Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

HODIE, in Sacris literis non semper significat hanc unicam praesentem diem, sed saepe absolute certum aliquod tempus. Isa. 58. Non ieiunabitis hodie, ut in sublimi audiatur vox vestra. id est, nunquam sic debetis ieiunare. Accipitur igitur hic Hodie, pro quacunque die huius vitae, aut quotidie, donec hodie nominatur. Sicut Paulus Hebr. 3 exponit illud Psal. 95. Hodie si vocem eius audieritis, ne obduretis corda vestra: pro, quacunque die, donec in hac vita vivitis, audieritis, obedite, et non induretis corda vestra, etc. Sic quoque Chrysostomus et Basilius istud Hodie exponunt: prior Homilia 6. Hebr. posterior in Epistola ad Chilonem. Illud Psal. 2. Hodie genui te, quidam de aeternitate exponunt: sed eadem ferme significatio est cum praecedentibus exemplis. Semper enim gignit pater filium. Aliqui malunt esse adverbium affirmativum. Solet enim certior asseveratio esse, cum certum tempus actionis aut rei, idque vicinum indicatur. Vide super eum locum, Felinum. Sic et Hoseae 4 accipi videtur: Corrues hodie, et corruet etiam Propheta tecum. Heri et hodie est Christus, Hebr. 13.

-- 206 --

387/388 Significat eius aeternitatem, sicut aliquando etiam Hodie et cras, ut paulo ante dixi. Hodie et cras utitur Christus Lucae 13. pro brevi tempore: Hodie et cras sanationes operor, et tertia die consumor. Hodie significat etiam omne praesens tempus. Iosuae 22. Quae est praevaricatio ista, quam praevaricati estis contra Deum Israel, ut recedatis hodie ab eo? Id est, nunc deficiatis, struendo novum altare. Sicut hodie, crebro idem valet ac, sicut praesens experientia coram testatur: Deut. 4. Ut daret tibi terram eorum, sicut hodie: scilicet, viva experientia testatur. Deut. 10. Et elegit semen eorum post eos, vos ex omnibus populis sicut hodie: scilicet, cernitis. Haec phrasis clarioribus exemplis explicatur 2. Par. 29, Tradiditque eos Deus in commotionem, in desolationem, in sibilum, quemadmodum vos cernitis oculis vestris. Usque in hodiernum diem, crebro ponitur pro, usque in praesens tempus. Matth. 28. Sparsus est hic sermo apud Iudaeos usque in hodiernum diem. 2. Cor. 13. Usque in hodiernum diem est velamen super cor Iudaeorum. Sic et Rom. 11, Usque in hodiernum diem excaecati esse dicuntur. IESUS CHRISTUS heri et hodie, idem etiam est in secula. id est, perpetuo permanet, semper fuit, est et erit. Aliqui intelligunt id dictum non de persona aut essentia Christi, sed de religionis patefactione. et per Heri intelligunt vetus Testamentum, per hodie Novum, per secula durationem aut perpetuitatem novi. Verum videtur id consolationis gratia dici, quod Christus sit α et ω , qui perpetuo iuvare et liberare queat.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.