Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

HAERESIS, nomen Graecum, venit ab eligendo. Vocarunt autem sic illi Philosophorum sectas, quod unusquisque sibi aliquod genus disciplinae ac sectae proprium elegit, cui sese ad dixit, tanquam suo iudicio maxime probabili commodaeque. Usitatissime sane tunc variae factiones philosophorum, haereses a Graecis, et a latinis sectae, citraque omnem contumeliam nominabantur. Utitur hac voce Graeca etiam Cicero in Paradoxis: Non enim fuit veteribus hoc nomen odiosum, sicut nec secta Latinum. Quinetiam in Sacris literis pro indifferenti accipitur, Actor. 15. Surrexerunt quidam ex haeresi Pharisaeorum. et Actor. 26: Colui Deum secundam exactissimam haeresin aut sectam nostrae religionis. Actor. 24. Confiteor autem hoc tibi, quod iuxta viam qui vocant haeresin, colo patrium Deum. Actor. 28. Isti secta scimus omnes resistere. Reperitur tamen, ubi etiam in pessimam partem accipiatur. Tit. 3. Haereticum hominem post unam et alteram admonitionem devita. 1 Corinth. 11. Oportet etiam haereses inter vos esse. Galat 5 Opera carnis sunt, haereses, invidia, caedes. 2. Petr. 1. Inducent exitiales haereses. Transiit autem ideo vox ista in odiosam significationem, quia haereses sunt revera humano arbitrio electae opiniones, ac viae salutis, non Dei voluntate, authoritate ac verbo constitutae, et humano generi propositae: quales sunt etiamnum omnes ἐθελοθρησκια aut electicii cultus Papistarum, Turcarum et olim ethnicorum. Quid vero sit aut dicatur communi significatione Haeresis, alio loco dicetur. Hoc tantum nunc observetur, qui etymologiam observes, tum haereses sunt proprie isti electicii cultus, quos sibi homines suo arbitrio, non a Deo proscriptos eligunt et assumunt. Quare aptissime hoc vocabulum humanis figmentis ac commentis Papistarum convenit

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.