Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
De plenitudine potestatis Papae plurimi recentiores scriptores grandia declamitant, praesertim ipsimet Pontifices in suo Canonico Iure, quod ille solus debeat iudicare de omnibus et contra nemo de illo: quod habeat plenitudinem potestatis: quod habeat omnia iura in scrinio suo pectoris sui: quod sit supra Concilium et Ecclesiam: quod nemo debeat dicere, cur hoc aut illud facis, quia sit ei pro ratione voluntas: quod habeat utrunque gladium: quod sit Dominus totius mundi, quod sit:
-- 1181 --
418
Deus terrenus, quod solus errare non possit: quod si totus mundus sententiaret contra Papam, potius tamen sit Papa audiendus et sequendus. gl. 9. quaest. 3. quod possit etiam dispensare contra vetus Testamentum, imo contra Apostolum et Evangelistam, 15. quaest. 6. quoniam et ipsam legem ligare potest. Summa, quod tanta sit Papae potestas, ut si propalam innumeras animas sanguine Christi redemptas, in infernum traheret secum perpetuo cruciandas, nemo tamen ei contradicere, aut resistere debeat. Verba eius inter alia haec sunt:

|