Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

GAUDIUM, est affectus animi, quo laetamur de aliquo bono, quod sumus consequuti. Verum non raro pro sua causa, id est ipso bono de quo gaudemus, ponitur. Luc. 2. Evangelizo vobis gaudium magnum: id est, rem oppido salutarem, quae merito omnes homines exhilarare debeat. Iohan. 16. Gaudium vestrum nemo tollet a vobis: id est, vestrum ingens bonum, quod vobis verum, solidum ac firmum gaudium parit. Sic Rom. 15. Deus vos repleat omni gaudio: pro, omni bono aut dono, de quo gaudere possitis. Sic et Iac. 1, iubemur pro omni gaudio habere tentationes: id est, pro summis bonis ducere, de quibus merito omnes gaudere, queant. Prov. 14. In gaudio non miscebitur: id est, non erit particeps boni. Sic Christus dicit, Gaudium vestrum nemo auferet a vobis: id est, ingens bonum, quod a me habetis. Facere gaudium magnum. pro, excitare, Act. 15. Gaudium de laeticia pii erga Deum dicitur, Rom. 14. Non enim est regnum Dei esca et potus sed iustitia, et pax, et gaudium per Spiritum sanctum, Porro Galat. 5 videtur potius de hilaritate erga proximum dici: Fructus spiritus est charitas, gaudium, pax, lenitas, benignitas. Utrumque sane gaudium, sive erga Deum, sive proximum, efficit Spiritus sanctus in piorum pectoribus. Aliquando etiam ad remotiorem causam vox Gaudii regreditur. Psal. 48. Pulcher situ, gaudium universae terrae mons Syon. id est, Syon est causa aut fons summorum bonorum, quae universae terrae inde provenient, unde omnes gentes merito gaudebunt ac exultabunt. Ponitur aliquando gaudium pro suo effectu: id est, pro laeto sermone. ut Psal. 126. Tunc repletum est os nostrum Gaudio: id est, laeto sermone, gratiarum actione, et celebratione Dei. Gaudium etiam pro ipsa fruitione boni, unde gaudium oritur. Iohan. 3. Baptista dicit, Gaudium meum impletum est: id est, plene perfruitus sum bono optato, nempe praesentia ac gloria Meschiae. Sic opinor dici etiam Iohan. 15: Ut gaudium meum sit in vobis, et gaudium vestrum implentur: id est, plene perfruamini meis bonis. Dicitur et Deus gaudere super populo suo, Isa. 62. id est, delectari eorum pietate ac felicitate. Urbs gaudii mei, Ierem. 49. pro, de qua gaudere solebam. Domus gaudii, Isa. 32. id est, de qua quis gaudere possit, aut qua laeti voluptatis causa utuntur, seu denique gaudium excitans. Simili phrasi dicitur et Oleum gaudii. Isaiae 61. Item Oleum laeticiae: scilicet quod exhilarat, et quo laeti utuntur et fruuntur. Gaudium aruit â filiis hominum, Ioel 1. pro, periit arescentibus frugibus. Gaudium facere audire, Psalm. 51: Audire fac me gaudium et laeticiam, et exultent ossa humiliata. id est, indica aut evangeliza mihi laeta, nempe quod remiseris mihi peccata. Gaudium salutis redde mihi, Psal. 51. pro restitue mihi salutem, seu remitte mihi peccata, et sic me fac gaudere. Gaudium Domini est fortitudo vestra, Nehem. 8. pro, divino gaudio aut exhilaratione validi robustique reddimini. Gaudium alicuius cum aliquo: id est, delectatur eo. Isaiae 8. Gaudium illius est cum Resim. pro, eo populus hic delectatur, cuperet illi subiici. Gaudere super aliquem laeticiam. Zoph. 3 Gaudebit super te laeticiam. id est, magnum gaudium erit. Vox gaudentium, pro gratiarum actione, celebratione. Ierem. 30, Et egredietur ab illis gratiarum actio, et vox gaudentium. id est, celebratio Dei de datis bonis.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.