Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous section

Next section

DE FORMA SYNODI, ET MODO IN ea disputandi ac procedendi.

Quartum caput est de forma totius actionis ab initio usque ad finem. Quae cum multiplex sit, non facile est eam circumscribere. Hîc vero res maximi momenti agitur, summaque est prudentia ad vigilandum. Non enim omnino male, etiam Luthero teste, D. Gregorius cognomento Theologus queritur, plerunque synodorum exitus esse infelices. Quia nimia sit doctorum philonikia et philarchia, rixositas, et dominandi cupiditas.

Hoc sane tempore, si unquam aliâs, duo summa eaque contraria mala, nempe tyrannicus fastus quorundam doctorum ac potentum, et servilis prosopolepsia aliorum mira concordia in Ecclesia, praesertim in Papatu grassantur, ac ingens damnum veritati ac Religioni dant.

Alii enim Doctores adeo quodam regio spiritu tument, ut quidlibet pro arbitrio agere, dicere ac docere ausint: alii contra tam servili prosopolepsia fascinati iacent, ut nihil non ab illis eximiis dictum vel sine omni diiudicatione, vel etiam contra conscientiam comprobent. Quae duo ingentia mala si non caveantur, plurimum periculi sunt in synodo veritati allatura.

Ut igitur eis aliquo modo obvietur, ac resistatur, dicendum est de quibusdam regulis, nostro iudicio, veritati utilibus, quae nobis iam decidunt. De aliis proculdubio alii sapientiores monebunt, et de aliquibus forte in re praesenti de communi consensu deliberabitur et statuetur: tametsi de omnibus prius statui multo tutius commodiusque foret.

Primum, tota actio omnesque eius partes eo directa atque ita formata sit, ut ad veritatis conservationem, errorum extirpationem, gloriam Dei, et publicam utilitatem spectet et referatur. Hîc enim primarius finis ac scopus totius huius synodi, ut supra est dictum, esse deberet.

Secundo, scribit Philippus in Germanica praefatione Ratisponensis Interim, non raro id accidere, ut aliquot potentes cum paucis Theologis consusurrent et conspirent, seu ut ipse inquit, die koepffe zusamen stecken, et Religionem pro suo arbitrio forment, inconsultis aliis. Quod et hoc tempore a quibusdam agi astute propalam cernitur. Tales igitur conspirationes omnino in pia synodo cavendae sunt.

Tertio, sumatur temporis satis ad agendum et cognoscendum, ne quid in tantis rebus, ut fieri solet,

-- 1172 --

409 temere inconsideranterque praecipitetur: neve quis tardior, nimia festinatione, et aliorum industria, aut etiam astutia, obruatur et opprimatur.

Quarto, omnes qui quoquo modo huic synodo adiungentur, aut aliquid in ea agent, sacrosancto iuramento gravissime obligentur ad inquirendam et promovendam veritatem omni studio ac diligentia, et ad extirpandos errores, nulla penitus ullius hominis aut affectus habita ratione, ut et paulo ante dictum est.

Quinto, dicendum esset de praesidentibus ac gubernatoribus, qui si quae aliae personae maxima pientissimaque diligentia deligantur, certis legibus instruantur, gravissimoque iuramento in sententiam modo indicatam obstringantur. Utile verô admodum, vel necessarium potius esset, ipsosmet principes vel omnes, vel aliquos saltem eorum interesse: imo aliquos ex eis praeesse synodo; quo et modestius et quietius omnia agerentur, et quorundam importunitas, ambitio, et imperiositas reprimeretur, omniaque tanto magis ordine, iuste, modeste ac pie agerentur. Et denique, quo ipsi audita utraque parte suis, non alienis auribus, tanto certiores essent, quidnam verum aut falsum in istis controversiis esset, eoque rectius et securius pronunciare ac exequi, quae iusta piaque sunt, in suo regimine ac regione possent, qui vel maxime ad servandas leges disputationis gravissime obligentur.

Sexto, norma iudicii sit in iure, seu quatenus de facti aut sententiae qualitate disputatur, Verbum Dei, tria Symbola, Confessio Augustana, Apologia, et Smalkaldici articuli. Aliquid valeant et primitivae Ecclesiae Concilia, aliaque piorum hominum scripta ac sententiae: non tamen tantum, ut ullo modo cum verbo Dei comparentur. Lutheri nihilominus constans et perpetua sententia, tanquam electi organi Dei ad instaurandum Evangelium divinitus hoc tempore excitati, seu ultimi Eliae, plus aliis valeat.

Septimo, in synodis olim plerunque ita factitatum esse videtur, ut proposita quaestione, mox omnes Patres ordine de ea consulerentur, quidnam singuli sentirent. Utilius verô longe futurum existimamus, si mox, post propositionem, disputatio accurata, ex verbo Dei, de proposita controversia, inter actores et reos, Dialectica potius ratione quam Rhetorica institueretur: quia ita pie et solerter quaestio examinaretur, ut verbum Dei convincens et constringens errantem, omnibus monstraret, quid sit verum, quid falsum, in proposita controversia.

Qua peracta, tum demum ita Theologi aut convocati dicerent, suam quisque ordine sententiam, non ut aliquid suo arbitrio, ut politici iudices, statuerent, sed ut vincenti et praelucenti eis verbo Dei assentirentur et applauderent, comprobata sua sententia, non modo suffragio, sed etiam autoritate Scripturae, qua, ut ei sententiae assentiantur, divinitus se moneri cogique censerent, ne quicquam sine verbo Dei, aut (ut Scriptura loquitur) inconsulto ore Domini in tantis rebus decerneretur.

Octavo, ex actoribus et disputatoribus, seu exiis qui hactenus errores scriptis oreque oppugnarunt, non plures quam tres aut quatuor ex diiudicationis suffragiique iure excludantur: contra vero manifesti rei plerunque omnes, vel saltem principaliores. Huius diversitatis sunt multae graves causae: ut, quia actores non debent esse suspecti de pravis affectibus, utpote quibus nihil privatim boni ex ea re quaeratur, sed tantum publicum bonum spectent. Contra reis ex victoria quaeritur honos, ne victi pro seductoribus habeantur. Videndum enim, ut veteres Iuris prudentes dixerunt, CUI BONO.

Item, quia cum accusatores publicum bonum quaerant maximo suo incommodo et periculo, quae plerunque confessores comitantur: ideo eis veritatique fraudi esse eorum actio non deberet.

Praeterea, cum de nullo foedo dogmate sint verisimiliter infamati, ex charitate credendum est, eos bono Dei spiritu agi. Contrarium iudicium est de reis tot errorum nomine constanter non ab uno tantum aut altero, sed et publico rumore infamatis.

Adhaec, cum nunc inter reos veniant viri non vulgares, quorum gratia ac foeda prosopolepsia innumeri dementati sunt, quod propalam est, et a nemine potest negari: conra vero oppugnatores sectarum a plurimis odio habeantur, ut solet veritatem dicentibus accidere, et olim Prophetis, Christo et Apostolis, atque Patribus praecipuis accidit: ideo merito tali aequitate ipsi, causaeque Religionis sublevandae sunt.

Denique, cum non tantum doctores, sed et omnes omnino homines, verae pietatis amantes, erroribus resistere, et quamprimum seductorem aliquem cognoverint, eum pro anathemate habere teneantur: cumque plerunque pauciores sint boni, sinceri, intelligentes et constantes doctores, fit (cuius rei et in primitiva Ecclesia habemus exempla) ut aliquando plerique omnes boni oppugnent sectas ante synodum: ut verbi gratia, nunc Servetum, Schuvenckfeldium, Osiandrum. Qui si omnes excluderentur, relinqueretur iudicium de gravissimis causis Ecclesiae in manu ac potestate indoctiorum, frigidorum, aut etiam malorum, canum mutorum et hypocritarum. Unde porro manifestus interitus expectandus veritati esset.

Nono, in hac cognitione nequaquam valeant illae iuridicae regulae, Iura vigilantibus subveniunt: et, Iudex debet tantum iudicare secundum dicta et allegata. Non enim aequum est, somnolentiam, vel donorum tenuitatem illorum, qui causas religionis agunt in Christiana synodo, veritati detimento esse.

Quare non tantum ius ac fas sit iudicibus percontari quae volunt, sed etiam teneantur quaerere de omnibus ad cognitionem necessariis, ab utraque parte, et monere alterutram partem, ubinam eorum actio obscura esse, aut claudicare, et nondum satis probationem habere videatur.

Obligentur etiam iudices se invicem instruere, si cui forte quid fuerit notius, magisque perspicuum, quam aliis. Quo in timore Dei (ut in piorum coetu convenit) omni studio, vi ac ratione veritas piarum sententiarum, et foeditas errorum in lucem producatur, possitque verum retineri, et falsum condemnari.

Decimo, in agenda quoque causa, aut in disputationibus post propositam propositionem, non recitentur integrae orationes, aut declamationes, ut plerunque fieri solet: sed tantum unum, aut ad summum duo argumenta aut testimonia, idque quam brevissimo, simplicissimo, maximeque proprio sermone pene Dialectice: a quibus porro non liceat discedere ad alia, priusquam illa fuerint liquido explicata, vel confirmata, vel refutata.

-- 1173 --

410 Hoc enim multo est aptius ad veritatem inquirendam, singula videlicet argumenta simplici sermone breviterque recitata ordine examinare, quam multa congerere, confundere et eadem subinde repetere, nec quicquam satis discutere, ut ferme in Lipsica disputatione, fraude adversariorum, ne quicquam querente Luthero, sub initium instaurati Evangelii, factum est.

Hoc enim modo lente cauteque festinando ac progrediendo, tandem ope Christi intra aliquas angustias falsae sententiae concluderentur, manifesteque vanitatis convincerentur, et seductor veluti anguilla, aut etiam tortuosus serpens, tanquam forcipe comprehenderetur ac constringeretur. Quare ista lenta festinatio et certius et citius rem expediet, quam ille aliorum praecipitatus cursus.

Undecimo, quia porro hic non est epidicticum seu ostentatorium certamen de laude ingenii, eruditionis, memoriae, aut eloquentiae, sed de inquisitione veritatis: detur singulis sufficiens tempus agendi, cogitandi et loquendi: liceat etiam utrique parti, cum ei videtur, resque postulat, petere mediocre spacium expendendi aliquod gravius aut obscurius argumentum, aut rationes adversarii, consulere libros, et aliis subsidiis imbecillitatis humanae uti, modo non sit astuta et subdola tergiversatio, procrastinatio, ac temporis extractio, quas qui malas causas habent, cupide sectari solent: liceat et quoscunque volunt consulere. Quando quidem omnes promovere veritatem tenentur, sive iudices, sive alii.

Duodecimo, teneatur etiam utraque pars alteri simul et iudicibus semper scripto quoque sua argumenta simplicia ac perspicuo (ut dictum est) sermone breviterque proponere, ut tanto certius eorum rationes ab omnibus complecti ac expendi queant.

Decimotertio, utile esset etiam eos, qui potissimum delecti erunt ad iudicandum et pronunciandum, ante omnia perlegere ac expendere scripta publica, saltem potiora, utriusque partis in praedictis controversiis, quo instructi causae cognitione venirent, nec ibi tantum temporis eos frustra conterere necesse esset.

Decimoquarto, quoniam etiam interdum magna causae pars pendet ex facti certitudine: ideo liceat quoque vivos testes citare, quibus de talibus actionibus aut rebus certo constet, etiamsi in medio iudicum sedeant, aut alioqui aliorum subditi ministrive sint: idque eis fraudi nequaquam apud suos principes esse debeat.

Decimoquinto, si rei errorum, causas suas in hac synodo pertinaciter tueri volent, ac convicti fuerint, expectent etiam censuras Ecclesiae usitatas. Sed si ultro cedere et una nobiscum errores et scripta eos continentia diserte ac publice damnare volent, contenti sane esse volumus, ut eorum personis amnistia concedatur, nec diserte revocare cogantur (licet id quoque sit contra veteris Ecclesiae piam se veritatem et causae magnitudinem:) ne videamur de quoquam superbos triumphos quaerere, aut etiam publicam concordiam, cuius cupidissimi sumus, perniciose remorari.

Decimosexto, ut vero hinc absint omnia scommata, suggillationes, subsannationes, convitia, acerbitas, importunitas, et omnia maledicta, quibus quidam nimium regaliter, aut tyrannice potius abuti, et alios minoris autoritatis premere, exagitare, et veluti pedibus conculcare ac opprimere solent: monitione inter Theologos et Christianos vix opus esse deberet, adeo per sese haeres petitione sua iustae notaeque sunt etiam imperitissimis, utpote, quae ad ipsum ius gentium pertineant. Certe id omni studio agendum est, ut, sicut supra Basilium dicentem audivimus, ἔλεγχος ἢ τὸ γινόμενον, καὶ μὴ λοιδορία .

Decimoseptimo, vocem decisivam merito solus Christus, quem unicum magistrum a caelesti patre audire iussi sumus, eiusque verbum habere debet, si Christiana synodus vocanda est, ita ut uni aut duobus perspicuum Dei verbum afferentibus magis credendum sit, quam aliis omnibus sicut id protestantes status in recusatione Tridentinae synodi copiose declararunt, et olim in Nicena synodo, S. Paphnutio pro coniugio sacerdotum dicente, pie factum est. Recitabimus hic etiam memorabilia verba praedictae recusationis hac de re.

Dann in einem Christenlichen Concilio soll Christus und sein heiliges wort allein vocem decisiuam haben / das ist / alle ding nach dem wort Gottes und der heiligen Schrift / und gar nicht is nach menschlichen und Baepstlichen satzungen oder guetbedenken so dem Wort Gottes zuwider weren / frei in gemein / und von der ganzen Kirchen niemand aussgescheiden / fuergenommen / erwogen und eroertert / die warheit handgehabt / die sugen und alle falsche verfuerische und Antichristische leere und missbreucch frei offentlich gestraft / und zu gebuerlicher besserung gebracht werden. Und solchs der gestalt / das auch einer oder zwei / die ihre meinung mit gewissem wort Gottes erweisen / mehr gelten sollen / dann die andern alle / die ihre meinungen mit Gottes klarem und ungezweifeltigem wort nicht koennen bei bringen oder erhalten / wie dann solchs beiden Apostelen / als Act. xv. zusehen / auch volgends im Concilio Niceno / mit dem Paphnutio / und andern Christlichen Concilien / geschehen. Dann dem ewigen Goettlichen wort sollen billich alle menschliche satzungen und suende weichen. And darum kommen auch in einem Christenlichen Concilio villeiin zusamen / nicht das sie in Gottes und glaubens sachen ein meirers sollen machen / sondern darum / ob under vielen leuten etlich gefunden wurden / die den befehl und sehr Christi / uber die sachen so mann handlet / eigentlich wissen / und mit heiliger Schrift lauter und klar darthun koenten / das mann die selben und den rechten lehrmenster Christum hoeren / und sonst niemands / wann der gleich so viel als des sands im Meer weren / folgen solle / rc.

Decimooctavo, omnia synodi acta, praesertim autem decreta, aut formulae seu articuli claro, proprio et apto sermone, citra omnem ambiguitatem, exponantur, et tum affirmative, tum negative, theses, hypotheses et antitheses ponantur: expliceturque diserte, quid vel verum, vel falsum, vel bonum, vel malum, vel sequendum, vel fugiendum esse synodus decernat. Nam isti cothurni ambiguarum, generalium et obsurarum formularum, qui iam in usu esse in Religione quoque incipiunt, cum nec in politia quidem ab honestis hominibus ferantur, aut ferri debeant, tum Deum contumelia afficiunt, tum veritatem cum errore commiscent, conscientias implicant et illaqueant, et denique maiora ac tristiora dissidia, scandala, ruinasque in Ecclesia subinde pariunt ac parient in omnem posteritatem.

-- 1174 --

411 Decimonono, de fine scopôve synodi supra in prima quaestione dictum est. Id igitur ipsum iam in exitu synodi, summa fide ac diligentia praestetur: ut scilicet veritas in hac synodo quaesita ac explicata, veluti argentum septies repurgatum, et ab omnibus scoriis mundatum, aut veluti lumen accensum, in illustri loco ponatur, totique Ecclesiae Dei publico decreto commendetur. Et contra errores, tanquam immundae quaedam scoriae, aut potius venenatae feces ac fermenta satanae, propalam expurgentur, explodantur, et in perpetuum, ut ab omnibus vitari possint, publice anathematizentur.

Vigesimo, sunt et aliae conditiones piae synodi olim saepius Papistis a nostris propositae, ut de obligatione decretorum synodi, et aliis, quae etiam in tali synodo merito observari deberent.

Vigesimoprimo, agantur igitur omnia sic, tanquam in luce, ut filios lucis ac Christi Ecclesiam decet, ut etiam ea acta lucem ferre possint: utque ea, quae pie ac rite acta conclusaque fuerint, in publicum edere omnino liceat, nec politico aliquo consilio aut prudentia in aeternos carceres tenebrasque ut colloquia cum Papistis, concludantur.

Vigesimosecundo, ante omnia verô id omnino statuatur, ut quae manifeste ex verbo Dei decreta fuerint, serio constanterque observentur: in primis tamen, ne errores semel damnatos liceat renovare, ut nunc, proh dolor, a quibusdam doctis et potentibus maxima cum Ecclesiae perturbatione et conscientiarum pernicie factitatur. Plura de forma synodi in protestatione contra conciliabulum reperies.

Previous section

Next section


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.