Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

GLUMA, Hebraice Moz, est folliculus grani frumentarii, cuius cum sit summa levitas, longissime a vento in frumenti ventilatione et repurgatione aufertur. Quod si etiam alioqui a vento abripiatur, vix animadvertere possis, quo tandem pervenerit. Huius igitur, et pulveris lapidis funda proiecti, et similium rerum comparatione exitium impiorum saepe in Sacris literis describitur. Nam impii licet a Deo castigentur, tamen id fit summa quadam moderatione, ut etiam in ira Deus recordetur suae misericordiae, utque ea ipsa castigatio eis in bonum cedat. At impii ita ab irato Deo castigantur, ut funditus intereant, utque nec vestigia quidem amplius eorum reperire queant, sicut nec glumae a vento abreptae. Hac igitur similitudine utitur Scriptura in describendis temporariis poenis impiorum. Psal. 1. 35. Isaiae 17, 29. Oseae 13. Zephoniae 2.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.