Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

FONS, quoad propriam significationem, notissima vox est. Genesis septimo dicuntur rupti aut aperti fontes abyssi magnae in diluvio: id est, ingentia stagna, quae in subterraneis locis sunt, eruperunt super terram. Iosuae decimo quinto fit mentio fontium superiorum et inferiorum: id est, fontium de superiori loco rivos emittentium, et puteorum in planicie habentium quidem scaturiginem, sed tamen non emittentium rivum. Fons conculcatus aut turbatus, et vena rupta, iustus cadens coram impio: Proverbiorum vigesimoquinto. pro, cum pius labitur, insultant ei impii, tanquam extreme scelerato: sicut si limpidus fons in turbidam, putridam et foetidam lacunam esset commutatus. Sed sicut fons mox nativa vi, subscaturiente mundiore aqua, et effluente illa turbida, repurgatur: ita et pius redit mox ad iustitiam, Deum sibi placat, et priorem vitam instaurat, corrigitque quae non recte acta sunt. Porro per metaphoram fons pro quovis eximio bono ponitur: quia in illis aridis et feruidis locis nihil perinde requiritur, quam copia bonae aquae. Psalmo trigesimosexto. Apud te est fons aut vena vitae: id est, causa aut scaturigo omnis boni, praesertim autem verae vitae. Fons igitur aliquando significat ipsas Sacras literas, ut Psalmo sexagesimo quinto, Benedicite Domino de fontib. Israel: id est, celebrate Dominum ex doctrina, et secundum doctrinam Israelitis concreditam aut per patriarchas Moysen et Prophetas (qui omnes fuerunt Israelitae) propagatam. Sic et Isaiae duo decimo: De fontibus salutis aquas haurietis: id est, ex vera religione et Ecclesia. Sic et Ioelis tertio. Iohan. quarto et septimo habetur, quod Spiritus sanctus et renovatio pii fient fons aquae viventis, et salientis in vitam aeternam: quod accipitur de beneficiis, fructibus et effectibus, ac etiam bonis operibus piorum. Fontes tui deriventur foras, et tu Dominus eorum esto: Proverbiorum quinto. Significant fundos, stabilia bona, forte et quaevis fructum ferentia, ut sunt negociacio, aut etiam res pecuaria, quae non vult a liberali abiici aut profundi, sed retineri, ac de fructibus tantum illorum egentibus benefieri. Convenit cum hoc quod Cicero monet, ipsos fontes liberalitatis exhauriendos non esse. Zachariae decimotertio, ipsemet Christus per fontem significatur: Fons patens erit domui David, et habitantibus Hierusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatae. id est, sanguis Christi, quo omnes peccatores et immumdi abluuntur et sanctificantur. Psalmo decimo octavo, Apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta terrae: de terrae motu dicitur, cum Deus potenter concutit et movet aliquas partes terrae. Ibi enim erumpunt aquae subterraneae. Fontes viventes nominantur Apocalypsis septimo et vigesimo primo. nam in priori loco dicitur, quod agnus pascet suos, et ducet eos ad fontes aquae viventis. In posteriori autem, agnus pollicetur se daturum sitienti potum ex fonte aquae vitae gratis. ubi in priori veram doctrinam, in sequenti ipsum Christi beneficium intelligere queas. Fons ponitur Marci quinto, pro vena ac morbo haemorrhoissae. inquit enim: Continuo exaruit fons eius, cum CHRISTUM tetigit.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.