Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
De numeris. X.
Sane his 1329 IX. Ad Sacramentum, quod hora nona Dominus spiritum emisit. In Evang. Et circa horam nonam clamavit IESUS voce magna. X. Ad Decalogum, id est, decem verba, quae in Tabulis duabus scripta sunt. In Psal. Decachordo psallam tibi. XI. Ad Apostolos. In Evang. Undecim autem Apoli abierunt in Galilaeam. XII. In Evang. Duodecim autem nomina haec sunt. XIIII. Ad sacramentum Dominicae generationis. In Evang. Abraham usque ad David generationes sunt quartuordecim. XV. Ad quindecim gradus templi. XVI. Ad numerum prophetarum. XXII. Ad sacramentum divinorum voluminum, secundum literas Hebraeorum. XXIIII. Ad mysterium numeri seniorum in Apoc. Et super thronos viginti et quatuor seniores. XXX. Ad fructus fidelium coiugiorum. In Evang. Et dabunt fructum aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum. XXXIII. Ad mysterium aetatis, qua Dominus in carne versatus est. In Apost. Sicut quibusdam ex hoc videtur, donec occurramus in unitate fidei, et agnitionis filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. XL. Ad quadragesimae sacramentum. In Evang. Et agebatur a spiritu in deserto diebus quadraginta. XLII. Ad numerum in eremo mansionum, vel ad numerum generationum quae ab Abraham sunt usque ad Dominum IESUM Christum. L. Ad Pentecosten. In Act. Apost. Et cum complerentur dies Pentecostes. LX. Ad fructum viduis sive continentibus debitum. In Evang. Et dabunt fructum, aliud sexagesimum. LXXII. Ad numerum presbyterorum Moisi, vel discipulorum quos Dominus elegit. In Evang. Posthaec autem designavit Dominus et alios septuaginta duos, et misit illos binos. C. Ad martyrum fructum, sive virginum. In Evang. Dabunt fructum aliud centesimum. Hos igitur certos sacratosque numeros exempli tantum causa protulimus. Sunt verô praeter hos plurimi, vel pene omnes sacrati: qui quomodo fiant, ipse divinae lectionis scrutator invenies.
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.