Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
VIVA PRAXIS SUPRA OSTENSAE NORMAE SYNODI, SEU REFUtatio crassorum errorum concilii.
Ne autem quis cogitet, ista quidem quae hactenus ex primariis illorum scriptoribus recitavimus, satis horrenda esse, sed tamen patres concilii nequaquam tam foede errare, aut adeo pro libidine sacras Literas torquere et conculcare, ac de Religione controversiisque pro suo libitu decernere: proferemus eorum vivam et palpabilem praxin, ex ipsorum propriis decretis, hisce iam ferme 20 annis in praesenti conciliabulo constitutis: unde palpabiliter deprehendi poterit, eos istam normam in diiudicandis controversiis et 427 constituenda Religione sequi, et temere audacterque sine Scriptura, imo et contra expressam Scripturam, quidvis pro suo tyrannico libitu decernere. In prima sessione decernunt, omnes episcopos ac sacerdotes Tridenti existentes, crebro Missarum sacrificia offerre debere. At contra sacra Scriptura clarissime ostendit, sacrosanctum corporis et sanguinis Domini sacramentum, non ad sacrificium Missae a Christo esse Ecclesiae ordinatum ac datum, sed tantum ad communionem. Testatur item, omne sacerdotium esse in Christum translatum, qui sit perpetuus Ecclesiae sacerdos: et denique eum solum plene sacrificasse, perlitasse et Deum placasse. Hîc ergo manifeste synodus Tridentina contra sacras Literas decernit pro suo libitu ac libidine, seque supra hanc divinitus traditam veritatis normam collocat. Sed de Missae abominatione prolixius in nona sessione agemus. In tertia sessione, primum decernunt, ut omnes tantum in eo sensu accipiant, citent ac intelligant sacras Literas, in quo nos sancta mater Ecclesia (hoc est Papa, qui ipsorum testimonio errare non potest, cum suis coniuratis, qui soli proprie volunt esse Ecclesia) intelligit. Qua ratione clare Scriptura sacra sententiae ac voluntati Papae eiusque coniuratorum subiicitur: quandoquidem verus sensus finaleque iudicium non ex Scripturae verbis ac ex textu, sed ex Papae, eique horrendis diris obstrictorum Praelatorum ore ac intellectu petendum erit. In eadem anathematizantur, qui dubitant de autoritate librorum Tobiae, Iudith, Sapientiae, Ecclesiastae, Baruch, Machabaeorum, epist. Iacobi et Iudae, etc. Quo facto anathematizant omnem primitivam Ecclesiam, quae de istis scriptis dubitavit: imo et ipsum Christum et Apostolos, qui illa veteris Testamenti scripta nunquam sua citatione aut qualicunque nominatione confirmare voluerunt: cum essent multa, quae praeclare citari inde pro regno Christi potuissent, si modo authentica fuissent. In eadem sessione decernunt, vulgatam versionem adeo authenticam esse debere in omnibus publicis ac privatis lectionibus, disputationibus praedicationibus et expositionibus, ut eam nemo reiicere usquam quocunque demum praetextu aut occasione audeat. Quo facto crasse ac palpabiliter sese supra Deum, eiusque verbum, totamque primitivam Ecclesiam collocant. Nam cortum est, Deum suum verbum primum Hebraea aut Graeca lingua generi humano, et praesertim suae Eccesiae tradidisse: idque in suo vero sensu audiri, cognosci, credi, et ei obediri severissime iussisse. Certum quoque ac palpabile est, vulgatam versionem in innumeris locis foede ab Hebraeis Graecisque fontibus et genuino sensu verbi viventis Dei aberrare. Ergo falsum ac corruptum verbum Dei pro vero ac genuino, contra omnipotentis Dei mandatum, Ecclesiae obtrudunt. Filius Dei severissime praecipit, Scrutamini Scripturas. Id vere, plene ac solide fieri nequit, si non prima ac summa autoritas verbo Dei, ut illud primum in suo primario originalique sermone ab eo profectum est, tribuatur: ac nisi ipsa nativi sermonis vis sedulo solerterque expendatur. Tota quoque primitiva Ecclesia sensit, primam ac summam autoritatem deberi ipsis originariis linguis ac testibus Furor potius id quam error est. Quis enim mortalium dubitat, unumquodque scriptum, orationem ac sermonem optime ac certissime intelligi, et autoris mentem propriissime percipi in eo sermone, in quo primum est propositum, versionesque semper aliquid incommodi afferre? Quis dubitat, spiritum S. multo aptius et certius sua sensa verbis a se delectis in sacris Literis exprimere potuisse, quam ullus mortalium, sua humana industria, postea in convertendis eius monumentis? Quid dicerent Medici, si iuberentur tantum secundum versiones, praesertim infelices, de suis dubiis ac controversiis sentire ac pronunciare, neglectis fontibus Graecis? Quid Iurisprudentes, si quis vel summus Imperator eis aliquam Germanicam Iuris versionem pro originali textu obtrudere conaretur? Quid iste ipse Antichristus Rom. vociferaretur, si quis eius adoratoribus vellet eius decreta et decretales aliqua vulgari lingua traductas, legendas ac sequendas obiicere, neglectis primis textibus, ut sunt initio a Pontificibus dictati, evulgati, ac eius cultoribus pro authenticis obtrusi? Quis monarcha, rex, princeps aut magistratus ferat suum aliquod edictum male ab aliquo ex nativa lingua verti, ac eius subditis obtrudi: ita ut etiamsi ad manum habeant nativum edictum, videantque manifestas versionis corruptelas, tamen versionem, non originale exemplum sequi cogantur? Proinde hîc manifeste ac palpabiliter verbum Dei, vera Ecclesia ac ipsemet Deus cum omnibus sanctissimis Patriarchis, Prophetis, Christo et Apostolis, qui sacras Literas vel conscripserunt, vel conservarunt, vel usque ad nos propagarunt, ab isto impio decreto damnantur ac conculcantur. Si enim nefas est Christianos summam autoritatem Hebraeis Graecisque fontibus tribuere, eosque ut certissimos veritatis testes audire: profecto ipsemet filius Dei summum nefas admisit, qui nobis eis linguis suum verbum tradidit, et genus humanum allocutus est. Sic isti inimici Dei ipsam normam verbi Dei pervertunt, perversamque eius Ecclesiae obtrudunt. In primo decreto quartae sessionis dicunt, in conversis ita prorsus tolli id quod vim rationemque peccati habet, atque ita illos prorsus puros ac innoxios reddi, ut nihil penitus eos amplius ab introitu caeli, remoretur. Cur ergo tales perpetuo ex mandato Christi remissionem peccatorum quaerere et mendicare coguntur? Hoc vero est, quod Ioannes dicit: Negantes se peccatum habere, Deum ipsum mendacii arguere. Quod isti patres luculenter faciunt. Si nihil prorsus eos remoratur a regno caelorum, curtalibus isti homines purgatorium fabricant, ubi reliquae sordes eos a regno caelorum impedientes excoquantur et absumantur? In eodem decreto decernunt, remanens malum in Sanctis nequaquam esse vere peccatum. At contra Paulus apostolus clare pronunciat, esse peccatum, esse concupiscentiam, esse malum pugnans et militans contra Deum et eius legem, captivans novum hominem sub legem peccati, et denique serviens legi peccati. An posset aliquid clarius dici, aut tantum excogitari, ad asserendum, manentem corruptionem esse vere peccatum: quam quod hic spiritus S. tam grandibus et quasi atrocibus verbis, per hoc selectissimum Christi organon, tam constanter ac perseveranter ingeminat? Quare hîc isti 428 sacerrimi Patres manifestissima praxi, re aut facto ipso, se supra verbum Dei, et ipsum Deum efferunt, ac spiritum S. mendacii arguunt. Ille enim et uno nomine et definitione, ingeminatisque descriptionibus vere peccatum esse originalem corruptionem asserit. At isti omni talia dicenti anathema decernunt, Cogita tu Christiane lector, qualemnam Religionem ab eis expectare possis. In altero decreto eiusdem sessionis, sic de officio Episcoporum decernunt. Quia vero Christianae Reipub. non minus necessaria est praedicatio Evangelii, quam lectio, et hoc est praecipuum Episcoporum munus: statuit et decrevit eadem sancta synodus, omnes Episcopos, archiepisc. primates, et omnes alios Ecclesiarum Praelatos teneri per seipsos, si legitime impediti non fuerint, ad praedicandum sanctum Iesu Christi Evangelium. Iam tu pie Lector considera, quales'nam sint isti patres Episcopi et Praelati, qualemve reformationem, Religionem ac regimen Ecclesiae ab eis expectare debeas, cum nec ante id decretum annis amplius 500, nec post ferme 17 annis, suum primarium maximeque necessarium munus praedicationis Evangelii tractaverint. Quomodo tandem isti alios salutariter reformabunt, qui semetipsos reformare nequeunt? O sal infatuatum, ad quid tandem es utile? aut quid tandem ex te aliud Christus, caput Ecclesiae suae, faciet, quam quod praedixit, et nunc etiam reipsa opereque tibi praestat? In quinta sessione dicunt, liberum arbitrium non esse extinctum, sed tantum attenuatum. At contra Deus in plurimis Scripturae locis dicit, esse non tantum extinctum ac mortuum ad bonum, sed prorsus etiam factum hostile erga Deum. Cui ergo plus credendum est. Christo aut istis Areopagitis? Plus procul dubio illis, secundum ipsorum Regulam: quia Ecclesia sit supra verbum Christi, aut sacram Scripturam. Ibidem fatentur quidem numero septimo, remissionem peccatorum esse nostram iustificationem: verum non solam, sed una cum sanctificatione ac renovatione. Contra autem spiritus S. Rom. 3, 4 et 5, clarissime iustificationem in sola remissi one peccatorum collocat. Aliquanto vero post iidem patres in eodem capite dicunt unicam formalem, (haec eorum verba sunt) causam nostrae iustitiae esse renovationem mentis nostrae. Quo plane excludunt remissionem peccatorum ex iustitia peccatoris. Ita enim cum verbo Dei manifestissime pugnant, tum et secum. In eadem sessione numero sexto, dilectionem numerant inter praeparantes causasad iustificationem, longo tamen intervallo dilectionem iustificationi praeponentes. Mox vero in sequenti Capite, dilectionem in ipsa demum iustificatione, ut eius causam formalem infundi docent, sibimet foedissime contradicentes, dum dilectionem iam procul iustificationi praeponunt ut causam praeparantem, iam in ea ipsa iustificatione ut eius causam formalem collocant. In eodem decreto dicunt, alium magis, alium minus iustificari. Contra Scriptura affirmat, Christum plene iustificare et servare omnes credentes, nempe vera ac perfecta remissione peccatorum. Asserit etiam imperfectam iustitiam in iudicio Dei non subsistere. Pugnant ergo cum verbo Dei, pugnant et secum. Nam in praecedenti decreto grandibus verbis asseverant, conversos prorsus ac perfectissime mundari ac iustificari. In eodem decreto iubent dubitare conversos, an Deus illis iam sit placatus, aut non. At contra tota Scriptura inculcat, firmissime credendum esse, et nequaquam dubitandum. Unde illa tam grandia verba de fiducia et liberrimo accessu ad patrem et thronum gratiae. Ad quam fidem nos Deus longe dulcissimis, et plusquam maternis promissionibus et mandatis, atque adeo etiam iuramentis allicit, invitat, et plane compellit. Quomodo autem tales homines, ô bone Deus, vel initium vel finem Dominicae orationis dicere possunt? Quomodo enim is Deum appellabit suum patrem, qui dubitat, an sit sibi vel propitius pater, vel severus iudex? Quomodo item in sua precatione Amen dicet, qui dubitabit an sit exauditus (quod ea vox valet) aut non? an a Deo remissionem peccatorum impetraverit, aut non? Quomodo spiritus Sanctus in eorum pectoribus clamabit, Abba pater? Quomodo etiam testimonium praebebit spiritui nostro, quod filii Dei simus? Sic uno hoc decreto universam pietatem evertunt: et simul Deum promittentem mendacii arguunt: et Christum, tanquam ministrum, non abolitorem peccati, summa contumelia afficiunt. Non defuerunt autem, qui huic blasphemo errori in synodo repugnaverint: ut Catharinus in suo edito contra Sotum libro testatur. Sed maior ac deterior pars vicit meliorem. In eodem decreto damnant, siquis dicat legem esse impossibilem. Si possibilis est, cur filius Dei caelitus venit, ut pro nobis eam impleret? Cur omnes, vel sanctissimi, perpetuo mendicare gratuitam iustificationem coguntur? cur non potest iustificari in conspectu Dei ullus vivens? cur in Psalmis pii orant, ne Deus intret in iudicium cum eis: quia nemo in conspectu eius iustificari queat? cur tantum iram operatur? cur clare Paulus pronunciat, Legem esse impossibilem? Rom. 8. Cur denique ipsemet se in exemplum omnium piorum Rom. 7, proponens, tantopere queritur, Legem quidem esse spiritualem, se vero carnalem: et plane impossibile sibi esse, quantumvis renato, eius mandatis satisfacere? Tota Hierosolymitana synodus pronunciat, Acto. 15, Legem esse plane impossibilem, nec se nec maiores suos eam potuisse portare. Cur Paulus ad Galatas negat, Legem posse iustificare ac salvare quenquam? Ibidem damnant, quod docemus iustos quoque in omni suo bono opere simul aliquid peccare, ob operis summam imperfectionem. At Isaias clare contradicit: Omnes nostras sanctitates et iustitias esse evanidas, ut florem agri: imo immundas, ut pannum menstruatae. Cur item Paulus pronunciat omnia opera sua esse reiectamenta, imo et damna? An'non tribuitur eis in istis dictis, peccatum? Denique ibidem pronunciant, pios vere suis bonis operibus vitam aeternam mereri. Contra Deus in Scriptura sancta pronunciat, solum Christum ea mereri: solum illum torcular calcasse. Non esse aliud nomen sub caelo datum, per quod homines salvari queant, aut debeant. Ipsum solum esse illum unicum agnum Dei, peccata mundi tollentem: ipsum solum esse viam et ostium ad patrem.
429 Testatur item Scriptura, quod sicut vita aeterna respectu Christi plane est meriti praemium, ita nostri respectu sit merum ac purum Dei donum: Isa. 55. Eph. 2. Contradicunt ergo isti homines viventi Deo, in suo verbo, apertissime. Quin et sibimetipsis. nam paulo post clare ostendunt, bona opera improprie dici nostra merita. Haec enim sunt eorum verba inter alia: Dei tanta est erga homines bonitas, ut eorum velit esse merita, quae sunt ipsius dona. Denique ne singula huius sessionis propalam impia persequar, anathematizant eos qui dicunt, Christum venisse in hunc mundum ut esset redemptor, et non etiam legislator. At Ioannes contra disertissime legislationem soli Mosi, et gratiam soli Christo adscribit, inquiens: Lex per Mosen data est, gratia autem et veritas per Iesum Christum. Item: Lex usque ad Ioannem: Non veni ut iudicem mundum: Iustitia patefit sine Lege: Rom. 3. et innumera alia loca, omnem legem ac opera a iudicio Christi excludentia, idem validissime confirmant. Nihil necesse erat Christum novas leges hominibus imponere: satis, et plus satis legum iam alioqui erat in mundo, quae nos earum debitores et praevaricatores usque in infernum suo oneroso foenore deprimebant. Venit igitur, ut illis legibus pro nobis persalveret, imo ut maledictum legis pro nobis fieret, et chirographum eius laceraret: tantum abest, ut nos novis debitis oneraret. In sexta sessione decernunt, septem esse sacramenta. At ubi dabunt certum verbum Dei, de Confirmatione, Matrimonio, Ordinatione, Poenitentia, et extrema Unctione? quid in conferendis hisce ipsorum Sacramentis, ex mandato Dei pronuncietur? Ubi dabunt etiam elementum, divinitus ordinatum confirmationi, coniugio, ordinationi aut poenitentiae? cum certum sit, sine divinitus ordinato et mandato ac verbo sacramenta non esse, nec esse posse. Iubent etiam credere, ista sua septem Sacramenta esse ad salutem necessaria. At contra ipsimet decernunt, coniugium ordinatis esse non tantum non necessarium ad salutem, sed etiam plane perniciosum. Sic nec ordinatio iudicatur ad salutem necessaria. Denique anathematizant eos, qui negant Sacramenta esse ex opere operato efficacia, et conferre gratiam etiam non credentibus. At contra tota Scriptura contendit, omnia bona, praesertim spiritualia, et ad gratiam Christi pertinentia, per fidem accipi: contra autem, incredulitatem non solum nihil accipere, sed etiam extreme Deum offendere ac irritare, sibique aeternum exitium attrahere. In quinta sessione, sub isto impio IIII habita 16 Iulii, anni 1562 (quae forte in numero octavo est) manifestissime contra expressum Dei verbum de Sacramento corporis et sanguinis Domini decernunt. Quod clare ac crasse omnibus demonstrari potest. Haec enim sunt ipsorum verba ex impressa eorum charta descripta. Laicos et clericos non conficientes, non adstringi iure divino ad communionem sub utraque specie, Cap. 1. Itaque sancta ipsa synodus a spiritu Sancto, qui est spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et pietatis, edocta, atque ipsius Ecclesiae iudicium et consuetudinem secuta, declarat ac docet, nullo divino praecepto laicos et clericos non conficientes obligari ad Eucharistiae sacramentum sub utraque specie sumendum: neque ullo pacto (salva fide) dubitari posse, quin illis alterius speciei communio ad salutem sufficiat. Nam etsi Christus Dominus in ultima coena venerabile hoc sacramentum in panis et vini speciebus instituit, et Apostolis tradidit: non tamen illa institutio et traditio eo tendunt, ut omnes Christi fideles statuto Domini ad utramque speciem accipiendam adstringantur, etc. O' profana, aut blasphema potius ora. Audent citare autoritatem ac testimonium Spiritus sancti contra institutionem filii Dei. Undeautem vel sibi vel aliis probabunt, id ipsorum decretum venire a Spiritu sancto? At nos contra liquido monstrare possumus, id proficisci a spiritu satanae: huius enim proprium est, evertere institutionem Christi, non Spiritus sancti. Quid Spiritus sanctus hac de re sentiat, satis in sacris Literis et a se inspiratis literis scripsit: Bibite ex hoc omnes. et id etiam de laicis exposuit 1 Cor. 11. Dicunt se sequi Ecclesiam. O' nefas. Unde probabunt, veram Christi Ecclesiam unquam communionem sub una tantum specie probasse? Num quicquid Constantiensis congregatio affirmavit aut negavit, id mox tota Ecclesia affirmavit aut decrevit? At contra innumera testimonia extant, quod inde a Christi passione usque abhinc 200 annis, tota Ecclesia perpetuo integram et inviolatam Christi institutionem in hoc sacramento comprobaverit, et observaverit, quod in alio scripto prolatis plurimis testimoniis probabimus. Audent isti propalam et coram sole ac mundo hoc pronunciare, nullum divinum mandatum esse de communione sub utraque specie a laicis sumenda. O' Deus vide horrendam tyrannidem Antichristi, eiusque mancipiorum. An'non tu clare per filium tuum instituisti sacrosanctum Sacramentum corporis et sanguinis Christi, simul sub pane et vino? An'non etiam iteratis vicibus per eundem severissime iussisti, sub utraque specie (ut vulgo loquuntur) ritum hunc observari, clare etiam dicendo, Bibite ex hoc omnes? non rasi tantum in missificando, sed plane omnes Christiani: ut ipsemet Christus exposuit, cum dixit, Qui pro vobis effunditur, ab omnibus vult sumi pro quibus est effusus: et Paulus ad omnes Corinthios scribens, institutionem ac mandatum Christi, indicat omnibus Christianis commune esse. Nec semel hoc tantum a Christo mandatum est, sed etiam repetitis vicibus, teste Paulo, qui addit praecedenti mandato secundum, inquiens: Hoc facite, quoties biberitis, in mei commemorationem. Tertium: Quoties de hoc pane comederitis, et de hoc calice biberitis, mortem Domini annunciate. Quartum: Qui biberit de hoc calice indigne, reus erit sanguinis Christi. Quintum: Qui enim bibit indigne, iudicium sibimet bibit. En sexies audimus, severum Domini mandatum et institutionem de bibendo ex calice Domini, recitari ac iterari. Qua ergo conscientia ac pietate, (sed mitto conscientiam) qua saltem fronte ac verecundia audent negare, esse ullum divinum mandatum de conmunione sub utraque specie? Atque insuper hoc suum tam horrendum mendacium Spiritui S. et Ecclesiae Christi coram toto mundo attribuere non verentur.
430 Alteram isti dicunt speciem ad salutem Christianis sufficere. At Spiritus sanctus, qui per Paulum loquutus est, qui proculdubio diversus ab hoc Tridentini conciliabuli spiritu fuit, contra affirmat, vel mediocrem abusum huius sacrosancti Sacramenti esse prorsus perniciosum: ut quod Corinthii non satis semet probabant, nec alios in communicando expectabant. Quid non minarum ac poenarum illis Apostolus proposuisset, si cognovisset Corinthios audere ipsam filii Dei in stitutionem invertere et mutilare, et toties iteratum mandatum, Bibite ex eo omnes, non tantum negligere, sed etiam expresso decreto ac severo anathemate condemnare ac tollere? Quare communio sub una specie vere sufficit ad salutem, scilicet perdendam, et aeternum exitium accersendum. Caelum enim et terra transibit: unum vero unicum verbum, apex autiota, de mandatis aut institutis filii Dei, aut sacris Literis non transibit, quin omnia impleantur vel per obedientiam observantium, vel per condonationem veniam petentium, vel denique per horrendas poenas ea negligentium. Negant institutionem Christi eo tendere, ut Christianos ad communionem calicis obliget, O'extremam et plusquam Epicuream audaciam. Quorsum ergo tandem tendunt institutiones ac ordinationes filii Dei, nisi ut firmissime a populo Christiano observentur? Dicite, si quid habetis, aut saltem comminisci potestis, quis alius sit institutionis Christi finis, quam ut ab Ecclesia sancte observetur? Verum finem tollitis, et alium nominare nequitis. Cur, inquam, vos alium finem aut consilium non indicatis, et multo minus probatis? Quis unquam audivit, alio tendere ullius superioris mandata ac instituta subditis proposita, quam uti serventur? O'blasphemam impietatem, et caecam furiosamque audaciam. Sed nondum is furor rabiesque istis hominibus satis est, quod expressum totiesque iteratum Dei mandatum de bibendo sanguine filii Dei negant: pergunt insuper plusquam Gigantea audacia sibi ius rapere supra ipsa filii Dei sacramenta et institutiones, easque sibilicere invertere contendunt. Haec enim in eorum decreto sequuntur.
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.