Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Est vero istud malum in hoc libro et lingua tanto et proclivius et nocentius quam in aliis, cum ob multas alias causas, tum etiam ob illam eius proprietatem, de qua Iamblichus Platonicus percommode hisce verbis pronunciat: Οὐδὲ γὰρ παντως τὴν αὐτην δια σώζει διάνοιαν μεθερμηνευόμενα τὰ ὀνόματα, ἀλλ ἐστὶ τινὰ καθ ἕκαστον ἔθνος ἰδιώματα, ἀδυνατα εἰς ἄλλο ἔθνος διὰ ϕωνῆς σημαίνεσθαι. ἔπειτα κὰν εἶ οἷόν τε αὐτὰ μεθερμηνεύειν, ἀλλὰ τὴν τε δυναμιν οὐκ ἔτι ϕυλάττει τὴν αὐτην ἔχει δὲ καὶ τὰ βάρβαρα ὀνόματα πολλην μεν ἔμϕασιν, πολλην δὲ συντομίαν, ἀμϕιβολίας τε ἐλάττονος μετέσχηκε, καὶ ποικιλίας, καὶ τοῦ πληθους τῶν λέξεων . Tam mirifica igitur cum sit emphasis, et tam concisa brevitas in Sacro sermone, ut nec doctissimi quidem, ac dicendi peritissimi satis apte ac plene eam exprimere queant:
-- 752 --
xx
facile est divinare, quid boni sperandum, aut potius mali metuendum fuerit a sophistis, Sacrum sermonem ac voces interpretantibus: cum omnis linguae etiam maternae imperitissimi fuerint, et tantum quod in buccam venit, audacissime balbutierint, effutiverintque.

|