Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].

Next paragraph

Deus creavit summa harmonia omnia valde bona, et praesertim hominem mundi dominum ad imaginem suam. eique inscripta cordi Lege, dix: Sanctus esto, sicut et ego sanctus sum. Si feceris haec, vives: sin transgressus fueris, morte morieris. Gen. 1. 2. 3. Levit. 12. 19 et 20.

REGNUM Satanae, seu irae. Satanas pater mendacii et homicidii, carnifex Dei, et Deus impiorum Extrema malitia et astutia destruere optima opera Dei, et sua pessima aedificare, urgere, eaque perpetuo regere, ut sint efficacia. Duo fontes. 1 Inobedientia hominis a serpente. 2 Et violata Lex ac iustitia Dei, quae tradidit hominem Satanae carnifici in peculium: ac sic ruptum est illud vinculum hominis cum Deo, et commutatum in contrarium vinculum. Lex et iustitia, seu ira Dei, inobedientia hominis laesaac irritata: dansque diabolo, tanquam carnifici suo, potestatem in nos, nostraque omnia. 1 Totus mundus. 2 Omnes antequam credant. 3 Sunt ex diabolo, ad eius imaginem deformati, iniusti et miseri spiritualiter, plerunque alioqui florentes. Pulcherrimus ille Dei ordo rerum, est admixto malo a Satana perturbatus. Homo Deicola est factus Dei hostis, deformatus in omnia scelera, tyrannide diaboli, mortem et calamitates, seu in malum culpae ac poenae immersus. Satanam sua imagine repraesentare, eique serio per innumera peccata servire: et contra, Deum contemnere et odisse. Malum culpae ac poenae, quod est multiplex: seu imago Satanae, peccatum, error, ira Dei, vermis conscientiae, tyrannis Satanae, mors, infernus et omnis generis alamitates. Per imaginem Satanae generatione propagatam, per mille Satanae artificia ac inspirationes, per falsam doctrinam, religionem; mala exempla. Lex irata, flagitans obedientiam, et damnans: saucia conscientia. Cacodaemones, seductores, vetus Adam, omnes authores et promotores peccatorum. Contumelia Dei, et aeternum hominis exitium.

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.