Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous section

Next section

H

HABERE verbi significationes communissimas octo recenset Aristoteles in fine Categoriarum, nempe ut dispositionem, qualitatem aut scientiam, ut partem in toto, ut accidens in substantia, ut quantitatem, ut vestem, ut aliquid in parte sicut annulum in digito, ut contentum habetur, ut possessionem, ut uxorem. Illae nimicum, sicut in aliis linguis ac rebus, ita etiam in Sacris literis sunt usitatissimae. Porro phrases quaedam sunt in Sacris ab hoc verbo ductae, quae aliqua admonitione indigent. Iohan. 2. Omnis qui transgreditur, et non manet in doctrina Christi, Deum non habet, Qui manet in doctrina Christi, is patrem et filium habet. Ubi Oecumenius inquit: Duobus modis aliquis habere Deum dicitur nam et omnes creaturae Deum habere dicuntur. Unde et Paulus inquit: In ipso enim vivimus, et monemur, et sumus. At hic modus ad rerum essentiam tantum spectat. Altero modo habetur Deus, cum quis bene agendo eum colit: quo significato et Deus Abraham, Isaac, et aliorum denique piorum Hebraeorum dicitur. Haec ille. Verum de hac correlatione Dei, et eius multorum, supra in voce DEUS prolixius disserui. Alioqui multos ac differentes gradus habendi Deum ex sacris literis constituere possis. Sicut varii sunt gradus eius tum poenarum (nam et daemones habent Deum) tum beneficiorum corporalium ac spiritualium: tum denique noticiae ac cultus Dei. Sic vicissim etiam sine Deo esse, et sine Christo, et non habere Deum ante oculos, varia significata habet: nempe, aut non timere Deum, nec habere eu propitium: aut non respicere prorsus in eius mandata aut denique, plane non credere esse ullum Deum: vel etiam deseri a Deo, ut Saul: vel expelli a facie Dei, ut Cain, etc. Mercedem habere: pro, deberi illi praemium. Matt. 5. Si dilexeritis eos qui diligunt vos, quam mercedem habetis? id est, quid tandem praemii vobis debebitur, aut a Deo expectare poteritis? nempe nullum. Sic mox initio sequentis: Si eleemosynam vestram dederitis coram hominibus ad hoc ut spectamini, mercedem coram Deo non habetis. id est, nihil vobis debetur praemii.

HABITARE, aut SEDERE (nam idem verbum ישב Iaschab est) plures idiotismos habet, quos ordine recensebo. Habitare saepe significat alicubi agere, aut vivere. ut Psal. 14. Quis habitabit in monte sanctitatis tuae. tametsi ibi simul significet frui caelestibus bonis mentis, aut regni gratiae. Iohann. 1, Et habitavit in nobis: id est, inter nos egit, vixit, nobiscum familiariter versatus est. Sic Christus dicit ad Apostolos Lucae 24. Vos autem habitate, aut sedete Hierosolymae. id est, hic agite, manete et expectate donum Spiritus sancti. Habitare cum muliere, coniugalem conversationem significat, Isaiae 62. Habita bit iuvenis cum virgine. Sic 1. Cor. 7. Et ipsa consentit cum eo habitare. Habitare in domo, aliquando significat more Hebraeo agere in familia plurium liberorum, habere familiam. Psal. 113. Qui sterilem facit habitare in domo, matrem filiorum laetantem. Habitare significat etiam potenter et bene vivere, et quasi regnare. Proverb. 10. Iustus in aeternum non commovebitur: impii autem non habitabunt super terram. Simile quid Christus dicit, pacificos possessuros esse terram. Sic Psal. 37 dicitur: Habita terram, et pasce veritatem. Et mox, Habita in seculum. Ac denique seipsum exponens ait: Iusti haereditate accipient terram, et habitabunt in seculum super eam. Ad hanc significationem potentis habitationis aut regni, pertinent et sequentia exempla. Roman. 7. Non ego illud facio, sed habitans in me peccatum. id est potenter ibi agens. In eodem sensu et Spiritus sanctus dicitur habitare in nobis, Roman. 8. et 1. Cor. 3, id est, non ociosus, sed operosus, ac valde efficax. Sic et Satan cum septem aliis deterioribus dicitur reverti, et ita potenter habitare in eo, ex quo prius per fortiorem armatum eiectus fuerat, ut fiant posteriora eius deteriora prioribus. Ratio metaphorae est, quia qui in aliqua domo habitat, ille non tantum ibi agit, sed etiam potenter ac pro arbitrio in ea vivit et imperitat. Hinc est ista significatio, quod habitare significat quasi imperare ac regnare. Habitare coram aliquo, est quasi subiectum ei esse. Sic 2. Reg. 4, dicuntur filii Prophetarum habitasse coram Helisaeo in Gilgala: quia ei obediebant, et ab eo regebantur ac instituebantur. Habitare in medio populi, est tuto ac libere habitare, vel etiam communem quandam vitam, aequa cum aliis conditione, victitare. Sic cum Helisaeus Sunamitidi pollicitus esset suam operam apud regem, si quid ea forte controversiae haberet: respondit illa, se habitare in medio populi: id est, tute ac secure uti ac frui omnium conversatione et benevolentia: vel etiam se communem quandam vitam agere, nihilque cupere sibi cum rege et aulicis rei esse. Sic Hierem. 39 dicitur habitasse in medio populi. id est, tutus ac securus, non molestatus, captus aut latitans, ut alias. Habitare confidenter, est habitare, vivere ac agere tuto, quiete et tranquille. Crebro admodum de conscientiae securitate accipitur. ut Hierem. 23. In dieb. illis salvabitur Iuda, et Israel habitabit confidenter. Eadem phrasis est et Isaiae 52. Sic et Psalm. 16 dicit Christus: Etiam caro mea habitabit confidenter. id est, in protectione Dei, nihilque metuens putrefactionem: Tametsi, caro mea requiescet in spe, clarius et significantius sit: includit. n. et resurrectionem. Deus quoque habitare dicitur in populo suo: id est, illis adesse, eos regere, protegere, tueri. Levit 26, 2 Cor. 6. Exodi 25. Deus saepe hac periphrasi describitur, Qui habitat in caelis, irridebit eos. id est, qui regnat ac dominatur in regno caelorum. Habitaculum Dei alias significat ipsum tabernaculum, ut Ps. 26.

-- 204 --

383/384 Dilexi habitaculum domus tuae, et locum habitaculi gloriae tuae. Alias caelum ipsum. ut Deut. 26, de sanctuario tuo, et de excelso caelorum habitaculo, de habitaculo sanctitatis tuae. Alias nostrum habitaculum, ipsa plena instauratio dicitur. 2 Cor. 5. Habitaculum nostrum ex caelo superinduere cupientes. Denique et Deus ipse dicitur nostrum habitaculum, id est, defensio a variis iniuriis: sicut domus protegit ac tuetur incolentes ab iniuriis tempestatum, et ardoris solis. In cunctis habitationibus vestris: pro, ubicunque vos contigerit habitare: Levit. 3 et 23. Num. 25. In cunctis habitationibus vestris civitates vestrae desertae erunt. Ezech. 6. Habitatio alicuius: id est, familia. Universa habitatio domus Syba servivit Mephiboschet: id est, tota familia. 2 Samuelis 9. Habitatio mea recessit, Isaiae 38. id est, alio migrandum est. Ideo mox addit, Et migravit a me veluti tabernaculum pastoris. Habitationis civitas: id est, in qua habitare possis. Psal. 107, cum civitatem habitationis non invenirent.

HEBDOMADAS non tantum dierum, sed et hebdomadarum habent Hebraei: quae sunt 49 dies, quas vocant solennitatem hebdomadarum. Exodi 34. Est autem Pentecostes. De hisce inquit Hieremias cap. 5. Hebdomadas statutum messis custodit nobis: pro, tempus aptum et statutum metendis messibus servat nobis. Sic quoque habent hebdomadas annorum, cum septimo quoque anno reliquerunt agros incultos, et dimiserunt servos liberos. Item habent hebdomadam hebdomadarum annorum, cum ab uno Iubileo ad alium numerant annos 50: ubi omnia in pristinum statum restituebantur, et agri quoque venditi, aliaque stabilia ad pristinos possessores aut familias redibant. Denique Daniel disserit de 70 hebdomadis annorum, quae tunc adhuc usque ad adventum Meschiae supererant: de quibus alii prolixius et ex professo disserunt, quos vide. Exple hebdomadam huius, Gen. 29. pro sine transeant 7 dies nuptiarum huius sponsae, mox tibi eius sororem dabo.

HAEREDITAS, bona successionis iure a mortuis parentib. aut aliis cognatis accepta significat. Erant vero haereditaria bona Iudaeis multo gratiora et dulciora, studiosiusque retinebantur, quam nunc in Germania aut alibi fit: cuius rei causae erant duae. prior, quod non ita facile ex suis sedibus, civitatibus, aut tribubus alio migrabant, ut nunc in Germania fit: altera erat, quod illud solum a maiorib. haereditate acceptum, illis divinitus contigerat. Apparet autem quam dulcis eis haereditas fuerit, ex illo sermone et facto celebri Nabot, qui regi ipsi vinetum suum cedere noluit, idque maiora ac meliora offerenti: singulari quadam verborum emphasi indicans, se nequaquam adduci posse, ut suam haereditatem ulli mortalium vendat. Ab hac igitur tam grata ac dulci re, ac veluti patrio nido, transfertur haec vox ad alias quasvis valde preciosas ac gratas possessiones, ac bona interna aut externa, corporalia aut spiritualia. Hinc fit, ut ipsemet Deus, eiusque vera religio, Piorum haereditas dicatur. Ezech. 44. Ego ero haereditas eorum. id est, ex me solo, tanquam suo unico bono, pendebunt. ut Psalm. 119. Lex tua est haereditas mea. et Psalm 16. Dominus est portio haereditatis meae, et calicis mei. id est, Tu es qui sustentas haereditatem meam. Funes ceciderunt mihi in praeclaris: etenim haereditas mea praeclara est mihi. Quae omnes voces pene synonymae sunt. Sic et Psal 127. Ecce haereditas Domini filii, merces fructus ventris: pro, Ecce haec sunt longe gratissima praemia, quae Deus piis dat, nempe liberorum numerositas. Haereditas Dei vocatur Ecclesia, propterea quod illa sit eius dulcissima possessio, quam singulari amore et plane sponsi affectu complectitur. Sic Psal. 2 dicit Deus ad filium: Pete a me, et dabo gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam fines terrae. Non tantum igitur Deus, eiusque bona omnia, praesertim autem vita aeterna piorum hominum Ecclesiaeque haereditas dicitur, sicut supra audivimus: sed etiam vicissim pii totaque Ecclesia, haereditas Dei aut Domini non uno in loco nominatur. Sic 1. Sam. 26 inquit David: Expellunt me, ne adhaeream haereditati Domini, dicendo, Vade servi diis alienis. Haereditas immarcessibilis, 1. Petri 1 dicitur aeterna piorum felicitas. Haereditare terram, est certa ac firma possessione eam possidere, ita ut nemo possessori litem movere possit de ea. Ponere sibi terram in haereditatem Ezech. 36. Gentes, quae posuerunt terram meam in haereditatem sibi cum laeticia totius cordis: id est, rapuerunt sibi Iudaeam, et Iudaeos ipsos, pro libitu et tyrannice, tanquam si eis optimo iure competerent, et perpetuo ea sint possessuri. Haereditare facere. Deut. 31. 32. Haereditare fecit altissimus gentes terram. id est, quando Deus diversis gentib. terras sedesque distribuit. Haereditare igitur, et Haeres alicuius hominis aut rei, active accipi solet, pro eo qui alicuius bona haereditate accipit, seu possidet: non passive, pro eo qui possidetur ab alio: in qua passiva significatione nomen Haereditas accipitur. Quod etiam propterea moneo, quia quidam super Rom. 4 scribens, argute simul et noxie pervertit dictum Pauli, Abraamum fore haredem mundi: passive illud exponens, quod Abraamus haereditabitur a toto mundo, seu erit pater omnium gentium, aut possidebitur ab omnibus gentibus: cum contra ei promittatur a Deo possessio mundi, et praesertim regni caelorum, quam haereditatem ille a Deo adeptus, suis veris filiis erat relicturus. Sic ibidem illud Roman. 8 pervertit, Nos sumus haeredes Dei, et cohaeredes Christi: id est, haereditas, bonum quoddam, aut possessio Dei: cum contra significet, possidemus Deum, eiusque bona. tametsi hoc posterius in suo loco recte explicet.

HAERESIS, nomen Graecum, venit ab eligendo. Vocarunt autem sic illi Philosophorum sectas, quod unusquisque sibi aliquod genus disciplinae ac sectae proprium elegit, cui sese ad dixit, tanquam suo iudicio maxime probabili commodaeque. Usitatissime sane tunc variae factiones philosophorum, haereses a Graecis, et a latinis sectae, citraque omnem contumeliam nominabantur. Utitur hac voce Graeca etiam Cicero in Paradoxis: Non enim fuit veteribus hoc nomen odiosum, sicut nec secta Latinum. Quinetiam in Sacris literis pro indifferenti accipitur, Actor. 15. Surrexerunt quidam ex haeresi Pharisaeorum. et Actor. 26: Colui Deum secundam exactissimam haeresin aut sectam nostrae religionis. Actor. 24. Confiteor autem hoc tibi, quod iuxta viam qui vocant haeresin, colo patrium Deum. Actor. 28. Isti secta scimus omnes resistere. Reperitur tamen, ubi etiam in pessimam partem accipiatur. Tit. 3. Haereticum hominem post unam et alteram admonitionem devita. 1 Corinth. 11. Oportet etiam haereses inter vos esse. Galat 5 Opera carnis sunt, haereses, invidia, caedes. 2. Petr. 1. Inducent exitiales haereses. Transiit autem ideo vox ista in odiosam significationem, quia haereses sunt revera humano arbitrio electae opiniones, ac viae salutis, non Dei voluntate, authoritate ac verbo constitutae, et humano generi propositae: quales sunt etiamnum omnes ἐθελοθρησκια aut electicii cultus Papistarum, Turcarum et olim ethnicorum. Quid vero sit aut dicatur communi significatione Haeresis, alio loco dicetur. Hoc tantum nunc observetur, qui etymologiam observes, tum haereses sunt proprie isti electicii cultus, quos sibi homines suo arbitrio, non a Deo proscriptos eligunt et assumunt. Quare aptissime hoc vocabulum humanis figmentis ac commentis Papistarum convenit

HALLELUIA, vox crebra in Psalmis, et non raro in vulgata versione retenta, quin et in cantib. Ecclesia multum usitata, significat idem quod Laudate Dominum, aut celebrate ac praedicate. Videtur perinde fuisse crebro repetita, sicut Latinum Oremus.

-- 205 --

385/386 HERBA, vide supra GRAMEN.

HERI, abusive omne tempus proxime praeteritum, hodie praesens, cras futurum significat. Heri venire te: 1. Sam. 15 id est, proxime venisti, et nunc mox novas molestias peregrinationis ac fugae me tibi obiicere est iniquum. Iob 8. Ab heri sumus, nec scimus, cum velut umbra sint dies nostri: pro, brevi tempore viximus, nuper sumus nati. Heri et nudiustertius, idem valet ferme, quod proxime elapso tempore. Non erat facies Laban, sicut fieri et nudiustertius: Genes. 31. pro, sicut antea. Si bos fuerit cornupeta ab heri et nudiustertius. 2. Sam. 3. Et tam heri ac nudiustertius quaesivistis Davidem, ut esset super vos. id est, ut regnaret super vos, semper antea optastis, et id egistis. Heri et hodie, Hebr. 2. Christus est heri et hodie: id est, perpetuo.

HIERUSALEM, ratione etymi significat idem quod Videbunt pacem. Quod nomen ideo ei impositum est, quod antea quidem tum peregrinationibus, tum et bellis turbabantur, nec vel politia, vel religio ac Ecclesia satis erat constituta ac ordinata. Sed Deus promittebat tantum, se locum ministerio et doctrinae esse delecturum ubi quietem aliquam et stabilem sedem essent habituri. Quare delegit sibi eum locum, ut Psalmus celebrat, tribum Iehuda, et in ea Ierusalem, ac denique servum suum David: qui occupato eo loco, totum Dei populum ac ministerium in ordinem quendam et quietem redegit. Nec tamen solum temporariam pacem ac felicitatem suo nomine ea civitas populo Dei promisit, sed etiam spiritualem, veram ac aeternam: sicut et tota illa peregrinatio, aliique casus Iudaeorum, teste Paulo 1. Cor. 10. typus noster fuit, significavitque populum Dei non habere permanentem civitatem: sed futuram inquirere, ubi sit veram pacem visurus, et solidum gaudium gavisurus, sedes ubi fata vere quietas et felices omnibus piis pollicentur. Habet igitur hoc nomen plura significata. Primum enim significat ipsam civitatem, ut Luc. 10. Homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho. Matth. 2. Magi venerunt ab Oriente in Hierosolymam. Secundo, non raro synecdochicos significat populum eius urbis, et vicinum, seu totam gentem Iudaicam. ut Matth. 23. Hierusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt. Quae nunc vocatur Hierusalem, servit cum filiis suis: Gal. 4. de quo loco dicitur in voce Coniunctus, aut Confinis. Tertio, notat Ecclesiam militantem, seu hic in terris agentem, ut Psal. 86. Fundamenta eius in montibus sanctis. Diligit Dominus portas Zion super omnia tabernacula Iacob. Sic toties dicitur Videre bona Hierusalem: id est, Ecclesiae ac populi Dei. Quarto significat Ecclesiam triumphantem, seu in regno caelorum existentem. Gal. 4. Quae montem est sursum Hierusalem, libera est, quae est mater omnium nostrûm. Hebr. 12. Sed accessistis ad Syon montem, et civitatem Dei viventis, Hierusalem caelestem. De hac caelesti Hierusalem plane a Christo exaedificatam, traductis eo in extrema die omnibus piis, prophetizant Ezechiel et Apocalypsis, eamque valde gloriose depingunt et exornant. Habet vero Hierusalem varia synonyma in Sacris: quando quidem multus eius vocis ac urbis usus est, tum in propria significatione acceptae, tum et in figuratis. Ea synonyma et periphrases ascribam, ut eo facilius multa scripturae loca intelliguntur. Hierusalem nomina sunt haec. Civitas Dei, resque eximii, appellatur Matth. 5. Vallis visionis, quod sita in valle, et ad montes Syon ac Moria, ferax fuerit propheticorum vaticiniorum, et alioqui piorum donorum, quae vocantur visiones: sicut et prophetae Viventes, 1. Sam. 9. Sic Psal. 48. Mons, pulchrum clima, elegans locus, qui omnem terram exhilarat: propterea quod Deus verbo et Spiritu suo in ea potius quam in toto orbe regnaverit, indeque doctrinam salvificam in omnem terram sparserit, iuxta vaticinium: Ex Syon prodibit lex et oraculum. Isa. 2. Solium gloriae est Hierusalem, et templum, quae dicuntur gloriae solium, latus aquilonis. Psal. 48. In aquilonari enim urbis parte Zion erat veluti et Isaiae 14 notatur: Sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis: Periphrasis montis Zion, et urbis Hierusalem. Sacrarium, habitaculum Dei, Psal. 46: et sanctum tabernaculorum Dei. In ea enim urbe primarius colendi Dei locus fuit, etc. Medium terrae Hierusalem est. Situs enim terrae Cananeae in meditullio orbis noti est, sive longitudinem, sive etiam latitudinem consideres. Nam ad cultum Dei peculiariter delectum est medium terrae, ut nomen Dei, quod notum in Iudaea est, idem in omnes partes innotesceret. Econtra Civitas sanguinum appellatur apud Ezech. 22. Spelunca latronum, Zodoma, Aegyptus, lupanar. Isaiae 1 et 11. Campi sylvae, Psal. 132. Et Ephrata: Ecce audivimus eam in Ephrata, invenimus eam in campis sylvae. nam campos sylvae vocat David, Hierusalem: sicut Prophetae eam saepius vocant Libanon, quod ex cedris Libani erat aedificata, et ideo sylva Libani quasi migrasse Hierosolymam videbatur. Solium Domini vocabitur Hierusalem, Hierem. 3. id est, in qua familiariter Dominus sedeat, et glorificetur. Item, Solyma, Luza, Bethel, Hierosolyma, Hiebus, Helia, Hierusalem, Sabaea.

HIRCUS, pro duce aliquando ponitur: quia hirci dominari in grege caprarum, et praeire ei, ut duces, solent. Isa. 14. Omnes hirci terrae surgent tibi obviam: scilicet regi Assur. Sic et Hier. 50 legitur, Recedite de Babylone, et estote tanquam hirci ante gregem. id est, praebete vos tanquam duces in deferenda maledicta et punienda civitate. Daniel quoque cap. 8 , Alexandrum magnum vocat et pingit ut hircum magnum.

HIRUNDO. Prov. 26 dicitur: Ut hirundo volando evadit, sic maledictio sine causa prolata non veniet. Reliqua vide supra in voce GRUS.

HOC et HOC FECI, sicut hoc et illud: talibus phrasibus volunt prolixiorem formam rei aut actionis compendio denotare. Genes. 6 de arca legitur: Hoc, facies eam. id est, hoc modo, mensura, forma et ratione. Iosuae 7: Hoc et hoc feci. subindicat breviter narrationem totius sui facti. Et cum hoc puella veniebat ad regem. Esther 2. pro, Sic, vel hac ratione. Nehem. 9. Et cum toto hoc percutimus foedus. id est, hisce conditionibus. Nehem. 12. Et in omni hoc non eram in Hierusalem. id est, cum haec exposita agerentur. 2. Sam. 14. Quare cogitasti secundum hoc contra populum Dei? Iudic. 8. Locutus est sicut hoc ad eos: id est, similia, talia quaedam. Hoc ergo substantiam monstrans, aliquando qualitatem denotat: de quo in Pronominibus.

HODIE, in Sacris literis non semper significat hanc unicam praesentem diem, sed saepe absolute certum aliquod tempus. Isa. 58. Non ieiunabitis hodie, ut in sublimi audiatur vox vestra. id est, nunquam sic debetis ieiunare. Accipitur igitur hic Hodie, pro quacunque die huius vitae, aut quotidie, donec hodie nominatur. Sicut Paulus Hebr. 3 exponit illud Psal. 95. Hodie si vocem eius audieritis, ne obduretis corda vestra: pro, quacunque die, donec in hac vita vivitis, audieritis, obedite, et non induretis corda vestra, etc. Sic quoque Chrysostomus et Basilius istud Hodie exponunt: prior Homilia 6. Hebr. posterior in Epistola ad Chilonem. Illud Psal. 2. Hodie genui te, quidam de aeternitate exponunt: sed eadem ferme significatio est cum praecedentibus exemplis. Semper enim gignit pater filium. Aliqui malunt esse adverbium affirmativum. Solet enim certior asseveratio esse, cum certum tempus actionis aut rei, idque vicinum indicatur. Vide super eum locum, Felinum. Sic et Hoseae 4 accipi videtur: Corrues hodie, et corruet etiam Propheta tecum. Heri et hodie est Christus, Hebr. 13.

-- 206 --

387/388 Significat eius aeternitatem, sicut aliquando etiam Hodie et cras, ut paulo ante dixi. Hodie et cras utitur Christus Lucae 13. pro brevi tempore: Hodie et cras sanationes operor, et tertia die consumor. Hodie significat etiam omne praesens tempus. Iosuae 22. Quae est praevaricatio ista, quam praevaricati estis contra Deum Israel, ut recedatis hodie ab eo? Id est, nunc deficiatis, struendo novum altare. Sicut hodie, crebro idem valet ac, sicut praesens experientia coram testatur: Deut. 4. Ut daret tibi terram eorum, sicut hodie: scilicet, viva experientia testatur. Deut. 10. Et elegit semen eorum post eos, vos ex omnibus populis sicut hodie: scilicet, cernitis. Haec phrasis clarioribus exemplis explicatur 2. Par. 29, Tradiditque eos Deus in commotionem, in desolationem, in sibilum, quemadmodum vos cernitis oculis vestris. Usque in hodiernum diem, crebro ponitur pro, usque in praesens tempus. Matth. 28. Sparsus est hic sermo apud Iudaeos usque in hodiernum diem. 2. Cor. 13. Usque in hodiernum diem est velamen super cor Iudaeorum. Sic et Rom. 11, Usque in hodiernum diem excaecati esse dicuntur. IESUS CHRISTUS heri et hodie, idem etiam est in secula. id est, perpetuo permanet, semper fuit, est et erit. Aliqui intelligunt id dictum non de persona aut essentia Christi, sed de religionis patefactione. et per Heri intelligunt vetus Testamentum, per hodie Novum, per secula durationem aut perpetuitatem novi. Verum videtur id consolationis gratia dici, quod Christus sit α et ω , qui perpetuo iuvare et liberare queat.

HOEDUS, Christo significat impium Matth. 25, cum dicit, hoedos sistendos ad sinistram, oves vero ad dexteram. Metaphora est, a petulantia et audacia hircorum et hoedorum ad malos translata, qui simili sunt natura praediti: sicut contra pii agninam simplicitatem exprimunt. Hoedus caprarum, vel etiam filius caprae: notus est Hebraismus, et explicatus supra in voce FILIUS.

HOLOCAUSTUM, est genus sacrificii, ubi tota victima Deo mactata exurebatur: de quo agitur Exod. 29, Levit. 1, Incendes totum arietem super altare, holocaustum est Domino. Plerunque enim alioqui tantum particulae quaedam ex victima exurebantur. Ponitur alio qui synecdochice, etiam pro quovis sacrificio. ut cum Isa. 6 prohibet Deus, offerri holocaustum de rapina: id est, de iniuste parto, non vult sibi ullo modo offerri. Sic et Gen. 8 vox haec in genere pro omni forma sacrificiorum usurpatur.

HOMO. Sicut ipse homo praecipuum subiectum Sacrarum literarum post Deum est, et varie consideratur: ita et eius nominis admodum varius est usus. Inter hominem, Adam et Vir, idem discrimen est in Sacris, quod in prophanis literis. ut Vir connotet simul praestantiam aut dignitatem quandam: contra autem homo abiectionem. Homo Hebraice Adam, ab Adama terra nomen et essentiam sumens, fuit primi hominis non tam appellativum quam proprium. nemo enim initio homo, praeter illum unum, erat. Commune autem nomen homo est utrique sexui. Rom. 7: Lex dominatur homini, quoad vivit id est, utrique sexui. Quinetiam utrunque sexum simul sumptum, Gen. 1 et 2, unum hominem, et mox unam carnem vocat. Est vero multiplex divisio hominis. Nam alius dicitur primus homo, et ultimus, aut extremus: alius homo animalis, et spiritualis: alius caelestis et terrenus. 1. Cor. 15: Est corpus animale et spirituale, quemadmodum et scriptum est: Factus est primus homo Adam in animam viventem, extremus homo in spiritum vivificantem. Ac non primum quod spirituale, sed quod animale, deinde quod spirituale. Primus homo de terra terrenus, secundus homo ipse Dominus de caelo. Qualis terrenus ille, tales et hi qui terreni sunt: et qualis ille caelestis, tales et hi qui caelestes sunt Et quemadmodum gestavimus imaginem terreni, gestabimus et imaginem caelestis. Locus est perspicuus: et quid isti homines sunt, prolixius definire non attinet. Sunt et aliae divisiones hominis. Dicitur enim etiam internus homo et externus: ut 2. Cor. 4. Propterea non defatigamus sed quamvis externus noster homo corrumpitur, internus tamen renovatur in dies singulos. Externum hominem hic proprie puto esse, brutum hominem, seu quatenus hic vegetativa, locomotiva ac sensitiva anima negetamur: quae pars hominis labore ac aetate atteritus, et tandem absumitur. Interdum autem proprie ipsum rationalem hominem, qui spiritu Dei quotidie magis ac magis ad imaginem Dei instauratur et renovatus fitque potentior ac valentior: quem Paulus, quatenus est renovatus, mentem vocat. Aliquando tamen internus homo simpliciter ipsum novum ac instauratum hominem significat. ut cum Paulus ait Rom. 7, se condelectari legi Dei secundum internum hominem. et Eph. 3. Deus det vobis iuxta divitias gloriae suae, ut fortitudine corroboremini per Spiritum suum in internum hominem, ut inhabitet Christus in cordibus vestris per fidem. Hanc quidem reperio significationem interni hominis sed ubi externus veterem aut carnalem significet, non reperio. tantum enim (ut supra dixi) brutam partem indicat. Nam Paulus 2. Cor. 4, senescere externum hominem pro re non bona, seu pro incommodo ponit, quod tamen incommodum multipliciter compensetur interni hominis aut animae instauratione. Quare ibi Paulo externus homo omnino brutam hominis partem declarat. Nominatur quoque Vetus homo, Eph. 4. et Coloss 3 quem nos Paulus iubet exuere. Item Rom. 6, ubi ait, Veterem hominem esse crucifixum, ut aboleatur corpus peccati. Is autem est vetus Adam, seu nativa corruptio quam nos oportet mortificare, et quotidie magis ac magis eius cupiditatibus ac conatibus repugnare. Et contra Eph. 2 et 4. Col. 3. iubemur novum induere id est, fide ac novo homine quotidie erga proximum vividiores, efficaciores, et operosiores esse, seu, ut ipse inquit: Mortificate igitur membra vestra terrestria, stuprum, immundiciam, molliciem, concupiscentiam malam, et avariciam, quae est simulachrorum cultus: ob quae venire solet ira Dei in filios intractabiles: inter quos ambulabatis quondam, cum viveretis in his: nunc autem deponite et vos omnia, iram, indignationem, malitiam maledicentiam, turpilo quentiam ab ore vestro: ne mentiamini alius adversus alium, posteaquam exuistis veterem hominem cum factis suis, et induistis novum, qui renovatur ad agnitionem et imaginem eius qui condidit illum: ubi non est Graecus et Iudaeus, circuncisio, praeputium, Barbarus, Scytha, servus, liber, sed omnis in omnibus Christus. Vocatur autem Vetus homo. quia talis nascitur primum ex utero matris, talesque etia maiores eius fuêre. Novus homo ideo dicitur, quia sic per carnalem nativitatem reformatur, aut renascitur per Christum, ac eius Spiritum. Unde et nova creatura crebro vocatur: 2. Cor. 5. Gal. 6. Eph. 2 et 4. Audivimus et paulo ante de animali et spirituali homine dici, 1. Cor. 15. Sed ibi Spiritualis ferme de Christo tantum intelligitur. Verum 1. Cor. 2, de quovis renato accipitur. inquit enim: Animalis autem homo non percipit ea quae Spiritus Dei sunt: stulticia siquidem ei sunt, nec potest agnoscere quae spiritualiter diiudicantur. At spiritualis diiudicat quidem omnia, ipse vero a nemine diiudicatur. Ubi spiritualis dicitur, qui Spiritu Dei est renovatus, et ab eo regitur, spiritualibus rebus vacat, et Deum in spiritu ac veritate agnoscit ac colit. Caeterum Animalis homo is est, qui sola anima ac ratione sua corrupta gubernatur, ne micam quidem spiritus Dei habens. Similis plane phrasis est, cum vocatur Carnalis. Istae enim sunt duae primariae partes hominis: Caro aut Corpus, et Anima. Sic etiam hominem terrenum et caelestem clarius

-- 207 --

389/390 ac plenius exponit Baptista Ioh. 3, cum inquit: Qui e supernis venit, super omnes est: qui a terra profectus est, terrenus est, et de terra loquitur: qui e caelo venit, supra omnes est: et quod vidit et audivit, hoc testatur, et testimonium eius nemo accipit. Item Ioh. 8. Vos de infernis estis, ego de supernis sum: vos de hoc mundo estis, ego non sum de hoc mundo. Solet porro Scriptura in tres partes principales hominem partiri: in Spiritum, Animam, et Carnem. Spiritus vocatur, ipse Spiritus sanctus in homine existens, una cum eius donis ac virtutibus, et toto novo homine, seu corde spirituali, quod in nobis Deus exciso vetere ac lapideo corde creavit: quae etiam est nova creatura, ad bona opera condita. Anima vocatur potissimum ipsa rationalis anima, quae post lapsum ac corruptionem in rebus divinis quavis talpa caecior est, atque adeo etiam contemptrix et inimica Dei. Atque hic est proprie ille animalis, carnalis et terrenus homo, qui tantopere a Scriptura accusatur. Denique est corpus et tota bruta pars, quo veluti instrumento utraque prior pars utitur: quam etiam ipsam partem vult Paulus sanctificari, inquiens 1. Thess. 4: Haec enim est voluntas Dei, sanctificatio vestra, ut abstineatis a scortatione, et sciat unusquisque suum vas possidere in sanctificatione et honore, non cum affectu concupiscentiae, quemadmodum gentes, quae non noverunt Deum. Sic et Rom. 6 dicitur, Praestate membra vestra serva iustitiae ad sanctificationem. De hisce tribus partibus simul pronunciat Paulus 1. Thess. 5, inquiens: Ipse autem Deus pacis sanctificet vos totos: et integer vester Spiritus et anima et corpus, ita ut in nullo possitis culpari in adventu Domini nostri IESU CHRISTI, servetur. Fidelis est qui vocavit vos, qui idem efficiet. Habet et alioqui vox Homo varias acceptiones. Primum enim simpliciter idem valet quod aliquis, unusquisque, quidam, quispiam, quilibet. ut 1 Cor 4: Sic nos reputet homo, ut ministros Christi. id est, unus quisque. Matth. 10: Veni separare hominem contra patrem suum. id est, unumquemque. 1. Cor. 11. Probet homo semetipsum, et sic de pane illo comedat. id est, unusquisque. Gal 2: Non iustificatur homo ex operibus legis. id est, quisquam. Sic et in Veteri testamento passim. ut Levit. 1: Homo cum obtulerit. id est cum quis obtulerit Aliquando reduplicatur in eodem sensu: Levit. 17, Ezec. 14, Homo et homo de domo Israel. id est. Quicunque Israelita. Aliquando de certo quopiam dicitur, idemque valet ac Quidam. ut Fuit homo missus a Deo. id est, quidam fuit a Deo missus. Secundo, haec dictio in sua nativa significatione proprie hominem notat: de qua significatione supra plenius disserui. Tertio, aliquando cum quodam contemptu vilitatis ac fragilitatis humanae accipitur: ut etiam apud Ethnicos proverbia testantur, Homo bulla: Omnem calamitatem dixeris, cum hominem dixeris, etc. Sic igitur accipitur Psal 8. et Hebr. 13 Quid est homo, quod memor es eius, et filius hominis quod visitas eum? Sic et Psal. 118. et Hebr. 13, dicente quovis pio: Dominus est adiutor mihi, non timebo quid faciet mihi homo: aut (ut alibi est) caro. Psal. 82, Sicut homines moriemini. Psal. 60: Vana salus hominis. Sic illud: Pone eis doctorem, ut sciant se homines esse. 1. Cor. 3. Nemo glorietur in hominibus 1. Cor. 7, Precio redempti estis, nolite fieri servi hominum. Quarto, non solum cum contemptu, sed etiam odio quodam, veluti tyrannicae crudelitatis audaciaeque usurpatur, ut sit cum quodam odio aut fastidio vox Homo pronuncianda. ut Psal. 10: Exurge Domine ne invalescat homo. Non raro et in malam partem accipitur, perinde ferme ut si dicas mendax vel impostor, quando quidem homo talis est natura. ut Eph. 4. Per imposturam hominum. Iacobi 2: Vis scire homo vane. Col. 2. Secundum mandata ac doctrinas hominum. Sic et Tit. 1. Aliquando et ipsum cacodaemonem indicat. ut Matth. 13, Inimicus autem homo supersevit zizania. Homo aut Vir Dei, alias significat summos ac praestantissimos doctores, ut Prophetas, Patriarchas et Apostolos: ut Deut. 33. et 2. Reg. 4. de Helia saepius. 2. Pet. 1. Locuti sunt sancti Dei viri. et 1 Timoth. 6, Tu vero homo Dei fuge haec. Alias etiam quemvis vere pium ac renatum quatenus est renatus. ut 2 Timoth. 2. Ut sit integer homo Dei. Homo terra est, qui est deditus agriculturae. Gen. 9, Coepit Noach esse vir terrae. Gen. 25. Esau fuit vir agri. Homines pecoris, Gen. 47. pro pastoribus. Sic homines virtutis, aut belli: pro, militaribus, aut etiam fortibus bellatoribus. Vir dexterae tuae: id est, quem tu confirmasti, aut (ut alii volunt) quem tu tibi puniendum servasti. Homo pacis meae Psal. 41. id est, cum quo erat mihi pax. Vir foederis, cum quo est foedus. vir litis, cum quo est alicui lis. Sic homo peccati, 2. Thess. 2. pro homine dedito peccato, imo et singulari studio ac arte et profectu serviente peccato. is est Antichristus. De huiusmodi locutionibus dicetur infra prolixius in voce VIR. Secundum hominem dicere, alias significat humana quapiam locutione aut similitudine uti, seu ex communi more loquendi aliquam formulam aut sententiam sumere: seu ita loqui, ut solent communiter homines loqui. Rom. 6. Humanum quiddam dico, propter infirmitatem carnis vestrae. id est, loquar crasse et ruditer, ut etiam imperiti me percipiant. Gal 3 Fratres, secundum hominem dico. id est, do exemplum aut similitudinem, sumptam ex rebus humanis. Alias secundum hominem loqui significat, ita loqui ut impii solent. Rom. 3. Quod si iniustitia nostra Dei iustitiam commendat, num iniustus est Deus, qui inducit iram? humano more loquor: Absit. Sic et Secundum hominem ambulare, ponitur in malam partem: nempe, ut carnales homines, carnalia consilia cupiditatesque sequentes, et quae sua sunt quaerentes. 1. Cor. 3. An non secundum hominem ambulatis? id est, carnalibus rixis vacatis? Ab homine, aut per hominem aliquando aliquid fit, ita ut homo sit tantum minister ac organon, aut medium, per quod Deus aliquid agit: et tunc in bonam partem accipitur, quia ea potestas est illi data a Deo: ut de omni gubernatione ac functionem politica Paulus Rom. 13 disserit. et Gen. 8 dicitur: Per hominem sanguis eius fundetur. Sic Paulus saepe dicit, Non per hominem, aut ab homine: ostendens suam immediatam vocationem, non propterea damnans functiones aut vocationes mediate factas, quales sunt inferiorum doctorum: sed tantum illam supremam, nempe Propheticam et Apostolicam amplificans. Saepe autem phrasis, aliquid esse ex hominibus aut ab homine, in malam partem accipitur, de humanae audaciae ac impietatis, aliquid sine Deo audentis ac conantis, instituto ut Christus quaerit Matthaei 21, a Iudaeis, an Baptismus Iohannis sit a Deo aut ab hominibus? id est, an veniat ex Dei mandato, an vero Baptista sua quadam audacia ex ambitione tantam rem sibi sumpserit? Sic Gamaliel dicit in Actis, futurum ut si collectio Ecclesiae et propagatio doctrinae de Christo, sit humanum inventum, brevi corruat. sin sit ex Deo, invictum consistat, et frustra Pharisaei ac Pontifices Deo repugnent. Ab homine ad pecus. alias omnia includit, si oratio sit affirmativa: alias contra omnia includit, si oratio sit affirmativa: alias contra omnia excludit, si oratio sit negativa. Hierem. 50: Non erit qui habitet in ea, ab homine usque ad animal. omnia excludit. Sic Gen. 6: Delebo omnia ab homine usque ad iumentum. ¶ Epitheton Humanus, a, um, varia habet significata. ut 1. Cor. 4. Non curo humanam diem. i. iudicium censuras, carnalium hominum. Dies enim ei dicitur, de quo iudicandum est: et celebri controversiae diiudicandae certa dies constituitur. Hier. 17 quidam vertunt, dies humanus: cum proprie significetur dies afflictionis, Cum enim insultarent ei Iudaei, quod poenae ab eo praedictae non venerint: orat et protestatur coram Deo, quod nunquam optaverit maturari poenas a se Iudaeis praedictas, sed potius contra oraverit. 1. Cor. 10. Tentatio humana vos coepit. i. qualis solet hominibus crebro accidere.

-- 208 --

391/392 q d. Nondum Dei beneficio incidistis in diabolicam apostasiam. Filius hominis, qua periphrasi Christus saepe posita tertia persona pro prima, semet nominat: et Ezechiel utitur. Est singularis quaedam tapinosis, qua fragilitas humana indicatur. Sic et in plurali numero Psal. 62. Vani filii hominum, Mendaces sunt filii hominum. Tale quid sonat illud, Quid est homo, quod memores eius, aut filius hominis, quod reputas eum? Sed de hac locutione supra in voce FILII dictum est. Adscribam nihilominus de hac phrasi locum insignem Buceri, in quo accuratius de ea disserit. Filium hominis Christus se schemate Scripturae admodum frequenter identidem appellat, et vere cum sese deiicit, suamque humilitatem praedicat. Est autem omnino id quod Paulus ait, In similitudine hominum factus: id est, perinde ac quisque e vulgo hominum, verus nimirum homo, et nihiloplus apud mundum quidem, quam quisquam ex infima plebe. Hebraeis enim, filius Adam vel hominis nihil aliud sonat, quam homo. Hominem autem vocari, in Scriptura humilitatis est: quod omnis homo mendacium sit, et vanitas. Neque vero consistit quod quidam commenti sunt, filium hominis IESUM dictum quod tantum unius hominis, scilicet Mariae filius esset. Masculinus enim articulus ubique praemittitur τοῦ , non τῆς . Adhaec, cum sese filium hominis vel Adam, hoc est, vere hominem et plebeium hominem praedicat, vere suam nobis iuxta et humilitatem et bonitatem commendat, qui nostrae salutis causa eo usque demiserit sese, ut nihil nisi homo haberetur, ac homo infimo quoque inferior esse voluerit: cum praedicari ipsum solius Virginis filium magis gloriosum esset, neque fidem nostram perinde erigeret, Funibus hominum traxi eos, funibus charitatis: Oseae 11. ubi semet Propheta exponit posteriori locutione. Stylus hominis, Isa. 8: Scribe stylo hominis. i. literis, quae notae sunt tuis hominibus. Virga hominum castigare aliquem. i. communi et levi castigatione. 2. Sam. 7. ideo addit. Et plagis filiorum hominum. In homine. Hier. 32. Posuisti signa in Aegypto, in Israel, et in homine. i. in reliquis gentibus. Non esse hominem, Oseae 9. Quod si educaverint filios, orbabo eos, ut non sint homines. i. non perveniant ad iustam aetatem. Contra 1. Sam 1 et 17 dicitur: Senex veniens inter homines. i. senectutem attingens. Homo est arbor agri, Deut. 20. i. ex arborum fructu victitat. Homo habet in Hebraeo quatuor primaria nomina, אש Is, אדם Adam, אנוש Aenos, מתי Methe, quae multum inter sese differunt. Is, plerunque eximium ac praestantem significat: ut apud Latinos Vir, de qua voce suo loco in vocabulo VIR agetur. Adam, plerunque communis sortis hominem, sumpta voce a terra, denotat. Aenos, afflictum ac calamitosum: sumpta voce a morte. Methe in plurali numero penitus oppressum servitute, aut fame, aut alioqui plane contemptum. Piscatores hominum vocat Christus Apostolos, Mar. 1, Luc 5. per metaphoram, quia perinde verbo ac doctrina homines capiunt, et Christo adducunt, ac piscatores pisces reti capiunt, et in suam potestatem redigunt. Sic et Hier. 16, piscatores ac venatores denotant veros doctores. Alibi contra significat hostes, qui capiunt bello homines: de qua loquutione in vocabulo PISCATOR. Homo aliquando abundat. ut Gen. 13. Homines Sodomitae erant valde mali. i. Sodomitae. Sic in Evangelio, Homo rex: pro Rex. Sic et vox VIR interdum abundat. Homo de vulgaribus, aut plebeiis hominibus, sive etiam de impiis. Viderunt filii Dei filias hominum, Gen. 6. i. potentes rapuerunt plebeias, aut piorum filii acceperunt filias impiorum. Sic haud dubie intelligere possis etiam locum Psal. 82. Dixi, vos Dii estis: veruntamen sicut homines moriemini. Psal. 124, Cum exurgerent homines contra nos: tantum de impiis accipitur. Item Isa. 43: Dabo homines pro te, et populos pro anima tua. i. gentes, incredulos. Cum Pilatus producens IESUM, flagellis, corona spinea et vestitu purpureo deformatum dicit, Ecce homo: videtur per ironiam dicere, Ecce is ille homo, quem vos tantopere accusantes dicitis affectae regnum, excitare velle seditionem, et evertere vestram religionem. Quid minus post hic homuncio, quam talia ac tanta patrare? proinde seposita ista sollicitudine, sinite miseri hunc abire post tot vexationes incolumen, nec vos una mecum eius sanguine ac caede contaminaveritis.

HOMICIDA vox aliquanto latius patet in Sacris literis, quam in communi sermone. Nam Isa. 1 proceres Hierosolymitani vocantur homicidae. ob rapacitatem et alias iniurias, quibus affligebant miseram plebem. Christus Ioh. 8. vocat ipsum Satanam homicidam, potissimum ideo, qua homines per falsam doctrinam et alias malas artes aeterno exitio perdit. 1. Ioh. 3 dicitur, Omnes odio habentes fratrem, esse homicidas: quia scilicet (interprete Christo) si non manibus ac opere, at saltem voto et opere interficiunt hominem. Denique Prov. 28, is quoque dicitur homicida, qui matri et patri aliquid furatur.

HONOS, est reverentia et subiectio quaedam, externis indiciis testificata, quam alicui exhibemus in testimonium et praemium virtutis, superioris gradus, aut beneficiorum in nos aut alios collatorum. De qua voce ac re quatenus etiam prophanis scriptoribus est nota ac usitata, aliquid clarius infra in voce LAUDIS, et verbo Laudare disseram. In Hebraeo igitur sunt tria potissimum vocabula, Hod, Hadar, et Cabod, quae solent interpretes verbo Honoris vertere. Est vero magna variatio tum rei huius, tum et praedictarum vocum, in Sacris literis. Dicam tamen de eis, ut commodissime potero. Vertuntur autem praedictae voces, praesertim Hadar, per honorem, decus, magnificentiam. pulchritudinem, splendorem et dignitatem Psal. 103. Confessionem et decorem induisti. Et sequenti, Confessio et pulchritudo. Psal. 44. Specie et pulchritudine tua. et 144. Magnificentia gloriae sanctitatis tuae. Psal. 110. In splendoribus sanctorum. Prov 14, In multitudine populi dignitas regis In quibus locis omnibus est Hadar: quod tamen plerunque pro decoravit et honoravit vertunt. Rom. 2 coniunguntur Gloria, honos, et incorruptibilitas, quae bona sit Deus pie viventib. largiturus: ubi non adeo magni ac conspicuum reperias discrimen inter vocem Gloriae et honoris. Honos crebro etiam pro externo aliquo officio aut beneficio accipitur, non tum sine interna honorifica opinione: quia tali indicio vel efficacissime alterius virtutem aut benemerita testamur. Hac significatione iubet Paulus 1. Tim. 5 honorare honestas u duas: et presbyteros recte docentes esse duplici honore dignos, scilicet ut et honorentur, ac honeste tractentur omni externa reverentia, ex vero tamen corde proficiscente, et insuper honesto stipendio alantur. Sic et Christus ipse quartum praeceptum, Honora parentes contra impiam Pharisaeorum glossam Matthaei 15 et 19 , ac Mar. 10 exponit, quod videlicet sint omnibus officiis ac beneficiis sublevandi, non solo quodam quasi caeremoniario honore. Hac de causa et Latinis praemium amplioris dignitatis viro, praesertim docto exhibitum, Honorarium vocatur: contra vero ignobiliori mercenario aut manuario artifici, Merces. Eadem ratione accipiendum est, quod Paulus inquit Rom. 12, Honore vos invicem praevenientes. i. non tantum externa quadam reverentia sed etiam mutuis officiis ac beneficiis. Sic et Lucas Act. 28 narrat, Melitenses multis honoribus honorasse Paulum ac comites. i. multa eis beneficia praestitisse. In eadem significatione credo accipiendum esse, quod Paulus 1 Cor. 11 dicit, nos ignobiliora membra magis honorare: i. plurib. beneficiis ut sunt tegmina vestium, afficere. Idem vult etiam ei 1 Thes 4 dicit, unum quemque debere possidere vas suum sanctificatione et honore. Vas vocat corpus: id vult nos abstinendo ab omni genere peccatorum, praesertim corpore patratorum sanctificare, et praeterea cura valetudinis tueri. Hoc officium aut beneficium, ne corpus ac valetudinem

-- 209 --

393/394 crapula, scortatione, immodicis vigiliis, fame ac laboribus defatigemus, vocat honorem. In eodem sensu honorem corporis accipit Coll. 2, cum inquit: Non in honore aliquo ad repletionem corporis: indicans, illas humanas religiones nec animae nec corpori prodesse, dum replet sarcitque exhaustum hominem, sed potius utrisque plurimum obesse. Hieronymus super 1. Petr. 2, interpretatur de abstinentia a coitu. Sed expositio huic loco minime quadrat. Honorare convenit interdum cum verbo Glorifico: de quo supra disserui. Honorare aliquem, est etiam amplissimis donis cumulare. sicut rex Balac Balaamo pollicetur, si veniens maledicat Israelitis: Numer. 22. Animam alicuius coram aliquo esse honorabilem: 1. Reg. 1. i. parci alicuius vitae, magnifieri alicuius vitam, ut non interficiatur. Honorare Deum, est vere ac ex animo colere, timere, amare, et ante omnia in eum confidere. Vicissim vero et Deus pios honorare dicitur, tum in hac vita, dum eos magnis donis et gloriosis liberationibus ornat: tum et in altera vita, dum eos in aeternam gloriam transfert. Qui igitur non honorat filium, ille nec patrem honorat: quia pater non vult nisi in filio agnosci ac coli, eoque solo modo vere colitur. Contra labiis honorare, est tantum externo gestu, sine vero cordis timore, fide, aut dilectione: Matth. 15. Etsi vero praeclare videtur dictum ab Aristotele Ethic. 4, honorem esse bonorum externorum maximum: tamen revera hominum honos est tantum externa quaedam pompa, noticia, aut opinio, qua homines aliquem aliis multis praeferunt, et quasi supremo loco collocant. Caeterum sicut omnia alia vocabula ab hominibus ad Deum translata fiunt valde realia et potentia, quia Dei dicere est facere: ita etiam cum Deus aliquem honorare dicitur, non ille tantum testatur de alicuius praestante virtute, sed simul eam illi impertit: non tantum honorat, sed etiam dignum honore facit: non tam externo testimonio, quam vera rerum bonitate ac praestantia ornat, honoratumque efficit. Honos apud Latinos significat crebro magistratum, ac plenas dignitate functiones: ut cum aliquis amplissimis honoribus perfunctus esse dicitur. Causa est, quod nemo in tam illustri gubernationis loco collocatur, nisi qui caeteris singulari aliqua virtutis praestantia clarior esse videtur. Quare illa dignitas tum venit ex honore virtutis, tum affert secum honorem, quia magistratui magnus honos ex divino mandato debetur. Eandem autem significationem etiam in Sacris literis aliquando obtinet. Nam Hebr. 5: Summum pontificatum Scriptura vocat honorem, dicens: Non sibi ipsi sumit aliquis eum honorem, sed si quis a Deo vocatus est ut Aaron. Sic et CHRISTUS non semet glorificavit, ut fieret summus Sacerdos: sed is qui locutus est ad eum, Filius meus es tu, etc. Sic credo etiam illud 2. Petr. 1 intelligendum esse: IESUS cum accepisset a patre honorem et gloriam. i. praeter divinitatem, amplissimam functionem reconciliandi humani generis Deo, et ingentia dona ac plenitudinem gratiae et Spiritus, nos Apostoli illam omnem magnitudinem aut amplitudinem coram spectavimus. Sic et illud Hebr. 2, et Psal. 8, Gloria et honore coronasti eum: tum de summa functione regni ac sacerdotii, eum de aliis summis donis, tum denique de resuscitatione, subiectione omnium rerum sub pedes eius, ac sessione ad dexteram patris, intelligi exponique debet, ut etiam Ioh. 1 explicatur. Atque hunc honorem ei pater Psal. 2 et 10, et postea in Baptismo ac monte Tabor tradidit. Cum vero nos Deo tribuere dicimur honorem, gloriam, potentiam, et similia, Rom. 16, Apoc. 7, et alias: indicatur, nos agnoscere haec ingentia bona, aliasque virtutes, et omnem dignitatem soli Deo convenire, in eo illa esse, eum de illis celebrandum, et propterea invocandum ac coendum. Vas honoris, aut ignominiae, Rom. 9, 2. Tim. 2. sumpta similitudine aut metaphora a domesticis utensilibus, ubi non tantum munda ac eximia sunt et tractantur, sed etiam sordida acimmunda, eoque etiam talibus vasis aut instrumentis opus est. Significat igitur haec vox eo loci, homines, et ipsos quoque spiritus, quorum alii ad alias honestiores et sanctiores, aut contra ignominiosiores functiones, et denique felicitatem aut infelicitatem aeternam destinati ordinatique sunt. De causis huius ordinationis nunc non disputo. Rom. 9, Deo: 2. Tim. 2 hominibus tribui videntur. Honorare aliquem etiam re externa, officio, aut beneficio, quomodo aliquis dicatur, ostendi supra. Sic autem petebat Saul a Samuele, ut se honoraret coram senibus Israel, deducendo eum usque ad tabernaculum, et ibi sacrificando. Lib. 1. Sam. cap. 15: et contra, prius cap. 2 accusatur Eli, quod magis honoraverit filios suos, quam Deum. i. quod ipsos indignissimos et impurissimos cum maxima Dei contumelia et scandalo Ecclesiae in ea functione toleraverit, prorsus nimia pravaque indulgentia, aut praepostero amore in liberos, quos (Deum filiis praeferendo) dudum longissime ac cum ignominia amovisse debuerat. Sic Deus prohibet honorari pauperem in sua causa, Exod. 2, indicans, nihil omnino esse contra ius ac fas agendum, respectu aut misericordia paupertatis eius. Honoratus facie scribitur fuisse Naaman Syrus, lib. 2. Reg. cap. 5. i. reverendus, et suo regi acceptissimus. Elevari corde ad honorificandum, est inflatum admiratione sui, dignum se putare summo honore ac gradu. lib. 2. Par. cap. 25: Percussisti Edom, tunc elevavit te cor ad honorificandum. Honorabilia loqui. i. eximia, praeclara et laudabilia: Prov. 8. Sic et in Psal. 87 dicitur, Honorabilia dicta sunt in te: i. vera doctrina de mysteriis Dei, in Hierusalem praedicata. Honestus in novo Testamento non semper significat vera virtute praeditum, sed alio qui aliqua maiori dignitate, nomine, titulo aut opibus cohonestatum, vel insignitum exornatumque. Sic in Actis aliquoties nominantur honestae mulieres, id est, matronae venerandae, seu optimatum uxores. Sic Iosephus ab Arimathia vocatur honestus Senator, Mar. 15. id est, celebris, plenusque dignitate et authoritate.

HORA, Graecolatina vox, in Sacris literis primum significat istud breve tempus, quo dimidium signi oritur aut occidit, quod communiter horam vocamus: ut cum aliquid factum esse prima, secunda, aut tertia hora narratur: Matth. 20, et saepe alias. De discrimine autem horarum Iudaicarum, Romanarum, et nostrarum, postea dicam. Secundo, significat Hora breve tempus, sed tamen indefinitum: ut Matth. 9, Sanata est mulier ab hora illa. et sequenti Capite: Dabitur vobis in illa hora quid loquamini. Sic capite 15: Sanata est filia eius ab illa hora. Tertio, significat tempus cum quadam occasione agendi aut patiendi aliquid. ut Luc. 22: Haec vestra hora, scilicet tempus quo Deus vobis permittit in me grassari. Ioh. 2: Nondum venit hora mea: scilicet, faciendi miracula. Sic Rom. 13: Hora est nos iam ex somno surgere. Ioh. 16. Veniet hora, cum omnis qui vos interfecerit, putet se sacrificium offerre Deo. Quarto, significat nonnunque ea quae fiunt, aguntur, aut accidunt in aliquo tempore: ut sunt pericula. Sic orat Christus Ioh. 12. ut servet se ab hora illa: i. illo ingenti periculo ac certamine. Sic et Marc. 14: Ut si possibile est, transeat a me hora haec: i. hoc gravissimum discrimen, quod hoc tempore mihi incumbit. Quinto, hora significat seculum, ut 1. Ioh. 2. Filioli novissima hora est. i. postrema sunt tempora aut secula. Sexto, Hora saepe ponitur pro fatali momento, cum est moriendum. Ioh. 13. Sciens IESUS quod venerit hora eius. Sic etiam 7 et 8. Septimo, Ad horam, significat idem quod ad breve tempus. Gal. 2. Quibus nec ad horam quidem cessimus, ut veritas Evangelii apud vos maneret. 2. Cor. 7. Etiamsi illa epistola ad horam vos contristavit. Ad Philemonem : Forte ideo servus ad horam discessit. Horae porro veterum Hebraeorum, Graecorum et Romanorum, quarum in Sacris literis, et etiam

-- 210 --

395/396 prophanis historiis mentio fit, fuerunt plerunque horae quas Mathematici vocant inaequales, quae alias erant longiores, alias breviores. Omnes enim dies ac noctes, sive longas, sive breves, hyeme ac aestate dividebant in horas duodecim, ita ut mane oriente sole inciperet prima hora fluere, in meridie sexta pulsaretur, vesperi occidente sole duodecima. Unde porro denuo inciperet currere prima hora noctis: media nocte cum esset, audiretur sexta: et summo mane oriente sole, duo decima noctis finiretur. Fiebat igitur, ut in solstitio aestivo duplo essent longiores horae dieique noctis eius temporis, vel etiam diei solstitii brumalis: et contra horae noctis aestivi solstitii essent dimidio brevioresque hyberni: nec unquam vere cum istis nostris horis convenirent, quam in aequinoctiis. Hora diei tertia, erat illis primus quadrans, cum tantundem esset elapsum diei ab exorto sole, quantum adhuc ad meridiem superesset: hora sexta autem, in meridie finiebatur, quod fuit illis secundus quadrans. Incipiente porro nobis nunc hora a meridie prima, illis inchoabatur hora septima, ut hora nona esset finitus tertius quadrans: et tantundem adhuc illis usque ad occasum supererat, quantum a meridie effluxerat: qui iam erat ultimus quadrans. Hinc est quod Christus Matth. 20 dicit, patrem familiâs exiisse diluculo ad conducendos vinitores scilicet anteque prima fluere inciperet, seu ante exortum solis: et postea tertia. deinde sexta in meridie, et nona, inter meridiem et vesperum: et denique postremo undecima, cum iam unica hora ad occasum superesset. Sic quod Petrus ab hora tertia argumentatur Act. 2, quod non sint ebrii: indicat, non fuisse moris illi tam sobriae ac parcae genti, tam mane helluari. Quo et Apostolus respicit dicens: Qui potant noctu potant. Cognita hac horarum distributione, facile est passione Domini, et alia dicta Christi ad tempus nostrarum horarum applicare, et inde etiam consonantiam cum nostro tempore cognoscere.

HORTORUM est crebra mentio in Sacris literis. Primum enim ille longe amoenissimus et felicissimus locus aut regio, in qua primi parentes sunt mox post creationem collocati, vocatur Hortus, seu hortus deliciarum, aut in Eden, ut in Hebraeo legitur. Eum hortum ipsemet Deus plantasse dicitur, Gen. 2. Is locus vocatur etiam Hortus Dei, Gen. 13: ubi Scriptura narrat, regionem Sodomiticam ante devastationem fuisse ut hortum Dei. Et Ezech. 36 legitur: Haec regio devastata, fuit ut hortus Eden voluptatis aut deliciarum. Ezech. 31 legitur, nullam cedrum aut aliam arborem fuisse similem altitudine, amplitudine, et omni alia pulchritudine Assyrio: sive intelligatur de illo ipso horto, ubi tam pulchrae arbores fuerint: sive per metaphoram de toto reliquo mundo, aut aliis Politiis, quae etiam a Deo plantantur et rigantur. In hortis habebant Israelitae sua idola et cultus: ideo solet eis minari Deus, futurum ut erubescant de hortis suis, quos sibi elegerunt: scilicet veniente calamitate, et non succurrentibus illis suis idolis in horto cultis, quin potius Deo ipsos idololatras cum suis idololatriis funditus evertente. Hortorum irriguorum aut arentium collatione saepe describitur florens aut tristis status alicuius regionis, aut hominum plurium vel unius, ob benedictionem aut maledictionem Dei. ut Isaiae 1, sumitur similitudo ab horto carente irrigante aqua. Contra Isaiae 58: ab horto irriguo. Sicut et Psal. 1 Num 24 dicit Bileam: Sicut horti iuxta flumen, sicut tabernacula Iacob. ostendens florentissimum tunc fuisse statum Israelitici populi, praesertim quod ad religionem attinet: sicut ipsemet se prolixius exponit. Nihil enim elegantius aut amoenius aspectu hortorum bene cultorum, irriguorum, ac iuxta flumen sitorum.

HOSANNA, Hebraice Hoschiana, est vox, qua Christo cum sua regali pompa in festo Palmarum Hierosolymam intranti, populus bene precatus est: Matthaei 21, Mar. 11, Ioh. 12. Significat autem idem quod, O Deus serva, fer opem huic nostro novo Regi: sicut olim Romani acclamarunt, Vita et felicitas Caesari etc. Sumpta vero est et illa vox, et pene tota illa exclamatio, ex Psal. 117, nisi quod in Evangelistis additur, In excelsis: de quo supra suo loco dictum est.

HOSTIAE, sunt idem quod sacrificia aut victimae apud Iudaeos et Gentiles: quae, quoniam post Christum, (quem potissimum omnia Sacra populi Dei significabant et figurabant) veluti umbrae veniente plena luce desierunt: ideo Paulus Rom. 12 iubet, ut nosmet totos Deo hostiam viventem, sanctam, acceptam Deo, et rationalem cultum exhibeamus. Plures vero sunt, praesertim in Novo testamento, huius generis voces, a veteribus ac externis sacris sumptae et ad spiritualem verumque cordis piorum cultum translatae: sicut et Psalmista pollicetur labia vitulorum.

HUBERA, Psal 22. Considere me faciens super habera, vel ab huberibus matris meae. id est inde ab ima infantia a te tuaque ope pependi. Isaiae 32. Super huberi plangent. id est, ob famem ac sitim non erit unde mulieres lac infantibus dent, quippe carentes ipsaemet necessario alimento.

HUMERUS etiam parit quasdam figuratas et obscuras locutiones ut Ezech. 25. Aperire humerum Moab: videtur significare, eius munita loca aperire, aut nudare. Inter humeros, est idem quod in medio Deuter. 33. Et inter humeros eius requiescet, aut habitabit. Humero etiam pro regione, Isaiae 11. In humerum Philistim volabunt. Humerus recedens, Zachariae 7, et Nehemiae 7 id est, refugiens aut recusans onus: Et dederunt humero recedentem. pro, noluerunt ferre iugum legis meae. Onus recedere ab humeris alicuius Isaiae 14. Recedetque ab illis iugum eius, et ab humeris onus. id est, liberabitur populus a tyrannide et tributis Assyriorum. Sic et illud Isaiae nono intelligendum est, Virgam humeri eius confringet. id est, castigationes et tyrannidem, qua populum affligebat. Humero uno servire, aut aliquid facere est, unanimiter. ut, Serviant Domino humero uno, Zephoniae tertio . Eadem phrasis et sensus videtur essentiam Hoseae sexto , ut expectent virum latrones. Sic collegium sacerdotum interficiunt humero: sub intelligitur uno. id est, unanimiter. Humerus Sechen, significat etiam partem. Sic Psalmo 21. Pones eos humerum aut partem: id est, seorsim, tanquam scopum, et dirges in eos sagittas.

HUMILITAS vox plura significata habet. Nam primum humilitas nunc quidem, et etiam olim. Theologis plerunque significavit virtutem, quam vocant modestiam. At vera erus nocis significatio est vilitas pravitas. aut infima sors aut conditio, ad quam sis deductus vel generis ignobilitate ac paupertate, vel donorum dotiumque tenuitate, vel denique casu aliquo adverso cruce aut afflictione. Quare in cantico Mariae, Quia respexit ad humilitatem ancillae suae, diva Virgo non suam modestiam praedicat: sed Dei immensam beneficentiam, qui tam abiectam et omnibus despectam ancillulam, quantumvis sit gloriosus et omnipotens Deus, adeo clementer respexerit, seque licet indignissimam, tanto beneficio sit dignatus. Tumultuati sunt de hac voce et dicto olim Monachi contra Erasmus quod in Annotationibus monuerat, vocem Humilitatis significare vilitatem, aut contemptam sortem: sed respondit eis in Dialogo, cui nomen fecit Medardus Idem monet de loci ac vocabuli sensu Theophylactus ac Faber, qui super eum locum sic scribit: Hic agnoscit Virgo humillima, non esse suum, quod omnes generationes dicturae sunt ipsam beatam: sed illius, qui respexit humilitatem, exiguitatem, et (ut sic dicam) nihilitatem ancillae suae, servae suae. Secundo, Humiliare Hebraeis nonnunquam idem est quod vi stuprare. ut Gen. 34 legitur

-- 211 --

397/398 Et vidit Dinam Sichem filius Hemor Hevaei, princeps regionis, et rapuit eam, et dormivit cum ea, et humilia ulteam. Sic et Deuter. 22 accipitur, humiliare uxorem proximi sui. Tertio, Humiliare pro affligere ut Psal. 119, Bonum est mihi Domine, quod humiliasti me, ut disce rem iustificationes tuas. Item: Credidi, ideo locutus sum, sed humiliatus sum nimis. Sic Gen. 29 dicit Lea: Vidit Dominus humilitatem meam, ideo vocavit nomen eius Ruben i. Deus vidit me negligi a marito, tanquam deformem: ideo copia liberorum compensare formam, meque hac ratione marito acceptam facere voluit. Eadem plane locutio ac sensus est, qui et in Cantico Mariae: nisi quod ibi afflictio aut parvitas exalia causa proveniebat. Isaiae 26: Civitatem sublimem humiliabis. i. affliges, debilitabis. Psal. 22: Vide humiliationem meam de inimicis meis. Sic de Agar ter haec vox Genes. 15 legitur. Primum enim dicitur, quod Sara eam afflixerit: postea, quod angelus dixerit. Humilieris sub manu eius: et postremo, quod angelus iusserit filium Hagar vocare Ismael, quia Dominus eam in sua afflictione. i. tristi ac plane desperata sorte exaudierit. Psal, 35: Contra humiles terrae verba fraudulenta cogitant. i. contra infimae sortis homines, aut etiam contra eos qui alio qui cruce pressi sunt. Sic Zophoniae 2 : Quaerite Dominum omnes humiles terrae, qui iudicium operati estis. Quarto, Humiliare se crebro significat in Sacris literis, vera contritione agnitis peccatis, ac ira Dei perterrefieri, abiecta omni fiducia sui, securitate ac superbia, esse demisso animo: in quo sensu et praecedens humiliatio Hagar sub manu Sara accipi potest, ut scilicet se ei supplicem subiiciat. Sic Micheae 6: Humiliate ad ambulandum cum Deo tuo. 2 Paralip. 12: Humiliati sunt, non disperdam eos. Sic lib. 1 Regum, cap. 21, primum diras minas ac poenas denunciat Deus impio Achabo per Heliam, cum ob alia eius impia facta, tum etiam ob oppressum Naboth. Verum cum ille sua quadam saltem carnali contritione perterrefactus, sesecoram Deo humiliat, et etiam foris lugentium vesti tuacuictu, omnique reliquo poenitentium et dolentium gestu incedere et agere incipit, Deus ei mandat dilanonem poenae indicari. Inquit .n. textus: Cum humiliassetse, aversa est ab eo ira Dei. et, Vidisti' ne quod humiliaverit se Achab â facie mea? Sic Psal. 35. Tanquam lugens matrem pullatus humiliabam me, vel incurvabar. i. tristis deiectoque capite incedebam, utque lugent, moestique sunt. Quinto, humi iari populum aut civitatem sub aliquo, est ei subiici, in eius potestatem redigi. Iudicum 2, Humiliatus est Moab sub manu Israelis in die illa. Sic Iob 30, humiliati sunt plusquam terra. i. non tantum in terram prostrati sunt, sed etiam infra terram. Isaiae 31. Neque a multitudine pastorum humiliatur leo. i. perterrefit, unicitur. Sexto, Isa. 2 accipitur de prava ac servili quada humiliatione, qua nos quibusvis idolo latriarum absurditatibus, corruptelis, et errorib. temere abiectoque animo subiicimus: ut nunc in Papatu fieri videmus. Humilem esse in oculis suis. 2 Sam. 6. Et ero humilis in oculis meis. i. abiectus non superbus contra Deum, etc. Sic Iob 22. Humilem oculis servat Deus. i. qui non est superbus, nec etiam ipsis oculis et sublimi aspectu superbiam cordis declarat, ut alio qui plerunque fieri assolet. Contrarium est, altitudo oculorum, et superbos mente cordis sui. Sic Petrus inquit: Humiliemini sub potenti manu Dei. quib. verbis non tantum vera animi contritio poscitur, sed etiam summa patientia sub cruce, ut toleranter feramus ea omnia onera, quae Deus nobis pro sua bona voluntate imposuerit. Humilis, saepe utramque significationem complectitur, nempe et gradus aut status vilitatem, et animum suam sortem agnoscentem, et non tumentem. Lucae 1. Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles: esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes. Vocat eos divites ac potentes, qui non tam re quam animo aut opinione sua sunt tales: cuiusmodi sunt in primis operarii aut iustitiarii, omnes securi et superbi, praesertim spirituali superbia. Contra etiam esurientes ac humiles simili ratione vocat contritos, suam praesertim spiritualem paupertatem agnoscentes, et a Deo opem mendicantes. Sicut Isaias dicit, Omnes sitientes venite ad aquas: et pauperes mutili ac mendici ad convivium invitantur exclusis saturis contemptoribus. Rom. 12 iubet nos Paulus Humilib. consentire. i. non superbe eos contemnere, in quiens: Non arroganter de vobisipsis sentientes, sed humilib. vos accommodantes. Ne sitis arrogantes apud vosmetipsos. 2 Cor. 7. Verum qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus per adventum Titi. i. qui et alios omnes afflictos consolari ac liberare solet, sublevavit nos quoque. Facie se humilem dicit esse Apostolus, sed absentem audacem. i. coram cum Corinthiis egit, lenem, abiectum, contemptum se declarans, ac nihil eximium, ambitiose affectantem, ostentantem, aut superbe auditorib. imperitantem. Sic postea confert sermonem suum cum Epistolis. Deus dicitur superbis resistere, humilib. autem dare gratiam, Iacobi 4. 1 Petri 5. i. qui sunt modesto, aut etiam demisso animo: sicut alibi ait, se superillos respicere, et cum illis libenter versari, qui sunt contrito animo, et tremunt ad sermones eius. Christus dicitur, Cum in forma Dei esset, semetipsum exinanivisse et humiliasse, ac formam servi accepisse, factumque obedientem usque ad ignominiosissimam mortem crucis. ubi quid sit exinanitio ac humiliatio, satis adiuncta verba declarant: nempe ex illa gloriosissima maiestate imperantis Dei, sese suo quodam modo in hanc servilem creaturae conditionem demittere, fieri hominem passibilem ac mortalem, atque adeo omnium mortalium infimum, nempe ex iustissimo fieri ipsissimum peccatum, omnia totius mundi peccata ferentem, fieri maledictum legis, ex domino fieri servum alteri obedientem: sustinere ac perpeti furorem mundi, peccati, Satanae, et mortis ac inferorum, et denique ignominiosissima morte vitam hanc finire, ut omnium sce lestissimum. Mansuetus, mitis, afflictus et humiliatus, ut re vicina sunt, ita etiam vocabulis significationibusque saepe coniunguntur: ut in suis vocib. ac locis ostensum est, ac ostendetur.

HYDRIA farinae non deficiet: 1 Reg. 17. pro, farina hydriae, seu in hydria contenta: hypallage est.

HYEMS, pro molestiis, ac omni genere calamitatum, rerumque adversarum nonnunquam ponitur: sicut aestas contra pro rebus secundis. Psal. 74. Lucae 21. Ratio metaphorae omnibus obvia est. Hyems significat etiam frigus, sicut et Graecis, quod tunc maxime dominatur. Proverb. 20. Propter hyemem piger non arabit. id est, propter frigus. Sic, Orate ne fiat fuga vostra in hyeme: Marci 13. Matthei 24, id est, in aliqua incommoda tempestate.

HYPOCRISIS, proprie simulatio, aut simulata pronunciatio et actio alienae personae dici solet. Nam hypocritae erant olim histriones, qui recitantes comoedias aut tragoe dias, alienas personas, plurimumque a sua conditione diversas, regum, bellatorum, aut amatorum, vel quorumcunque aliorum exprimebant. Per metaphoram porro haec vox transfertur ad insinceros Christianos, sive sint doctores, sive auditores. Dupliciter igitur dividi hypocrisis et hypocritae possunt: quod alii sint crassi quidam simulatores, qui lucri tantum aut honoris gratia pietatem ac studium verae religionis externo sermone, actionibus, vestitu et variis gestibus simulant: cum intus in corde revera sint Epicurei, sciantque se nulla cura pietatis affici. Tales erant illi Pharisaei, qui in triviis et compitis orabant, buccina sonabant distributuri eleemo synam, deformabant faciem ut viderentur ieiunare, dilatabant phylacteria, et aliis vestimentis pietatem simulabant, prolixas preces demurmurabant, ut sic

-- 212 --

399/400 domos viduarum exederent, et in honore apud vulgus essent. Alii vero erant, et semper sunt, occultiores et subtiliores hypocritae, quos tantum Deus, et etiam aliquando Spirituales homines diiudicare possunt: qui nec ipsimet suam hypocrisin animadvertere possunt. Nec. n. lucrum inde aut gloriam quaerunt, sed ipsam aeternam felicitatem. Talis fuit ille Pharisaeus, qui cum publicano in templo orabat, gratias agens Deo pro suis donis: et ille dives, qui se putabat legem inde a iuventute servasse. Item Paulus ipse, ante conversionem. Huiusmodi sunt multi etiam in vera Ecclesia, qui non vere semetipsos cognoscentes, aut sui veteris Adami malitiam cernentes, nec etiam verum sensum aut intellectum pietatis habentes, putant se vere ac ex animo agnoscere et sincere colere Deum. Altera divisio hypocrisis et hypocritarum est, quod alii etiam docent, amplectuntur ac promovent hypocrisin. i. simulatam pietatem. quales sunt semper seductores, et eorum auditores. De tali doctrinae religionisque hypocrisi dicit Christus Luc. 12 Cavete vobis â fermento pharisaeorum, quae est hypocrisis. Tali sensu omnis falsa doctrina est hypocrisis, speciem, non autem veritatem pietatis obtinens: sicut et Paulus 1 Tim. 4 ostendit. Hac ratione Paulus etiam claudicationem illam Petri, Gal. 2 vocat hypocrisin, ac dicit etiam Barnabam in eam esse inductum. Alia porro hypocrisis est tantum in vita, non etiam in doctrina, seu eorum qui externa professione veram doctrinam religionemque sequuntur.

HYPOSTASIS nomen Graecum crebro in Ecclesia pro persona accipitur, ut videlicet significet individuum intelligens et incommunicabile ac per sese subsistens, seu ab alio non sustentatum, aut quasi gestatum. In Sacris literis aliquoties legitur, sed plerunque in aliis, iisque diversis significationibus. Vertunt autem ferme semper Substantiam. Tantum Heb. 1 semel videtur in illa sua vel nativa, vel etiam principali significatione usurpari. Dicit. n. ibi Scriptura, quod Christus sit splendor gloriae et character, seu expressa imago hypostaseos. i. substantiae, aut potius subsistentiae eius. Ubi necessario prorsus debet intelligi, referre aut repraesentare ipsam personam patris non autem eius essentiam, quae res et vox est communis omnibus trib. personis, utpote coessentialib. aut consubstantialibus, seu eiusdem prorsus substantiae aut essentiae, vel homousiis. Inepte. n. diceretur repraesentare filius essentiam patris, cum ea sit illi perinde propria aut communis, ut et patri ipsi: cumque perinde Spiritus sanctus posset dici imago essentiae patris aut filii, et vicissim cum sit eis homousios aut consubstantialis. Alio qui rectissime ac verissime dicitur, quod solus filius repraesentet aut referat patrem, ac praecipue tanquam viva aptissimaque imago personam patris: deinde quia illum videat cognoscatque. Sic et inter homines, filii videntur esse imagines patris, et repraesentare patrem quod saepe accidit, expressis non tantum corporis lineamentis ac conditionibus, sed etiam animae proprietatibus: ut in voce Filii etiam imago aliquo modo contineatur. Est ergo dignissimum observatu, quod celebris ista significatio aut usurpatio hypostaseos personam denotans, in eodem prorsus usu ac materia etiam in Sacris literis a Spiritu sancto usurpata reperiatur, ut tanto minus metuamus esse humanum quodpiam figmentum. Huc facit aliquo modo, quod etiam Hilarius voce Substantiae non raro pro persona utatur. Caeterum quatenus haec vox etiam fiduciam declarat, prolixius in voce Fidei exposita est.

HYSOPUS, herba nota est. Utebantur ea olim Iudaei in sacris, ex mandato Dei: ut Exod. 12 iubentur fasciculo hysopi sanguinem agni paschalis spargere super postes aedium, in quib. erant Israelitae. Sic etiam aqua lustralis ex cinere vitulae ruffae confecta, aspergebatur hysopo, ad mundandos immundos. Significabatur autem eo ritu aspersio sanguinis aut meriti passionis Christi, quo pii perfidem mundantur. In hunc sensum orat David se aspergi hysopo, ut supra nivem dealbetur Psal 51. Narrat et Epistola ad Hebraeos, Mosen hysopo, sanguine foederis madefacto, aspersisse totum populum Iohan. 19 scribitur, quod spongiam plenam aceto imposuerint hysopo, ut Christo haustum propinatent. Unde necesse est fuisse in illis regionibus aliquod genus hysopi arborescentis: aut per metaphoram, ad tale aliquod arbustum hoc nomen esse solitum transferri: sicut Germani humilem quandam hortensem herbam vocant Cypressum, ob odoris cum lignis arboris eius similitudinem.

Previous section

Next section


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.