Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Dicet aliquis forsitan, quomodo Christi praecepta mutabuntur authoritate Ecclesiae. ut sint tunc obligatoria, quando Ecclesiae placuerit? Dico, nulla esse Christi praecepta, quam quae per Ecclesiam pro talibus accepta sunt: ut praehabitum est. Si igitur constat Ecclesiam illa praecepta, ut talia, laudare: illi, ut Christi praeceptis
-- 1180 --
417
obediendum esse nemo ambigit. Si vero circa praecepti intellectum, et eius expositionem diversitas concurrit, aut ex loco, aut tempore: hic intellectus laudatus intelligitur, quem maior vel sanior pars verbo aut opere approbat: eo non obstante, quod aliquando alius intellectus in practica viguerit. Et non est haec mutatio tanquam a minori authoritate, quam Christi praecipientis dependens: quoniam Ecclesia, quae est corpus Christi, et eius spiritu vegetatur, non aliud agit quam Christus vult. Et ita mutatio ista interpretationis a Christi voluntate, ita nunc volentis et inspirantis dependet: sicut praeceptum ipsum quondam iuxta illius temporis convenientiam aliter practicatum, et propterea haec ligandi et salvendi potestas non minor est in Ecclesia, quam in Christo.

|