Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

FICUS parit varios idiotismos in Sacris literis. Aliquando synecdochicos significat quamvis possessionem, eadem ratione qua apud Latinos vox Peculium;

-- 166 --

307/308 quia hae erant illis praecipuae opes. Sic in Propheta est, quod sedebit unusquisque sub ficu sua: Micheae 4. pro, in sua possessione habitabit. Item Proverbiorum 27. Qui custodit ficum, comedit fructum eius. pro, qui suas possessiones conservat et excolit, is etiam fruitur eis. Eadem ratione significationis dicitur fore, ut alicuius ficus decorticetur. Ioel primo. pro, eius res, possessiones ac opes vastentur, et pessundentur. Eodem sensu minatur Deus Hieremiae quinto, fore ut hostes eorum vineam et ficum comedant: id est, proventus possessionum absumant. Ponitur ficus pro fructu bono a Christo, cum negat ex tribulis colligi ficus: id est, ex pessima causa optimos effectus. Item pro re suavi. ut Oseae nono: Tanquam primitivum in ficu vidi initio patres vestros. Ficus etiam rem labilem et caducam indicat: quod cum maturae sunt, non firmiter in arbore haereant. Nahum 3. Omnes munitiones tuae sicut ficus maturae, quas si quis concusserit cadent in os eius. Sic Isaiae vigesimooctavo: Erit gloria tua sicut ficus praecox ante initium aestatis. Tametsi hoc potius intelligatur de re in praedam exposita, et ab omnibus expetita, quia talibus ficubus omnes insidientur. Ficus bonas ac malas vocat Deus in Hieremia, Iudaeos poenitentes in captivitate, et impoenitentes Hierosolymae. Primi parentes sibi facere conati sunt perizomata ex foliis ficulneis, quod forte non vacat mysterio. Nam ficus res suaves, et tamen fragiles admodum sunt: sic etiam est omnis adulatio ac palpatio, quib. vel alii vel nos ipsi nobis blandimur, nosquemet irrito conatu excusamus: contra autem pelliceum tegmentum utile et firmum est, quo DEUS primos parentes, amotis illis ficulneis foliis, contexit. Per copiam aut raritatem fructuum ficus, significatur omnis caritas, et etiam copia annonae. Ficus et vinea dederunt virtutem suam Ioel 2: de Felici proventu fructuum dicitur. Contra Abacuc 3 de penuria dicitur: Ficus non florebit, nec erit germen in vineis. Ficus ad regnum vocata, Iudicum 9, non vult deserere dulcedinem suam, et fructus suavissimos, et regnare. Proverbialis loquutio de iis est, qui suae tranquillitati, paci, ocio, et aliis commodis inhaerentes, negligunt magnas opes, glorias ac potentiam.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.