Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

FINIS, pro summo aut intentissimo gradu: sicut et Graeci ac Latini ἐσχατα κακὰ , extrema mala dicunt. et extremae iniquitates, Ezechielis 35. Fines caelorum, et fines terrae, Deuteron. quarto vocantur ultimi horizontes quia ibi videtur finiri caelum et terra. Finis pro numero. Isaiae secundo: Non est finis thesaurorum et quadrigarum eius. Sic Latini Infinitum. Nullus erit finis cadaveribus, Nahum tertio. pro, innumeri peribunt: id est, numerus eorum finiri non potest, aut non potest finiri numeratio. A fine aliquorum dierum, temporum, tot annorum aliquid esse factum, significat, post id tempus. Numer. decimotertio: Et reversi sunt post explorationem terrae â fine quadraginta dierum. id est, exactis quadraginta diebus. In finem aliquando significat, in aeternum, perpetuo. Psalmo 91. Patientia pauperum non peribit usque in finem seculi. id est, perpetuo. Ibidem: Inimici defecerunt, vastationes aut gladii usque in finem. Sic Psalmo decimotertio: Usque quo Domine oblivisceris mei usque in finem? Finiri, pro deficere, tolli, aut aboleri ponitur. Finis universae carnis venit coram me, Genesis sexto. pro, decrevi perdere totum genus humanum. Finis tempus finis ad tempus. finis tempus, 2. Paralipomen. vigesimo primo, Danielis undecimo, Habacuc secundo. pro, cum tempus finitur. Finire angulum agri ad metendum, Levitici decimonono. pro, perfecte metere usque in finem. Finire bibere, Genesis vigesimoquarto, Donec finierunt bibere, id est, omnes biberunt. Finire, pro perdere. Zophoniae primo: Finiendo finiam omnia e superficie terrae. pro, perfecte perdam, nulli parcendo. sicut ipse mox exponit, inquiens: Consumam homines et animalia, consumam aves caeli. Sic et 1 Samuelis 16 reperitur: Sunt ne finiti pueri? id est, num omnes produxisti in meum conspectum? Finis consummationis, Psalmo 119. Omnis consummationis vidi finem latum tuum mandatum nimis. id est, omnia quantumvis praestantia, solida, et probe absoluta ac perfecta intereunt: sed verbum Dei manet in aeternum, firmum ac ratum credentibus. Finis legis dicitur Christus, ad salutem omni credenti: Romanorum decimo De cuius loci sensu varie disseritur, tametsi tandem pleraeque interpretationes in ultimo scopo conveniant. De eo igitur et nos pauca dicemus. Vox Finis duo habet primaria significata. alias enim rei terminum, metam, aut ultimam partem indicat. Sic finem vitae mortem esse dicimus. Matthaei vigesimo quarto: Sed nondum finis. Item, Tunc veniet, vel fiet finis. et vigesimosexto: Sedebat ut videret finem. Lucae nono: Regni non erit finis. Et sic putant aliqui praedictum locum esse exponendum, quod lex sit usque ad Iohannem ac Christum. id est, terminet, abroget et aboleat legem, nosque ab ea liberet. Aliâs Finis est scopus et ultima causa, propter quam aliquid instituitur aut fit. Sic lex ideo lata, aut potius renovata a Deo est, ut sit paedagogus ad Christum, seu ut per eam Deus concludat omnes sub peccatum: ut porro omnes per Christum servet, ut ipsemet Paulus Galatis tertio hunc legis finem exponere videtur. Sic lex nos ad Christum tanquam suum finem aut scopum ablegat, secundae Corinthiorum tertio: Ne spectarent finem eius, quod aboletur. id est, ne agnoscerent Christum. tametsi possis exponere, ne animadverterent legem abolendam esse. Alii exponunt, Christum hoc modo esse finem legis, quia id afferat quod lex dare conatur ac promittit: nec tamen revera potest, non quidem suo vitio, sed ob imbecillitatem carnis nostrae, nempe iustitiam et vitam, Legis enim finis ac scopus hic esse debebat, ut nobis obedientibus iustitiam ac vitam afferret. Hoc cum illa non posset ob nostram inobedientem corruptionem praestare, Deus misit filium in carnem, ut obediendo et patiendo nobis acquireret iustitiam a lege flagitatam: ut habetur Romanorum octavo. Vult ergo Paulus in illo loco monstrare, stulte Iudaeos quaerere ex lege iustitiam, cum eum negligant qui illam iustitiam iam perfecit, praestitit, aut acquisivit: omnibusque nunc ultro offerat, modo fide eam accipere velint. Hae duae interpretationes facile coniungi possunt, et proculdubio verissimae sunt. Alii et quartam afferunt, quod Christus sit perfectio legis. id est, qui eam per nostras instauratas vires perficiat. Verum Paulus ibi ex professo id agit, ut iustitiam nostrorum operum reiiciat. Romanis sexto, aliorum finis dicitur esse aeterna mors, aliorum vita: ubi possis praemium intelligere. Finis mandati dicitur

-- 180 --

335/336 esse dielectio ex corde puro, conscientia bona, et fide non ficta: cuius dicti sensus est, quod lex exigat charitatem una cum fide, corde et conscientia pura: vel etiam simul alludit ad renovationem, ubi ex verbo concipitur fides seu agnitio Christi, qui efficit cor purum, et conscientiam bonam, ex qua porro charitas et aliae virtutes ac bona opera proficiscuntur. In Apocalypsis secundo, et vigesimosecundo, Christus dicitur α et ω, principium et finis, propterea quod ille est et autor omnium, et finis: idque dupliciter, ut qui ubique, initio, in medio et fine omnia bona agit et perficit: et ad cuius gloriam omnia directa esse debent. Sic ex ipso, per ipsum, et in ipso sunt omnia.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.