Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

HAEREDITAS, bona successionis iure a mortuis parentib. aut aliis cognatis accepta significat. Erant vero haereditaria bona Iudaeis multo gratiora et dulciora, studiosiusque retinebantur, quam nunc in Germania aut alibi fit: cuius rei causae erant duae. prior, quod non ita facile ex suis sedibus, civitatibus, aut tribubus alio migrabant, ut nunc in Germania fit: altera erat, quod illud solum a maiorib. haereditate acceptum, illis divinitus contigerat. Apparet autem quam dulcis eis haereditas fuerit, ex illo sermone et facto celebri Nabot, qui regi ipsi vinetum suum cedere noluit, idque maiora ac meliora offerenti: singulari quadam verborum emphasi indicans, se nequaquam adduci posse, ut suam haereditatem ulli mortalium vendat. Ab hac igitur tam grata ac dulci re, ac veluti patrio nido, transfertur haec vox ad alias quasvis valde preciosas ac gratas possessiones, ac bona interna aut externa, corporalia aut spiritualia. Hinc fit, ut ipsemet Deus, eiusque vera religio, Piorum haereditas dicatur. Ezech. 44. Ego ero haereditas eorum. id est, ex me solo, tanquam suo unico bono, pendebunt. ut Psalm. 119. Lex tua est haereditas mea. et Psalm 16. Dominus est portio haereditatis meae, et calicis mei. id est, Tu es qui sustentas haereditatem meam. Funes ceciderunt mihi in praeclaris: etenim haereditas mea praeclara est mihi. Quae omnes voces pene synonymae sunt. Sic et Psal 127. Ecce haereditas Domini filii, merces fructus ventris: pro, Ecce haec sunt longe gratissima praemia, quae Deus piis dat, nempe liberorum numerositas. Haereditas Dei vocatur Ecclesia, propterea quod illa sit eius dulcissima possessio, quam singulari amore et plane sponsi affectu complectitur. Sic Psal. 2 dicit Deus ad filium: Pete a me, et dabo gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam fines terrae. Non tantum igitur Deus, eiusque bona omnia, praesertim autem vita aeterna piorum hominum Ecclesiaeque haereditas dicitur, sicut supra audivimus: sed etiam vicissim pii totaque Ecclesia, haereditas Dei aut Domini non uno in loco nominatur. Sic 1. Sam. 26 inquit David: Expellunt me, ne adhaeream haereditati Domini, dicendo, Vade servi diis alienis. Haereditas immarcessibilis, 1. Petri 1 dicitur aeterna piorum felicitas. Haereditare terram, est certa ac firma possessione eam possidere, ita ut nemo possessori litem movere possit de ea. Ponere sibi terram in haereditatem Ezech. 36. Gentes, quae posuerunt terram meam in haereditatem sibi cum laeticia totius cordis: id est, rapuerunt sibi Iudaeam, et Iudaeos ipsos, pro libitu et tyrannice, tanquam si eis optimo iure competerent, et perpetuo ea sint possessuri. Haereditare facere. Deut. 31. 32. Haereditare fecit altissimus gentes terram. id est, quando Deus diversis gentib. terras sedesque distribuit. Haereditare igitur, et Haeres alicuius hominis aut rei, active accipi solet, pro eo qui alicuius bona haereditate accipit, seu possidet: non passive, pro eo qui possidetur ab alio: in qua passiva significatione nomen Haereditas accipitur. Quod etiam propterea moneo, quia quidam super Rom. 4 scribens, argute simul et noxie pervertit dictum Pauli, Abraamum fore haredem mundi: passive illud exponens, quod Abraamus haereditabitur a toto mundo, seu erit pater omnium gentium, aut possidebitur ab omnibus gentibus: cum contra ei promittatur a Deo possessio mundi, et praesertim regni caelorum, quam haereditatem ille a Deo adeptus, suis veris filiis erat relicturus. Sic ibidem illud Roman. 8 pervertit, Nos sumus haeredes Dei, et cohaeredes Christi: id est, haereditas, bonum quoddam, aut possessio Dei: cum contra significet, possidemus Deum, eiusque bona. tametsi hoc posterius in suo loco recte explicet.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.