Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

¶ Non abs re vero fuerit considerare, quid etiam apud Ethnicos eruditi scriptores de voce ac re Fidei senserint, quoniam sacri scriptores ab eis Graecam linguam acceperunt, et aliqui eorum notiones in vocabulis sequuti sunt. Definit igitur fidem Aristoteles Top. 4, cap. 5, hisce verbis, ἡ πίστις ἐστὶ ὑποληψις σφόδρα : Fides est vehemens opinio, aut etiam vehementia opinionis: ut ibidem est. Quod idem est, ac cum crebro in Sacris literis significat certam ac plenam fiduciam et persuasionem. Eodem modo accipitur ab eodem etiam, Problematum sectione 18, ubi ait: Eam fidem quae pertestimonia fit, facilem esse: id est, cum fides fide dignorum testimoniis in pectore auditorum excitatur. Sic sane nostra fit per testimonium viventis Dei, qui Scripturam loquutus est; seu eas leges minas ac promissiones suo ore generi humano proposuit, quique omnium fide dignissimus est, quae et facilis et certa nobis videtur: ac sane esset, nisi nostra natura adeo corrupta, et ab illis divinis rebus tam aliena esset, et quibusvis potius impostoribus ac imposturis quam Deo viventi crederet. Porro in 3 de Anima, hoc ordine inter gradus noticiae fidem collocat: λείπεται ἀρα ἰδεῖν, εἰ δόξα γίνεται γαρ δόξα καὶ ἀληθὴς καὶ ψευδὴς, ἀλλὰ δόξῃ μεν ἕπεται πίστις, οὐκ ἐνδέχεται γαρ δοξάζοντα, οἷς δοκοῖ μὴ πιστεύειν. τῶν δὲ θηρίων οὐδεινὶ ὑπάρχει πίστις, ϕαντασία δὲ πολλοῖς. Ἐτι πάσῃ μεν δόξῃ ἀκολουθεῖ πίστις, πίστει δὲ τὸ πεπεῖσθαι. πειθοῖ δὲ λόγος. τῶν δὲ θηρίων ἐνίοις φαντασία μεν ὑπάρχῃ, λόγος δὲ οὐ . Quod est. Verum opinionem quidem sequitur fides: quippe cum fieri nequeat, ut hisce quisquam non credat, quorum habet opinionem. Bestiarum autem fides quidem nulli, imaginatio vero compluribus in est. Praeterea fides omnem opinionem sequitur, persuasio fidem, ratio persuasionem. Hinc igitur licet animadvertere, fidem etiam Ethnicis significare quandam noticiam, et quidem vehementem, ex alieno sermone conceptam, eamque persuasione ac fiducia non carentem. Hactenus igitur de voce Fidei, ex prophanorum authorum scriptis aut sententia disservi. Nunc ergo de eadem ex Sacris literis, unde maior aliqua certitudo peti potest, agamus. Dixi vero valde prolixe et accurate de Voce simul et re verae fidei potissimum in libello, cui hunc ipsum titulum feci, et porro etiam in Disputatione de Iustificatione: sed vocabuli tamen originem ac veram vim, significationemque exposui et certis quoque Regulis ac testimoniis in Graeca, Hebr. et Latina lingua confirmavi, potissimum in prima parte libelli de Fide: quam qui diligenter perlegerit, non leve operaeprecium se fecisse cognoscet. Caeterum nunc quoque aliqua de ea voce adiiciemus. Fides igitur Latinis, ut et supra plenius ostendi, usitatissime significat quandam animi veracitatem, qua constantiam in dictis ac promissis, omnibusque conventionibus praestemus, ut vere id demus aut faciamus, quod promisimus: quam politicam, activam, aut etiam mercatoriam, et denique contractuum fidem appellare possemus. Reperitur sane etiam in Sacris non nunquam haec ipsa vocis huius notio, ut haec sequentia exempla testantur: Roman. 3, Infidelitas eorum Dei fidem non facit irritam. Ieremiae quinto: Non est qui quaerat iudicium, et faciat veritatem. Deuteronom. 32, Deus fidei vocatur: pro fidelis, aut verax. Homines cum fide, vel in fide, 2. Paralip. 31. pro spectatae fidei. Sic etiam opus Dei dicitur in fide, Psal. 33. Opus in fide facientes, 2 Regum 22. pro, fideliter agentes. 1. Samuelis 26. Dominus reddat viro iustitiam suam, et fidem suam. Plerunque tamen in Sacris, praesertim in novo Testamento, fides significat noticiam quandam, quam ex alterius sermone percipimus, seu qua alteri aliquid affirmanti aut neganti assentimur. Hasce duas fidei notiones Augustinus hisce verbis lib. de Spiritu et litera. Cap. 31. explicat. De hac enim fide nunc loquimur, quam adhibemus cum aliquid credimus non ea quam damus cum aliquid pollicemur. nam et ipsa dicitur fides. Sed aliter dicimus, Non mihi habuit fidem: aliter autem, Non mihi servavit fidem. Nam illud est, non credidit, quod dixi: hoc, non fecit quod dixit. Secundum hanc fidem, qua credimus, fideles sumus Deo: secundum illam vero, qua fit quod promittitur, etiam Deus ipse fidelis est nobis. Hoc enim dicit Apostolus: Fidelis Deus, qui non vos permittit tentari supra id quod potestis. Tantum Augustinus Est vero valde dignum consideratu, quod iste duae fides sese invicem respiciant. Nam illa fides veracitatis est mater, fundamentum, et veluti basis fidei credulitatis. Ob hoc ipsum fide mea credendo alicui assentior, quia in eo fidem esse veritatis non dubito: hoc est, eius veracitas gignet in me persuasionem aut certam noticiam de suis dictis et promissis. Sed in religione habet haec sententia ac pia cogitatio singularem usum. Nostra enim fides tota, quanta quanta est, ex fide aut veracitate Dei dependet. Ob hoc enim ipsum Deo dicenti credo, quia veracem esse certo statuo. Quare necessario fides aut veracitas Dei passim in Sacris literis celebratur, quo in nobis fides erga illam Dei fidem excitetur. Nam si statuimus Dei fidem aut veracitatem firmam ac infallibilem esse, assentimur ac credimus ei. Sici non credimus, infidelitatis aut mendacii eum (teste Scriptura) arguimus. Verum nunc omissa illa Veracitate aut activa fide, de altera quae passiva est, et ab omnia piis divinitus requiritur, agamus. Ea vero multipliciter distinguitur. Nam quaedam fides vocatur historica item mortua aut ociosa: aliqua Christiana, Turcica, Iudaica: et aliqua daemonum: aliqua modica et imbecilla, aliqua miraculosa aut miraculorum: aliqua iustificans, et denique alia quoque bona impetrans, aut praeclara opera faciens. Sit igitur prima fidei significatio, cum totam Religionem, aut summam eius significat. Sic nominamus fidem Christianam, Turcicam, aut Iudaicam. Idem ferme est, cum fidem Nicaenam, id est, Symboli aut professionem nominamus. Sic dicitur aliquis a fide recedere: prima Timoth. quarto, et fidem abnegare prima Timothei quinto. Secunda huius vocis significatio est, quod nonnunquam noticiam quandam Dei, ac eius voluntatis significat, qua rem historice tenemus quam nobis ex doctrina caelesti aut theologia cognita humanis viribus aut cognitione paravimus: quae ob hoc a Papistis vocatur Fides acquisita, nempe nostro labere ac industria: quae etiam mortua et ociosa est quale est in hypocritis, et omnibus non renatis. Hac credere dicimur non tantum Deo, sed et hominibus: ut populus dicitur credidisse Moysi post transitum maris Rubri. Sic Zacharias angelo credere noluit, et punitus est.

-- 169 --

313/314 Credere Moysi, Iohan. 5: id est, eius doctrinam pro vera habere. Ecce in penetralibus, nolite credere: pro, nolite eorum praedicationem pro vera habere. Credidit homo sermoni quem dixit IESUS, Iohan. 4: pro statuit eum vera dicere, quod tamen ille efficacia divini Spiritus in se operante credidit. Vicina huic significatio est, cum habemus fidem in sola speculatione, nihil boni malive inde expectantes: sicut, si narrationibus aliquibus de rebus peregrinis fidem haberemus. Tertia significatio est, cum significat alicui aliquid credere, seu eius fidei commendare seu committere. Iohan. 2: IESUS non credebat semet eis. Quarta significatione est etiam fides legalis, aut daemonum, cum desperantes credunt Deum esse iustum, bonis bene, et malis male facientem: sed non tamen credunt Evangelio. Fidem autem legalem nunc nomino tantum eam, quae conditionem plenissimae obedientiae ad salutem exigit. Alioqui lex omnem fidem etiam Evangelicam praecepit, sed plane per circumstantias declarare non potest, ut haec alibi plenius exponuntur. Possis et cognatam huic fidem generalem nominare, cum aliqui in genere, et quidem vere credunt, Deum non tantum iustum, sed et misericordem ac beneficum esse, suumque filium ad redemptionem generis humani misisse, ut omnes credentes salvet: sed sibi in specie aut individuo remissionem applicare nequeunt. Talem mancam ac generalem fidem, plerumque desperantes habent. Talis noticia in genere primum Evangelion de gratia, gratuitave iustitia ac salute apprehendens, esse plerumque solet in omnibus piis, cum initio in contritione, veluti inferis iacentes, audiunt sibi proponi mediatorem omnibus salutem promittentem ac afferentem: sed ab illa generalitate inter luctandum, et cum Deo agendum, tendunt ad illam specialem conclusionem, qua spiritu S. testimonium nobis dante, tandem concludimus: Amen, utique Deus tu remisisti iniquitatem peccati mei. Fides porro vera ac iustificans est noticia, expetitio, et specialis assensus aut fiducia coram a Deo per mediatorem impetrans iustitiam, spiritum, et vitam. Quam sequitur vel cognata fides, vel huius exercitium, qua alia quoque bona impetramus, quam in libello de Fide prolixius exposui. De hac iustificante fide recte probant Erasmus in Annotationibus, et Budaeus in Commentariis, quod saepe in Sacris idem cum fiducia significet. Loca citare non attinet, ob multitudinem. Quaedam tamen adscripsimus in praedicto libello de Fide, et de quibusdam etiam hic in fine dicemus. Ponitur aliquando et pro tota pietate. Hinc est quod Paulus dicit, Non quod dominamur fidei vestrae: id est, pietati et conscientiae vestrae. 2. Corinth. 1: sicut pontifex piorum conscientiis vult dominari, eisque pro arbitrio in suum quaestum commodumque abuti. Est etiam fides miraculosa, de qua Christus inquit: Si habueritis fidem ut est granum synapis, et dixeritis monti huic, Praecipiteris in mare, etc. Marc. 11. De qua etiam Paulus 1. Corinth. 13 inquit: Si habeam omnem fidem, ita ut etiam montes transferam, etc. Talem fidem habent et illi hypocritae, qui in extremo die dicent: Domine Domine, nonne in nomine tuo daemonia eiecimus, et multa signa fecimus? Fides etiam non raro ipsam veram doctrinam, aut praedicationem fidei significat, ut supra dixi. Rom. 1, Ut obediatur fidei in omnibus gentibus. id est, huic doctrinae. Galat. 1. Fidem quam aliquando vastabat, praedicat Sic et Galat. 3. Antequam venisset fides. 1. Thessal. 3. Ut suppleamus quae desunt vestrae fidei. id est, pleniorem institutionem adiungamus. Fidei obediebat multa turba sacerdotum, Act. 6. id est, verae doctrinae. Sic etiam fidem aliqui deserere dicuntur. Significatur quoque hac voce interdum constantia in Religione retinenda, in summis difficultatibus, ac persequutione. Rom. 1. Fides vestra annunciatur in toto mundo. 1. Thessal. 1. Fides vestra dimanavit in omni loco. 1. Thessal. 3: Cum venisset ad nos a vobis Timotheus, et annunciasset fidem et dilectionem vestram. Ex fide in fidem, Rom. 1, aliqui (ut Clemens Alexandrinus Stromat. V) interpretantur, Ex minore fide in maiorem: quod et Hebraismus ipse poscit. Et sunt similes Phrases plurimae: De virtute in virtutem exibunt, De malitia in malitiam exierunt: id est, ex uno scelere subinde in aliud maius praecipites ruerunt. Prima fides 1. Timoth. 5, viduae lascivientes dicuntur abnegasse primam fidem: quod alii aliter intelligunt et interpretantur. Athanasius lib. 6. de Trin. Hieronymus, et Vincentius Lirinensis, intelligunt de primo pacto, quod cum Christo in baptismo fecerunt: intelligentes per fidem promissionem, pactionem, aut conventionem. Id sane etiam ipse textus comprobat praecedentibus et sequentibus. Nam in praecedentibus dicit eas lascivire contra Christum. in sequentibus vero ait, eas ociosas, curiosas et garrulas obambulare per domos, loquentes quae non oportet. Item paulo post ait, quasdam iam defecisse a Christo ad Satanam. Unde manifeste apparet, ibi agi de plena defectione a vero studio pietatis, ac sincera in Christum fide: non de non observato voto, aut repetito coniugio, ut Sophistae opinantur. Sed adscribam etiam aliorum uberiorem huius loci declarationem. Fides prima apud Paulum, 1. Timoth. 5. cap. 1. ubi de viduis iunioribus, non suscipiendis ut alantur ex bonis Ecclesiae, est loquutio et forma loquendi. Sequutus est D. Paulus Prophetas, qui ita loquuntur ex lege coniugii, quod saepissime cum coniunctione animae cum Deo in vera religione confertur. Occasione ergo coniugii carnalis respicit ad spirituale, quod lascivientes, proteruae et garrulae viduae discederent. Vocat fidem primam, pactum primum, pactum primi praecepiti, aut etiam prima fides, pro primaria ac praecipua ponitur: nempe pro ea quae Deo debetur, cum haec coniugalis sit quasi secundaria. Fides coniugalis in desponsatione primum promissa, est pactum primum perpetuo servandum: a qua fide prima et pacto primo si deficitur per adulterium, vel reiectionem, non potest fieri cum alio coniugium, vel secunda fides, aut pactum secundum: sed simpliciter damnatio legis est, nisi redeatur per reconciliationem ad primam fidem, ad pactum primum. Sicut cap. 3. Hierem. dicitur: Tamen tu meretrix revertere ad me. Et est pactum primi praecepti apud nos, pactum Baptismi: Ego sum Dominus Deus tuus. A quo aversi, iubentur ad illud reverti: Qui defecerunt â fide, iubentur ad eam reverti. Sic et nonnulli patres hunc locum Pauli intellexerunt, Fidem primam esse fidem in Christum. Athanasius lib. 6, de Trinitate: Vae vobis, inquit, qui primam fidem Baptismi, caelitus institutam, irritam facitis. Ex fide, aliquando est periphrasis: idem valens quod fideles, credentes. Galat. 3: Sicut Ex circumcisione. Alias cum dicit Paulus, Quicquid non est ex fide, peccatum est: ex fide esse aliquid, aut fieri, significat, praelucente vera fide, quod sis cum patre caelesti reconciliatus, et quod ille hoc ipsum factum tuum probet exigat, et imperet tibi. Fidei domestici. pro, qui eandem fidem ac veram religionem nobiscum profitentur, in eoque nobis intimi ac coniuncti sunt: Gal. 6. Adiunguntur et aliae voces aut res fidei, quas iam plurium dictionum phrases explicari oportet: quandoquidem de ipsa voce Fidei per sese considerata satis ferme hic, et in libello de Fide dictum est. dicentur tamen denuo adhuc plura. Habet enim fides sua quaedam adiuncta, quibus una cum synonymis fidei expositis, denuo de Fide, praesertim de re eius, agemus. Aeque preciosam fidem sortiti sunt: 2. Pet. 1. Opus fidei: id est, confessio agnitae veritatis, et constantia in cruce et persequutione. 1. Thess. 1. Thorax fidei: pro firmissima fiducia in DEUM. Induti

-- 170 --

315/316 thoracem fidei et charitatis, et pro galea spem salutis: 1. Thess. 5. Certamen fidei. Certa bonum certamen fidei: 1. Tim. 2. Fides electorum Dei, Tit. 1. Lex fidei: id est, doctrina Evangelii, Rom. 3. Mensura fidei: Sed ita sentiat, ut modestus sit, et sobrius, ut cuique Deus partitus est mensuram fidei: Rom. 12. Analogia fidei: id est, ea quae cum sincera doctrina congruunt: Rom. 12. Spiritus fidei: Habentes eum spiritum fidei: 2. Cor. 4. Veritas fidei: id est, consensio in doctrina Evangelii. Occurramus omnes in unitatem fidei. Eph. 4. Scutum fidei: id est, firma fiducia. Eph. 6. Gaudium fidei, Phil. 1. Hostia sacrificiumque fidei, Si immolor super hostiam, sacrificioque fidei vestrae: hoc est, Si interficior eo quod vos ad fidem adductos obtuli Deo, ut ei placeatis: Philip. 2. Iustitia quae est ex fide Christi, pro ea iustitia quam Christus paravit ac imputavit et donat in se credentibus: Phil. 3. στερέωμα , firmitas fidei. Videns vestrum ordinem et firmitatem vestrae, quae in Christum est, fidei: Col. 2. Mysterium fidei: id est, doctrina Evangelii ignota rationi: 1. Timot. 3. Verba fidei. Enutritus in verbis fidei. 1. Tim. 4. Sanctissima fides: Iudas in sua Epistola.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.