Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous section

Next section

CANON SECUNDUS

Si quis dixerit, sanctam Ecclesiam catholicam, non iustis causis et rationibus adductam fuisse, ut laicos, atque etiam clericos non conficientes, sub panis tantummodo specie communicaret, aut in eo errasse, anathema sit. Hactenus illi.

Hoc anathemate totam Ecclesiam Christi usque ferme ad nostra tempora sacrilege anathematizant, quae sensit ac docuit, esse Dei mandatum, ut sub utraque specie hoc sacrosanctum Sacramentum sumatur. Quin et ipsum unigenitum viventis Dei filium blasphemo ore excommunicant. Nam ipse, sicut a patre iussus fuit, disertissime dixit, Bibite ex hoc omnes: idque non tantum semel dixit, sed et saepius repetiit, ut supra abunde ostendi. Si igitur confitentes hoc mandatum anathematizantur, multo certe magis instituens tam iniustum mandatum.

Quae autem tandem sunt istae causae mutilandi sanctissimum filii Dei Testamentum, quas Ecclesiam habuisse fingitis? Cur non indicatis eas? Quae vero possunt excogitari, aut etiam tantum confingi causae, cur creatura creatoris sui mandatum pervertat?

Contra autem (etsi haec una causa, nempe institutio et mandatum Dei, sit ponderosior toto mundo) recitantur non tantum a veteribus, sed a recentissimis (ut sunt, post Ambrosium, Lombardus, Thomas, et Glossa Decreti) et a plurimis aliis recentibus Pontificiorum scriptis, (quorum testimonia aliquando forte seorsim edentur) longe gravissimae causae, cur sub utraque specie sit hoc Sacramentum sumendum: quorum dicta vide, Ambrosii quidem et Thomae super 1 Cor. 11. Lombardi vero lib. 4. dist. 11. et Glossae dist. 2 de cons. cap. comperimus.

Hi igitur et alii scriptores ostendunt gravissimas rationes, cur sub utraque specie sit hoc Sacramentum institutum, et sumendum. At isti, cum quidem anathematizent eos qui non credunt, ac fateantur Ecclesiam habuisse gravissimas causas tollendi posteriorem speciem, tamen nullas proferre queunt.

Est vero observatu dignum, quam pontificia Ecclesia ac Religio sibi pulchre constet. Isti Patres diris

-- 1195 --

432 devovent, si quis non credat eos habere gravissimas causas, cur tantum sub una specie sit communicaridum. At eorum Ius ante 400 annos congestum, et usque in hodiernam diem ab illis pro sacrosancto habitum, contra pronunciat, communionem sub una specie, praegrande sacrilegium esse. Verba eius haec sunt.

Gelasius Papa de consec. dist. 2. cap. comperimus. Comperimus autem, quod quidam, sumpta tantummodo corporis sacra portione, a calice sacri cruoris abstineant: qui proculdubio (quoniam nescio qua superstitione docentur astringi) aut integrum Sacramentum percipiant, aut ab integris arceantur. Quia divisio unius eiusdemque mysterii, sine grandi sacrilegio non potest provenire. Glossa ibidem: Nec superflue sumitur sub utraque specie. Nam species Panis ad carnem, et species Vini ad animam refertur: cum unum sit Sacramentum Sanguinis, in quo est sedes animae. Iamque sumitur sub utraque specie, ut significetur, quod utrunque Christus assumpserit, carnem et animam: et quod tam ad animae quam corporis tuitionem eius participatio valeat: unde, si sub una tantum specie sumeretur, ad tuitionem alterius tantum valere significaretur.

En vides prorsus contradictoria dogmata, uno eodemque tempore, in regno Papae esse ac vigere: ut hinc quidem conciliabulum clamet, communionem sub una specie longe pientissimam ac catholicissimam esse, gravissimasque eius causas haberi, et contrarium dogma ut foedissimam haeresin damnet: inde Sacrosanctum ius Paparum clamet, Communionem sub una specie esse ingens sacrilegium, et gravissimas causas haberi, cur sub utraque specie sit communicandum.

Previous section

Next section


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.