Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous section

Next section

APPENDIX.

Hoc opusculum D. EUCHERII, veluti Appendicis loco huic nostrae singulorum vocabulorum ac nominum expositioni adiicere volui: quo Lector etiam in hac parte veterum sententiam cognoscere queat. Hoc enim putavi consultius esse, quam eius scriptionem distractam meae admiscere, praesertim cum eius tractatio sententiaque in quibusdam a nostris variet.

EUCHERII EPISCOPI LUGDUNENSIS IN LIBRUM FORMULARUM SPIRITALIS INTELLIGENTIAE PRAEFATIO, AD VERANIUM.

FORMULAS spiritalis intelllgentiae componendas, tibique mittendas pro studio paternae erga te solicitudinis existimavi: quibus perceptis, in omnia Scripta divina facilime, ac in intellectum reliquorum sensus intenderetur. Nam cum litera occidat, spiritus autem vivificet: necesse est, ad illa spiritualium interiora sermonum, spiritu vivificante penetrari. Universam porro Scripturam tam Veteris instrumenti quam Novi, ad intellectum allegoricum esse sumendam, admonet nos vel illud, quod in Veteri testamento legimus: Aperiam in parabolis os meum, loquar in aenigmate antiqua. Vel illud quod item in Novo testamento scribitur: Haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas, et sine parabolis non loquebatur eis. Nec mirandum, quod sermo divinus, Prophetarum, Apostolorumque ore prolatus, ab usitato illo hominibus scribendi modo multum recesserit, facilia in promptu habens, magna in interioribus suis continens: quia et revera fuit congruum, ut sacra Deo dicta â caeteris scripturis, sicut merito, ita et specie discernerentur: ne illa caelestium arcanorum dignitas passim atque indiscrete cunctis patesceret, sanctumque canibus et margaritas porcis exponeret: ut vere ad illius columbae argentatae modum, cuius posteriora specie auri splendentis irradiantia, Scripturae divinae prima quaeque argento fulgerent, et auro occultiore rutilarent. Recte itaque procuratum est, ut eloquiorum illa castitas a promiscuis cunctorum verbis, abdito suo quasi quodam velamine pudicitiae contegeretur: ac divina optime dispensatione provisum est, ut Scripta ipsa ita tegerentur, caelestibus obumbrata mysteriis, sicut secreto suo divinitas operiebatur. Igitur cum in libris Sanctis, oculi Domini, uterus Domini, pedes Domini, arma etiam Domini scripta reperiantur: longeque absit a catholica Ecclesiarum fide, Deum corpore determinari, qui sit invisibilis, incomprehensibilis, infinitus: requirendum est, qualiter ista per Spiritum sanctum figurali expositione referantur. Hic enim inveniuntur illa Dominici interiora templi, hic illa Sancta sanctorum. Corpus ergo Scripturae sacrae, sicut traditur, in litera est: anima, in morali sensu, qui tropicus dicitur: spiritus, in superiore intellectu, qui Anagoge appellatur. Quam triplicem Scripturarum regulam convenienter observat confessio Trinitatis, sanctificans nos per omnia, ut integer spiritus noster et anima et corpus sine querela in adventum Domini nostri IESU CHRISTI, iudiciumque servetur. Sapientia mundi huius philosophiam suam in tres partes divisit, Physicam, Ethicam, Logicam: id est, naturalem, moralem, rationalem: sed naturalem illam, pertinentem ad causam naturae: moralem, quae respiciat ad mores: rationalem vero, quae de sublimioribus disputans, Deum omnium patrem esse confirmet. Quam tripartitam doctrinae disputationem non adeo abhorret illa nostrorum in disputatione distinctio, qua docti quique hanc caelestem Scripturarum philosophiam secundum historiam, secundum tropologiam, secundum anagogen disserendam putent. Quapropter Historia veritatem nobis factorum, ac fidem relationis inculcat: Tropologia, ad vitae emendationem mysticos intellectus refert: Anagoge, ad sacratiora caelestium figurarum secreta reducit. Sunt etiam qui allegoriam in hoc scientiae genere quarto in loco adiiciendam putent, quam gestorum narrationis umbram praetulisse confirment. Haec vero ipsa ex subiectis plenius manifestentur exemplis. Caelum est, secundum historiam, hoc quod intuemur: secundum tropologiam, vita caelestis: atque secundum allegoriam, baptismus: secundum anagogem, angeli. Omnis igitur disciplina nostrae religionis, ab exemplo duplicis scientiae manavit: cuius primam Practicen, secundam Theoricen vocaverunt: id est, actualem et contemplativam. unam, quae actualem vitam, morum emendationem consummet: aliam, quae in contemplatione caelestium et divinarum Scripturarum disputatione versetur. Ergo actualis scientia in diversa studia diffunditur. Contemplativa, in duas derivata partes. id est, in historica disputatione, et spiritalis intelligentiae interpretatione consistit. Sed his nunc remotis, formulas intelligentiae spiritalis, quas spopondimus, proponamus, currentes per singulorum nominum figuras, quibus ista in illo divinae lectionis inserta textu accipi solent. Oremus itaque Dominum, ut revelet abscondita Scripturarum suarum: et proferamus, quomodo secretiore intellectu sentiendum sit.


1 De his quae appellantur membra Domini vel quae de eo significantur. 2 De supernis creaturis. 3 De terrenis. 4 De animantibus. 5 De variis nominum appellationibus. 6 De interiore homine. 7 De his quae in usu atque in medio habentur. 8 De variis verborum vel nominum significationibus. 9 De Hierusalem, vel adversis eius. 10 De numeris.

Ergo ipsas iam nunc nominum atque verborum significantias, secundum quas vel maxime in allegoriam trahuntur, prout donum Dei suggesserit, explicemus.

-- 670 --

1315

De his quae appellantur membra Domini, vel quae de eo significantur. I.

Oculi Domini, intelliguntur inspectio divina. In Ps. Oculi Domini super iustos. Aures Domini, cum exaudire dignatur. In Psal. Et aures eius in preces eorum. Os Domini, sermo ad homines. In Proverb. Os Domini locutum est. Verbum Domini, filius. In Psal. Eructavit cor meum verbum bonum. Brachium Domini, filius, per quem omnia operatus est. In Propheta: Et brachium Domini, cui revelatum est? Dextera Domini, idem quod supra. In Psal. Dextera Domini fecit virtutem. Uterus Domini, secretum, ex quo filium protulit. In Psal. Ex utero ante luciferum genui te. Pedes Domini, stabilitas aeternitatis. In Psal. Et caligo sub pedibus eius. Vestigia Domini, operum secretorum signa. In Psal. Et vestigia tua non cognoscentur. Gressus Domini, adventus vel visitatio Domini. In Psalm. Visi sunt ingressus tui Deus. Arma Domini, adiutorium eius in sanctos. In Psalm. Apprehende arma et scutum. Scutum, protectio Domini. In Psal. Domine ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos. Framea, ultio divina. In Psalm. Effunde frameam, et conclude. Arcus, intentio comminationis divinae. In Psalm. Arcum suum tetendit, et paravit illum. Sagittae, praecepta divina, Apostoli, vel Prophetae. In Ps. Misit sagittas suas, et dissipavit eos. Gladius, vindicta, vel sermo Domini. In Apostolo. Vivus est enim sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti. Romphaea, idem quod supra. Tuba Domini nox manifesta Domini. In Apostolo: In iussu et in voce archangeli, et tuba Dei. Currus Dei, sedes Dei, vel quadriformitas Evangeliorum. In Psal. Currus Dei decem millibus multiplex. Virga Domini regni significatio, vel correptio disciplinae. In Psal. Virga aequitatis virga regni tui. Baculus Domini sustentatio consolationis Domini In Psal. Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt.

De supernis creaturis. II.

Carbones, ignis charitatis, aut exemplorum, aut poenitentiae. In Psalm. Cum carbonibus desolatoriis. Fumus, initia compunctionis futurae, vel ipsius comminationis Dei. In Psal. Ascendit fumus in ira eius. Item in aliam partem, sicut fumus oculis noxius: id est, vanitas. Ignis, Spiritus sanctus. In actibus Apostolorum: Et apparuerunt illis dispartitae linguae tanquam ignis, seditque supra singulos eorum, et repleti sunt omnes Spiritu sancto. Caelum, Apostoli, sive Sancti, ideo quod Dominus inhabitet in eis. In Psalm Caeli enarrant gloriam Dei. Nubes, Prophetae, sive Sancti, qui pluant verbum Domini In Esaia: Mandabo nubibus desuper ne pluant. Tonitrua, voces Evangelii, eo quod de caelo intonent. In Psalm. Vox tonitrui tui in rota. Coruscationes, splendores Evangelii. In Psalm. Illuxerunt coruscationes tuae orbi terrarum. Fulgura, virtutes vel verba IESU CHRISTI. In Psal. Et fulgura multiplicavit, et conturbavit eos. Throni, angeli, vel sancti, vel ipsa regnandi potestas. In Psalm. Thronus tuus Deus in seculum seculi. Item in aliam partem, de diabolo: Ponam thronum meum ad Aquilonem. Sedes, idem quod supra, angeli, vel sancti, eo quod in his Dominus sedeat. In Psalm. Deus sedet super sedem sanctam suam. Sol, Dominus IESUS CHRISTUS, qui fulgeat terris. In Salomone, Ergo Sol iustitiae non luxit vobis. Luna, Ecclesia, eo quod in hac mundi nocte resplendeat. In Psalm. Fecit lunam in tempore. Stellae, Sancti, sive docti. In Daniele: Docti tanquam stellae fulgebunt. Nebulae, velamentum mysteriorum Dei: interdum et angeli Dei. In Propheta: Et nebulae pulvis pedum eius. Caligo, divinorum secretorum operimentum. In Ps. Et caligo sub pedib. eius. Abyssus, profunditas Scripturarum, In Psal Abyssus abyssum invocat. Ros, verbum Domini. ideo quod madefaciat homines corda. In Psalm. Sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. Pluvia, praecepta vel mandata Domini, eo quod terram. id est, homines irriget. In Psal. Pluvii voluntariam segregabit Deus haereditati tuae. Nives, pro candore iustitiae. In Ps. Lavabis me, et super nivem delbabor. Grando, comminationes Domini, quib. contamaces everberat. In Psal. Grando et carbones ignis. Item in aliam partem: Et occidit in grandine vineas eorum. Pruina, abstinentia, eo quod per hanc frigescat calor corporis. In Psal. Factus sicut uter in pruina. Tempestas, persecutionum vel tribulationum impetus. In Psal. Qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus, et tempestate. Glacies, duricies peccatorum. In Salomone: Sicut in sereno glacies, ita solventur peccata tua. Venti, animae sanctorum. In Psal. Volavit super pennas ventorum. Item in malam partem, in Matthaeo: Flaverunt venti. Aquilo, diabolus, vel homines infideles, aut mali. In Propheta: Ab aquilone exardescent mala super terram. Dexter idem quod supra. In Salomone: Aquilo durus ventus. Nemine autem Dexter vocatur, eo quod diabolus nomen sibi Dextri praesumat, tanquam boni: sive quod occidentem, id est peccatum respicientib. dexter fiat. Auster, calor fidei. In Psal. Sicut torrens in austro. Aer, inanitatis enunciatio. In Apostolo: Sic pugno, non quasi aere verberans: id est, non inania consectans. Tempora, opportuna distributio voluntatis divinae. In Psal. Fecit lunam in tempora. Ver, vitae renovatio, vel per baptismum, vel per resurrectionem. In Psal. Aestatem et ver tu fecisti ea. Aestas, venturae iucunditatis praefiguratio. In Psal. [?: ] supra. Hyems, persecutio vel tribulatio. In Evang. Ut non fiat vestra fuga hyeme, vel sabbato. Anni, aliquando pro aeternitate accipiuntur, ut ibi: Et anni tui non deficient. Interdum et pro brevitate, ut hic: Anni nostri tanquam aranea meditabuntur. Dies et nox, iustitia et iniquitas, fides et infidelitas, prospera et adversa. In Ps. [?: ] die mandavit Dominus misericordiam suam, et in nocte declaravit. Lumen et tenebrae ita maxime accipiuntur, ut dies et nox. In epist. Ioan. Qui diligit fratrem suum, in lumine manet: qui autem odit fratrem suum, in tenebris est. Umbra, protectio divina. In Psal. Sub umbra alarum tuarum protege me. Hora, quingenti, ut putant quidi, anni, si quando dies pro toto mundi istius seculo accipitur. In epist. Ioan, Filioli mei novissima hora est. Oriens, Salvator, maxime in Luca: Visitavit nos oriens ex alto. Et in Zach. Ecce vir, Oriens nomen eius. Occidens, vitae melioris defectus. In Propheta: Occident vobis sol in meridie. Mane, lux actuum bonorum, vel baptismum, vel resurrectio. In Ps. Mane astabo tibi, et videbo. Meridies, plana doctrinarum factorumque charitas. In Salomone: Ubi cubas in meridie? Et in malam partem, in Psal. A daemonio meridiano. id est, manifesto. Vespere, finis vitae, vel seculi, vel poena. In Psal. Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laeticia.

De terrenis. III.

Terra homo ipse. In Evang. Aliud cecidit in terri bonam. Item in malam partem, de peccatore: Terram edes omnib. dieb. vitae tuae. Arida, infructuosi homines. In Salomone: Cooperire aridam malitia et dolositate. Pulvis, peccatores, vel carnis vanitas. In Ps. Sicut pulvis quem proiicit ventus. Lutum, peccatorum glutinum. In Psal. Eripe me de luto, ut non infigar. Item in aliam partem, in Ioan. Lutum fecit, et linivit oculos meos. Montes, Dominus. Ecclesia, Apostoli, sive Sancti, a celsitudine virtutum. In Psal. Qui descendit super montem Sion. Item in aliam partem, in Propheta: Ne quando offendant pedes vestri ad montes caliginosos. id est haereticos: Colles, Sancti, sed minoris meriti. In Ps. Montes, et omnes colles. Item in aliam partem, in Evang. Omnis mons et collis humiliabitur. Valles, contritiones

-- 671 --

1317 cordis humilis. In Ps. Et convalles abundabunt frumento. Item in aliam partem, in Propheta: Vallem filiorum Ennon. Petra, Christus, a firmitate. In Apostolo: Petra autem erat Christus. Lapides, interdum Christus, aut Sancti. In Psal. Lapis quem reprobaverunt aedificantes. Item in alia partem: Potens est Deus de lapidib. istis suscitare filios Abrahae. Ager, hic mundus. In Evangelio: Ager est hic mundus. Campi, Sancti, sive Scripturae divinae, eo quod pastum animarum praebeant. In Psal. Et campi tui replebuntur ubertate. Item in malam partem: In campo Taneos. Pascua, refectio spiritalis. In Psal. In loco pascuae, ibi me collocavit. Cultura, Sancti qui excoluntur in Deum. In Apost. Dei cultura estis. Agricola, Deus. In Evang. Ego sum vitis vera et pater meus agricola est. Sulci, corda sanctorum. In Psal. Sulcos eius inebrians. Semen, divina praedicatio. In Evang. Exiit qui seminat seminare semen suum. Messis, ubertas vel copia fidelium. In Evang. Levate oculos vestros, et videte regiones, quia albae sunt ad messem. Et aliter. Messis consummatio seculi, sicut messores angeli. Manipuli, fructus iustitiae. In Psal. Portantes manipulos suos. Stipula, aridi ad fidem, vel inanes In Apostolo: Ligna, foenum, stipulam. Et in Propheta: Heu mihi, quia factus sum sicut qui colligit stipulam in messe, hoc est, nullos boni operis fructus inveni. Area, Ecclesia. In Evang. Et permundabit aream suam. Ventilabrum. examen iustitiae Dei. In Evang. Cuius ventilabrum in messe sua. Triticum, sancti, vel electi Dei. In Evang. Congregabit triticum suum in horreum. Hordeum, legis litera. In Evang. Est puer unus hic, qui habet 5 panes hordeaceos. Palea, peccatores. In Evang. Paleas autem conburet igni inextinguibili. Et Hiere. Quid paleis ad triticum? dicit Dominus. Zizania, scandala, vel male viventes. In Evang. Venit inimicus, et superseminavit zizania in medio tritici. Vinea, Ecclesia, vel populus Israel. in Psal. Vineam de Aegypto transtulisti. Item in malam partem: Ex vinea enim Sodomorum vitis eorum. Vitis, Christus. In Evang. Ego sum vitis vera. Item in aliam partem. In cantico Deut. hoc quod supra. Palmites, Apostoli, vel sancti. In Evang. Ego sum vitis vera, vos palmites. Et in malam partem, ubi supra. Et palmes eorum ex Gomorra. Uvae, fructus iustitiae. In Esaia. Expectavi ut faceret uvam. Item in malam partem, ubi supra. Uva eorum, uva fellis. Botrus, Ecclesia, sive corpus Domini. In Num. Eo quod botrum inde portassent filii Israel. Vindemia, consummatio seculi vel vindicta in populum. In Psal. Vindemiant eam omnes qui transgrediuntur viam. et Iohel. Mittite falces, et vindemiate vineam terrae, quia maturae sunt uvae eius. Torculis, altare, ab eo quod ibi oblationes tanquam fructus conferantur, ut in Esaia. Et torcular fodi in ea. Et aliter: Torculat tribulationum pressura, in qua fideles probantur. In titulo. Psal. In finem pro torcularibus. Foenum, caro, vel [?: -a ] gloria, In Esaia: Omnis caro foenum, et omnis gloria eius sicut flos foeni. Herba, iucunditas quaedam proficientis animae. In Genes. Producat terra herbam virentem. Item in malam partem, Mane sicut herba transeat. Flores, Christus, vel specimen iustitiae. In Psal. Iustus ut palma flurebit. Lilium, Christus, vel angeli candore iustitiae In Salomone: Ego flos campi, et lilium convallium. Rosae, martyres, a rubore sanguinis. In Salomone. Sicut rosa germinat super humida fluenta. Violae, confessores, ob similitudinem lividorum corporum. In cantico [?: cantico--- ] flores in terra visi sunt. Sylvae, gentes. In Psalm. invenimus eam in campis sylvae. De his sylvis egressi sunt [?: d- ] ursi, Vespasianus et Titus, reges Romanorum, ad praecepti figurati Helisaei, et post 42 annos ascensionis eius ad caelos, Iudaicos pueros comederunt. Condensa, opaca, vel contecta Scripturae divinae. In Psal. Et revelavit condensa. Ligna, peccatores igni deputandi. In Eccles. Qui scindit ligna, periclitabitur in eis. Item in bona parta: Et erit tanquam lignum, quod plantatum est. Radix, origo. In Apost. Quod si radix sancta, et rami. Et in malam partem: in Psal. Et radicem tuam de terra viventium. Arbor, homo a fructu operum. In Evang. Aut facite arborem bonam, et fructum eius bonum. Et in malam partem: Aut facite arborem malam, et fructum eius malum. Quidam in hoc testimonio, arborem hanc voluntatem hominis magis, quam ipsum hominem accipiendum putant. Ramus, successio In Apost. Quod si radix sancta, et rami. Item in aliam partem, in Daniele: Praecidite ramos eius. Folium, sermo doctrinae In Psalm. Et folium eius non defluet. Et aliter: Folium vestitus, et decor cum protectione divinae gratiae. Poma, Sanctorum in virtutibus fructus. In Cantico canticorum. Et manducet fructum pomorum suorum. Palma, perfectio vel victoria In Psal. Iustus ut palma florebit. Cedri, excelsioris potentiae viri. In Psal. Ut cedrus Libani multiplicabitur. In alio Psal. Et confringet Dominus cedros Libani. Olea, Sanctus misericordiae abundans fructib. In Psal. Ego autem sicut oliva fructifera in domo Domini. Oleaster, homo sine fructu, vel gentilis. In Apost. Si autem tu ex naturali excisus es oleastro. Ficus, Synagoga interdum. In Evang. Et arefacta est continuo ficulnea. Et in Abacuc: Ficus non adferet fructum. Mala granata, Ecclesia de multis gentib. sive diversas gratias habens. In Canticis canticorum: Emissiones duae paradisus, mala granatorum cum fructu pomorum. Arundo, peccator, vel fragilis in fide. In Evang. Arundinem quassatam non confringet. Item arundo, infirmum auxilium. In Esaia: Quid confidis in baculo isto arundineo Aegyptio? cui si quis incubuerit, conquassabitur, et perforabit manum eius. Rubus ut quidam opinantur, Mariae virginis praefiguratio, eo quod quasi de humani corporis rubo Salvatorem, tanquam rosam emiserit: aut quod vim divini fulgoris sine viri assumptione pertulerit. In Exodo: Apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi, et videbat quod rubus arderet, et non combureretur. Spinae, interdum noxiae divitiarum curae, animum suffocantes. In Evang. Aliud cecidit in spinas. Tribuli, aculei vitiorum, vel tentationum. In Gen. Spinas et tribulos germinabit tibi. Fontes, baptismum. In Psal. Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum. Aquae, populi vel tentationes. In Psalm. Forsitan ut aqua absorbuisset nos. Item in bonam partem, In Hierem. Mode reliquerunt fontem aquae vivae Et in Isa. Qui sititis, ite ad aquam id est, ad doctrinam. Torrens, persecutionis incursus. In Ps. De torrente in via bibit. Et in bonam partem: Et torrente voluntatis tuae potabis eos. Flumina, infidelium populi. In Psal. Super flumina Babylonis. Item in bonam partem: Fulmina de ventre eius fluent, aquae vivae. id est, gratiae spiritus. Lacus, infernum. In Psal. Posuerunt me in lacu inferiore. id est, illo inferni loco, in quo peccatores soli poenali custodia detinentur. Mare, seculum, sive populi. In Psal. Hoc mare magnum et spaciosum. Pisces, sancti. Interdum peccatores, In Evang. Et traxerunt plenum re te piscibus magnis. Item in malam partem: Malos autem foras miserunt. Fluctus, tentationes. In Psal. Omnia excelsa tua, et fluctus tui super me transierunt. Unde, idem quod supra, in Cantico: Gelaverunt unde in medio mari. Insulae, animae, vel Ecclesiae Dei, quae diversis tentationum tunduntur fluctibus. In Psal. Laetentur insulae multae. Littus, finis saeculi. In Evang. Et secus littus sedentes elegerunt bonos in vasa. Arena maris, innumerae gentium multitudines. In Genes. Et multiplicabo semen tuum (id est, sanctos) sicut stellas caeli, et sicut arenam (peccatores) quae est ad oram maris.

De animantibus. IIII.

Aves, Sancti, quod ad superiora corde evolent. In Evang. Et fecit ramos magnos, ita ut possent sub umbra eius aves caeli habitare. Volatus, sanctorum excessus in Deum, vel in Scripturis intellectus, In Psalm. Et volabo,

-- 672 --

1319 et requiescam. Alae, duo testamenta. In Ezech. Unumquodque duabus alis velabat corpus suum. Pennae, Scripturae. In Psal. Pennae columbae deargentatae. Nidus, Ecclesia, aut requies excelsa sanctis. In Ps. Et turtur nidum sibi, ubi reponat pullos suos. Et aliter, nidus bona conscientia, in qua bonarum cogitationum foetus foventur, atque in opera pariuntur, ut postea filii appellentur. In Psal. Filii tui sicut novellae olivarum, in circuitu mensae tuae. Pulli, Sancti. In Psal. ut supra. Et in malam partem, in Solomone: Et pulli aquilarum devorent eum. Aquilae, Sancti. In Evang. Ubi fuerit corpus, illic congregabuntur aquilae. In malam partem: Pulli aquilarum devorent eum. Struthio, haereticus, vel philosophus, quod quasi cum pennis sapientiae, tamen non evolet. In Esaia: Erit cubile draconum, et pascua struthionum. Pelicanus, Dominus Christus in passione, aut vir sanctus solitudini deditus. In Psalmo: Similis factus sum pelicano solitudinis. Corvus, nigredo peccatorum, vel daemones. In Solomone: Effodiant eum corui de convallibus. Item in bonam partem. In Canticis canticorum, de sponso: Crines eius, ut abietes, nigri sicut corvi. Perdix, diabolus. In Propheta: Clamavit perdix, congregavit quae non peperit. Columba, Spiritus sanctus. In Evang. Et vidit spiritum Dei descendentem sicut columbam. Item in aliam partem: Et factus est Ephraim quasi columba sine sensu, non habens cor. Turtur, Spiritus sanctus aut vir sanctus, aut intelligentia spiritalis. In Canticis canticor. Vox turturis audita est in terra nostra. Sed tunc columba Spiritus sanctus dicitur, quando scripturae Sacrae manifesta dissertio est: tunc vero turtur Spiritus sanctus intelligitur, cum Scripturae altis atque obscuris mysteriis elevantur. Milvus, significat (ut puto) rapacem, vel elatum. in Iob, secundum Hebraeos: Milvi abies domus est. Accipiter, interdum sanctus. ut puto, rapiens regnum Dei. In Iob: Nunquid in sapientia tua plumescit accipiter? Nycticorax, Christus, vel vir sanctus infidelibus despicabilis. In Psal. Factus sum sicut nycticorax in domicilio. Passer, nonnunquam Dominus, aut vir sanctus. In Psal. Etenim passer invenit sibi domum. Et aliter, passer de quo dicitur ad sanctum: Transmigra in montem sicut passer. Gallus, Dominus, ut puto, aut sanctus. In Solomone. Et gallus ambulans inter gallinas laetus: Et in Iob. Quis dedit gallo intelligentiam? Et in alteram partem: Et asportari te faciam, sicut asportatur gallus gallinaceus. Gallina, sapientia, sive Ecclesia, sive anima. In Evang. Sicut gallina congregat pullos suos sub alis suis. Vespertiliones, idolorum monstra tenebris dedita. In Propheta: Ut adoretis talpas et vespertiliones. Scarabaeus, Propheta: Et scarabaeus de ligno clamabit, ut putant quidam, de Domino. Locustae, populi. In Evang. Esca autem eius erat locusta. Apis, forma virginitatis, sive sapientiae. In Salom. Vade ad apem, et disce quam operatrix sit. Et in malam partem, in Propheta: Et apis quae est in Assur. Musca, diabolus. In Salom. Muscae moriturae exterminant olei suavitatem. Bestiae, diabolus, vel homines feri in Psal. Ne tradas bestiis animas confitentes tibi. Leo, Dominus: Vicit leo de tribu Iuda. Item in aliam partem: Ne quando rapiat ut leo animam meam. Pardus, diabolus, vel peccator moribus varius. In Proph. Sicut Aethiops non mutabit pellem, et pardus varietatem. Elephas, peccator immanis. In Reg. Et adducebant ad Salomonem simias et elephantos. Ursus, diabolus, aut duces saevi, In Reg. Et egressi sunt duo ursi, et comederunt eos. Cervus, Christus, vel sancti. In Psal. Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum. Lupus, diabolus, vel haereticus. In Evang. Intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Item in bonam partem: Beniamin lupus rapax. apostolum Paulum significans. Aper, diabolus. In Psal. Exterminabit eam aper de sylva. Tigris feminea interdum arrogantia. In lib. Iob, secundum Hebraeum: Tigris pereunt, eo quod non habuerit praedam. Monoceron, hoc est unicornis. In Psal. Et dilectus quemadmodum filius unicornium. id est singularis potentiae, vel sanctorum qui teneant unicum Dei verbum. Et in aliam partem: Et [?: ] cornibus unicornium humilitatem meam. Unicornes hic superbos, vel unum testamentum tenentes. Rhinoceron, fortis quique, vel in bonam vel in malam partem In lib. Iob, secundum Hebraeum: Nunquid volet rhinoceros servire tibi? Onager, eremita. In Iob: Quis dimittet onagrum liberum? Potest et populus ille Iudaeorum onager dici, quia sequitur in eodem libro: Ex vincula eius quis solvit? Vincula utique praecepto-rum. Hinulus, Christus, aut sancti, pro gratiarum varietate. In Solomone: Similis es tu fratruelis meus damulae aut hinulo cervorum. Dama, idem quod supra. Lepus, timens Deum. In Psalm. Petra refugium leporibus et erinaciis. Erinacius, idem quod supra et Erinacii gens invalida, qui fecerunt in petris domos sibi. Vulpes, haereticus, vel diabolus, vel peccator callidus. In Evang. Ite, dicite vulpi illi. Animal homo carnalis. In Apost. Animalis autem homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei. Iumentum, intellectu vel el oquio carens. In Psalm. Ut iumentum factus sum apud te. Equus, vir sanctus. In Abac. Qui ascendens super equos tuos. Et in malam partem: Fallax equus ad salutem, irrationalis quisque. In Ps. Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Asinus, corpus humanum, vel populus gentilium. In Evang. Et adduxerunt ad IESUM asinam, et pullum eius, et eum desuper sedere fecerunt. Asina, caro, vel plebs carens Dei noticia. In Evang. idem quod supra Camelus, divites rebus seculi onusti, vel moribus [?: ] stori. In Evangelio: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regna caelorum. [?: -- ] ri, principes populorum. In Psalmo: Tauri pingues obsederunt me. Boves, Apostoli, qui suscepto iugo Christi, Evangelii vomere mundum exaraverunt. In Psalmo: Offeram tibi boves cum hircis. Vaccae, carnalibus vitis pleni. In Psal. Inter vaccas populorum. Vitulus, Christus, sive sancti. In Psal. Tunc imponent super altare tuum vitulos. Et in aliam partem: Circundederunt me vituli multi, hoc est lascivientes. Sues, peccatores immundi. In epistola Petri: Et sus lota in volutabro luti. Arietes, Apostoli, vel Ecclesiarum principes. In Psal. Adferte Domino filios arietum. Oves, populi fideles. In Evang. Oves meae vocem meam audiunt. Pecora, simpliciores, quique minus praedici ratiocinandi subtilitate. In Solomone: Pasce animas pecorum tuorum. Hirci, peccatores, sive gentiles. In Daniele: Ecce autem hircus caprarum veniebat ab occidente, super faciem totius terrae. Item in bonam partem, Offeram tibi boves cum hircis. Caprae, iusti. interdum ex gentibus venientes. In Solomone: Capillatura tua sicut grex caprarum, quae revelatae sunt de Galaad. Agni, Christus, vel Apostoli aut sancti. In Evangelio: Pasce agnos meos. Hoedi peccatores. In Evangelio: Hoedos autem â sinistris. Talpae, idola, vel haeretici, qui non vident veritatem. In Esaia: Ut adoretis talpas et vespertiliones. Canis, diabolus, vel Iudaeus, vel gentilis. In Psalmo: Et de manu canis unicam meam Et in aliam partem, in Ecclesiaste: Melior est canis vivus leone mortuo. Hic leonem diabolum, canem vero gentilem vel hominem peccatorem accipiendum putant: quod ille ad fidem vel poenitentiam possit venire, ille non veniat. Ranae, daemones. In Apocalypsi: Et vidi de ore draconis spiritus tres immundos in modum ranarum. Sunt autem spiritus daemoniorum. Item ranae, haeretici, qui in coeno vilissimorum sensuum commorantes,

-- 673 --

1321 vana garrulitate oblatrare non desinat. Formica, providus, vel operarius. In Solomone: Vade ad formicam o piger. Vermis, Christus pro humilitate assumpti hominis. In Ps. Ego autem sum vermis, et non homo. Item in aliam partem. In Esaia: Vermis eorum non morietur. [?: ] sive ipse vermis, sive peccati conscientia. Aranea, humana fragilitas. In Ps. Et tabescere fecisti, velut araneam animam meam. Serpens, diabolus, vel maligni homines. In Evang. Serpentes, genimina viperarum. Item in aliam portem, in Evang. Sicut Moses exaltavit serpentem in deserto. Draco, diabolus, vel apertus persecutor. In Ps. Tu confregisti caput draconis, dedisti eum in escam populo Aethiopum. Scorpio, diabolus, vel ministri eius. In Evang. Dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones. Vipera, idem quod supra. In Evangelio: Genimina viperarum.

De variis nominum appellationibus. V.

Homo, aut homo totus, aut mens. In Gen. Fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam. Et in malam partem. In Ps. Exurge Domine, non confortetur homo. hoc est, caro, vel diabolus. Vir, spiritus. i. mens. In Apost. Caput mulieris vir. Item, Vir in malam partem. In Gen. Bona facie valde virgo, quam vir non cognoverat. i. diabolus, qui plerunque mentem cogitatione corrumpit. Mulier, anima, sive caro humana. In Apost. Caput mulieris vir. Virgo, Eccles, vel sanctae animae. In Apost. Despondi n nos uni viro, virginem castam exhibere Christo. Rex, Dominus. In Apost. Rex regum, et Dominus dominantium. Regina, Eccles. In Ps. Astitit regina a dextris tuis. Et item Regina, anima imperans corpori. Pater Dominus. In Propheta: Et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens. Mater. Eccles. vel Hierusalem caelestis. In Apost. Illa autem quae sursum est Hierusalem, libera est, quae est mater nostra. Frater, Christus, vel proximus. In Ps. Narrabo nomen tuum fratribus meis. Soror, Ecclesia synagoga, vel Christi anima. In Canticis canticorum: Soror mea sponsa. Vir et uxor, Christus et Ecclesia, intellectus spiritalis et historia scriptu earum. In Apost. Viri diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam. Sponsus, Christus, ideo quod a patre ab initio sit promissus. In Ps. Et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Sponsa, Eccles. quae utique divinis sponsionibus sit promissa. In Canticis canticorrum: Veni a libano sponsa, veni a libano. Filius populus credentium. In Apostolo: Iam non est servus, sed filius quod si filius, et haeres, per Deum. Filia, anima fidelis, sive Ecclesia. In Ps. Audi filia, et vide. Proximi, fide propinqui. In Solomone: Venite, manducate, et bibite, et inebriamini proximi. Amici, concordes in Deum. In Evangelio: Vos amici mei estis. Senes, consummatae iustitiae. In Gen. Et mortuus est Abraham senex et plenus dierum. In Solomone: Cani sunt hominis sensus, et aetas senectutis vita immaculata. Et in alteram partem, de Solomone: Cumque iam senex esset, depravatum est cor eius. Iuvenes, alacres in Deum. In epist. Iohannis: Scribo vobis iuvenes, quia fortes estis, et verbum Dei in vobis manet, et vicistis malignum. Et in malam partem, in Regnorum libro de Roboam: Derelicto consilio seniorum locutus est secundum consilium iuvenum. Parvulus, mente humilis, et simplex. In Evangelio: Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelatio ea parvulis. Item in alteram partem, in Apostolo: Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus. Meretrix, [?: ----a ] peccatrix, quae relicto caelesti viro suo, id est, Christo, adulterinos de diabolo iniquitatis fructus concepit. In Hierem. Facies mulieris meretricis facta est tibi Operarii, Apostoli, vel praedicatores. In Evang. Messis quidem multa, operarii autem pauci. Pastor, Dominus: Ego sum pastor bonus. Item pastor, Apotolus. In Evangel, Pasce oves meas. Mercenarii, servientes Domino non pro amore tantum divino, sed pro temporali retributione. In Evang. Quanti mercenarii patris mei abundant panibus? Piscatores, Apostoli, vel doctores. In Evangel. Et faciam vos fieri piscatores hominum. Medicus, Christus, vel doctus. In Solomone: Mansuetus vir cordis est medicus. Item: Non egent sani medico, sed male habentes. Dives, fidelis, abundans spiritualibus bonis. In Apostolo: Quia divites facti estis in illo, in omni scientia, et omni verbo. Et in malam partem in Evangel. Vae vobis divitibus. Pauper, humilis. In Evangelio: Et erat quidam Lazarus pauper. Et iterum: Beati pauperes spiritu. Et in malam partem, in Ps. Quia pauperes facti sumus nimis. Vestitus, habens baptismi vel fidei integritatem. In Evang. Et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali. Nudus, carens baptismi sacramento, vel divino adiutorio. In Apoc. Tu autem nudus es, et miser. Et in bonam partem, in Evangel. Et reiecta inquit, syndone, nudus profugit ab eis. id est, nudus terrena facultate. Vivi, iusti. In Ps. Placebo Domino in regione vivorum. Et in alteram partem, in Solomone: Et laudavi magis mortuos quam viventes. Mortui, peccatores, vel infideles. In Evang. Sine mortuos sepelire mortuos suos. Et in bonam partem: Beati mortui qui in Domino moriuntur. Item, Mortui estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cadavera, infidelium corpora. In Propheta: Et impleam vallem Iosaphat cadaveribus mortuorum. Item in aliam partem: Posuerunt cadavera servorum tuorum. Sepulchrum, corpus peccatoris, mortuam vitiis animam intrinsecus retinens. In Evang. Similes estis sepulchris dealbatis, quae a foris patent hominib. speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum.

De interiore homine. VI.

Interior homo, anima rationalis. In Apost. In interiori homine habitare Christum per fidem in cordibus vestris. Caput eius, Christus. In Apost. Caput viri Christus. Vertex, summitas iustitiae. In Solom. Coronam enim gratiarum accipiet tuus vertex. Item in aliam partem: Verticem capilli perambulantium in delictis suis. i. summa nequitia. Capilli, ornatus iustitiae, vel sensus. In Evang. Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt. Oculi, intellectus fidelis et simplex. In Evang. Vestri autem beati oculi qui vident. Et in malam partem, in Evang. Si oculus tuus nequam fuerit. Aures, obedientia fidelis. In Evang. Et aures vestrae quae audiunt. Nares, spiraculum fidei, bonarumque virtutum. In Iob: Et spiritus divinus in naribus meis. Item in malam partem: De narib. eius procedit fumus, i. diaboli. Fauces iudicium intellectus. in lib. Iob: Et fauces meae nonne sapientiam meditantur? Et in malam partem: Raucae factae sunt fauces meae. Os, sermo ipse. In Ps. Os iusti meditabitur sapientiam. Lingua, idem quod supra. In Ps. Et lingua eius loquetur iudicium. Manus, opus. In Ps. Et lavi inter innocentes manus meas. Dextera, opera bona. In Evang. Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. Sinistra, opera non bona, ut supra. Pectus arcanum intelligentiae. In Evang. Discumbebat autem super pectus Domini, discipulus quem Iesus amabat plurimum. Venter, capacitas rationis. In Abac. Venter meus turbatus est in me. Renes, interiora sensus. In Ps. Insuper et usque ad noctem erudierunt me renes mei. Lumbi, fortitudo animi. In Apost. Accingite lumbos mentis vestrae. Umbilicus, appetitus concupiscentiae. In Iob: Et virtus eius sub umbilico ventris. i. quod feminae genitalia per hoc significet, sicut in lumbis virorum. Adeps, pinguedo gratiae divinae. In Ps. Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. Item in malam partem, adeps crassitudo malitiae. In Ps. Adipem suum concluserunt. Ossa, firmitas animae. In Ps. Omnia ossa mea dicent, Domine quis similis tibi? Et in malam partem, in Iob: Ossa eius velut fistula aeris. Viscera, affectus pietatis et misericordiae. In Apost. Si qua viscera miserationis.

-- 674 --

1323 Et in alteram partem, in actib. Apost. de Iuda: Et diffusa sunt omnia viscera eius. Pellis, signum mortalitatis. In Gen. Et fecit eis tunicas pelliceas. Sanguis, operatio carnalis. In Ps. Libera me de sanguinib. Deus, Deus salutis meae. Et item: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Caro, homo exterior. In Apost. Caro. n. cocupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Genua, confessio humilitatis. In Cantico: Et nunc flecto genua cordis mei. Aliquando virtus fidei, in Propheta: Reliqui mihi 7000 virorum, qui non curvaverunt genua Baal. Pedes, cursus vitae, vel stabilitas mentis vel fidei. In Ps. Stantes erant pedes nostri. Et in malam partem, in Propheta. Cur claudicatis utroque pede? Et, Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Calcaneum, supplantatio vitiorum. In Gen. Ipse tuum observabit caput, et tu illius calcaneum. Gressus, profectus operum. In Ps. Perfice gressus meos in semitis tuis. Vestigia, signa virtutum. In Psa. Ut non moveantur vestigia mea. Et in alteram partem, in Solomone: Et transiet vita (impiorum) tanquam vestigium navis. Stola, indumentum baptismi, vel fidei. In Evang. Cito proferte stolam primam. Cilicium, poenitentiae testimonium. In Evang. Olim in cinere et cilicio poenitentiam egissent. Cingulum, spiritualis operis accinctus. In Psa. Et praecinxisti me laeticia. Calceamenta, praeparatio pacis. Apostolus: Calceati pedes in praeparationem Evang. pacis. Arma interioris hominis, in Apostolo: Induti loricam iustitiae, et scutum fidei, et galeam salutis, et gladium spiritus, quod est verbum Dei.

De his quae in usu atque in medio habentur. VII.

Panis, Christus, vel sermo Dei In Evang. Ego sum panis vivus. Vinum, idem quod supra. In Solomone: Et bibite vinum quod miscui vobis. Oleum, misericordia, vel Spiritus sanctus. In Ps. In oleo sancto meo linivi eum. In aliam partem: Oleum autem peccatoris non inpinguet caput meum. i. adulatio. Porcina, peccata. In Ps. Saturatus sum porcina. Azymum, sine fermento malitiae. In Apost. In azymis synceritatis et veritatis. Similago, puritas mentis, et fortitudo charitatis. In Levit. Si autem anima offert munus sacrificium Deo, similago sit munus eius. Subcinericium, humilitatis oblatio. In Gen. Festinanter conspergetres mensuras similaginis, et fac subcinericios. Lac, mentis synceritas. In Epist. Petri: Rationabile sine dolo lac concupiscite. Item in aliam partem: Lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis. Hic lac exiguitas sensus. Coagulatum, vitiis concretum. In Ps. Coagulatum est sicut lac cor eorum. Sal, condimentum sapientiae. In Evang. Vos estis sal terrae. Mel, dulcedo praeceptorum Dei. In Psal. Quam dulcia faucib. meis eloquia tua Domine, super mel et favum ori meo. Item aliter, in Solom. Inveniens mel, manduca quod satis est, ne forte satiatus evomas. i. Altiora te ne quaesieris. Fel, amaritudo malitiae. In Psalm. Dederunt in escam meam fel. Acetum, asperitas corruptae mentis. In Ps. Et in siti mea potaverunt me aceto. Pix inquinamentum et nigredo delictorum. In Solom. Qui tangit picem, inquinabitur ab ea. Sicera, confectio quaedam malitiae et nequitiae. In Evang. Vinum et siceram non bibet. Calix, Domini passio. In Ps. Calicem salutaris accipiam. Merum, synceritas iudicii aut veritatis, vel calor fidei. In Ps. Vini meri plenus mixto. Fex, ultimum iudicii. In Ps. Veruntamen fex eius non est exinanita. Cibus, sermo vel voluntas Domini. In Evang. Cibus meus est, ut faciam voluntatem eius qui me misit patris. Potus, idem quod supra. In Ps. Et torrente voluntatis tuae potabis eos. id est, Spiritu S. Item in aliam partem: Non est regnum Dei esca et potus. Promptuaria, cordis receptacula. In cantico Deut. In promptuariis eorum timor. Pera, victus solicitudo. In Evang. Non peram in via. Sacculus, thesauri, ratio in Deum. In Evan. Facite vobis sacculos qui non veterascant. Et in aliam partem: Sacculum communem possideamus. i. avariciam. Pecunia, verba divina. In Evang. Oportuit ergo te mittere pecuniam meam numulariis. Vellus, populus. In Psalmo: Et descendit tanquam pluvia in vellus. Linum, spiritualis fortitudo vel candor. In Exod. Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis. Utres, [?: ] humani corporis. In Evan. Vinum novum in utres novos mitti debet. Farina, opus bonum, vel scientia. In Evan. Abscondit mulier in farinae sata tria. Mola, vitae conversatio. In Evan.Duae molentes in mola. Possunt et duo testamenta lapides molae significare, per quos labore disserentium [?: ] cum veteris instrumenti in farinam Evan. convertare.

¶ Haec igitur nomina cum in textu Sacrae lectionis occurrunt, ita vel maxime ut exprimuntur, apertioribus accipienda traduntur, licet in diversas plerunque significationes pro persona vel tempore vel loco exeant, atque in figuras locis congruas, pro ratione allegoricae interpretationis erumpant. Nam et abyssus intelligitur, sicut supra diximus, profunditas Scripturarum: et item abyssus, aquae immensitas: Et rupti sunt fontes abyssi magnae. Item abyssus, ineffabilia iudicia Dei. In Psal. Iudicia tua abyssus multa. Item abyssus, infernus. Aut quis descendit in abyssum? i. Christum de mortuis revocat. Item abyssus, corda hominum facinorib. tenebrosa. Abyssus, dixit, non est mecum: i. sapientia. Ignis, sicut superius commemoravimus, accipitur Spiritus S. et iterum, Ignis charitas circum septa eius, circum septa ignis flammae eius. Ignis, tribulatio. In Psal. Igne nos examinasti, sicut igne examinatur argentum. Ignis, ira, Et consumam eos igne irae meae, ait Dominus. Ignis, voluptas: omnes adulterantes sicut clibanus corda eorum. Umbra, ut indicavimus, significatur profectio divina. Item, umbra aliquando peccata: Sedentes in tenebris et in umbra mortis. Umbra, aliquando poena, in Iob: Umbra mortis, et nullus ordo. Et quia umbra non longe est ab ea re cuius est umbra, ita et mors non longe est a poena quae infert mortem. Umbra, aliquando est delectius peccatorum. in Iob. de diabolo: Sub umbra dormit in secreto calami in locis humentibus. Et rursus species aliquae, specie una res multas significant. Duo testamenta, eo quod hic duo illi lapides molares possint significare, memoravimus. Et item duo testamenta, duo Cherrubin, in Exod. duo animalia, in Abac. duae petrae, in Exod. et in Canticis cantic. quarum velamento sponsa et Moses proteguntur: duo montes aenei, in Zach. de quorum frutetis myrtinis et obscura opacitate egrediuntur quadrigae cum equis rufis, nigris, albis, et variis. Sed has tam multimodas significationes in singulis prosequi nominib. non solum laboris immensi, verum etiam impossibile arbitrati sumus. Nunc ergo ad eum interpretationis modum atque ordinem, quem paululum per necessitate disputandi interrupimus, revertamur.

Cophini, Apostoli. In Evang. Et tulerunt reliquos 12 cophinos fragmentorum plenos. Item in aliam partem Manus eius in cophino servierunt. i. in servitute, vel tribulatione, quam Aegyptii intulerunt. Cathedra, doctrina. In Ps. Et in cathedra seniorum laudent eum. Irem in aliam partem: Et in cathedra pestilentiae non sedit id est, in doctrina haereticorum. Scabellum, humiliatorum subiectio. In Ps. Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Statera, aequitas, vel divinae gubernationis potentia. In Esa. Et libravit in pondere montes, et colles in statera. Cinis, humanae fragilitatis inanites In Solon. Quid superbis terra et cinis? Olla, prosapia. In Ps. Moab olla spei meae. i. quod de Ruth Moabitide, Christi secundum carnem prosapia, descenderit. Item in aliam partem. Olla, tribulationis excoctio, in Propheta: Et vidi ollam [?: su- ] sam â facie aquilonis. Lampades, animae iustitia fulgentes. In Evan. Et paraverunt lampades suas. Lucerna, Ecclesia, vel anima. In Evan. Sint lumbi vestri accincti, et lucernae ardentes.

-- 675 --

1325 Aliquoties Iucernae, opera bona: Sic luceat lumen vestrum, ut videant opera vestra bona. Modius, corpus humanum, vel legis litera, vel populus Iudaeorum. In Evang. Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio. Candelabrum, Ecclesia, vel corpus Domini, aut sancta Scriptura. In Propheta: Et vidi a dextris altaris candelabra duo ardentia. Mensa, altare, vel refectio spiritalis. In Psal. Parasti in conspectu meo mensam. Clavis, adapertio scientiae spiritalis. In Luca: Vae vobis legisperitis, quia tollitis clavem scientiae: ipsi non introiistis, et eos qui introibant prohibuistis. Item Claves, iustitiae, misericordiae, pietaisque virtutes. In Evan. Tibi dabo claves regni caelorum. Serae, repagula, adversus impios divinorum praeceptorum. In Psal. Quoniam confortavit seras portarum tuarum. Ascia, pravorum persecutio. In Ps. In bipenne et ascia deiecerunt eam. Bipennis, geminata afflictio. In Ps. ut supra. Navis, Ecclesia. In Evang. Navicula multis in medio mari iactabatur fluctib. Solet et homo navicula dici, ut tantae cogitationes hominum gubernantes advertantur. Retia, praedicatio. In Evang. Et mitte retia in capturam. Trabes, peccatum gravius. Evangelium: Eiice primum trabem de oculo tuo. Festuca, peccatum [?: le- ] . In Evang. Et tunc videbis eiicere festucam de oculo fratris tui. Laqueus, dolus. In Ps. Laqueum [?: par-nt ] pedibus meis. Funes, sors vel haereditas. In Ps. Funes ceciderunt mihi in praeclaris. Item, Funes, peccata: Vae qui trahitis peccata velut funem longum. Et iterum: Funes peccatorum circumplexi sunt me. Rota, orbis, aut vita humana. In Ps. Vox tonitrui tui in rota. [?: ] , Deus meus pone illos ut rotam. i. volubiles vel instabiles effice in malitia sua. Spongia cava, infidelitas Iudaeorum. In Evang. Illi autem spongiam plenam aceto hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius. Scala, fructorum profectus. In Gen. Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens caelum angelos quoque Dei ascendentes et descendentes super eam Scopae, cura superstitionis per vanam gloriam. In Evang. Et veniens, inveniens vacantem, scopis mundatam et ornatam. Margarita, doctrina Evangelica: vel spes regni caelorum. In Evang. Inventa autem una preciosa margarita, abiit et vendidit omnia quae habuit, et emit eam. Annulus, signaculum fidei. In Evang. Et date annulum in manum eius. Item de hoc in Psal. Signatum est super nos lumen vultus tui Domine. Chlamys, laudis ornatus. In Solomone: Chlamydes fecit viro suo. i. vestimentum, quod tanquam de duobus testamentis confectum sit. Aurum, interior Scripturarum intellectus. In Ps. Et posteriora dorsi eius in specie auri. Argentum, elo quia divina, sive intellectus literae vel historiae. In Ps. Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum. Lapides preciosi, Apostoli vel sancti, sive opera ipsa virtutum. In Apoc. Fundamenta muri civitatis omnia lapide precioso ornata. Aes, vanitas, vel inanitas fidei. In Apostolo: Factus sum velut aes sonans. Item in aliam partem: Posuisti ut arcum aereum brachia mea. Hic aereum, fortem, vel firmum. Ferrum, tribulatio, vel homo ipse. In Ps. Ferrum pertransiit animi eius. Plumbum, pondera peccatorum. In Propheta: Et vidi iniquitatem super talentum plumbi. Fictile, fragilitas carnis. In Apost. Habemus thesaurum hunc in vasis fictilib.

De variis verborum vel nominum significationibus. VIII.

Aedificare, bona opera facere, vel bene docere. In Apost. Si quis autem aedificat supra fundamentum hoc aurum, argentum, lapides preciosos. Destruere, mala opera exercere, vel male docere. In Solom. Unus aedificans, et unus destruens. Mundare, vitiis expurgare. In Evang. Tetigit eum Iesus, dicens: Volo mundare. et confectim mundata est lepra eius. Stare, fide consistere. In Apostolo: Stare in fide. Ambulare, ad Deum tendere. In Ps. Et ambulabam in latitudine. Sedere, in Deum humiliter resumere. In Evang. Vos autem sedete in civitate. Iacere, aut vitiis, aut tentationib. succumbere. In Evang. Et invenit eam iacentem in lecto. Currere, in operibus bonis properare. In Apost. Sic currite, ut comprehendatis. Vigilare, custodiam cordis adhibere, vel in Deum resurgere. In Psal. A vigilia matutina usque ad noctem. Dormire, transitum apud Deum requiescere. In Psal. Nunquid qui dormit, non adiiciet ut resurgat? Et aliter, Dormire, peccatorum sopore torpescere. In Apost. Surge qui dormis. Ascensus, profectus in Deum. In Psal. Ascensus in corde eius. Descensus, defectus a Deo. In Evang. Homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho. Via, Christus. In Evan. Ego sum via, veritas, et vita. Et aliter, Via, vita hominis. In Psal. Vias meas enunciavi, et exaudisti me. Spaciosa, vitiorum illecebris dilatata. In Evang. Lata porta et spaciosa via, quae ducit ad perditionem. Arcta, districta, vel tribulationibus pressa. In Evang. Quam angusta porta, et arcta via, quae ducit ad vitam. Directa, praeceptis Dei ordinata. In Esaia: Rectas facite semitas eius. Prava, a Dei praeceptis devia. In Esaia: Et erunt prava in directa, et aspera in vias planas. Plana obedientia praeceptorum exaequata. In Esa. ut supra. Aspera, inobedientiae asperitate horrida, ut supra. A dextris, a parte iustitiae. In Evang. Statuet quidem oves a dextris, hoedos autem a sinistris. A sinistris, a parte iniustitiae. In Evang. ut supra. Fovea, dolus, vel lapsus in mortem. In Psal. Foderunt ante faciem meam foveam. Puteus, diabolus, vel infernum. In Psal. Neque urgeat super me puteus os suum. Et in bonam partem, in Genes. Ad puteum iuramenti. id est, ad aquam fidei. Sanitas, mentis integritas. In Psal. Clamavi ad te, et sanasti me. Languor, vitiorum morbus. In Psal. Qui sanat omnes languores tuos. Lepra, peccatorum contaminatio. In Evangelio. Et confestim mundata est lepra eius.

De Hierusalem, vel adversis eius. IX.

Hierusalem, Ecclesia, vel anima. In Psal. Lauda Hierusalem. Et notandum, quod quaecunque in Ecclesia generaliter conveniunt, haec et ad animam referri possunt. Sion. idem quod supra, in Psal. Lauda Deum tuum Sion. Filii Sion, filii Ecclesiae. In Ps. Et filii Sion exultaverunt super regem suum. Filiae Hierusalem, idem quod supra. Tabernaculum, corpus Domini, vel Ecclesia. In Psal. In sole posuit tabernaculum suum. Arca, caro Dominica, vel corda sanctorum Deo plena. In Ps. Tu et arca sanctificationis tuae. Item arca, Ecclesia, intra quam salvanda clauduntur. In Genes. Remansit autem solus Noe, et qui cum eo erant in arca. Tabulae lapideae duae, ut puto, propter testamenta duo, vel propter duo praecepta dilectionis, Dei et proximi. In Exodo: Et dixit Dominus ad Mosen: Excide tibi duas tabulas. Lex, praecepta divina. In Psal. Lex Domini immaculata. Chirographum, conscriptio hominis peccatoris cum diabolo, per manum iniquitatis. In Apost. Chirographum peccati, quod erat contrarium nobis. Pactum, confoederatio gratiae divinae cum homine. In Ps. Vidi non servantes pactum. Testamentum, confirmatio voluntatis divinae. In Propheta: Et confirmabo testamentum meum super domum Iuda. Praeputium, vita gentilis. In Apost. In praeputio aliquis vocatus est, non circumcidatur. id est, etiam qui ex gentib. ad fidem Christi veniunt, corpore non circumcidantur. Circumcisio, expoliatio vitiorum. In Apost. Circumcisi estis circumcisione non manu facta, in expoliatione corporis carnis. Cornu, fortitudo, vel regnum. In Reg. Et exaltavit cornu Christi sui. Purpura, martyrii species per cruorem. In Exod. Omnis qui percipit corde, adferet initia Domino, aurum, argentum, aeramentum, hyacinthum, purpuram, coccum netum et byssum. Coccus, idem quod supra, vel charitatis ardor, vel crucis mentio.

-- 676 --

1327 In Exodo, sicut supra. Byssus, castitatis vel continentiae candor: in Exodo, ut supra. Hyacinthus, confessorum livores: in Exod. ut supra. Superhumerale, operum ab humeris significatio. In Exod. Et fecerunt superhumerale de auro et hyacintho, et purpura et cocco neto et bysso torta. Rationale, doctrinae, vel rationis a pectore declaratio. In Exod. Et fecerunt rationale opere textili, secundum opus superhumeralis. Poderis, doctrina secretior atque perfectior. In Exod. Et fecerunt vestimentum poderem sub umbone, opus textile totum hyacinthinum. Lamina aurea in fronte, crucis praefiguratio. In Exod. Et fecerunt laminam auream, et inscripserunt in ea literas deformatas, signaculum sanctitatis Domini. i. nomen tetragrammaton Domini. Templum, corpus Domini, vel Sancti. In Apost. Vos enim estis templum Dei vivi. Altare fidei altitudo. In Ps. Tunc imponent super altare tuum vitulos. Sacrificium, oblatio iustitiae. In Psal. Sacrificate sacrificium iustitiae. Holocaustum, totus fide accensus. In Ps. Holocausta medullata offeram tibi. Hostia, Christus, vel anima dicata Deo. In Apost. Oblationem et hostiam Deo. Myrrha, mortalitatis indicium. In Ps. Myrrha et gutta et casia a vestimentis tuis. Unguentum, diffusa nominis Christi gratia. In Solomone: Unguentum diffusum nomen tuum. Sancta sanctorum, interiora quaeque mysteria Domini, vel regna caelorum. In epist. ad Hebr. Non. n. in manufactis sanctis Iesus introivit exemplaria verorum, sed in ipsum caelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis. Sabbatum requies spiritalis. In Gen. Et requievit Dominus ab omnib. operib. suis. Quadragesima, figura praesentis vitae ac laboris. In Evang. Et cum ieiunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctib. Pascha, praenunciatio Dominici transitus. In Evang. Ante diem autem festum Paschae sciens Iesus quia venit eius hora, ut transeat ex hoc mundo ad patrem. Quinquagesima, manifestatio futurae beatitudinis, vel remissionis. In Levit. Numerabitis ergo septem hebdomadas plenas usque ad alteram diem, et infra. i. quinquaginta dies. Iubilaeus, venturae quietis significatio. In Levit. Annus remissionis signum sanctum erit vobis. Civitas Dei, Ecclesia, vel anima. In Ps. In civitate Dei nostri. Cives, fideles. In Apost. Sed estis cives sanctorum, et domestici Dei. Muri, munimenta scripturae divinae, vel Prophetae, vel Sancti. In Ps. Aedificentur muri Hierusalem. Item in aliam partem: In Deo meo transgrediar murum. Turres, Apostoli, vel perfecti quique In Ps. Et abundantia in turrib. tuis. Portae, scripturae sanctae, vel iustitiae, vel Apostoli, aut angeli. In Ps. Et elevamini portae aeternales. Item in aliam partem: Quia lata porta et spaciosa via quae ducit ad mortem. Plateae, altitudo dilatata sanctorum. In Apoc. Et plateae civitatis aurum mundum tanquam vitrum perlucidum. Fundamentum, Christus, vel fides: In Apost. Fundamentum. n. aliud nemo potest ponere, quam id quod positum est, Christus Iesus. Maceria, lex, vel angelorum custodia. In cantico Esaiae: Et maceria circundedi, et calamos affixi, et plantavi vineam. Domus, anima, in qua Christus habitat: vel Ecclesia. In Ps. In domum Domini ibimus. Coenaculum, altitudo meritorum, vel scientiae. In Evang. Et ipse vobis ostendet coenaculum magnum. Ostium, adapertio fidei. In Apost. Ostium. n. mihi apertum est magnum et evidens. Columna, firmamentum, vel stabilitas spiritalis. In Apost. Iacobus et Ioannes et Cephas, qui videbantur columnae esse. Paries, interdum structura bonorum operum. In Cantico canticorum: Ecce hic retro post parietem nostrum prospiciens per fenestras. Fenestrae, visus et auditus, vel caeteri sensus, ut supra: Prospiciens per fenestras. Item in malam partem: Mors introivit per fenestras. Gradus, spiritalis assensus. In Ps. titulo: Canticum graduum. Pavimentum, humiliatio, vel afflictio animae, sive in terrena declinatio. In Ps. Adhaesit pavimento anima mea. Psalterium, opera bona. In Ps. Psalterium iucundum cum cithara. Cithara, pectus [?: de--tum ] , in quo tanquam nervi sunt virtutes: hoc est, spiritalia bona. In Psal. Exurge psalterium cum cithara id est, opera cum fide. vel de ipso Domino, resurrectio carnis cum divina virtute. Decachordum, praecepta decem, vel geminati quinque sensus hominis exterioris cum interiore. In Psal. In decachordo, psalterio cum cantica et cithara. Organon, homo, vel ille qui est assumptus a Domino. In Psa. Laudate eum chordis et organo. Tympanum, attenuatum corpus ieiunio. In Psal. Laudate eum in tympano et choro. Chorus, concordia. In Psal. ut supra. Tuba, vocis exaltatio in praedicatione divina. In Propheta: Exalta ut tubam vocem tuam. Cymbala, labia Dominum confitentia, vel dilectio Dei et proximi. In Psa. Laudate eum in cymbalis bene sonantib. Iubilatio, clamor spiritali feruore expressior. In Ps. Laudete eum in cymbalis iubilationis. Aegyptus, mundus hic, vel gentilium populus. In Ps. Venient legati ex Aegypto. Aethiopia, Ecclesia ex gentib. In Psal. Aethiopia praeveni et manus eius Deo. Item in aliam partem. In Ps. Dedisti eum escam populo Aethiopum. Babylon, aut mundus, aut Roma. In Apocal. Et Babylon magna venit in memoriam ante Deum, dare ei calicem vini indignationis irae eius. Inimici, diabolus, vel vitia. In Ps. Non confundetur, cum loquetur inimicis suis in porta. Fures, haeretici et pseudoprophetae. In Evang. Omnes quotquot venerunt ante me, fures fuerunt, et latrones. Gentes, vitia. In Pentateucho: Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, quam possessurus ingredieris, et deleverit gentes multas coram te. Item in aliam partem: Omnes gentes plaudite manibus. Pugna, certamen adversus nequitias spiritales, vel adverius vitia conflictus. In Apost. Sic pugno, non quasi aerem verberans. Pax carnis in bonum et spiritus concordia In Ps. Rogate quae pacis sunt Hierusalem. Item Pax, Christus. In Apost. Ipse enim est pax nostra. Victoria, de diabolo, vel de adversis triumphus. In Apost. Deo autem gratia, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum IESUM CHRISTUM. Bravium, consummatorum praemium meritorum. In Apost. Ad destinatum persequor, ad bravium supernae vocationis Dei. Corona, aeternae gloriae pro iustitia merces. In Apost. De reliquo reposita est mihi corona iustitiae. quoniam spiritalium profectuum consummatio provehit ad coronam. Recte horum quoque spiritalem nominum interpretationem corona consummat. Quae tamen nomina universa complecti arduum duximus: sicut etiam illud, ut depromerentur cuncta quae se in utramque partem gemina significatione diffundunt.

De numeris. X.

Sane his nominibus absolutis, numeros quoque breviter digeramus, quos mystica exemplorum ratio inter sacratos celebriores fecit. I. Hic numerus ad unitatem Deitatis refertur. In Pentateucho: Audi Israel, Dominus Deus tuus unus est. II. Ad duo testamenta. In Regnorum: Et fecit in Dabir duo Cherubin, decem cubitorum magnitudine. III. Ad trinitatem. In Ioi epistola: Tria sunt quae testimonia perhibent, aqua. sanguis, et spiritus. IIII. Ad quatuor Evangelia. In Ezech. Et ex medio eorum similitudo 4 animalium. V. Ad quinque libros Moisi. Apost. In Ecclesia volo 5 verba sensu meo loqui. VI. Ad diem sextum, quo Dominus hominem cum universis terrae animantibus fecit. In Gen. Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Item paulo post: Et factum est vespere, et factum est mane, dies sextus. VII. Ad septimum diem, in quo perfectis omnib. Dominus requievit. In Gen. Et requievit Deus die septimo, ab omni opere quod patrarat. VIII. Ad diem Dominicum resurrectionis, id est, octavum. In titulo Psal. In finem pro octava.

-- 677 --

1329 IX. Ad Sacramentum, quod hora nona Dominus spiritum emisit. In Evang. Et circa horam nonam clamavit IESUS voce magna. X. Ad Decalogum, id est, decem verba, quae in Tabulis duabus scripta sunt. In Psal. Decachordo psallam tibi. XI. Ad Apostolos. In Evang. Undecim autem Apoli abierunt in Galilaeam. XII. In Evang. Duodecim autem nomina haec sunt. XIIII. Ad sacramentum Dominicae generationis. In Evang. Abraham usque ad David generationes sunt quartuordecim. XV. Ad quindecim gradus templi.

XVI. Ad numerum prophetarum. XXII. Ad sacramentum divinorum voluminum, secundum literas Hebraeorum. XXIIII. Ad mysterium numeri seniorum in Apoc. Et super thronos viginti et quatuor seniores. XXX. Ad fructus fidelium coiugiorum. In Evang. Et dabunt fructum aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum. XXXIII. Ad mysterium aetatis, qua Dominus in carne versatus est. In Apost. Sicut quibusdam ex hoc videtur, donec occurramus in unitate fidei, et agnitionis filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. XL. Ad quadragesimae sacramentum. In Evang. Et agebatur a spiritu in deserto diebus quadraginta. XLII. Ad numerum in eremo mansionum, vel ad numerum generationum quae ab Abraham sunt usque ad Dominum IESUM Christum. L. Ad Pentecosten. In Act. Apost. Et cum complerentur dies Pentecostes. LX. Ad fructum viduis sive continentibus debitum. In Evang. Et dabunt fructum, aliud sexagesimum. LXXII. Ad numerum presbyterorum Moisi, vel discipulorum quos Dominus elegit. In Evang. Posthaec autem designavit Dominus et alios septuaginta duos, et misit illos binos. C. Ad martyrum fructum, sive virginum. In Evang. Dabunt fructum aliud centesimum. Hos igitur certos sacratosque numeros exempli tantum causa protulimus. Sunt verô praeter hos plurimi, vel pene omnes sacrati: qui quomodo fiant, ipse divinae lectionis scrutator invenies.

EUCHERII EPISCOPI LUGDUNENSIS IN LIBRUM SECUNDUM INSTRUCTIONUM, PRAEFATIO AD SALONIUM.

QUONIAM, fili charissime, superiore libro propositionibus tuis se retulit crebra responsio: et vereor ne assiduae interrogationes, ut fit plerunque, legenti generent ex satietate fastidium: meo nunc nomine ea quae spoponderam, opus variaturus, adnectum: singula quaeque, ut ordine ipso magis clareant, perspecies suas dividens, ac titulis suis subdens. Et primo veniam ad Hebraeorum nominum interpretationem, de quibus certa quaeque et celebriora brevitatis causa ponam.


CAPITA LIBRI SECUNDI. 1 Hebraeorum nominum interpretatio. 2 De variis vocabulis. 3 De expositione diversarum rerum. 4 De gentibus. 5 De locis. 6 De fluminibus. 7 De mensibus. 8 De solennitatibus. 9 De idolis. 10 De veste sacerdotali. 11 De avibus vel volatilibus. 12 De bestiis et serpentibus. 13 De ponderibus. 14 De mensuris. 15 De Graecis nominibus.
HEBRAEORUM NOMINUM INterpretatio. 1.

Adonai, in Latinum sonat Dominus. Sabaoth, exercituum, sive virtutum: aut, ut aliqui volunt, omnipotens. IESUS, Salvator. Nazarenus, sanctus, sive mundus. Messias, unctus. id est, Christus. Michael, quis sicut Deus. Gabriel, fortitudo Dei. Raphael, medicina Dei. Adam, homo, sive terrigena. Eva, vita, sive calamitas. Miror unde apud Hebraeos interpretatio huius nominis tam diversa sit; nisi forte ideo, quod eadem et edendo homini vitam attulerit, et transgrediendo calamitatem: aut quod mulier aliis interdum vita, aliis est calamitas. Abel, luctus, vel miserabilis. Cain, possessio, vel lamentatio. Enoch, dedicatio. Mathusalem, mortem suam misit. Noe, requies. Sem, nominatus. Cham, callidus. Iaphet, latitudo. Loth, declinans, sive unctus, Melchisedech, rex iustus. Abram, pater excelsus. Abraham, pater videns populum, vel pater multarum scilgentium. Sarai, princeps mea. Sara, princeps. Notandum, quod utriusque nominib. scil. Abrahae et Sarae tantum a literam Dominus addiderit, quae tamen apud Hebraeos per e legitur. Agar, advena, vel conversa. Ismael, auditio Dei. Isaac, risus: non tamen, ut quidam putant, ideo sic appellatus, quia Sara riserit: sed quôd Abraham, qui tunc utique prior risisse indicatur. Rebecca, patientia, sive quae multum acceperit. Iacob, supplantator. Israel, vir videns Deum: sed melius. princeps cum Deo. Lia, laboriosa. Rachel, ovis, vel videns Deum. Ruben, videns filios, sive fidens in medio. Simeon, audiens tristicias. Levi, appositus, sive additus. Iuda, confitens, sive glorificans. Zabulon, habitaculum pulchritudinis. Ischachar, est merces. Dan, iudicium, aut iudicans. Gad, tentatio. Aser, latitudo, sive beatus. Neptalim, conversantes. Beniamin, filius dextrae. Ephraim, frugifer, sive ubertas, vel auctus Latine. Manasse, oblitus. Esau, rubens, sive acervus lapidum. Cedar, tenebrae, vel moeror. Iob, magus, vel dolens. Amalech, populus lambens, sive restinguens.

Moises, assumptio, vel liniens. Aaron, mons fortitudinis. Pharao, denudans eum, sive dissipator eius. Sed Pharao nomen est non hominis, sed dignitatis: sicut et apud nos Augusti appellantur reges, cum propriis nominib. censeantur. Pharao tamen ille submersus in mari rubro, proprio vocabulo Cencres vocitatus est. Iosue, Salvator. Athoniel, tempus eius Dei, vel responsio Dei. Aod, gloriosus. Semegar, nomen adveniens, sive ibi colonus. Barach, fulgurans. Delbora, apis, vel loquax. Gedeon, tentatio iniquitatis eorum. Abimelech, pater meus rex. Thola, vermiculus ad tincturam vel coccinum. Iair, illuminans. Iepte, aperiens, vel apertus. Esebun, cogitatio, sive cingulum moeroris. Achilon, vivens Deo, vel videns Deum. Abdo, servus eius. Samson, sol eorum, vel solis fortitudo. Dalila, pauperculavel situla. Eli, Deus meus. Samuel, nomen eius Deus. Saul expetitus, sive petitio. Iessai, insulae holocaustum vel sacrificium. David, desiderabilis, sive fortis manu. Ionatan, columbae donum, vel Domini donum. Abesalom, pater pacis. Salomon, pacificus. Idem Ecclesiastes: id est, concionator. Idem et Idida, id est, dilectus Domini. Roboam, latitudo populi. Abia, pater Dominus. Asa, tollens, sive sustollens. Iosaphat, Domini iudicium. Ioram, qui est excelsus: sed melius sublimatus. Ochozias, apprehendens Dominum. Athalia, tempus Domini. Ioas, sperans, sive temporalis. Amasias, populum tollens. Azias, fortitudo Domini. Azarias, auxilium Domini. Iotham, perfectus. Achaz, apprehendens. Ezechias, fortitudo Domini. Manasses, obliviosus, quia oblitus est. Amon, fidelis vel nutricius. Iosias, ubi est incensum, vel Domini salus. Ioachas, robustus. Ioachim, cuius est praeparatio. Eliachim, Dei resurrectio. Iechonias, praeparatio Domini.

-- 678 --

1331 Sedechias, iustus Domini. Ieroboam, diiudicans populum, vel diiudicans supernos. Nave, latratus. Baasa, pinguedo. Helam, seculi vel orbis. Zambri, psalmus, vel canticum meum. Omri, crispans meus. Achab, frater patris. Iesabel, fluens sanguine, vel sterquilinium. Iehu, ipse, vel est. Ioatha, robustus. Zacharias, timor Domini. Sella, umbra eius, vel petitio. Manaem, consolans. Facee, aperiens. Helias, Deus Dominus. Helisaeus, Dei mei salus. Osee, Salvator. Ioel, incipiente Deo, sive est Deus. Amos, potens, vel fortis, aut populum debellans.Abdias, servus Domini. Iona, columba vel dolens. Micha, quis iste? Naum, germen sive consolatio. Abacuc, amplexans. Sophonias, abscondens eam. Aggaeus, festus, sive solennis. Malachias, angelus meus. Esaias, salus Domini. Hieremias, excelsus Domini. Ezechiel, fortitudo Domini. Daniel, iudicium Domini. Iudith, laudans, aut Iudaea. Ioseph, auctus. Maria, illuminata, sive stella maris: sed sermone Syro, domina. Simon, pone moerorem, vel obediens. Petrus, agnoscens. Bariona, filius columbae: Syrum pariter, et Hebraeum. Cephas, petrus: Syrum est. Paulus, mirabilis. Saulus, tentatio respicientis, vel tentationis securitas. Andreas, virilis: Graecum est. Iacobus, supplantator. Iohannes, Domini gratia. Philippus, os lampadarum. Bartholomaeus, filius suspendentis aquas. Thomas, abyssus, vel geminus: unde et Didymus Graece dicitur. Matthaeus, donatio. idem appellatus est Levi, Lebbeus, corculum: id est, a corde. ipse est et Taddaeus, ipse est Iudas Iacobi. Chananaeus, possidens, sive possessio. Ita autem dictus Simon, a vico Cana: ipse est et Zelotes. Scarioth, memoriale Domini, vel memoria mortis. Hoc vero nomine appellatus est Iudas, a vico in quo natus est. Marcus, excelsus mandato. Lucas, ipse consurgens, sive ipse levans. Stephanus, norma vestra: Graeco autem sermone coronatus. Augusti, solenniter stantes. Caesar, possessio principalis. Cyrenaei, haeredes. Bethsaida, domus frugum. Bethphage, Syrum, domus vallis. Bethania, domus afflictionis. Genesar, ortus principis. Amaus, populus abiectus. Capharnaum, ager consolationis. Sarepta, incensa, sive angustia panis. Gethsemani, vallis pinguedinum.Golgatha, calvaria. Nazareth, flos mundiciae, vel virgultum. Ninivitae, nati speciosi. Sidon, venatio. Zacchaeus, iustificatus. Idumaea, rosa. Lisama, nativitas tentationis. Iordanis, descensus. Martha, provocans Deum. Magdalena, turris. Susanna, lilium. Saba, captivitas. Caiphas, investigator, sive vomens ore. Pontius, declinans consilium. Pilatus, os malleatoris. Herodes, pellicius. Barrabas, filius patris: vel magistri eorum, absque dubio Iudaeorum magistri, qui est diabolus. Edem, in Gen. deliciae. Iudaea, confessio. Hierosolyma, visio pacis. Sion, specula: et recte. nam haec civitas David in monte constructa est. Babylon, confusio, sive transitio. Aethiopia, tenebrae. Aegyptus, tribulatio, sive tenebrae. Tyrus, angustia. Romani, sublimes, vel tonantes. Sinai, mensura, sive mandatum. sive tentatio, vel amphora mea. Gehenna, vallis gratuita. Quidam aestimant appellatam hanc a valle Gehennon, quae est iuxta murum Hierusalem. Hebraei, transitores. Sadducaei, iustificati. Pharisaei, divisi. Galilaei, volubiles. Samaritae, custodes, eo quod â Babyloniis illic ad custodiam collocati sint Iudaeorum.

¶ Cum in caeteris, tum et in hoc abundanter liquet, scriptura omnis sacra quam vere divina sit, ac plena mysteriis, quando ita congruant reb. nomina, effectibusque respondeant. Sicut David, quam exprimitur in Latinum fortis manu: utique fortiss. omnib. fere bellis extitit. Solomon, pacificus: utique in pace regnum administravit. Daniel, iudicium Dei utique in presbyterorum iudicio sententiam divinae disceptationis exhibuit. Unde quid mirum, si hi futura praedicaverint, quorum ent nomina, sicut res edocent, prophetiam sonant? Sediam de variis vocabulis interpretationem ponamus.

De variis vocabulis. II.

Alleluia, Latine est, laudate Dominum. Ia. n. unum est de [?: ] nominib. Dei, quae apud Hebraeos habentur. Amen, [?: ] re, sive fideliter. Diapsalma, semper: eo quod illa quibus hoc annectitur, sempiterna esse cofirmet a Deo. non commutationem metri significat, ut quidam existimant: vel [?: ] ritus prophetici refectionem. Sunt etiam, qui Diapsalmas [?: ] deo inscribi putent, ut ex hoc sive personarum, sive sensum intelligatur esse conversio. Osanna, salvifica, sive [?: sal- ] me fac. Osi enim, salvifica interpretatur: anna, interiectio est deprecantis. Ergo integre dicitur, Osianna. Sed dum corripitur, aut corrumpitur, sonat Osanna. Est autem sensus, Salvum fac: subaudiatur, vel populum Israel, vel totum mundum. Rhama, excelsa, In Evangelio Vox in Rhama audita est: id est, in excelsis. Est tamen et civitas quae Rhama appellatur. Racha, vanus, aut inanis. Rabbi, magister. Syrum est. Man, quid. Manna quid est hoc? Abba. pater: et hoc Syrum est. Anathema, perditio. Maranatha, sicut quidam dicunt, perditio in adventu Domini. Mammona, divitiae. Theraphim, figurae vel imagines, melius quâm incendia. Seraphim, vel Seraphin, ardentes, vel incendentes: iuxta illud. Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem. Ergo Seraphin, virtutes in caelis esse confirmant, quae Deum laudent, et in ministeria diversa mittantur. Cherubin, scientiae multitudo. Caeterum Cherubin ipsum in Sancta sanctorum, duo tantum significantur animalia. Aliis vero locis, ubi hoc nomen legitur, aut picturam aliquam indicat, aut varietatem.

De expositione diversarum rerum. III.

Mandragora in Genesi, genus pomi similimum parvo peponi, specie vel odore. Mazaroth, Zodiacon, quae 12 signa Mathematici adserunt. Fath, clima: id est, plaga meridiana, vel occidentalis. Rhamnus, in Psalterio non rubus est, sed spinarum genus, sentib. [?: pe-stum ] . Rhomphea, gladium in Latinum sonat. nam ubi in Gen. dicitur, gladius flammeus atque versatilis, in Graeco Rhomphea ponitur. Frameae, hastae longissimae. Sunt qui [?: ] ent nunc armorum vice utentes, hoc nomen tribuunt. Quid etiam ita gladios significari putant. Capparis, in So [?: -mone ] , fruteti genus in Oriente, simile lentisco. Palatae, in Regnorum: massae, quae de recentib. ficis compingi solent. Palatae, Graecum est: Debelaim, in Osea Propheta, palatas dicunt. Dabir, in Regnorum, oraculum quod erat factum in medio interiori parte templi in quo et arca Domini erat: hoc appellabatur Sancta sanctorum. Brisus, genus Serici grassioris pariter, et fortioris. [?: S- ] quidam, qui et genus lini esse byssum putent. Faenicium, in Esaia, coccinum. Lutheres, in Regnorum, conchae, vel canthari aquarii. Sed et Cantharus Graecum nomen est. Latomi, in Regnorum, lapidum caesores: et hoc Graecum est. Creagrae, in Paralip. fuscinae, ad carnes de caldariis proferendas: Graecum est. Sambura, in Musicis genus symphoniarum. Nablum, quod Graece appellatur Psalterium, quoque a psallendo dictum est. Ad similitudinem est citharae barbaricae, in modum deltae literae, Δ. Tympanum. quod extenta pelle vel cor o efficitur. Cinari, ut quidam putant, acetabula, quae [?: -c- ] in modulos concitantur. Thyna, ligna. de his Solomon gradus fecit in domo Domini, incognita, ligna ent pentiorib. Iudaeorum. Sethim, spinarum in eremo genus est, e quae+. bus lignum imputribile. Sabeth, virgulti apud Hebraeos nomen est, in Gen. Ecce, inquit, aries post tergum eius tenebatur in virgulto Sabeth. Lebetae, aenei minores, in usa coquendi paratae. In Paral. Pacificas vero hostias coxerunt in lebetis, et cacabis, et ollis. Cophinus, corbis. Hadria, vas aquarum. Condi, in Gen. poculum, vel scyphus. [?: L- ] thus, in Regnorum, ampulla olearia. Lenticula, in libro Regnorum, vasculum ex aere, habens oleum, quo ungebantur in regnum. Paropsis, acetabulum maius. Aliqui et catinum ita appellari

-- 679 --

1333 putant. Epistylia, in Reg. quae super capitella confinarum ponuntur: Graecum est. Mechonoth, in Reg. fulturae, suas bases appellamus. Topazion, lapis preciosus, in [?: ] (sicut aliqui affirmant) omnium lapidum colores refulgent. Corbana, gazophylacium. Corbona autem interpretatur oblatio. Chasma, in Luca, hiatus: Graecum et. Erisybe, in Propheta, aerugo: id est, rubigo messium: Graecum est. Zizania, lolium. Sicera, succus ex [?: dastylis ] et omnis praeter vinum liquor, qui ad bibendum aut e pomis, aut quolibet genere conficitur, sicera nun capitur. Nardum pisticum, nardum fidele: id est, sine impostura: Graecum est. Nardum spicatum ab eo quod species ipsa nardi in modum spicae sit, quae infusa conscitur. Alabastrum, genus marmoris preciosi, ex quo Evangelici illius unguenti vasculum erat. Stadium, in Evangelio, spacii certa dimensio. Octo stadia, mille passus efficiunt Haec nomina quae subsequuntur, in Exodo, vel in Reg. lib. his reperiuntur locis, quae arcae vel tabernaculi aut templi Domini relationem continens. Quorum nominum vocabula, ad haec quae obscuriora sunt, in translatione veteri habentur. Haec vero quae lucidiora apparent, novae translationis textu continentur. Vetus ergo translatio habet, Sperateres: [?: no- ] , ferulas. Calamiscos, calamos. Troiscos, vel cariscos, quasi in nucis modum deformatos. Anconiscos, incastraturas. Aspidiscas, uncinos. Fimbrias, catenas. Scitalas, vectes. Lapidibus acrotomis, dedolatis. Degrapidem, caelaturam. Petalis, laminis. Perimetrum, lineam. Spiras, capitella columnarum, vel (sicut puto) facturam earum. Elam, porticum: sed melius interpretatur Ante fores, sive vestibulum. Ergo Elam Hebraicum est Caetera quae superius sunt, Graeca sunt maxime. Item in Ezech. extrema parte, in visione civitatis, in veteri translatione habet Pasto foria, in nova Gaxophylacia: i. cellulas parvas. Thee, talamos. Aileu, frontem. Aelaucooth, vestibulum. Polyandron, multitudines. Spitamis, palmus. Gissus, definitio. Maraa, sacrificium. In Regum: Cinotasia, simulachra, quae Graece μορφώματα . Sed haec hactenus. Nunc etiam illud accipe, ut quaedam nomina prius Scriptura [?: ] , et ut nunc vocentur.

De Gentibus. IIII.

Gomor, in Genesi, Galatae, id est Galli: qui a candore corporis primum Galathae appellati sunt, e quibus populi quondam in Orientis longinqua migrantes primum Gallograeci, nunc antiquo Gallorum nomine Galatae vocantur. Magog, Scythae. Quidam Gog et Magog Gothos putant. Iubal, Iberi, qui et Hispani. Thuras, Thraces. Thogorma, Phryges. Madai, Medilanan, lones: qui et Graeci. unde et mare Ionium. Cethei, Citii, iidem Cyprii, apud quos et urbs Citrium vocitatur. Donanim, Rhodii. Ex his Graecorum nationibus extitêre, qui a Tauro monte usque ad Occidentalem Oceanum maritimam oram occupaverunt. Hae omnes gentes de Iapheth stirpe descendunt. Chus, Aethiopia. Mesraim, Aegyptus. Casloim, qui postea Philistini, nunc Palaestini. Iidem tamen et Allophyli: iidem et alienigenae appellati sunt. Horum civitas Ascalon. Saba, Arabia. Saba vocitatur et regio. in qua nunc Sabaei. [?: ] , Getuli. Labain, nunc Libyes, quondam Futhei appellabantur. Tharsis, sive Carchedon, Carthago est: quidam Tharsos Ciliciam arbitrantur, quia et civitas Tharsus illic sita est. Aphrica, appellata ab uno ex posteris Abrahae, de Cethura, qui vocatus est Afer. Ismaelitae vocati ab Ismaele, filio Abrahae. Iidem et Saraceni, et Sara iidem et Agareni, ab Agar. Nabathei, a Nabath filio Ismaelis appellati, qui ab Euphrate ad mare rubrum porriguntur. Cananaei, appellati de Canaan, filio Cham. Horum terram Iudaei expulsis incolis possederant. Hi omnes de origine Cham veniunt. Assur, Assyrii, ab Assur filio Sem. Hi urbem Ninum exnomine Nini regis condiderunt, quae nunc Ninive vocatur. Syros appellatos quidam asserunt ab Asurim, filio Abrahae ex Cethura. Us, quae et Auxitidis regio, circa Caelesyriam: ita ab Us, Sem pronepote appellata. Elamitae, Persae, ab Elam filio Sem. Hebraei cognominati sunt ab Heber, qui pronepos fuit Sem. Casdei, nunc Chaldaei vocantur: et Casdei, a Cased filio Nachor, fratris Abrahae. Hi omnes de Sem posteritate procedunt.

De Locis. V.

Iebus, ipsa est Hierusalem, ipsa est Salem, in qua regnavit Melchisedech. Haec nunc ab Helio Adriano, vocatur Helia. Babel, in Genesi, nunc Babylon vocatur. In hoc loco cum turrem quondam homines aedificare adversus caelum aggressi essent, dispersi sunt, immissa divinitûs confusione linguarum. Achar, nunc Nysibis vocatur. Reblatha, nunc Antiochia appellatur, eadem est Epiphania. Sycem, haec est et Sycema: nunc Neapolis, civitas Samaritanorum. Olibama, in propheta, civitas in qua Edom principes habitaverunt. Ariel, in Esaia: hanc quidam esse putant Ariopolim, ab idolo Martis. Ariel, leo Dei, Hierusalem figuraliter significans. Ararath, Armenia, in cuius montibus post diluvium arca consedit, adeo ut illic aliqua indicia nunc usque permaneant. Arbee, quae Arbos in nostris codicibus corrupte legitur, in qua tres patriarchae sepulti sunt, Abraham, Isaac, et Iacob: et praeterea Adam ipse, Haec est etiam Hebron, in qua David regnavit. Lod, ipsa est Lydda, ipsa est Diospolis. Decapolis, in Evangelio, regio est, habens civitates decem. Accaron, urbs Palaestinae. Antilibanus, loca appellantur quae supra Libanum montem, orientalem plagam respiciunt. Effrata, civitas Bethlehem. Euphrates vero, fluvius de Paradiso. Mesopotamia idcirco dicitur, quod Tigride et Euphrate fluminibus ambiatur. Samaria, ipsa nunc Sebaste appellatur. Emaus, in Evangelio, nomen quondam castelli, nunc civitas quae Nicopolis dicitur. Calvaria, locus ob hanc causam dictus, quod de consuetudine in eodem loco damnati capite truncarentur. Ariopagus, curiae apud Athenienses nomen est, quae a Marte nomen accepit.

De Fluminibus, vel aquis. VI.

Geon, fluvius est Aethiophiae, de Paradiso emergens, quem Nilum usitato nomine appellant. Phison, fluvius Indiae, idem quoque a Paradiso fluens: hunc alii Gangen vocant. Siloe, fons est in Hierusalem, de radice montis Syon bulliens: qui non semper, sed in certis horis diebusque emanat, per antra saxaque decurrens. Iordanis ideo dictus est, quod duo fontes in unum confluant, quorum alter dicitur Ior, alter Dan appellatur. Mare Galilaeae, idem et mare Tiberiadis, idem et stagnum Genesar, idem et lacus Genesareth. Mare Salinarum, hoc vocatur et mare Mortuum, vel Asphalti: id est, bituminis, ab Hiericho haud longe abest. Bethsaida, piscina in Hierusalem, in quam et aegri deferebantur: ideo et Probatica, id est pecualis appellatur, quod hostias in ea quondam sacerdotes lavabant.

De Mensibus. VII.

Nissan, in libro Esdrae mensis quem dicunt Martium, quique in Scripturis appellatur mensis primus. Elul, in Machabaeorum libro, Augustus: qui apud nos mensis Sextus appellatur. Casleu, in Zacharia propheta, November: qui est Nonus. Thebeth, in libro Hester, December: qui est decimus. Sabath, in Zacharia propheta, Ianuarius, qui apud nos undecimus. Adar, in libro Esdrae, Februarius: qui apud nos duodecimus. Quod sic etiam reliqua Hebraea mensium vocabula, quae in Canone non reperi, scire voles: Iar, vocatur

-- 680 --

1335 mensis secundus: Sivan, tertius: Thamus, quartus: Alo, quintus: Tisri, sextus: Mareson, septimus.

De Solennitatibus. VIII.

Annus Iubilaeus, annus quinquagesimus, qui erat annus remissionis, quo in Israel unusquisque rei suae venditor, ad ius eius, etiam absque precio revertebatur. Pascha, transcensus: Hebraeum est, non Graecum. Transcensus vero idcirco dictus est, quod Hebraei ab Aegypto in terram repromissionis transcenderunt. Certe Pascha nostrum est, quod Salvator ab inferis resurgens, caelorum regna transcenderit. Phase, itidem Pascha est, transcensus, vel transitus. sunt qui magis transcensum, vel transitum ex hoc appellatum affirmant, quod eadem nocte Dominus per Aegyptum transierit, cum Aegyptiorum primogenita cuncta percussit. Pentecoste, quinquagesima, Graecum est. Huius quinquagesimae figuram annus Iubilaeus gessit, quique nunc iterum futurae repromissionis aeternam requiem praefigurat. Scenopegia, cum tabernacula a Iudaeis figuntur, ob memoriam tabernaculorum. σκηνὴ enim Graece tabernaculum dicitur. Haec Iudaeorum solennitas, Septembri mense celebratur. Encaenia, novae aedificationis observatio, vel dedicatio. καινὸν namque in Graeca lingua novum significat. Ergo in hac solennitate Iudaei, Octobri mense, dedicationis templi colebant diem. Epiphania, Graecum est, quod significat apparitio, vel ostensio: sive quod eâdem die Dominus et salvator noster in baptismo suo populis fuerit ostensus: sive quod stella Magis, sive quod primo signo Domini aqua in vinum versa tunc apparuerit. Neomenia, hoc est quod apud nos Calendae. Sed quia apud Hebraeos secundum lunae cursus menses supputantur, et μηνοῦ Graece Luna appellatur, idcirco Neomenia nova luna accipi potest. Parasceve, praeparatio: Graecum est. Parasceve enim, sexta sabbati appellatur. Hinc vero praeparatio dicitur, quod a Iudaeis eâdem die, quae in Sabbato sunt necessaria, praeparentur. Sabbatum, requies, Hebraeum est. Idcirco autem requies, quod in eadem die Dominus ab opere, perfectis omnibus, absolutisque, requieverit.

De Idolis. IX.

Idola, simulachra: Graecum est. Beelphegor, quod interpretatur simulachrum ignominiae: idolum est Moab. Hunc Latini Priapum appellant. Beel, quod interpretatur vetustas, idolum est Babylonium. Fuit vero hic idem Belus, pater Nini regis Assyriorum. Adramalech, idolum Assyriorum, quod etiam Samaritae coluerunt. Astarten, quod in Latinum sonat factura superflua, idolum Sidoniorum dicunt. Beelzebul, interpretatur vir muscarum. Diabolus, deorsum fluens, Graece vero criminator dicitur. Satan, in Latinum sonat adversarius, sive transgressor. Syrenae, in Esaia, daemones, aut dracones magni, cristati pariter ac volantes, ut â quibusdam putatur. Ululae, in Esaia, ab omni translatione nomine ipso Hebraeo Iim appellantur. Septuaginta tantum interpretes pro his Onocentauros in translatione posuerunt. Sunt qui ululas putent aves esse nocturnas, ab ululatu vocis, quem efferunt, quas vulgo cavannos dicunt. Lamia, genus monstri, ut quidam adfirmant. Pilosi, in Esaia, genera daemonum. Hos nonnulli etiam doctissimorum Incubones, vel Satyros, aut quosdam sylvestres homines putaverunt.

De Vestibus. X.

Ephod, vestis sacerdotalis, quae Superindumentum, vel Superhumerale appellatur. Est autem velut in caracallae modum, sed sine cucullo. Cuius vestimenti duo sunt genera: unum, lineum et simplex, quod sacerdotes habebant: aliud diversis coloribus, de auro, purpura, et bysso, hyacintho, gemmisque contextum, quo sensu pontifices utebantur. Poderis, sacerdotalis linea, corpori penitûs adstricta, eademque talaris: unde et poderis appellata. haec et subucula dicitur. Logion, quod et Rationale, pannus exiguus, ex gemmis, auro, coloribusque variis, qui superhumerali contra pectus pontificis adnectebatur. Cidaris, pileus sacerdotalis ex bysso. Hunc Graeci et nostri tiaram, quidam etiam mitram vocant. Petalum, aurea lamina in fronte Pontificis quae Dei nomen illud ineffabile Tetragrammaton, quatuor literis Hebraeis gerebat scriptum. Penula, in Apostolo, Latinum est, est autem quasi lacerna, descendentibus clavis. Baddim, in Daniele, vestes lineae, quibus feminalia, ut arbitror, significantur. Bad enim apud Hebbraeos linum dicitur. unde et in quibusdam locis legitur, Ephod bad, hoc est, Ephod lineum: non autem Ephod barud, ut quidam corrupte legunt. Diplois, in Regum libris, sagum vel chlamys, ἀπὸ τοῦ διπλόω , quod duplicatur: et omne indumentum quo dupliciter ambimus, diplois appellari potest. Melotae, in Regum libris [?: pe- ] simplex, qua monachi Aegyptii etiamnum utuntur, ex uno latere dependens. Theristrum, in Genesi, apud Arabes genus pallii muliebris. Periscelides, in Esaiae ut quidam dicunt, apud feminas crurum ornamenta.

De Avibus, vel volatilibus. XI.

Pelicanus, avis parva, quae solitudine delectatur. Est et aliud Pelicanorum genus in Nilo, pene cygnis simile, nisi quôd paulo maiores sunt. Quidam ita et onocrotalos vocant. Nycticorax, noctua: multi bubonem esse contendunt. Sunt etiam qui asserunt, esse orientalem avem, quae nocturnus corvus appelletur. Ibis, in Pentateucho, avis Aegyptia, obscaenitate oris immunda, quo alvum purgare consuevit. Herodius, in Psalmo, ardea a quibusdam putatur. Larus, in Pentateucho, gaviam significat. Coenomyla, non musca canina, ut quidam putant, in Psalmo accipienda est: sed musca onimoda. et ideo non per y Graecam literam, sed per diphthongum oe scribi debet. Cyniphes, culicum genus est, aculeis permolestum.

De Bestiis, vel Reptilibus. XII.

Rhinoceron, fera terribilis, gemina in naribus gestans cornua. Monoceron, in Psalmo, Unicornis appellatur. Tragelaphus, in Deuteronomii platoceros: id est, cornibus latis. Erinacii, cyrogrilli nuncupantur, prope magnitudine mediocrium cuniculorum, de cavernis petrarum procedentes gregatim: in eremo, quae est contra Mare mortuum, depascuntur. Hericii, qui et Echini dicuntur, ita spinoso defenduntur tegmine, ac nec contingi quidem possint. Bruchus, in Psalmo, locustae quae nondum volant: quam Olbam vocant.

De Ponderibus. XIII.

Talentum est pondus LXII, quod faciunt LXXX librae Atticae. Mina est libra una, et semuncia. Talentum habet minas LX. Mna Graece, Latine mina dicitur. Drachma habet scrupula tria. Didrachma, drachmae duae sunt. Unde miror, quomodo in libro Hebraicarum Quaestionum, Semuncia scribatur. Stater, est nummus habens (ut quidam affirmant) unciam unam, id est, aureos sex: ut alii putant, tres. In Evangelio enim pro duobus didrachmis Stater datur. Sic ei, qui in Latina lingua corrupte Siclus dicitur, ut in Quaestionibus supra scriptis indicatur, unciae pondus habet: ut alibi scriptum reperi, scrupula decem, quod et ipse arbitror. nam Siclus ipse, vel Sicel, de propinquitate ponderis quasi sicilicus sonat. Obolus, est scrupulum dimidium, quod facit siliquas tres: in Ezechiciae Siclus autem, XX obolos habet.

-- 681 --

1337

De Mensuris. XIIII.

Corus, est modii XXX. Batus, ampliora una: id est, modii tres. Cadus, Graeca amphora est, habet urnostres. Ephi, sine opha, modii tres. Ephi idem mensurae habet in aridis, quod in liquidis Batus. Metreta una, ut quidam dicunt, habet sextarios centum. Mensura autem Graece μέτρον dicitur unde Metreta appellatur Notandum vero quod mensura Hebraeum nomen est Artabe, in Esaia, Aegyptiorum mensurae, quae tres faciunt modios, X. Sata, idem sunt quod Ephi: id est, modii tres. Gomor, mensura est Attica, habens (ut quidam opinantur) Choenices tres: id est, sextarios XII. Alii. Gomor dicunt paulo minus a sextariis quinque: quod etiam ipse sequor, eo quod Gomor sit decima pars Ephi, Nebel, quidam putant modios tres. Sextarius est dimidium Cotylae, in liquidi specie. Cotyli, hemina est, in Ezechiele: Decem, inquit, Cotylae sunt Gomor.

De Graecis nominibus XV.

Accipe nunc caeterorum nominum significationes, quae Ecclesiae ore celebrata, in sermonem nostrum convertuntur ex Graeco. Thebos, Deus. Theos, ut quorundam opinio habet, ἀπὸ τοῦ θεάομαι , id est a spectando: id est, omnia prospiciendo. Homousion, unius substantiae. Homoeusion, similis substantiae. Christus, rectas. Paracletus, consolator, sive advocatus. Hagios, sanctus. Angelus, nuncius. Thronos, sedes, vel solium. Apostolus, missus: ideo quod a Domino ad evangelizandum missi sunt. Propheta, praedicator. Matyres, testes. Episcopus, superinspector. et ideo proheta ait: Speculatorem te posui domus Israel. Presbyter, senior. Diaconus, minister. Clerus, sors. Ecclesia, nocatio vel collectio. Catholica, universalis, ἀπὸ καθαλίκον , quod est secundum totum. Synagoga, conventus, vel congregatio. Ethnicus, gentilis. Hypocrita, simulator. Haeresis, secta. Monachus, solitarius. Eremus, desertum. Paroecia, adiacens domus, scilicet Dei. Dioecesis, gubernatio: et hoc non secundum proprietatem et potestatem verbi, sed secundum effectum. Laicus, popularis, ἀπὸ τοῦ λαοῦ : hoc est, a populo. Catechumenos, instructus, sive audiens. Neophytus, novella plantatio. Baptisterium, tinctorium. Holocaustum, totum combustum: ideo, quia integra hostia igni tradita consumebatur. Chrisma, unctio. Eucharistia, gratia. Symbolum, collatio aut pactum, vel complacitum, quod sit homini cum Deo. Hymnus, carmen in laudem Dei. Antiphona, vox reciproca. Pentateuchum, quinque volumina: id est, Moysi libri quinque, de quibus dicit Apostolus, Quinque verbis velle se in Ecclesia loqui. Exodus, exitus, vel egressus, scilicet populi Israel. Deuteronomion, secunda lex, in quo est Evangelicae legis praefiguratio. Paralipomenon, praetermissorum, vel reliquorum: id est, quod historiae inibi contingantur, quae in Regum libris praetermissae sunt. Evangelium, bona annunciatio, sive bonum nuncium. Apocalypsis, revelatio. Gazophylacium, divitiarum custodia: compositum de lingua Persica et Graeca. Synodus, comitatus, vel coetus. Canon, regula. Theuchos, volumen. Apocrypha, recondita, vel occulta. Hexapla, sex simplicia. Apologia, excusatio: unde Apologeticos appellatur, vel, sicut quibusdam videtur, purgatio, seu defensio. Anagoge, superior sensus. Tropologia, moralis intelligentia. Parabola, similitudo. Anacephalaeosis, recapitulatio.

¶ Habes opusculum, mi fili charissime, in omne fere Scripturarum corpus, quasi quoddam intelligentiae seminarium, quod in duobus voluminibus, non parum (ut arbitror) instructionis ad edocendum te, ex rebus variis necessariisque congessi.
EUCHERII FORM. SPIRIT. INTELL. FINIS.

-- 682 --

xx
Previous section

Next section


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.