Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

Sciant, inquit, literati, modis omnibus locutioni, quos Grammatici Graeco nomine Tropos vocant, authores nostros usos fuisse: et multiplicatius atque copiosius, quam possunt existimare vel credere, qui nesciunt eos, et in aliis ista didicerunt. Quos tamen Tropos qui noverunt, agnoscunt in literis Sanctis: eorumque scientia, ad eas intelligendas, aliquantum adiuvantur. Sed hic eos ignaris tradere non decet, ne artem Grammaticam docere videamur. Extra sane ut discantur admoneo: quamvis iam superius id admonuerim, in secundo libro, ubi de Linguarum necessaria cognitione disserui. Nam literae, a quibus ipsa Grammatica nomen accepit ( γράμματα enim Graeci literas vocant) signa utique sonorum sunt, ad articulatam vocem, qua loquimur, pertinentium. Istorum autem Troporum non solum exempla sicut omnium, sed quorundam etiam nomina in divinis libris leguntur: sicut Allegoria, Aenigma, Parabola.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.