniunctae, frater et soror vocatur. ut Exod. 26 Quinque cortinae erant coniunctae, mulier ad sororem suam. id est, altera ad alteram.

FRAUS, non semper dolum significat in sacris, sed aliquando etiam damnum sicut et olim apud veteres Latinos. ut, esse aliquid alicut fraudi. Sic et verbum Fraudare et defraudare, 1 Cor. 6 et 7. Aliquando et pro negligentia ac ignavia usurpatur. ut Proverb. 12. Non aduret fraus uenationem suam. i. ignavus non habebit venationem, quam asset. Sic Prover. 10 Pauperem facit manus fraudis, id est ignava, non laboriosa: Sed manus sedulorum ditat. ubi videmus

-- 187 --

349/350 opponi ignavum industrio. Ambulare in fraude, Prov. II. i. insidiose et malitiose cum proximo agere ac versari.

FREMERE, et fremitus, dicitur tum de illo incondito sono, quo irati frendunt et fremunt contra eos quibus irascuntur. Sic de Christo dicitur Iohan. 11, quod infremuerit Spiritu: tum et de multitudinis murmure ac strepitu: tum denique etiam de sonitu fluminum, aut maris vento agitati. Per metalepsin porro, impetum impiorum contra pios denotat. ut Psal. 2. Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Tametsi verbum רגש Ragas, videtur proprie significare illum strepitum. pedibus concurrentis multitudinis excitatum. Sic et Psal. 46 dicitur, infremuerunt gentes. Isa. 5 dicitur de exercitu hostili, quod fremet contra Iudaeos instar fremitus maris: id est, tanto impetu ac strepitu, at mare commotum. Hierem. 12, Iordanis fremitus, proverbialiter accipitur pro impetu ac furore potentum: tametsi in Hebraeo sit potius, In superbia Iordanis.

FRENUM, et frenare, habet notam metaphoram, in Latino simul et Graeco sacrarum literarum sermone. pro, potenter et severiter regere ac cohercere: Iacobi 1. et 3. Sic et Psal. 32 dicit, securos ac impoenitentes divinitus flagellandos esse, ut cogantur ad implorandam opem ac misericordiam Dei confugere. Apoc. 14 dicit, torcular exundasse usque ad frenum equorum: quod alicui intelligunt usque ad proceres et magnates Antichristi. Videtur autem simpliciter significare iustam magnitudinem, quod equi attollunt capita satis alte, ac supra reliquum corpus: ut cum aqua attingit frenum, aut os equi, iam reliquum corpus ferme totum sit aqua contectum.

FRIGUS, et frigere, in Sacris literis absentiam zeli, et quasi quandam negligentiam rerum divinarum. praesertim autem de remissa, aut etiam planê amissa charitate accipi solet. sicut Christus dicit: Refrigescet charitas multorum. Haec metaphora, sicut et contraria, calere, fervere, ardere, et flagrare, etiam Latino sermoni ignota non est. Ideo dicit Apoc. 3. Neque frigidus es, neque calidus: id est, neque plane impius, neque tamen serio pius, sed tepidus: id est, utcunque studiosus pietatis, seu hypocrita. Proverb. 25, in alio ac meliori sensu accipitur, cum inquit: Sicut frigus nivis in die messis: sic legatus fidelis mittentibus eum. pro, perinde gratus ac salutaris est: quoniam in messe et solet esse ardor solis maximus, et tunc plurimum in sole versandum est. In hoc sensu commendatur aqua frigida Matthaei 10, Hieremiae 18. Frigus et aestus, aliquando significant ipsa anni tempora; quibus hoc maxime vigere solent: nempe hyemem et aestatem. ut cum Deus pollicetur Noacho, futurum ut adhuc solito more sol currat, modo recedens ad polum antarcticum, ac hyemem efficiens: modo vicissim ad nos rediens, et aestatem exhibens: dicit adhuc fore frigus et aestum, sementem et messem. Sic Zach. 14. cap. opponit frigus luci: id est, clarae et lucidae diei, quae sole calet, nubilam, et frigore rigentem.

FRONS in certamine quasi in prima acie stat, ubi etiam pudor et verecundia male sibi conscii et convicti apparet. Quare Latini hominem impudentem, Sine fronte aut perfricuisse frontem, dicunt: et Hebraei, fortem fronte. Sic Hierem. cap. 3 inquit. de impudenter peccante, ac sese excusante populo: Frons mulieris meretricis est ibi. Graeci frontem caninam dicunt. Sicut porro frons in prima acie in contendendo stat, ita etiam prima in mala causa ac conscientia fugit. Non enim audent recta in faciem adversarii ac iudicis intueri, et frontem eleuare qui male sibi sunt conscii, aut etiam alioqui parum foedati. Hinc fit, ut robusta aut aenea frons tum pro constante, tum et pro impudente ponatur. ut Isaiae 48, in malam partem: scivi quia durus es tu, et ferrea ceruix tua, et frons tua aenea: pro contumax, pervicax, ac verbo minisque Dei inexpugnabilis. Sic et Ezech. 2 dicitur domus Israel dura fronte, et duro corde esse. Sed contra ibidem cap. 3. in bonam partem usurpatur, de Prophetae constantia: Dedi faciem tuam fortem contra faciem eorum, et frontem tuam fortem contra frontem eorum: ut adamantem, fortiorem silice dedi frontem tuam, ne timeas a facie eorum.

FRONTALE, ornamenti genus in fronte fuit, pro quo Deus voluit eos ponere chartam Decalogi, aut mandatorum suorum: Exod. 13, et Deut. 6, ut esset eis quasi quoddam perpetuum memoriale, aut admonitio, de praestanda Deo obedientia.

FRUCTUS crebro pro effectu, ac etiam praemio, aut poena debita bonis malisve operibus, veluti per quandam metaphoram ponitur, ut Proverb. 31, De fructu manuum suarum emit agrum: id est, de effectu operae, aut lucro manibus suis quaesito. Sic ibidem, Date illi de fructu manuum suarum: id est fruatur praemio sui laboris, manibus suis peracti. Sic fructus impii dicitur perturbatio, Proverb. 15. id est, praemium, compensatio malae eius vitae. Coniungitur porro vox haec cum variis vocibus, eoque etiam diversas phrases aut idiomata efficit: ut, lignum vel arbor fructus, Genes. 1. pro arbore frugifera. Fructus aestatis, Mich. 7. pro, aestate provenientes, aut etiam pro aestate ipsa. Froctus areae et torcularis. Num. 18 Cum obtuleritis adipem eius, ex eo reputabitur Levitis, ut fructus areae et fructus torcularis: id est, perinde ac si ipsimet suo labore ac sudore eos fructus acquisivissent, et non essent illis loco decimarum oblati. Fructus labiorum alias sermo est, ut Isa. 27. Creo fructum labiorum: alias praemium aut poena, aliusve effectus boni aut mali sermonis. Fructus magnuud nis cordis: pro superbis et contumeliosis factis ac dictis, seu qui ex superbo corde profluunt. ut Isa. 10. Visitabo super fructum magnitudinis cordis regis Assur. id est, puniam superba, arrogantia et contumeliosa in Deum et hominem-facta. Fructus manus, alias est opus manibus effectum, alias praemium aut poena, pro ea opera debitum. cuius phrasis exempla initio posui. Fructus operum: id est, meritum, aut reatus. Mich. 7. Et erit terra in desolationem propter fructus operum suorum: id est, propter reatum, iniustitiam, mala merita factorum incolarum. Fructus ventris, sunt liberi, et quicunque foetus, etiam brutorum. Deut. 28. Benedictus fructus ventris tui: id est, multiplicaberis in hominibus et pecudibus. Sic Psal. 127. Ecce haereditas Domini filii, merces fructus ventris. Idem bis dicit, quod scilicet Deus piis dabit multos liberos. Sic Psal. 132 De fructu ventris tui, ponam super sedem tuam: pro, efficiam ut tui filii ac posteri regnent pro te, post tuam mortem. Fructus incircumcisus. Levit. 19. pro, primi fructus, qui initio tanquam prophani habebantur: unde primorum fructuum abiectione, novae arbores circumcidi dicebantur. Fructificare, pro loqui. Proverb. 10: Os iusti fructificabit sapientiam: id est, loquetur. Sermo enim veluti fructus aut effectus linguae est. Sic ex fructibus suis pseudoprophetas iudicandos esse dicit Christus: id est, ex sermone et doctrina, qui est proprius ac genuinus fructus seductorum. Baptista dicit Iohan. 3 ad Pharisaeos et scribas, poenitentiam praeseferentes, et Baptismum petentes, Facite fructus dignos poenitentia: id est, exhibete bona opera, et vitam convenientem verae poenitentiae, quales effectus aut fructus solet vera poenitentia exhibere. Fructum Spiritus vocat Paulus Gal. 5, et Eph. 5, charitatem: quod Spiritus sanctus talem fructum in nobis efficiat. Sic et Phil. 1: Repleti fructibus iustitiaer notat novam obedientiam, cuius bona opera sunt effectus Ibidem: Fructus operis mihi est, sic in carne vivere: id est promotio Evangelii. Sic Phil. 4 dicit Apostolus se requirere non munus, verum fructum exundantem in rationem ipsorum: id est, bonum opus, seu effectum pietatis, vel maxime in eorum

-- 188 --

351/352 utilitatem tendentem. In eodem sensu videtur accipi et Rom. 6: Quem igitur fructum tunc habebatis in iis, de quibus nunc erubescitis? id est, quod commodum, quam utilitatem? Videtur esse metaphora a re rustica: ubi fructus terrae sunt veluti quaedam praemia aut effectus laboris ac sudoris rusticorum.

FRUMENTUM et VINUM, et OLEUM, pro omni commodo ponitur synecdochice, Genes. 27. Frumento et vino stabilivi eum: pro, omnium necessariarum rerum abundantia eum ditavi. Sic et Psalm. 4. De frumento suo ac vino suo abundaverunt: id est, omnibus terrenis commodis divites facti sunt. Adeps frumenti, pro optimo genere, aut potius selectissima farina. Psal. 81. Adipe frumenti cibassent eum. Psal. 78 est, quod Deus dederit Israelitis frumentum caelorum: id est, manna de caelo pluerit eis.

FRUSTUM panis, pro extrema inopia, Prov. 6: Ad frustum panis propter meretricem perveniet homo, pro, dilapidabit omnia sua.

FRUSTRA, Prov. 1 exponunt aliqui, iniuste: Abscondamus, aut tendamus innocenti frustra (id est, iniuste) laqueum. Eadem est sententia Psal. 22. Odio habuerunt me gratis. significat enim hoc adverbium alias, sine iusta causa: alias sine omni effectu: alias removetius, aut causam efficientem: alias salutarem effectum. ut, frustra aliquid agere. alias indicat, sine gravi causa: alias, irrito conatu, aut infelici eventu. Latinis alio qui plerunque de effectu aut eventu accipitur. nam Agere aut facere aliquid frustra, est irrito conatu, et sine omni bono praemio facere.

FUGA, notum vocabulum est, sed tamen aliquando aliquos nonnihil obscuros idiotismos gignit. cuiusmodi in primis est, Perire alicui fugam: pro, non posse evadere. Psal. 141. Perierat fuga a me. pro, non poteram elabi. Amos 2. Peribit fuga a veloce: pro, velox non poterit sua velocitate effugere periculum.

FULCIRE, est firmare, corroborare. Panis fulcit cor hominis. Et Iudic. 9. Fulci cor tuum buccella panis: id est, sumpto cibo refice ac instaura exhaustas vires. Ezech 30. Cadent fulcientes Aegyptum: id est, adiuvantes, subsidium ac opem ei ferentes. Vicinus huic Hebraismus est, cum baculus aut scipio pro omni auxilio accipitur. Verbum etiam Sustentare crebro eodem modo accipitur.

FULGUR, id est, splendor: ut 2. Sam. 22, Prae fulgore coram eo nubes transierunt: id est, prae nimio splendore praesentiae divinae. Fulgor etiam gladii dicitur: ut Deut 32. Si ac vero fulgorem gladii mei: id est, ferrum fulgens. Videtur esse nomen substantivum, pro alio substantivo et adiectivo positum. Fulgur pro re terrifica et velocissima ponitur: ut Nahum 2, de hostibus: Tanquam fulgur discurrent. Sic Christus casum Satanae fulguri confert. Eodem modo et suum adventum, quod instar fulguris subito ubique relucebit, depingit. Psal. 134 legitur quod fulgura in pluviam mutet: quod credo ea ratione dici, quod post fulgura et tonitrua plerunque largior pluvia effundi solet.

FULMINIS voce saepe Scriptura utitur, sicut et Fulguris, cum vel terrificam divinae Maiestatis praesentiam depingere conatur: vel etiam tristes poenas impiis infligendas. Exod. 19. Sam. 12.

FUMUS, aliquando est indicium praesentiae divine, quae se occultat nubis aut fumi obiecta specie. Isaiae 6, Apoc. 15, Isa. 4, Ioel. 2. Act. 2. Aliquando impios pingit, quia perinde sint evanidi. Psal. 37. 68. Aliqui ideo etiam eos voce fumi indicari putant, quod licet sint evanidi, tamen sunt oculis ac luci molesti et infesti. Fumari, pro irasci forte quia irati incensa cholera veluti fumum aut ignem quendam naribus spirare videntur. Psal. 80. Usquequo fumabis in orationem populi tui? Sic Psal. 103. Tanges montes, et fumigabunt: interpretantur id alioqui, quod potentes laesi irascantur. sed videtur esse potius descriptio omnipotentiae divinae, facta allusione ad apparitionem in monte Syna. Quod autem sit indicium irae fumus, testatur Scriptura 2. Sam. 22, et Psal. 18. Ascendit fumus in ira eius. Dixi prius, fumum pro re evanida poni. Defecerunt sicut fumus dies mei: Psal. 102. Sic Oseae 13. Et erunt sicut gluma, quae propellitur de area: et sicut fumus, qui exit de fumario. Usi sunt et Latini hac voce pro re inani, et speciem tantum habent externam, non solidam essentiam. Sicut Alexander Caesar iusserat de quodam aulico proclamari: Fumos vendidit, fumo necetur. Comparatur Prov. 10, cum pigro nuncio: Sicut officit acetum dentibus, et fumus oculis sic piger mittentibus eum. Fumi combustio: id est, incendium, Iudic. 20.

FUNDA, instrumentum bellicum, quo lapides. Aliquando etiam quasi figurate in Sacris literis accipitur: ut Iob 41, In stipulam vertuntur ei lapides fundae: pro, perinde parum laedunt tantam beluam lapides fundae, in eam maxima vi contorti, ac si essent stipulae. Funda animam alicuius proiicere, est temere, audacter, ac contemptim in exitium abiicere: Sicut pastores ocii causae praecipitant lapides funda, quos nunquam amplius quaerent aut curabunt. 1. Sam. 25. Animam inimicorum tuorum funda iaculabitur, in medio sedis fundae. Contra autem de anima Davidis dicitur, quod Deus eam diligenter asservabit in fasciculo viventium, aut vitae. De Beniamin in Iudic. legitur, quod certo sint soliti funda iaculari.

FUNDARE, pro confirmare. Isa 15, Iehova fundavit Zion: id est, firmavit, solide aedificavit, inexpugnabilem reddidit. Sic et Isa. 56, In iustitia fundaberis, vel stabilieris: id est, construeris. Sic Psal. 8, Ex ore parvulorum et lactentium fundasti fortitudinem: id est, extruxisti, constituisti robustum regnum per doctrinam supplicium et contemptorum hominum: tametsi fortitudo ibi etiam victoriam significare posset. Fundare pro consultare interdum ponitur, Psal. 2, eo quod (ut Kimhi et Aben Ezra dicunt) consilium, rei agendae initium aut fundamentum esse solet: vel etiam, quia sit quasi quaedam dispositio rei agendae, sicut et fundamenta disponunt aedificium. Esther 1: Quia sic fundaverat rex omni magistro domus suae: pro, inviolabiliter observandum ordinaverat et tradiderat.

FUNDAMENTA discooperiri, plerunque significat funditus dirui: sumpta metaphora a destructione aedificiorum. Psal. 137. Discooperite discooperite usque ad fundamentum in ea. Sic et Psal. 18. Et apparuerunt profunda aquarum et discooperta sunt fundamenta orbis, propter increpationem tuam ô Domine, propter flatum irae tuae: id est, ita sunt commota agitatione, aut terrae motu, ut etiam ima terrae apparuerint. Habacuc tertio habetur: Transfixisti caput de domo impii, denudando fundamentum usque ad collum. Fundamentum magni Pharaonis: videtur intelligere ipsum exercitum, cui innititur regni status: et quo sublato, regnum ipsum corruere solet. Usque ad collum autem, intelligit usque ad duces, qui sunt proximi regi aut capiti, et interierunt etiam una cum exercitu. Fundamenta caeli moueri dicuntur ob iram Domini, 2. Samuelis vigesimo secundo: quod intelligunt plerique de montibus, qua quasi vertice suo caelum sustinere dicuntur, sicut poetae de suo Atlante fabulantur. Fundamenta porro montium, sunt intima quasi viscera terrae. Describitur montem istis loquutionibus omnipotentia Dei, et etiam magnitudo irae eius, qui etiam summa et impossibilia peragat. Per metaphoram, aut potius allegoriam possis interpretari de periculis, afflictionibus, aut etiam interitu magnorum regum, regnorum et monachiarum, in qua Deus iratus saevire solet horribiliter

-- 189 --

353/354 cum irascitur, declarans eorum ruina suam iram et tremendam omnipotentiam. Psal 8. Commovebuntur omnia fundamenta terrae: manifeste dicitur de principibus a iustitia ac pietate declinantibus, qui moveri, id est, non consistere in vera via, statione, aut divinitus ordinata functione dicuntur: ideo illis etiam graves poenas minatur. Eadem ratione posset intelligi haec vox etiam Mich. 6. Audite montes expostulationem Domini, et fortia fundamenta terrae. nisi quis mallet per prosopopoeiam interpretari. Fundamenta generationis et generationis suscitabis, Isaiae 58: id est, origines. Forte tamen melius, quod vetera aedificia instaurabit, seu dirutas civitates renovabit. Fundamentum vocat Apostolus 1. Corint. 3, ipsum Christum, cum dicit: Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter hoc quod positum est, quod est IESUS CHRISTUS. Sic vocatur, quia ipse est totius Ecclesiae ac religionis suae caput ac sedes: ex quo, per quem, et in quem omnia, et cui accedunt aliqua quasi ornamenta, aut veluti accidentia: ut pia ordinatio Ecclesiae, ceremoniae, eruditae tractationes verbi Dei, et similia etiam quae fundamento convenire debent. Dicit igitur Paulus, ibi se bonum fundamentum iecisse: id est, primum eis catechismum aut summam doctrinae Christianae, seu ipsum Christi mysterium ac meritum recte proposuisse: sequentes vero doctores debere videre, quid porro adiiciant in exaedificanda Ecclesia. Fundamentum pro doctrina aut doctore ponitur Ephes. 2, cum affirmat Paulus, pios esse superstructos super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, existente summo angulari lapide ipso IESU: quod propterea dici credo, quia sicut firmo firmamento aedificium, ita verissime doctrina ac testimonio Prophetarum et Apostolorum fides et pietas nostra tuto Inniti potest, et etiam illi soli incumbere debet. In hoc etiam sensu, super Petrum, id est, eius veram confessionem ac doctrinam, quam tunc confessus est coram Christo et Apostolis, superstructi pie dici possemus: non autem super eius personam, quae mox saepiusque lapsa est. Sic et Psal. 87, Fundamenta eius in montibus: de veris doctoribus dictum esse, plerique intelligunt, qui sint fundamenta Syon aut Ecclesiae. 2. Tim. 2. dicitur: Fundamentum Dei firmum stat, habens signaculum hoc. NOVIT Dominus qui sunt eius. id est, in hoc est prora et puppis, omnisque nostrae pietatis firmitas ac securitas, quod Dominus vere curet, foveat ac tueatur suos, nec eos sibi de manibus eripi patiatur. Alii intelligunt de praedestinatione: q. d. Paulus, solum Deum scire servandos et pereuntes.

FUNDERE AQUAM super manus alicuius, est eius famulum esse. Sic 4. Reg. 3, Helisaeus dicitur fudisse aquam super manus Heliae, propterea quod ministri soleant fundere aquam dominis loturis, super manus. Uno igitur opere totum munus famuli indicatur. Simul vero intelligitur inde, quod praecipuum est, nempe eum fuisse intimum discipulum tanti viri. Similis ferve loquutio est, eum David in Psal. 81 dicit, Moab esse ullam lavacri sui: id est, unum ex vilioribus instrumentis suae domus, quo ad sordidissima munia utitur.

FUNIS, et funiculus, linguae Hebraeae idiomate non raro pro possessione, divisione, aut etiam limite ponitur: idque ideo, quod Iudaei terram promissam olim funibus metiti sunt, et post dimensas terrae portiones sortem iecerunt, quae pars cui contingere deberet. Psal. 16, funes ceciderunt mihi in praeclaris: id est, in locis commodis, amoenis et fertilibus, nactus sum meam portionem agri. Sunt vero ibi metaphorae, quibus Christus suam Ecclesiam depingit. Sic et Psal. 105 dicitur: Tibi dabo terram Canaan, funiculum haereditatis terrae nostrae, id est, portionem promissam. Sic Moses dicit, funiculum Domini esse Iacob: id est, suam portionem ex toto mundo proprie Deo segregatam. Sic Ioseph dicitur obtinuisse duos funiculos: quia Iacob duos eius filios Ephraim et Manassem sibi adoptaverat, et ita ex uno filio duas tribus fecerat, cum alioqui singuli filii singulas tribus constituerent. Zoph. 2 dicitur, Ne qui habitant funiculum maris: id est, Philistaei qui incolunt terram maritimam. Hunc vero morem divisionis subinde Scriptura indicat, ut et Psal. 77: Sorte divisit eis terram: id est, funiculo distributionis. Hinc est illud Micheae 2: Non erit tibi qui proiiciat funiculum in sortem in coetu Domini: id est, non habebis haeredem, qui cum aliis sortiatur de portione terrae sibi conveniente. Funes, pro imperio ponuntur aliquando: quia legibus, mandatis, et armis, veluti funibus quibusdam, subditi colligantur, et ad obedientiam magistratuum adiguntur. Psal. 2: Proiiciamus a nobis funes eorum. id est, doctrinam, claves, et totius ministerii Christi severitatem. Psal. 129. Dominus iustus praecidit funes impiorum: id est, vim, potentiam ac fraudes, quibus pios perinde in sua servitute colligarant, ut agricolae equos aut boves solent alligare suo aratro. Sic Iob 30: Funem meum soluit Deus, et afflixit me Dei mei potentia. Sic possis interpretari et illud Psal. 18, Circumde derunt me funes mortis, item funes inferni. Aliqui malunt dolores, quando quidem hevel utrunque significat. Sed rectius funes: sicut mox sequitur, Laquei mortis. Sic et Iob 36 legitur irretiri funibus paupertatis. Funibus hominis trahi aliquem: id est, humaniter aliquo perduci, Oseae 11. Funibus hominum traxi eos, funibus charitatis: pro, summa humanitate ac benignitate eos eduxi ex Aegypto. Per funes charitatis ille exponit funes hominis, ut solet Psaltes facere. Funis arcus, intelligitur neruus arcus. Psal. 21: In funibus tuis praeparabis contra faciem eorum. quasi diceret, sicut sagittae in nervo arcus diriguntur ad feriendum aliquid: sic Deus etiam praeparat et dirigit poenas ac plagas in castigationem impiorum. Funus mendacii, Isaiae 5: Vae illis qui attrahunt iniquitatem funibus mendacii, et veluti funibus plaustri peccatum. id est, rationibus illicitis, illecebris et praetextibus addunt peccata peccatis: vel potius qui valde solertibus et admodum laboriosis conatibus ac consiliis aliqua scelerata, et pietati hominibusque perniciosa opera moliuntur ac promovent. Simile ferme est quod Paulus dicit ἐφευρετὰς κακῶν , excogitatores malorum: cuiusmodi sunt insidiae bellorum, corruptelae religionum, expilationes subditorum. Maxime autem apta videtur esse ea expositio, quod ultra omnia sua peccata insultando irae ac minis Dei, veluti violenter sibi cumulabant et accelerabant peccata, iram Dei, et poenas: non aliter ac cum vi maxima plaustra valde onerata funibus a bobus aut equis, aliquo ad difficilem locum pertrahuntur. Solent enim in multis locis, curribus iuga funibus alligari. ideo etiam in 2. Psal. connectuntur ista duo. 2. Sam. 8 legitur. quod David percusserit Moab, et metitus sit eos funiculo: quod ita plerique exponunt, quod certa ratione populum sit partitus, ut aliquam partem interficeret, et aliquam sibi in servitia reservaret, sicuti etiam ipse textus clare narrat: sicut et terra funibus dividitur, quo haec loquutio respicit. Vocem וקך , secundi Regum vigesimoprimo, Isaiae trigesimoquarto: aliqui vertunt funiculum, aliqui lineam, aliqui regulam. Ego eam exponam in voce Regula.

FUROR, exponetur in voce Irae, quoniam in Sacris cognata sunt.

FURARI, praeter propriam ac usitatissimam significationem, habet quaedam idiomata in hac lingua: ut Gen. 31, Iacob dicitur furatus esse cor Laban: id est, celasse eum suum abitum, atque ita imposuisse ei, sicut textus ipse eam phrasin exponit. Sed 2. Sam. 15. Furabatur Absolon cor virorum Israel, longe in alio sensu accipitur;

-- 190 --

355/356 nempe quod blanditiis et calumniando patrem, benevolentiam ac favorem populia patre ad se transferebat: atque ita revera id furabatur, quod proprie regi debebatur: nempe fidelitatem et favorem, quibus debent subditi esse erga suos gubernatores praediti. Vicinum quid huic est, quod Homerus Iliad. 1 dicit, Noli furari animo: pro, ne teipsum seducas, aut decipias. Furari ius, Isaiae 26. Ut furentur ius pauperum: id est, spolient pauperes suo iure et bonis. Furari verbum Dei, Ierem. 23. Ecce ego ad prophetas, qui furantur verba mea, quisque a proximo suo: id est, qui prava interpretatione corrupto sermone Dei, defraudant proximum vero sensu voluntatis ac mandati divini. Simile quid est quod Paulus dicit, adulterare verbum Dei. Israelitae accusant Iudaeos, quod sint furati Davidem: 2. Sam. 19. Cur furati sunt te fratres nostri viri Iuda: pro, quare nobis insciis te reduxerunt, cum debuissent nos sibi coniungere? Eo enim facto, illa tribus videbatur sibi Davidem proprium facere, ac conciliare, ut aliis tribubus sit alieniore animo. Socium esse furis: id est, amicum et participem. Isa. 1, Principes tui socii furum: id est, amici, participes, fautores, cum deberent esse castigatores. Sic et Psalm. 50, Cum fure cucurristi. Furari se: 2. Sam. 19. pro, clam et furtim aliquid agere. Et furatus est se populus die illo, ut ingrederetur civitatem, sicut furari solent cum fugiunt e praelio: id est, clam et furtim ingressus est, nulla frequentia, nulla pompa, et non propalam laeti ac triumphabundi intrarunt. Erit furto ablatum, Gen. 30. id est, pro furto habeatur, si quicquam tale apud me deprehenderit. In Decalogi septimo praecepto prohibiti furti, omnem defraudationem proximi, quocunque colore aut praetextu fiat, Deus severiter interdicit. Supra indicavi, Furari verbum significare corrumpere veram doctrinam. Sic igitur et Christus Iohan. 10, seductores vocat Fures, quia ad hoc tantum veniant ut furentur, mactent ac perdant: et non veniant per verum ostium, sed aliunde clam irrepant.

Previous section

Next section


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.