Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

FIDUCIA, Graece πεποίθησις , aliqui vertunt confidentiam, quae alioqui Latinis plerumque in vitio ponitur, pro temeraria fiducia. Est autem fiducia, durabilis affectus ac motus animi, cum freti ac fidentes aliquo eximio bono aut ope, in eoque suaviter acquiescentes,

-- 176 --

327/328 magno animo sumus, et adversantia mala ac incommoda contemnimus. Hic est praecipuus motus fidei, quo statuimus Deum nobis esse propitium, praesentem, ac opitulatorem. Proverb 3. Fiduciam habe in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiae tuae. Sic et Prover. 22. Fiducia tua sit in Domino. Huic fiduciae etiam in veteri Testamento promittitur vita aeterna. Isaiae 57. Fiduciam habens Dei, haereditabit terram, et possidebit montem sanctum meum. Fiduciam habemus per Christum ad Deum. 2 Corin. 3. Fiducia quam habemus in Deo, haec est, quod quaecunque petierimus secundum voluntatem eius, exaudit nos primae Ioannis quinto. Fiducia aliquando etiam ipsam rem cui fidimus, seu quae in nobis excitat fiduciam, significat. ut Iob decimo octavo: Fiducia impii avellatur de tabernaculo eius, interitus veluti rex calcet eum. Isaiae trigesimo secundo, Habitabit populus meus in tabernaculis fiduciarum: id est, securis, facientibus fidere suos incolas. Sic Psalm. nonagesimoquarto: Deus est factus mihi in petram fiduciae meae: id est, quae me fidentem, tutum ac securum efficit. Quoniam vero hic in expositione vocis Fiduciae versamur et Maior contendit. fiduciam bonorum operum etiam in extremum iudicium cuique servando necessario afferendam esse: ideo breviter de uno tantum Scripturae testimonio, unde id probare conatur, disseremus. Nolumus enim prolixius in hac parte immorari, nolumus etiam testimonia verbi Dei citare, quod fiducia in extremum iudicium afferenda conveniat soli fidei, intuenti Christum: non autem ullatenus nostrae charitati perfectae aut imperfectae. Quia ipsemet Maior confitetur, Christum et omnes Apostolos id multis ac illustribus testimoniis asserere. Certe David a tali fiducia ac iudicio Dei supplex provocat, inquiens: Non intres in iudicium tuum cum servo tuo Domine, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Solum igitur dicemus de ipso loco 1. Ioan. 4, quem iste tam importune contra nos urget: monstrabimusque, nihil eum penitus pro istius venenato errore facere. Verba ipsa Graece sic habent: Ἐν τούτῳ τετελείωται ἡ ἀγάπη μετὰ ἠμῶν, ἵνα παῤῥησίαν ἐχωμεν ἐν τῇ ἡμέρᾳ τῆς κρίσεος . Latine sic citat iste: In hoc perfecta est charitas nobiscum, ut fiduciam in die iudicii habeamus. Haec verba tantundem Maiori sonare aut exprimere coguntur, ac si diceret Ioannes: Perfecta dilectio est necessaria ad fiduciam in extremo iudicio, aut perfectae dilectionis fiducia est necessaria ad extremum iudicium et salutem. Verum Iohannes nihil plane huiusmodi dicit. nam nec dicit charitatem esse causam, aut quoddam antecedens fiduciae, ad extremum iudicium necessariae: multo minus, charitatem ad talem fiduciam aut iudicium necessario requiri, aut impossibile esse sine ea quenquam servari, aut ullum unquam servatum esse. Ac nec ipsum quidem Graecum textum iste eximius Rabbivel mediocriter expendit: quod explicatis ordine singulis eius vocibus liquido ostendemus. Nam ἐν τουτῳ τετελείωται , non est nomen τελεία , aut participium τετελειωμενα : sed verbum. nec significat in eo esse integram, plenam aut absolutam charitatem: sed significat perfici, absolvi, consummari, aut synceram fieri. Non inquam rei qualitatem aut quantitatem, sed motum ad talem terminum indicat. quasi dicas, inde nasci et augeri charitatem, seu inde perficitur. Praepositio quoque cum suo pronomine ἐν τούτῳ , non significat simpliciter, In aliqua re aliquid esse aut existere: sed est Hebraica praepositio instrumenti, ut cum dicunt in gladio vincere aut in arcu. et idem prorsus valet, ac voculae, hinc, ex hoc. aut per hoc sicut illa praecedentia et sequentia ipsius Apostoli exempla, In hoc cognovimus dilectionem: In hoc cognoscimus quod maneat in nobis, ex spiritu quem dedit nobis: In hoc cognoscitur spiritus Dei: In hoc manifesta est dilectio Dei erga nos: In hoc scimus quod in ipso maneamus: In hoc scimus quod diligamus filios Dei, et similibus. In quibus omnibus exemplis, illud In hoc, idem valet ac Ex hoc, per hoc, hinc. Et indicat illud In hoc, fontem, causam aut originem sequentis actionis aut motus, unde veniat illa cognitio, manifestatio, absolutio dilectionis, aut quae eius sit causa vel scaturigo. Quod hic quidem solo pronomine In hoc, aut HINC, indicatur, sed mox integra oratione describitur. Sensus autem ac propria versio huius loci et prioris membri est: Hinc, ex aut per hoc, est expleta aut integra facta charitas nobiscum: perinde prorsus ac si diceret, Oritur, perficitur, aut absolvitur nostra dilectio Dei. Sequitur posterius membrum, ἵνα παῤῥησίαν ἐχωμεν ἐν τῇ ἡμὲρα τῆς κρίσεος , sen(ut ille Latine recitat) Ut fiduciam habeamus in die iudicii. ubi vocula ἵνα somnolento postillatori imposuit, putanti eam significare idem quod Ut, et accipi τελικῶς , indicare causam finalem aut effectum praecedentium: cum contra plane idem valeat quod ὅτε , cum, quando, postquam: ac indicet causam efficientem, seu originem ac scaturiginem dilectionis, quam supra solo pro nomine demonstrativo In hoc, indicarat. Dixeratenim ibi: IN HOC, id est, hinc, aut ex hoc. Unde? Ex eo, quod fiduciam habeamus in extrema die, conceptam ex amore ac favore benignissimi patris, oritur porro plena quaedam dilectio in nobis, redamans illum longe benignissimum patrem. Ne autem fingere quid aut violenter torquere textum videamur, exempla huius significationis ex eodem Iohanne proferemus. Iohannis 16 habetur: Sed venit hora, ἵνα , ut omnis interficiens vos, putet se sacrificium offerre Deo. ubi ἵνα , Ut, nullo modo causam finalem indicat: sed prorsus idem ac voculae Cum vel quando: Venit hora, cum putabit se rem Deo gratam facere, interficiendo vos. Sic in praecedenti capite: Maiorem charitatem hac nemo habet ἵνα , ut ponat animam suam pro fratribus: ubi ἵνα , ut, nullo modo causam finalem indicare potest, sed idem valet ac Cum, aut quando: Quando posuit aliquis animam suam pro fratribus suis, summam charitatem praestitit. Ibidem est admodum illustre exemplum, et per omnia huic nostro, de quo iam controvertitur, conveniens: In hoc est glorificatus pater meus, ἵνα , ut fructum multum feratis, pro, Cum multum fructum tuleritis. Estque propriissime hic sensus, et verissima huius dicti versio: Ex eo, aut per id glorificatur pater meus caelestis, cum fructum multum tuleritis, nempe cum Apostoli aliique doctores multum docendo homines proficiunt, multosque ad Deum convertunt, tunc glorificatur per idopus Deus. Sicut et ipse Christus inquit: Sic luceat lux vestra, ut glorificetur pater vester qui in caelis est. Bona opera et praeclari fructus Apostolorum sunt causa glorificationis Dei, non contra. Ut vero etiam magis nativus loci sensus et verborum natura conspiciatur conferemus haec duo dicta Iohannis Graece et Latine Ἐν τούτῳ ἐδοξάσθη ὁ πατήρ μου, ἵνα καρπὸν πολὺν φέρητε, Ἐν τουτω τετελείωται ἡ ἀγάπη μέθ' ἡμῶν, ἵνα παῤῥησίαν ἐχωμεν ἐν τῇ ἡμέρα τῆς κπισεος Latine appositissime sic reddideris: Ex eo, aut id glorificatur pater meus, cum fructum multum fertis, et discipuli mei estis: Ex eo oritur ac perficitur charitas in nobis, cum fiduciam in die iudicii habemus, aut concipimus. Atque hic sensus non tantum ipsis loci verbis convenit, ac fidei est analogus: sed etiam passim in Sacris literis inculcatur, praesertim in hac ipsa Epistola, quod fiducia in Deum gignat in nobis ardentem eius dilectionem, quodque dilectio Dei causa sit nostrae dilectionis, non contra. Sic in hoc ipso 4 Capite primae Iohannis, ante et post hanc sententiam habetur. In hoc est dilectio, non quod nos dilexerimus Deum sed quod ipse dilexit nos. Et mox post controversiam

-- 177 --

329/330 sententiam: Nos diligimus, quia ipse dilexit nos. Non igitur fiducia bene consistendi aut vincendi in extrema die, progreditur ex nostra sordida et manca dilectione: sed contrâ, dilectio nostra erga Deum vehementer exeo augetur, cum certam fiduciam habemus aut concipimus vivendi aut vincendi in extrema die. Sic et Paulus Romanorum 8 ex fiducia victoriae in iudicio Dei exultat, Deum complectitur, amat ac celebrat. Hic nos optimo iure possemus vel deplorare sortem Ecclesiae ac verae religionis: vel etiam corruptelarum patronos, atque adeo hunc ipsum coram Deo totaque Ecclesia accusare, quod tam temere atque adeo sacrilege ausit dicta Spiritus sancti, nihil prorsus pro ipso facientia, corrumpere, et inde tam horrendos errores extruere, quos nec ipsi quidem Papistae nunc audent asserere, sed in solum Christum omnem fiduciam collocandam esse docent. ¶ Haec iam paulo prolixius de nomine ac verbo Fidei et coniunctis loquutionibus, non exclusa etiam omni rerum tractatione, disservi, cum ut pio Lectori gratificater: tum etiam, ut ipsam rerum magnitudinem ac difficultatem illustrarem: quod spero pios omnes in meliorem partem accepturos esse. Hortor autem magnopere studiosos veritatis, ut his adiungant, quae in libello de Iustitia, et in altero de Fide, disservi. Sic enim ferme plenam totius huius materiae expositionem habebunt.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.