Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

GRATIS vox, praecedenti voci Gratiae admodum vicina, plura habet significata. Aliquando enim idem valet quod Sine optato eventu. Galat. 2. Si enim per legem iustitia, Christus gratis mortuus est. id est, nihil profecit aut acquisivit nobis moriendo, ut nos nostromet sudore iustitiam ac vitam acquirere oporteat. Sicut paulo prius dixerat: Igitur Christus est minister peccati. Aliquando significat sine gravi, aut iusta causa: ut Ioan. 15. Psal. 35. Odio habuerunt me gratis. Sic Proverb. 24 dicitur: Ne sis testis gratis contra proximum tuum id est sine gravi causa, aut vera eius culpa. Denique significat sine precio: ut Matth. 10. Gratis accepistis, gratis etiam date. 1. Cor. 11. Gratis vobis Evangelion praedicavi. 2. Thess. 3. Neque gratis panem comedimus. Exodi 21, Septimo anno egredietur liber gratis. id est, sine precio redemptionis. In hoc ultimo significatu utitur hac voce novum Testamentum, agens de gratuita hominis salute. ut Rom. 3. Iustificantur gratis ipsius gratia. id est, sine omni nostrorum operum compensatione, aut merito. quod alias dicitur, Sine operibus, sine lege, sine nobis, secundum gratiam, aut ex gratia: item, Donum Dei est, etc. Multa de hac voce hoc tempore Theologi disputant, nec immerito, discernit enim promissiones legales, quae sunt conditionales, flagitantes meritum, aut plenam legis obedientiam: ab Evangelicis, quae nobis sunt plane gratuitae, et ex solius Christi merito dependent. Saepe autem etiam aliis phrasibus haec eadem proprietas Evangelii inculcatur. ut Isa. 52. Gratis venditi estis, et sine precio redimemini: et cap. 55. Omnes sitientes venite ad aquas: et quibus non est argentum, venite accipite, et comedite sine argento, et sine precio. Sic et Christus clamat, Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis: et specie convivii gratuitam salutem depingit.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.