Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous section

DECLARATIO TABULAE TRIUM METHODORUM THEOLOGIAE.

Paulus omnino vult Doctorem Ecclesiae esse bonum Dialecticum. Nam 1. 1. Tim. 1, vult eum intelligere singulas voces autres, subiectum et praedicatum, atque ita naturam propositionum, ut sciat et attendat tum de quo loquatur, tum quid de eo dicat. 2. Tim. 2, vult eum esse aptum ad recte dividendum. Tit. 1, vult esse idoneum ad argumentandum et refellendum. 1. Tim. 3. vult esse ad docendum promptum, et denique ut omnia ordine agat, praesertim vero doceat: quia Deus est ordinis, non confusionis in rerum natura autor. 1. Cor. 14.

Caeterum hanc tabulam studiosis Theologiae nulla certe ostentatione ingenii, aut stulta curiositate proponere volui: sed propter multa, eaque non vulgaria commoda, quae mox recensebo. Quoniam vero hae breves delineationes necessario obscurae sunt, tum quia singulis vocibus veluti punctis res magnae et difficiles in eis notantur, tum quia etiam ipsa methodorum nomina ac series sunt plerisque ignotiores: ideo brevem quoque declarationem illarum studio publici boni adiiciemus, quae ipsas, earumque lineamenta ac consensum lectoribus illustrent, ne vel odio habeant non intellecta, vel sine omni fructu ea admirentur, inaniterque solos oculos pascant. Primum vero defructibus, commodisve huius delineationis dicamus, quae nam inde ad eos qui diligenter haec perspexerint, sint perventura.

I. Utilitates igitur huius Tabellae sunt multae et eximiae. Primum enim tota idea artis simul conspecta, et animo comprehensa, iuvat intellectum, in cogitando, dicendo et scribendo, dum is cernit quomodo singulae partes tum inter sese cohaereant, tum etiam totum corpus constituant, seu qua harmonia alia aliis consonet: ubi sit principium, medium ac finis. Non enim in singularum tantum partium pervestigatione vera rei cognitio consistit, sed etiam in totius concinna conformatione ac conciliatione: imo ne intelligi quidem singulae partes possunt, nisi cum aliis praecedentibus at sequentibus cogitatione iudicioque consocientur ac comparentur: et quid cum illis cognationis, coniunctionisve habeant, quomodo inde dependeant, aptae sint, quid aliis adminiculi conferant aut inde accipiant, diligenter considerentur. Erit quoque piis magna voluptas, ea variis formis semel sibi ante oculos ita proponi, ut quasi uno intuitu cerni possint, quae tam multis aliqui voluminibus comprehenduntur, et tam longo tempore sibi sunt discenda.

II. Secundo, illae dispositio, ordo atque connexio partium, etiam memoriam plurimum adiuvat, sive nobis ipsis retinere, sive aliis proponere res utiles debemus. Sicut contra, ei confusio vel maxime obest: quod citra meam admonitionem omnibus est notissimum.

III. Tertio; haec concinna harmonia testatur de certitudine

-- 796 --

33 huius scientiae, dum prima initia, causae, media ac fines aptissime inter sese consonant. Nam errores aut deliria hominum sunt foedum quoddam chaos, quod vel non facile potest in aliquam tolerabilem formam redigi: vel si redigatur, propalam monstrositate et concinnitate sua falsitatem testatur ac velut in Chimera, non respondent vel media vel ultima etiam primis.

IV. Quarto, haec multiplex spiritualis harmonia aut concentus pariet omnibus bonis ac piis ingeniis multo maiorem voluptatem, si modo eam diligenter observent et expendant: quam ista corporea, quae fugaci voluptate aures demulcet. Gaudebunt enim pii, hanc omnium scientiarum architectonicam aut rectricem, non minus quam alias scientias, certo decentique ordine constare. Cernent et ipsum rerum omnium creatorem Dominum, hic quoque sicut ubique, non confusionis, sed ordinis autorem effectoremque esse, qui omnia in numero, pondere ac mensura fecit, et ἀεὶ γεωμετρεῖ , ut Plato inquit.

V. Denique tanto magis fugient sanae mentes fanaticorum dogmatum confusiones, quorum monstro sum corpus sibimet undique contradicens, aut certe non constans, ut illud Horatianum est, ultro autorem suum, illum omnium confusionum patrem satanam confitebitur ac contestabitur.

Expositis usibus huius tabellae, iam ad declarationem ipsius progrediamur: quae non adeo erit difficilis, modo lector mediocrem attentionem adhibeat, et hanc explicationem cum ipsis delineationibus accurate conserat, et quo singula pertineant observet.

¶ Tres sunt praecipuae methodi, aut ordinatae compendiariaeque viae, per quas artes traduntur: Synthesis, analysis, et Definitiva.

Ideologiae per Synthesin commodissime traditur: sint et Grammatica, Dialectica, Geometria. Tametsi et per alias tradi queat, sicut nos eam in omnibus tribus ordinibus in hac tabella delineavimus. Posui vero syntheticam, tanquam huic materiae maxime propriam, primo loco: secundo Analyticam: tertio Definitivam.

Prima Tabella progreditur, uti communis scriptio aut lectio, dextrorsum: Secunda retro, aut sinistrorsum, ut Hebraea scriptio ac lectio: Postrema, a superiori deorsum sum tendit. Sed iam singulas methodos ac delineationes ordine exponamus.

DE PRIMA AUT SYNTHETICA METHODO.

Est vero Synthesis, ea methodus aut ordo, quae incipit a primis et simplicissimis elementis, principiis aut causis: eaque componendo eo usque progreditur, donec tandem totum corpus extruat, et ad certum finem, metamve desideratam perveniat. ut Grammatica ab elementis literarum incipiens, componendo illa primum efficis syllabas, ex illis deinde voces, inde tertio sententias, ex quibus quarto integras disputationes: ac postremo inde conficit plena volumina, opera, actiones, processus, ac similia, quibus totares proposita perfecte exponatur.

Sic igitur et Theologiae simplicissimum elementum est, primum ipse Deus, unus et trinus: qui est omnium principium, prima causa aut motor, ut in Tabella delineavimus, is est unica causa aut fons omnis boni. Deinde is creat mundum et rationales creaturas, angelos, et homines: quod est secundum Theologiae elementum Nam ex horum duorum elementorum, Creatoris scilicet et Creaturae compositione, commercio aut combinatione, totum Theologiae corpus constituitur. Atque hoc est, illud primum pulcherrimumque Dei aut naturae regnum, ubi Deus, ordo et omne bonum sine omni malo regnabat aut vigebat.

Postea iustus Deus illis indit et proponit iustam legem obedientiae: quae est quasi secunda compositio aut combinatio creatoris et creaturae. Etsi autem hoc quoque in ipsa creatione factum est, tamen separatim est expendendum.

Tertio angelorum pars ruit inobedientiae erga Deum, et fiunt satanae (unde sons omnis mali in rerum natura extitit) eorumque impulsu ac suo libero arbitrio etiam homo labitur contra Deum, legem eius violans. Et contra iustus Deus eum morti ac inferis addicit: quae est tertia compositio Dei et hominis. Atque hinc exoritur aliud regnum quasi destructo priore, quod est regnum serpentis, satanae, peccati aut irae Dei.

Quarto, hinc et in hoc secundo horrendoque regno nova compositio existit, quod ex lapsu hominis, eius corruptio, varia peccata, servitus satanae, et tetra confusio hominu, eius actionum et rerum ipsarum in quibus versatur, provenit. Et contra, ex iustitia et lege Dei violata, oritur eius ira, variae poenae et calamitates temporariae et aeternae: quae duplicia mala culpae ac poenae, quasi correlativa, sibi invicem obviam eunt, et veluti consociantur, seu sunt illae tristissimae merces, quae inter Deum et homines commutantur.

Quinta coniunctio est, quod iustus Deus nihilominus urget hominem sua lege, et flagitat obedientiam ac poenas, tum nostrae conscientiae chirographo, seu lege naturae, tum lege vocali et scripta in nova patefactione: tum denique concione mirabilium prodigiorum ac calamitatum, quibus hominem flagellat, eum debiti ac irae suae admonens. Qua severa Dei exactione, minis et legis concione pars hominum induratur, et sicut satan Deum contemnit: pars convicta, iustam damnationem agnoscens ac deplorans, veluti in inferno confracta et contrita, obrutaque moerore ac desperatione iacet.

Sexta compositio, Deus diligens mundum, donat ei suum filium, ut destructo regno ac capite serpentis, suum illud labefactatum rursus instauret. Et ille vicissim nomine humani generis offert ac sacrificat se patri mediatorem et satisfactorem pronobis, humiliat se, fit homo: et denique obediendo ac patiendo, Deo, eiusque iustitiae ac violatae legi pro homine abundantissime satisfacit, et legem largissime implet, peccatum expiat, Deum humano generi placat, eique cum alia ingentia bona, tum et vitam aeternam impetrat. Atque hoc fit primum initio mundi tantum promissione et efficaciae Mediatoris imputatione applicationeque. Nam hac ratione agnus mox ab initio est mactatus. Postea autem fit etiam reali Meschiae exhibitione.

Septima compositio est, quod Deus haec tanta beneficia, praesertim autem satisfactionem aut obedientiam Filii sui, quae est iustitia nostra imputativa generi humano per Evangelium et Sacramenta annunciat et offert, idque contriti fide accipiunt.

Ex qua collatione sequuntur porro hae primorum elementorum, Dei et credentis hominis compositiones: iustificatio: seu iustitiae, obedientiae, aut satisfactionis Christi imputatio: donatio Spiritus sancti, renovatio, invocatio, et alii fructus ac opera Spiritus, crux, resuscitatio et iudicium humani generis, piorum glorificatio, et gloria Dei. qui ultimi fines Theologiae sunt; ad quos illa hoc

-- 797 --

34 modo per Synthesin a primis elementis, causis aut fontibus progreditur. Atque hisce modis ac mediis filius Dei suum suique patris regnum erigit ac instaurat, destruendo nempe serpentis caput, ac regnum suumque ac patris verbo, Spiritu sancto et potenti efficacia promovens et absolvens, usque dum omnes suos adversarios plenissime sibi subiiciat, ipseque Ecclesiam et sese patri submittat ac offerat, ut ille sit omnia in omnibus, sicut mox initio in prima illa creatione fuit, et multo etiam gloriosius maiorique cum maiestate.

Nec mirum est, Sacras literas historice tradi. nam et methodus utriusque est Synthetica, et pleraque sunt in eis historica, aut res gestae. ut, Creatio, lapsus, legislatio, promissionis datio, doctrinae ac sacramentorum totiusque religionis constitutio, hominum vocatio, incarnatio, passio, resuscitatio, et extremum iudicium. Quae per synthesin commodissime, suoque naturali ordine exponuntur.

Omnibus autem hisce coniunctionibus Loci, qui ibi tractantur, veluti tituli quidam in tabella super scripti sunt, ut intuenti apparet.

Sunt porro in omnibus hisce compositionibus Dei ac hominis, veluti quidam contractus, mutua officia, aut rerum communicationes, in quibus alias Deus homini, alias contra homo Deo, aut etiam uterque alteri aliquid boni, malive dat, exhibet, aut offert.

Nam primum Deus dat toti rerum creaturae ipsum esse, seu mundum creat.

Deinde dat homini legem naturae, eum ad imaginem suam formans, et simul etiam externam legem eidem proponens de vetita arbore: et homo vicissim Deum agnoscit, ac veluti viva quadam imagine, aut purissimo speculo divinae factei lucem refrigente et referente, eum repraesentat ac honorat.

Tertio ac quarto, homo Deo facit iniuriam sua inobedientia: et Dei imaginem foede corrumpens, aut potius abiiciens, et contra satanae horrendam larvam induens, fit Dei hostis, et satanae mancipium. Unde porro varia peccata oriuntur. Et contra Deus homini, ut ita loquar, dat iram, mortem, et alias tristissimas calamitates.

Quinto: Deus nihilominus dat homini legem, minasque atroces proponit, urgens eum flagitando obedientiam, eumque iniustitiae convictum horrendis comminationibus perterrefacit et conterit.

Sexto, Deus largitur Filium suum mundo aut humano generi. Ipse etiam vicissim mundi nomine Patri sese offert, ut expiet nostram iniustitiam, legi ac iustitiae Dei satisfaciat, nobisque Deum placet, tollat peccatum et mortem, restituta iustitia et vita, fitque noster perpetuus apud Deum sacerdos, qui pro nobis perpetuo Patrem oret et interpellet merito et precibus.

Septimo, Deus dat homini promissiones in verbo et sacramentis, de hisce Christi beneficiis. Et contra, homo θεοδίδακτος dat aut tribuit fidem Deo, credens eius promissionibus.

Octavo, Deus dat aut imputat homini iustitiam aut meritum Filii sui, tribuit ei pacem cordis, seu bonam conscientiam. Donat item Spiritum sanctum, et renovationem aut reformationem, seu novum cor, eumque ad bona opera condit.

Nono, homo instauratus, Deo offert novam obedientiam, amorem, timorem, gratitudinem, celebrationem, et alia bona opera, totamque hostiam viventem. Sicque instar Lunae a Sole illuminatae, acceptam caelitus lucem reflectit in Deum et homines, glorificando Patrem caelestem, et iuvando proximum.

Decimo, Deus homini mortuo dat vitam, eumve resuscitat, et plene restaurat ad suam imaginem, cum iudicat, ac vita et gloria aeterna ornat.

Postremo, homines resuscitati Deo dant gloriam in perpetuum: impii quidem cum diabolis inviti, gementes et eiulantes: pii vero cum sanctis angelis volentes ac laeti, Te Deum laudamus, concinunt.

Sic Synthetica Theologiae methodus (quae ei maxime propria est) incipit a Deo, tanquam simplicissime elemento, prima causa aut motore: eumque varie cum homine componendo progreditur: donec ad ultimum finem, id est, ad eundem Deum perveniat, iuxta illud Rom. 11. Ex quo, per quem, et in quem omnia: quae est brevissima et Synthetica Theologiae summa. Nam EX Deo cum alia omnia sunt, tum in primis homo ad eius imaginem conditum: PER ipsum omnia bona fiunt, praesertim in religione et reb. spiritualibus: et denique IN eum, tanquam ultimum finem, summumque bonum, tendit, in eoque desinit, et acquiescit. Et sic Deus tandem est, eritque omnia in omnibus: cui gloria et honos in secula, Amen.

Secundum hanc methodum progrediuntur (quod ad totum corpus attinet) Catecheses, Institutiones, Loci, et omnino pleraque doctrinae huius compendia. Est enim ei, ut dictum est, commodissima. nam semper posteriora sua natura, et etiam nunc serie, ex prioribus oriuntur, dependent ac intelliguntur.

DE SECUNDA AUT ANALYTICA METHODO.

Methodus Analytica, prorsus contrarium cursum et ordinem Synthesi tenet, Inde haec incipit, ubi illa desit: et contra, ibi desinit, ubi illa incoeperat. Nam ab ultimo fine aut opere cuiusvis artis, scientiaeve incipiens, retro per causas aut media, et omnino per antecedentia ad prima initia aut fontes regreditur.

Licet igitur Theologia commodissime per Synthesin tradatur, tamen et Analyticam methodum aliquo modo recipere posset, ut adiuncta Tabula testatur. Finis enim Theologiae, de quo nos miseri homines maxime angimur, est VITA aeterna: sicut ille ex Christo quaerit, Domine quid faciens VITAM aeternam possidebo? Hic quidem finis bonorum aut beatitudo nobis pene natura notus est: sed de causis, mediis, aut viis eo ducentibus praecipua est quaestio. Alius enim alias monstrat: alius agnum Dei, alius lupum satanae, etc.

Proximae tamen eius causae, aut (ut ita dicam) accessus adhuc nonnihil notiores sunt. Nemo. n. ferme dubitat, quin proximae causae vitae sint, Dei favor, et nostra perfecta iustitia. Verum horum felix est, qui potuit cognoscere ac tenere causas. Sunt autem proximae hae quatuor. 1. Propitiator, qui SOLUS haec bona, id est Iustitiam et gratiam Dei nobis, obediendo et patiendo parat: 2. Promissio in verbo et Sacramento, quae SOLA ea offert. 3. Fides, quae SOLA accipit. 4. Contritio, qua est quiddam, quod necessario fidem praecedit.

Contritionis causa est, cognitio peccati ac ira. Eius autem, Lex: cuius postremo, Deus. Fidei causa est Verbum, Sacramenta et Spiritus, quae sunt a Deo. Promissio est per verbum et Sacramenta, quae itidem sunt a Deo. Christus haec bona nobis comparans, est nobis a Deo donatus: sed ipsa bona nobis contingunt ex eius merito et applicatione. Meriti causa est exinanitio, obedientia, et passio

-- 798 --

35 Christi. Quae porro Christi solutio, fit ob debitum aut violationem Legis ac iustitiae Dei. Debitum autem oritur ex multiplici peccato, quod profluit ex primo lapsu: qui est ex Adamo, et sua quadam ratione ex mandato prohibitae arboris: quoniam utriusque Deus est autor.

Sic analysis Theologiae ab ultimo eius fine aut scopo, id est, a VITA aeterna, per proximas causas, causarumque causas, ad remotiores, et tandem ad primos fontes, atque adeo ad ipsum Deum, qui primus ac supremus veritatis fons autorque est, omnia resolvendo ac pervestigando regreditur, ut in hac secunda Methodo in Tabella ante oculos delineatum est.

Per hunc ordinem, Postillae, et expositiones Sacrarum literarum, quae quidem verae ac merae expositiones textus sunt, et non in Institutiones degenerant, magna ex perte tractantur. Sic enim integrae disputationes aut Scripta resolvuntur. Refutationes etiam Scriptorum hanc ferme methodum sequuntur.

Licet autem hac methodo, Theologiae corpus commode comprehendi ac tradi non possit, quod prius sunt in ea exponenda posterior a natura, quam priora, cum tamen illoram noticia ex horum expositione dependeat: utile tamen fuerit et hanc delineationem contemplari, quod cum incipiat ab iis quae nobis sunt priora, seu magis necessaria, magisque nota, cernimus hic quae nam sint ei proximae causae ut media, per quae ad id pervenire queamus, de quo maxime angimur ac quaerere solemus. Semper enim cognita re necessaria, aut fine aliquo, de eius proximis causis aut modo parandi quaerimus: quas cum audivimus, quaerimus ulterius et de illarum causarum causis, atque ita semper retrogradimur, donec tandem ad aliqua certa initia perveniamus, unde actionem conatamque nostrum ordimur, ac progredimur, ad desideratum scopum festinantes.

DE METHODO DEFINITIVA.

Definitiva porro methodus solet primum definitionem proponere: quae summam totius artis, eiusve praecipua capita ita complectatur, ut dum eius singulae voces aut res exponuntur definitione, divisione, aut causarum connexorumve commonstratione, tota ars simul comprehendatur ac explicetur. qui ordo magis artificialis quam naturalis est. Proposui igitur in hac tertia delineatione primum definitionem Theologiae, quod sit doctrina caelestis, seu caelitus allata, de Deo et eius voluntate. Deinde explico vocem doctrinae varia subdivisione, ita tamen ut praecipue legem, eiusque officium declarem. Postea vocem Deus personarum distinctione ac officiorum expositione: ubi tamen praecipue filius, eius incarnatio, ac tota mediatio declaratur. Postremo vox Voluntas exponitur, in qua potissimum Evangelica voluntas aut misericordia Dei illustratur. Commode vero cadit, quod regnum peccati ac gratiae, debitum hominis, ac per solutio Christi, quasi parallela sibi in vicem in ima Tabellae margine coincidunt. Illis enim inter se connexis, nostra conditio ac Salutis mysterium comprehenditur.

Hae tres methodi ac delineationes Theologiae bono a me studio propositae, haud dubie in meliorem partem a candidis piisque hominibus accipientur: nec vulgares usus iis, qui eas perpenderint, afferent. Nam ut ea quae supra de utilitatibus dicta sunt, non repetam: non potest dici, quantum lucis iudicio in cogitando, dicendo ac scribendo afferat: quantoque sit plenior ac solidior cognitio, si quis totius artis idea bene animo comprehensam habeat, noverit ubi principium, medium, aut finis sit, et omnino singularum inter sese partium, ac cum toto harmoniam pernoscat. Verum de Methodis in quodam libello, tit. Paralipomena Dialecticae, diligentius disputatum est: quem, qui hanc materiam plenius cognoscere volent, legant.

Quod si quae hic obscurius, brevius, aut etiam rudius dicta, propositave sunt, spes est exoriturum, qui ea meliori ordine ac perspicuitate exponat. Forte et aliarum scientiarum, ac praesertim facultatum eruditis occasio dabitur, ut et illi suarum professionum typos studiosae iuventuti proponant. Deus autem, causa et fons omnis boni, tueatur cum alias iam suo ingenti beneficio illustratas scientias, tum et in primis hanc supremam, contra satanam, et omnes corruptores ac seductores. Amen.

10 Ad tractationem recte referri posset distinctio librorum sacrorum, qui licet omnes ab eodem Spiritu Dei profecti sint, et summo consensu eandem materiam tradant, et ad eundem finem contendant: tamen mirifice inter se differunt. Quae sit eorum materia, paulo ante indicavi: nempe doctrina de rebus aut negotiis inter Deum et hominem. Superius quoque ostendi, totam Scripturam sacram in duos potissimum Syllogismos summarie concludi posse: nempe, Doctrinam et dicta aut scripta Mosis et Prophetarum esse verissima, ac Dei ipsius: et Iesum esse illum verum Meschiam, qui a prophetis sit praedictus. qui Syllogismi in anterioribus plenissime sunt expositi.

11 Caeterum libri sacri primum hac ratione distinguuntur, quod sint alii Novi, alii Veteris testamenti aut foederis: quorum utrosque recensere, nihil attinet. Dicuntur autem libri ante Christum scripti, Veteris testamenti aut foederis: quia in illis prior pactio cum suis conditionibus contineatur, quae duplex est, nempe pactio aut foedus cum Abrahamo et cum Mose initum. Novi autem foederis aut Testamenti libri sunt ii, qui post Christum sunt conscripti, quia in illis novum foedus inter Deum et homines per Christum in Baptismo et Sacra coena initum contineatur expliceturque. Caeterum de triplici foedere, in voce Testamenti, in prima parte dictum est prolixius.

12 Alia quoque distinctione dici potest, alios libros esse Historicos, alios Propheticos, alios Poeticos, seu etiam Musicos, alios Sententiarum, alios Epistolares. Historici sunt, quinque libri Mosis, Iosuae, Iudicum, Regum, Paralipomena, Esdrae, Esther, Ruth, Iob, 4. Evangelia, Acta. Propheticos dicimus quamor esse maiores Prophetas, Isaiam, Ieremiam, Ezekielem, et Danielem: et 12 minores, tum porro Apocalypsin. Poeticos, aut Musicos voco eos, qui sunt cum cantu pronunciati: ut sunt Psalmi, Cantica canticorum, et Threni Ieremiae. Sententiosos libros voco, Proverbia, Ecclesiasten, et inter Apocryphos Ecclesiasticum ac Sapientiam. Epistolares voco, omnes Epistolas in Novo testamento.

13 Distinguuntur quoque in Canonicos et dubios, ac denique Apocryphos. taceo enim iam plane suppositicios, atque adeo reiectos. Canonicos eos voco, qui plane accepti probatique sunt, et in canone Biblico semper censiti, quos supra recensui. Dubios eos dico, de quibus est dubitatum: ut sunt in novo Testamento Epistola Petri 2. ad Hebr. Iacobi, duae posteriores Iohannis, Iudae, et Apocalypsis. Apocryphi, id est, quasi absconditi aut sepositi, quibus nulla eximia authoritas tribuitur, sunt: Sapientia Salomonis,

-- 799 --

36 Ecclesiastes aut Syrach, Iudith, Tobias, duo Machabaeorum, duo posteriores Esdrae, Baruch, Historia Beli et Susannae, ac Canticum trium puerorum. Hilibri licet Biblico canoni nunc addantur, tamen nullius authoritatis apud intelligentes scriptores habentur. Quarti ordinis sunt, Evangelium Nicodemi, Thomae ac Bartholomaei, item liber Pastoris aut Hermetis, et alii complures: qui in Decreto distinctione 15. ut plane reiecti, recensentur.

14 Alia quoque distinctione distribui possunt libri Sacri, in Legales et Evangelicos. Legales sunt libri Mosis, Iosuae, Iudicum, Samuelis, Regum, Paralipomenon, Salomonis et Iobi. Evangelici, Prophetae, Psalmi, Evangelistae, et alii libri Novi testamenti. Quorum illi quidem legales dici queunt, quia aut leges continent divinitus propositas, aut exempla obedientium et non obedientium legi, cum suis praemiis ac poenis, tametsi non careant Evangelicis promissionibus. Hi vero dicuntur Evangelici, quod magis contineant doctrinam, exempla et historias accepti, reiecti, aut propagati Evangelii, licet aliquando etiam legalia contineant. Sunt quoque hi potiores illis, quia praestantiorem materiam tractant. Dici possunt Novi testamenti libri tum clariores, tum etiam pleniores aut illustriores veteribus, quia tum pleniorem mysteriorum Dei patefactionem continent quam veteres: tum etiam magis perspicuo apertoque sermone ea omnia docent, quae illi typis ac variis involucris delineaverant, et quasi involuta proposuerant.

Haec nunc de varia distinctione Sacrarum literarum nostro nomine dixisse sufficiat: quandoquidem extant Iunilii vetustissimi patris libri duo de hac materia, titulo de partibus divinae legis, quos huic operi ad verbum adiiciam, paululum tantum immutatis, aut potius sublatis illis puerilibus interrogationibus, quibus sententiae distractae sunt, ut etiam reliqua magis conformentur.

15 Ad tractationem aut methodum Sacrarum literarum accedet utiliter causa ac consilium, cur tali ratione Sacra doctrina tradita sit. Mirantur enim multi istam methodum: aliqui etiam temere ac casu eam sic accidisse opinantur. Ut vero tanto maiori diligentia consilium ratioque istius methodi expendatur, dubium ipsum, et causas dubitandi etiam magis illustremus.

16 Prima ergo dubitatio sit: Nulla scientia, teste Aristotele, potest esse individuorum: utpote quae tum infinita sunt, tum etiam mire inter se diversa, atque adeo plane instabilia, secundum versum: Tempora mutantur, et nos mutamur in illis. Sed omnis certitudo quae potest esse in rerum natura, est in universalibus, ut in generibus ac speciebus, eorum propriis, causis et effectis, quae non mutantur. Sunt quoque haec finita, ut et mente hominis, et praeceptionibus scriptoque comprehendi queant. Quare omnes Scientiae praecipiunt de rebus in genere ac specie, non in individuo. Cur igitur et Scriptura non est tradita in genere, sed magna ex parte agit de individuis? Quis etiam usus hinc ad homines pervenire potest? Non enim continuo aliis individuis conveniunt, quae de aliis iam olim sublatis abolitisque dicuntur.

17 Secunda: Cum omnes scientiae rectissime uno quodam corpore ac opere aut libro sibi undique constante, et certa quadam ratione conformato, idque plerunque ab uno Scriptore et uno stylo comprehenso tradantur: cur Sacrum volumen ex tam variis libellis, imo etiam diversissimis concionibus nihil ferme inter se cohaerentibus aut correspondentibus diversorum authorum, idque admodum diverso stylo, imo etiam prorsus dissimili methodo collectum est?

18 Tertia causa dubitationis sit: Cum omnis sana mens merito quandam certitudinem in omni sermone ac institutione, etiam de minimis, nedum de maximis rebus requirat: cur Deus suam caelestem doctrinam ita nude proponi voluit sine omni probatione ac demonstratione, simplici quadam affirmatione, ut ei merito videatur obiici illud quod Aristoteles de Moyse dixisse fertur, Multa dicit, sed pauca probat. Ad haec non levia dubia ordine respondebo: et simul, quoad potero, gravissimas causas talis scriptionis aut formae doctrinae declarabo.

19 Primum igitur sciendum est, suam habere utilitatem, eamque eximiam, institutionem, quae fit propositis individuis, tum quia simul aliquas circumstantias complectitur, tum quia magis movet, ac denique clarius praxin ipsam doctrinae (qui est eius primarius fructus) commonstrat. Ideo Aristoteles dicit, saepe felicius eos in usu scientiae versari, qui singula exempla et praxin spectarunt, quam qui Theoricam in generibus ac specieb. causisque ac principiis contemplati sunt. Hinc est eximia utilitas historiarum, exemplorum, poeseon, fabularum, casuum, consiliorum iuridicorum ac medicorum, et denique etiam variorum in omnibus rebus experimentorum. Hinc quoque est, quod et ius Caesareum ex individuis potissimum extructum est, et per ea quoque: traditur: in quo cum sacro Dei iure valde convenit.

20 Nec tamen sunt Sacrae literae prorsus per individua traditae. Nam passim multae universales sententiae, praesertim in Psalmis, Prophetis, et toto Novo testamento interseruntur: quibus singularum personarum tractationes ad totum genus accommodantur.

21 Deinde, cum de singulis personis Scriptura agit, plerunque de eis ita agit, ut totum genus per eas intelligi velit: vel etiam omnes homines, in eis tanquam in fontibus quibusdam aut parentibus includit. Ut initio creationis necesse est Scripturam de uno quodam loqui, quia tantum unus fuit: sed in eo uno vult indicare, totum genus humanum sic ad imaginem Dei conditum esse, sic mundi dominio donatum, sic mandatum obedientiae proposita vita ac morte accepisse. Vult quoque intelligi in eo totum genus humanum lapsum esse, ac datam ipsi promissionem sanationis per benedictum semen, toti humano generi dari ac valere: quia ille erat pater ac veluti fons totius humani generis, ac in eo omnes homines continebantur. Quare quae cum eo Deus agebat, cum toto humano genere agebat. Sic et quae de iustificatione ac salute Abrahami per fidem dicuntur, de omnibus intelligenda sunt: quia ille erat pater omnium salvandorum.

22 Paulus quoque egregie illas individuorum tractationes in genera extendit, Rom. 4. 15. et 1 Cor. 10, docens quod omnia propter nos scripta sint: sicut et Petrus primae primo docet, et Christus inquiens: Quae vobis dico, omnibus dico. Sunt tamen etiam quaedam plane singularia: ut, sacrificatio filii Abrahamo iniuncta, et depraedatio Aegyptiorum, ac caedes Cananaeorum Israelitis mandata: quae non est difficile ab universalibus distinguere.

23 Laudatissima ergo ratione in hac parte Sacrae literae scriptae sunt: quia et habet individuorum tractatio

-- 800 --

37 eximiam utilitatem, et repraesentat ea ipsa genera: et denique in Sacris literis generales disputationes passim cum specialibus aut individuorum exemplis connexae sunt, quae optima docendi ratio est.

24 Observetur vero hic simul, quod Sacrum hoc ius, sicut et politicum, ex singularibus aut occasione singularium seu individuorum confectum est: et denuo ad individua, seu ad singulorum hominum et casuum praxin tendit, non in ipsa theorica seu speculatione in genere ociose haeret.

25 Secundo, unicus est author omnium Sacrorum librorum, non plures ac diversi: nempe ipsemet Deus: nec refert, quod per diversa organa aut homines, diversoque sermonis ac docendi genere locuram sit: imo id etiam ad maiorem certitudinem facit, quod cum multifariam multisque modis ac per multos locutus sit humano generi Deus, omnes tamen illae locutiones aut patefactiones optime sibi invicem consentiant.

26 Quod autem sic Deo visum est, non semel totam doctrinam tradere, sed diversis temporibus, idque subinde clarius ac clarius pleniusque patefacere: id tam eius liberrimae voluntati sapientiaeque concedendum relinquendumque est, quam cur non ab aeterno mundum condiderit, sed quasi solitariam quandam vitam egerit, nullam habens creaturam cui benefaceret, aut sese declararet.

27 Discrimen quoque illud inter Theologiam ac alias scientias diligenter observandum est: quod in aliis rebus necesse est, nos aliquo modo integram materiae scientiae alicuius noticiam habere, siquidem ea recte uti volumus. At in cognitione Dei tantum nobis ad salutem sufficit, ac omnium temporum hominibus suffecit, quantum ille generi humano patefacere dignatus est. Omnis enim haec praxis non ex nostra sapientia, sed ex illius immensa bonitate dependet.

28 Denique plane mirabilis artifex ac magister est ipse Spiritus S. in piorum cordibus, qui in omni necessitate ea omnia suggerit, suos in omnem veritatem ducit, et quasi integrum corpus doctrinae in corde illorum format, praeter ac supra omnem humanam intelligentiam.

29 Postremo, quod attinet ad demonstrationes, recte quidem in rebus humanis aut creaturis ex ipsarum rerum natura ac cohaerentia, principiisque earum ac primis hominis de eis noticiis, et denique ex usu et experientia demonstrationes quaeruntur: at in scientia de Deo, quis melius rem tantam, et adeo ab omni nostro sensu ac captu remotam novit, quam ipsemet Deus? Nemo enim novit patrem nisi filius, et cui volet filius revelare. Nemo etiam novit filium, aut ad eum venit, quam pater, et quem pater intus docendo ad eum traxerit. Quare pater caelitus misit filium de omnibus edoctum, ut is ineffabilia mysteria eius ex ipsius sinu depromat. Ideo caelitus clamavit, Hunc audite. Per eum etiam in deserto, et inde ab initio patres, Ecclesiamque suam de se suaque voluntate erudivit.

30 Cui etiam aequius est, praesertim in tantis rebus credi, quam ipsimet viventi Deo, qui solus est omnisapiens et veracissimus? Videmus sapientissimos, doctissimos et diligentissimos gentilium ratiotinando, et per demonstrationes Deum quaesivisse, et aliqua utcunque tolerabilia aliquando dixisse, sed plerunque per cogitationes ac ratiocinationes suas evanuisse: ut D. Paulus, et ipsa viva experientia omnium temporum evidentissime testata est. Verissime sane illis accidit, quod de seipso Simonides pronunciarat, quod quanto diutius ac diligentius de Deo cogitet, tanto minus sciat. Cicero Tusc. 1. dicit, nostram rationem hebescere contemplando mentem, sicut oculi solem.

31 Neque tamen carent Sacrae literae suis multo potioribus ac evidentioribus demonstrationibus, quam possint ab omnibus Philosophis excogitari. Nam si ullum principium, ullave certa noticia in rerum natura est, hoc certe praecipue deberet omni rationali creaturae esse notissimum et indubitatissimum; esse unam quandam summam ac primam omnium rerum causam, nempe Deum omnium rerum creatorem, omnipotentem et omnisapientem, iustissimum et veracissimum, cui magis quam toti rerum naturae omnibusque demonstrationibus credendum sit. Aristoteles dicit, peritis saepe non minus quam demonstrationibus credendum esse. At quis tandem fide dignior, peritior aut etiam veracior est vivente Deo? Quod si hoc principium per se non videretur fide dignum, at certe ab suis effectibus retro ad causas ratio cinando tandem reperiri ac demonstrari posset: ut Paulus Rom. 1 testatur, quod invisibilia Dei ex operibus eius ratiocinando perspiciantur, et quod ex operibus beneficiisque suis Deus ita clare ignosci queat, ut ferme manibus palpetur. Sic Aristoteles Metaph. 12, ex effectibus ad causas progredien notandem cogitur exclamare illud Homericum, Non bonum est multos esse reges, unus rexesto: et Xenophon ac Galenus ex consideratione fabricae corporis humani et denique Cicero ex guberniatione totius mundi, concludunt esse unum Deum conditorem omnium, sapientem, bonumque, et amantem hominis. Quod autem hoc principium non luceat in mente hominis, non ipsius rei incertitudo, sed animi humani caecitas in causa est.

32 Hoc igitur est evidentissimum ac immotum principium, et inde porro haec evidentissima demonstratio extruitur: Quicquid Deus dicit, id verissimum ac certissimum est. Deus Sacras literas, seu eam doctrinam locutus est ad genus humanum: Igitur est longe verissima et certissima. Maior est principium immotum: Minor est multis firmissimis demonstrationibus confirmata, nempe tum ingentibus omnipotentiae divinae miraculis, quae sunt quasi quaedam oculares demonstrationes: tum denique longo tempore postea secutis eventibus, qui ex sola omnipotentia ac providentia divina pependerunt. Creatio mundi, poenae diluvii, et conservatio paucorum, et postea incendium Sodomae, fuerunt conspicua et ingentia testimonia, evidentissime confirmantia authorem tantorum operum, et datorem mandatorem ac promissionum esse ipsum, in aeternum viventem ac omnipotentem creatorem.

32 Similia ac prorsus irrefragibilia testimonia fuerunt postea tot ingentia miracula in Aegypto, in quibus maxime eluxit eductio populi per mare rubrum, summersioque Pharaonis, et denique conspicua illa horrendaque et simul ingentis maiestatis plena saepiusque iterata allocutio Dei, qua totum Israeliticum populum compellavit, quamque tot centena millia hominum coram spectarunt et audierunt. Haec inquam omnia testificata sunt, illum istam doctrinam, ut librorum Moysis, populo tradentem et constabilientem,

-- 801 --

38 esse verum ac viventem Deum. Secuta sunt et postea innumera ac ingentia miracula, eodem spectantia. Vide in fine huius libri circiter 60. demonstrationes certitudinis Sacrarum literarum.

34 Sicut vero istud est certissimum ac immotum principium, Deum esse omniscium et veracissimum, et quicquid ille dicat, esse verissimum: ita Deus porro sub hoc principio substruxit aliam quoque sententiam aut principium, dum dedit quosdam ἐνθέους aut plenos Deo homines, quos tum ita instruxit et comfirmavit, ut non nisi vera de se dicere ac docere possent: rem etiam ita certis ac plane divinis miraculis apud homines fide dignos effecit, ut illi cogerentur dicere: Rabbi cogimur fateri te esse nobis a Deo datum, missumque veracissimum magistrum. Nemo enim potest talia signa edere, nisi Deus sit cum eo. Sic Moysen comprobavit esse fidelem ministrum in tota sua domo, ut cum quo coram a facie ad faciem sit locutus, ita ut submerso Pharaone totus populus Israel ei crederet. Sic Samuel est a populo agnitus pro vero Propheta. Sic David est comprobatus, quod sit vir secundum cor Dei: sic et alii prophetae, sic Apostoli quoque agnoverunt, et Deus ipse caelitus testa tus est IESUM esse filium suum, et eum a Deo venisse, et nomine Dei fidelissime dicere quae ab ipso audisset. Sic ille porro edo cuit et misit Apostolos suos, sicut ipse a patre missus fuit, instructos certissimis ac evidentissimis miraculis, ita ut testarentur de eo verissime coram toto orbe terrarum, adeo ut non illi loquerentur, sed Spiritus patris caelestis per os eorum. De tali certitudine sui testimonii ac doctrinae, etiam Paulus gloriatur, dum passim ostendit se esse Apostolum, ac immeditate a Deo ipso eiusque filio vocatum.

35 Sequitur igitur secunda demonstratio Sacrarum literarum, vel eadem potius cum praecedenti, quod quicquid dixerunt aut docuerunt, scripseruntve Moses, Prophetae et Apostoli, id sit a Deo, et sit verissimum: quandoquidem, teste Epistola ad Heb. 2 totaque Scriptura, Deus per os eorum locutus sit, non ipsi suo arbitrio aut voluntate prophetiam attulerint. Inde vero etiam porro certissime sequitur, quod cum Deus ista loquutus sit, necessario sint verissima.

36 Haec est irrefutabilis demonstratio, et veluti fundamentum ac basis totius Sacrae doctrinae, super quam ea tanquam immobilem petram collocata est, quaeque passim a Prophetis et Apostolis, atque adeo Christo ipso docetur, et omnibus commendatur. Super hanc Dei viventis veritatem ac demonstrationem iactum est fundamentum Prophetarum et Apostolorum: cui porro ipsorum fundamento superextructa est Ecclesia aut domus Dei, contra quam non praevalebunt portae inferorum: teste Christo, et Apostolo ipsius Paulo, ad Ephesios 2.

Haec demonstratio certior ac firmior est, quam qualem possit totum genus humanum atque adeo omnes angeli et daemones reperire: ut nequaquam Scriptura careat suis demonstrationibus longe verissimis ac evidentissimis. Possunt tamen etiam aliae aliquot recenseri, quae alibi forte adscribentur, quae nequaquam contemnendae sint: sed super hanc proprie demonstrationem, Scriptura extructa est.

DE MULTIPLICI SACRARUM LITERARUM SENSU.

1 Quandoquidem hactenus varias praeceptiones annotavi, agentes potissimum de sermone Sacrarum literarum: nunc non alienum ab instituto hoc fuerit, etiam de recto earum sensu aut usu aliquid itidem in genere adiicere.

2 Primum igitur, Origenis audacia haudquaquam digna est, cuius ulla ratio in pia Scripturae tractatione habeatur: qui passim in Sacris literis contemnens literalem sensum, allegorias, aut somniorum potius figmenta pro libitu excogitavit, eumque esse verum ac genuinum loci sensum et Dei sententiam contendit. Quod nihil aliud fuit, quam pro Dei omnipotentis voce ac oraculis humanae vanitatis sensa sententiasque obtrudere. Sicut quidam non ignobilis pater scripsit: Origenes sui ingenii lusus pro Dei mysteriis venditat.

3 Secundo, secutis postea temporibus, et praesertim intra quadringentos annos, inolevit ac usu receptissimum fuit, ut quatuor sensus Scripturarum in plerisque confingerentur, ferme citra omne discrimen dictorum locorumue: quorum primum dixerunt Literalem, secundum Moralem aut Tropologicum, tertium Allegoricum, quartum Anagogicum. De qua materia et Sophistarum errore, aliorum sententiam adscribam, ut me hoc labore in tam difficili opere levem.

4 Pagninus igitur hoc modo Augustini sententiam, de variis sensibus aut interpretationibus Scripturae, recenset capite 18. Quatuor autem modi (ut inquit Augustinus libro de Genesi ad litera imperfecto, capite 2.) a quibusdam Scripturarum tractatoribus traduntur, Legis exponendae: secundum historiam, secundum allegoriam, secundum analogiam, secundum aetiologiam. Historia est, cum sive divinitus sive humanitus res gesta commemoratur. Allegoria, cum figurate dicta intelliguntur. Analogia, cum veteris et novi Testamentorum congruentia demonstratur. Aetiologia, cum dictorum factorumque causae redduntur. Et libro 15 de Civitate Dei, capite 27, non illis esse consentiendum asserit, qui solam historiam recipiunt, sine allegorica significatione: nec illis, qui solas figuras defendunt, repudiata historica veritate, hoc pacto scribens: Non tamen (inquit) quisquam debet putare, aut frustra haec esse conscripta, aut tantummodo rerum gestarum veritatem sine ullis allegoricis significationibus hic esse quaerendam: aut e contrario haec omnino gesta non esse, sed solas esse verborum figuras: aut quicquid illud est, nequaquam ad prophetiam Ecclesiae pertinere. Quis enim (nisi mente perversus) inaniter scriptos esse contendat libros, per annorum millia tanta religione et tam ordinatae successionis observantia custoditos, aut solas res gestas illic intuendas? Ubi certe (ut alia omittam) si numerositas animalium cogebatarcae tantam fieri magnitudinem, immunda bina et munda septena intromitti animalia quid cogebat, cum aequali numero possent utraque servari? Aut vero Deus, qui propter reparandum genus servanda praecepit, eo modo illa, quo instituerat, restituere non valebat? Qui vero non esse gesta, sed solas rerum significandarum figuras esse contendunt: primum opinantur tam magnum fieri non

-- 802 --

39 potuisse diluvium ut altissimos montes quindecim cubitis aqua crescendo transcenderet, propter Olympi verticem montis, supra quem perhibentur nubes non posse conscendere, quod tam sublimis quam caelum sit: ut non sit aer iste crassior, ubi venti, nebulae imbresque gignuntur: nec attendunt, omorum elementorum crassissimam terram ibi esse potuisse. An forte negant esse terram, verticem montis? Et libro De vera religione unico, cap. 1. Distinguamus, inquit, quam fidem debeamus historiae, quam debeamus intelligentiae: quisit modus interpretandae allegoriae, quae per sapientiam dicta creditur in Spiritu sancto: utrum a visibilibus anti quioribus ad visibilia recentiora eam perducere sufficiat, an usque adanimae affectiones atque naturam, an usque ad incommutabilem aeternitatem: an aliae significent gesta nisibilia, aliae motus animorum, aliae legem aeternitatis: an ali qua inveniantur, in quibus haec omnia innestiganda sint. Et quae sit stabilis fides, sive historica et temporalis, sive spiritualis et aeterna, ad quam omnis interpretatio autoritatis dirigenda sit: et quid intersit inter allegoriam historiae, et allegoriam facti. et allegoriam sermonis, et allegoriam sacramenti: et quomodo ipsa locutio divinarum Scripturarum secundum cuiusque linguae proprietatem accipienda sit. Habet enim omnis lingua, sua quaedam propria genera locutionum, quae cum in aliam linguam transferuntur, absurda videntur. Et libro de Civitate Dei 17, capite 3. Tripartita, inquit, reperiuntur eloquia prophetarum. Si quidem ali qua sunt ad terrenam Hierusalem spectantia, aliqua ad caelestem, nonnulla ad utranque Et infra: Mihi autem sicut multum videntur errare, qui nullas res gestas in eo genere literarum, aliquid aliud, praeter id quod eo modo gestae sunt, significare arbitrantur: ita multum audere, qui prorsus ibi omnia significationibus allegoricis involuta esse contendunt. Ideo tripartita, non bipartita esse dixi. Hoc enim existimo: non tamen culpans eos, quae potuerint de quacunque re gesta sensum intelligentiae spiritualis exculpere, servata primitus duntaxat historiae veritate. Caeterum quae ita dicuntur, ut rebus humanitus, seu divinitus gestis, sive gerendis convenire non possint, quis fidelis dubitet non esse inaniter dicta? Quis ea non ad intelligentiam spiritualem revocet, si possit, aut ab eo qui potest, revocanda esse fateatur?

Porro Philippus Melanch. libro Rhetoricae suae secundo aliquanto prolixius de hac materia disserit, cuius sententia mihi sane probatur. Verba eius haec sunt: Quidam enim inepte tradiderunt, quatuoresse Scripturae sensus: Literalem, Tropologicum, Allegoricum, et Anagogicum. Et sine discrimine omnes versus totius Scripturae quadrifariam interpretati sunt. Id autem quam sit vitiosum, facile indicari potest. Fit enim incerta oratio, discerpta in tot sententias. Sed has nugas commenti sunt homines illiterati: qui cum nullam dicendirationem tenerent, et tamen viderent Scripturam plenan: esse figurarum, non potuerunt apte de figuris iudicare. Itaque coacti sunt novam quandam Rhetoricam cominisci. ut cum interpreta bantur hanc sententiam, Tues sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech primum historiam aliquam quaerebant. Nec libet recitare, quam absurdas et intempestivas interdum historias affinxerint. Ut in hoc loco plane corrumpitur germana sententia, si quis fingat Danidem habuisse sacerdotium: hoc est, pacato regno perfecisse, sicut bonos principes decet, ut etiam sacerdotium recte constitueretur: doctrinam emendasse, et cultus ordinasse, Psalmos composuisse, distribuisse sacerdotum et Levitarum officia.

Haec sunt in principe digna laude: sed interpretatio ad hunc Psalmum non quadrat. non enim proptea David est sacerdos. Et nominatur sacerdotium Melchisedech: ut significetur, novum ministenum. dissimile Levitico, futurum esse.

Sed quamcunque historiam affinxissent, deinde addebant τροπολογίαν : quae transferebat historiam ad mores. Sicut David imitatus est Melchisedech: ita nos imitemur eius liberalitatem, iuvemus hospites, pauperes. Hanc translationem ad mores, vocabant τροπολογίαν , cum quidem in hac voce errarent. aliud enim significat τροπολογία , videlicet non sermonem aut interpretationem de moribus: sed in genere, quicquid figurate effertur. ut, Calicem salutaris accipiam: id est, perferam afflictiones atque aerumnas. Nam τροπος , hoc loco non significat mores, sed vocem versam a nativa significatione ad vicinam.

Tertio loco Allegoria sequebatur, quae pertinebat ad Ecclesiam: aut si quis dexterius tractabat, ad Christum. ut, Tu Christe es sacerdos secundum ordinem Melchisedech. referebantque id tantum ad coenam Domini.

Quartus locus addebat ἀναγωγην , quae erat interpretatio de caelesti statu. Tu eris sacerdos: id est, pius et beatus in caelo, Deum tanquam sacerdos celebrabis.

Erant autem in hac voce, cum dicunt ἀναγωγίαν , pro ἀναγωγην . Significat enim ἀναγωγία , petulantiam, seu feritatem morum: ab ἀναγωγὸς ; quod est intractabilis ac petulans.

Dionysius figuram nominat ἀναγωγην : neque tamen apud hunc aliud est quam Allegoria, quam quidem et ipse immodice praedicat. At nostri Theologi fuerunt ineptiores: qui, ut longius etiam a sententia Grammatica discederent, ultra allegoriam finxerunt Anagogen, quae transferret rem ad caelestia. ut, Hierusalem Historice urbem eius nominis, Tropologice Remp. bene constitutam, Allegorice Ecclesiam, Anagogice vitam aeternam seu caelestem. Et hoc modo omnes versus prodigiosa metam orphosi quadrifariam inter pretabantur: quamvis interdum dictum aliquod repugnaret illi metamorphosi.

Caeterum nos meminerimus, unam quandam ac certam et simplicem sententiam ubique quaerendam esse, iuxta praecepta Grammaticae, Dialecticae et Rhetoricae. Nam oratio quae non habet tinam ac simplicem sententiam, nihil certi docet. Si quae figurae occurrant, hae non debent multos sensus parere: sed iuxta consuetudinem sermonis, unam aliquam sententiam, quae ad caetera quadret, quae dicuntur. Et ad hunc usum haec puerilis doctrina de figuris et omni ratione dicendi reperta est, ut discamus indicare de sermone, et unam aliquam ac certam sententiam ex qualibet oratione colligere. Proinde in Sacris literis illa sententia retinenda est, quam consuetudo sermonis parit. Haec certo docet conscientas de his rebus quae ibi traduntur. Ut in isto loco quem citavimus, Tu es sacerdos, etc. initio tota narratio

-- 803 --

40 percurrenda est: et quaerendae circumstantiae, quis loquatur, de qua persona loquatur. Hic reperimus, pleraque membra nihil pertinere ad Davidem: sed ad quendam perpetuum regem, qui novo quodam sacerdotio fungetur, antiquato Levitico. Constituendum est igitur, quod hic Psalmus de uno ac solo Christo loquatur: et literalis sensus seu historicus in hoc versu erit de Christi sacerdotio. Nunc qui volet explicare, non accersat allegorias: sed hanc causam seu literalem sensum de sacerdotio Christi referat ad Locos communes, et de his ordine dicat, iuxta Dialecticae praecepta: Quid sit sacerdotium, quid effecerit Christi sacerdotium: Quod nostra iustitia, nostris victimis, nostro cultu, non possimus placare Deum: sed Christi sacrificio placatus, donet nobis iustitiam, pacem, vitam aeternam. Hoc modo literalis sensus illustratus, per definitionem sacerdotii, magnopere iuvat bonas mentes. Ac in locis communibus delectus adhibendus est, ubi ad Evangelium referenda res sit: ubi ad Decalogum, seu praecepta de moribus. Nam aliud in argumento decet. Extremi tamen loci hi sunt: Lex seu Decalogus, et Evangelium, intra quos versari oportet hos qui interpretantur Scripturam.

Verum hic interroget aliquis, an nusquam aliis sensibus locus sit? Ad hoc respondeo: Si omnia sine discrimine velimus transformare in varios sensus, nihil habebit certi Scriptura. Itaque iure reprehenditur Origenes, qui omnia, quantum libet simpliciter dicta, tamen in allegorias transformat. Haec interpretandi ratio maxime labefacit autoritatem Scripturae. Nam et Porphyrius hoc nomine irrifit Christianam doctrinam, et scripsit eam nihil habere certi: siquidem non aliter atque fabulae poetarum, in aliot quosdam sensus, praeter Grammaticum, omnia transformanda essent. Itaque plerunque uno sensu Grammatico contenti esse debemus, ut in praeceptis et promissionibus Dei. Illud vero maxime ridiculum est, quod in concionibus vel prophetarum, vel Christi, item in disputationibus dogmatum, ut in epistola Pauli, quatuor sensus finxerunt.

Caeterum quaedam facta extant in Sacris literis, et ceremoniae quaedam, quae ad id institutae fuerunt, ut aliud quiddam significarent. in his est Allegoriae locus. Quanquam ne hic quidem anxie quaerende sunt: quia ut maxime eruamus aptas allegorias, tamen in controversiis non pariunt firmas probationes: tantum velut picturae, reddunt illustrius id quod ex aliis certis locis probatur.

Sunt autem huius generis pleraque facta: ut historia Ionae, qui post triduum revixit: mactatio agni in Paschate: adoratio ad propitiatorium, et aliae ceremoniae.

Porro hic non est abiiciendus literalis sensus. Sunt enim mandata Dei, quae non licuit mutare sine autoritate divina: sed ipsa facta et mores conferuntur cum aliis rebus similibus, quae alibi simpliciter et sine figuris propositae sunt. Nam ea quae acciderunt ante patefactum Evangelium, aliquid de Evangelio significabant. Quare in Evangelii sermone subsistere nos oportet, nec praeter Grammaticum sensum novam doctrinam quaerere. Itaque Allegoria sequitur literalem sententiam: ubi res similes ad literalem sensum, velut ad exemplum, aut imaginem comparare possumus. Sicut in Apologis enarrandis, mores tyrannorum ad luporum ingenia conferuntur, aut astuti ad vulpeculam.

Semper autem versabitur Allegoria in Sacris literis, intra locos praecipuos doctrinae Christianae. Refertur enim ad Regnum Christi, ad poenitentiam, ad gratiam, ad fidem in Christum, ad doctrinam de cruce, ad orationem, ad officia charitatis. Nam in his rebus acquiescit mens Christiana, neque restat alia melior doctrina quaerenda. Quare nihil opus est allegoria, ubi Prophetae claras promissiones de Christo tradunt: aut claras sententias de fide, de poenitentia, de cruce, de officiis charitatis.

Neque vero cuiusvis est artificis, dextre tractare Allegorias: aut videre, ubi deceant. Nemo enim erit idoneus artifex huius rei, nisi perfectam cognitionem habeat istorum locorum, qui sunt in doctrina Christiana praecipui, quos paulo ante recitavi. Christus alicubi alludit ad historiam Ionae: interpretatur serpentem exaltatum in deserto. Paulus in Corinthiis velum interpretatur, quo facies Moysi tecta fuit. Hos videmus versari intra locos illos quos nominavi, et maximas res quasi pictas his imaginibus ostendere, Afferunt enim, in loco adhibitae, et gratiam et lucem orationi: ut si quis in commendatione linguarum et artium, comparet ad cophinos, in quos colligebantur reliquiae quinque panum, disciplinas humaniores. Cum enim panes significent verbum Dei, cophini significabant linguas et artes, quibus inter homines asservatur verbum Dei. Non igitur aspernandae erunt homini Christiano disciplinae humaniores, cum sint vasa in quibus caelestis doctrina conservatur. Aut si quis dicturus de duplici iustitia, civili et spirituali, dicat Tabulas Moysi intus ac foris scriptas fuisse: ut significaretur, eas partim de iustitia cordis coram Deo praecipere, partim de externa ac civili iustitia. Aut, ideo duas fuisse Tabulas, quia prior iustitia spiritualem, qua proprie cum Deo agimus, continet: altera, praecepta devita corporali ac civili. Prior continet Theologiam, seu vitam spiritualem: secunda, politica est. Itaque hae Tabulae complexae sunt totam hominis vitam.

Extant Lutheri commentarii in Deuteronomion, et in quosdam Prophetas: qui ostendunt, quid in hoc genere enarrandi maxime deceat. Hic non traduntur solae Allegoriae, sed prius historia ipsa transfertur ad Locos communes Fidei et Operum. Deinde ex locis illis nascuntur allegoriae. Sed hanc rationem nemo imitari sine excellenti doctrina potest. Et cum proclive sit, in hoc genere a via derrare: monendi sunt imperiti, ut omissis allegoriis, versentur sedulo in aliis locis Scripturae, et authoribus, ubi sine figuris plane traditur summa doctrinae Christianae. Nam allegoriae intempestive adhibitae, perniciosos errores pariunt.

Est autem alia quaedam ratio, ex Scripturis ratiocinandi aliquid: cum ex verbis Geneseos 3. ratiocinamur Christum venturum esse, qui diabolum superaturus sit, et regnum diaboli eversurus, abolito peccato et morte. Textus enim aperte dicit de regno diaboli, quod sit insidiaturus humano generi universo: Sed venturum semen, ut caput diaboli conculcet: Ergo Christus regnum diaboli, peccatum et mortem abolebit.

-- 804 --

41 Item, Christus est verus sacerdos, igitur vere placabit Patrem. Hoc ex definitione sacerdotis sumitur Nam hoc officium continet definitio sacerdotis, videlicet placare Deum.

Item, Davidi promittitur regnum aeternum: Ergo Christi regnum erit regnum spirituale, non civile: quia respublicae corporales non possunt esse aeternae.

Esaiae 53 legitur, Christum moriturum esse: et eodem loco vaticinatur propheta, futurum ut eripiatur a morte Hinc ratiocinamur, Christum resurrecturum fuisse a morte.

Christus approbat Magistratum: Igitur approbat iudicia, militiam, et omnia civilia officia. Haec ratio argumentandi longe praestat Allegoriis, et ad docendum accommodata est, quia gignit plerasque firmas probationes: ideo et Christus saepe ea utitur. Disputat se a Davide dici Dominum: hinc gravissimam sententiam vult effici. Nam si Christus tantum regnum corporale habiturus fuisset, non fuisset Dominus Davidis: sed minor etiam isto, quia filius erat. Nunc non solum maior et clarior Rex dicitur: sed Dominus divinitus missus, placaturus patrem, et liberaturus nos a peccato et morte: Ergo Christus habebit non regnum mundanum, sed spirituale: reddet nobis vitam aeternam. Epistola ad Hebraeos pleni est talium argumentorum: ut, Pontifex quotannis sacrificabat pro peccato: igitur peccatum non est abolitum oblatione pontificis, quia quotannis recurrebat.

Tales argumentationes non sunt allegoriae: non enim abiicitur sensus Grammaticus, tanquam umbra, aut figura alterius rei: sed pariter antecedentis et consequentis sententias retinere necesse est. Et argumentatione quasi per gradus a priore ad posteriorem pervenimus. Neque hic simile confertur ad simile, sed ducuntur argumenta ex causis, ex effectibus, ex definitionibus, ex contrariis, et aliis locis Dialecticis.

Verum observandum est, ne quid mala consequentia attexatur Scripturis: neve coniungamus membra ἀνακολουθα , et non necessario cohaerentia. Nam Iudaei et haeretici, dum sententias non necessario coharentes mala consequentia conglutinant, multas impias opiniones gignunt. Sicut Irenaeus inquit, Haereticos restim nectere de arena: quia male cohaerentia membra argumentando connectunt.

Porro Allegoria magis locum habet in factis enarrandis. At hac ratione argumentandi utendum est in dictis explicandis, in Prophetiis ac promissionibus.

Verum et in factis valet argumentatio, cum exempli causa factum proponimus cum aliqua figura: at, Daniel obiectus est leonibus propter verbum Dei: ita et oportet propter verbum Dei perpeti acerrima odia hostium. Hic quaedam similitudo ostenditur: comparatur rabies hostium Evangelii ad leonum truculentiam. Hoc genus argumentorum vocabant olim τροπολογίαν , abutentes vocabulo. Nos in tali collatione non dicimus novum esse sensum exempli: sed dicimus argumentationem esse, in qua [?: i--ta ] Dialecticae praecepta, res inter se cognatae aut similes conferuntur. Hoc modo multa ratiocinatur Christus in Evangelio ex parabolis.

Haec duxi in hoc loco de quatuor sensibus dicenda esse: ut admonerem, unam aliquam, ac simplicem ac certam sententiam in singulis locis quaerendam esse, quae cum perpetuo contextu orationis et cum circumstantiis negotii consentit. Nec ubique licet Allegorias quaerere: nec temere aliud ex Grammati-ca sententia ratiocinandum est, sed videndum quid in unoquoque loco deceat: nec pugnantia fingenda sunt cum articulis fidei.

5 Denique Hyperius adhuc multo accuratius de hac eadem re agit, veluti prorsus hanc controversiam definiturus, cuius iudicium ad verbum ascribam. Equidem decreveram Allegoriarum negotium silentio prorsus praetermittere: quod malim candidatum caelestis Philosophiae occupari in colligenda simplici et nativa verborum sententia, quam in excogitandis subtilibus Allegoriis. Sed quando animadverto, ex allegoriarum cognitione hanc saltem redituram ad tyrones utilitatem, quod ubi in posterum tempus legent in alienis scriptis, vel audient in concionibus seu praelectionibus, quaedam allegorice exposita, poterunt de iis paulo rectius iudicare: libet de Allegoriis, imo eadem occasione de pervulgita apud plurimos quadruplici Scripturarum interpretatione, nonnulla fusius repetere. Video autem quosdam varia de hac re annotasse, sed ita, ut magis incertum Lectorem dimittant, quam acceperant. Natuero vero ea proferemus, quae perspicua existimamus, quaeque confidimus etiam aliquousque in rerum divinarum scientia progressis non iniucunda fore. Neque sane pollicemur absolutam de allegoriis commentationem, in qua nihil desiderari, nihil addi queat: sed qualem brevitas, qua in praesentiarum utitur, admittit. Sacram igitur scripturam, sicut fere quodcunque scripti genus, diversa ratione ac vario sensu exponi, alienum a veritate non est: sed quomodo et quam feliciter fieri id possit ac debeat, non omnes ex aequo considerant. Referam igitur quorundam de hoc negotio sententias.

Solent plerique Scripturarum interpretationem ita partiri, ut aliam appellent literalem, aliam spiritualem: et hanc ipsam rursus modo tropologicam, modo allegoricam, modo anagogicam. Literalem vocant, quae iuxta sensum Grammaticum et ex primaria vocum significatione accipitur: ut id dici atque significari intelligatur, quod communi loquendi more verba sibi volunt.

Haec ratio interpretandi semper primo loco inquirenda est, et ab hac non licet in gravioribus disputionibus discedere. Nota vero evadit ex Grammaticis, Dialecticis, Rhetoricis praeceptionibus, nec non ex cognitione phraseon, atque consuetudinis Scripturarum. Spiritualis interpretato est, cum multo aliud quam quod verba simpliciter significant, adeoque abstrusius quiddam et subsumius eruitur. Iam Tropologia, quae primas in spirituali interpretatione obtinet, est, qua adnotantur, quae ad mores et vitam formandam conducunt: veluti quando ex historia inebriati Loth coligitur, quam detestanda sit ebrietas et crapula, et cum in omni aetate, tum maxime in senili: deinde quam horrenda flagitia eam comitentur. vix enim unquam sola est. Allegoriam dixerunt, cum facta vel sententiae aliter accipiuntur, quam verba sonant, atque accommodantur conferunturque cum aliis rebus similitudinem quandam habentibus, imprimis vero cum his quae in Christo capite,

-- 805 --

42 vel in Ecclesia eius corpore cernuntur. Quo pacto quae olim gesta sunt a sanctis patribus, pleraque aptantur iis quae longe post in Evangelio sunt per Christum, vel per Ecclesiam peracta: atque ostenditur, utraque inter se admodum convenire. In Epistola Pauli ad Ephesios, capite quinto, coniunctio viri et mulieris declaratur magnum continere Sacramentum, de dilectione, qua Christus prosequitur Ecclesiam. Ἀναγωγὴ est ratio explicandi Scripturam, qua praeter verborum significationem astruitur aliquid pertinens ad caelestem gloriam, post hanc vitam expectandam, et mysteria trinitatis seu divinae naturae. quemadmodum si quis dicat, Hierusalem repraesentare nobis patriam caelestem. Caeterum quam apte haec ita definiantur, post pauca docebimus.

Libet autem nunc explorare, atque in lucem protrahere, unde huius partitionis occasionem, qui ita distinxerunt varias interpretandi formas, sumpserint. Apud patres, tam Graecos quam Latinos, de interpretatione spirituali nonnulla extant, quae isti sine iudicio legentes, aut non recte sunt assecuti, aut feliciter recteque dictis infeliciter sunt abusi. Historiae Ecclesiasticae libro secundo, capite decimoseptimo, ex Philone refert Eusebius, fuisse quosdam appellatos ἱκέτας , quasi dicas supplices, qui toti in perpetua rerum divinarum contemplatione occupabantur. hos autem sic enarrasse Scripturas, ut allegoricis expositionibus potissimum incumberent. Quandoquidem universa lex, inquit, fieri illis videtur animali similis, quod corpus quidem habeat ipsam literam, et ea quae secundum literam designantur, animam vero, occultum in litera spiritualem et invisibilem sensum, quem illi ab autoribus suis edocti sublimius et nobilius velut inspicientes, per speculum contemplantur, ex ipsis etiam nominibus admirandas quasdam species intelligentiae proferentes. Haec ibi. Inde apud Ecclesiasticae Hierarchiae scriptorem Dionysium, quisquis is fuerit, capite secundo quaedam de anagoge leguntur: eaque interpretationi ceremoniarum, quarum tunc in Sacramentorum dispensatione erat usus, adhibetur. Ongenes vero, arbitratus est, etiam quaevis in Scripturis obvia, per allegoriam et per anagogen apposite explicari, mirabilemque licentiam id audendi, in Scholas et Ecclesias invexit. Praecipit ea de re clarissime in Commentariis in Genesin, Homilia secunda et decimaseptima: in Numeros, Homilia undecima: et περὶ ἀρχῶν , libro quarto, capite secundo: atque alibi non infrequenter. Origenem aliquot deinde Graeci secuti sunt. Inter Latinos, Hieronymus ex Graecorum penu deprompsit paria, quemadmodum diversis locis apud eundem videre licet. Enarrans Prophetae Amos caput quartum, ita ait: Debemus Scripturam sanctam primum secundum literam intelligere, facientes in Ethica quaecunque praecepta sunt: secundo iuxta allegoriam, id est intelligentiam spiritualem: tertio, secundum futurorum beatitudinem. Idem ad Hedibiam: Praecipitur nobis, Solomone dicente, Tu autem describe ea tripliciter in consilio et scientia, ut respondeas verbum veritatis, his qui proponunt tibi. Triplex in corde nostro descriptio aut regula Scripturarum est. Prima, ut intelligamus eas, iuxta historiam: secunda, iuxta tropologiam: tertia, iuxta intelligentiam spiritualem. In historia, eorum quae scripta sunt ordo servatur. In tropologia, de litera ad maiora consurgimus: et quid quid in priori populo carnaliter factum est, iuxta moralem interpretamur locum, et ad animae nostrae emolumentum convertimus: in spirituali theoria ad sublimiora transimus, terrena dimittimus, de futurorum beatitudine et caelestibus disputamus, ut praesentis vitae meditatio umbra futurae beatitudinis sit. Tantum Hieronymus.

At vero Augustinus paulo aliter. Is enim in libro de Utilitate credendi, capite tertio: rursus libro imperfecto de Genesi ad literam, capite secundo, quadruplicem Sacrarum literarum exponendarum sittionem ponit. Primam, secundum historiam, cum videlicet docetur quid scriptum aut quid gestum sit: quid non gestum sit, sed tantummodo scriptum, quasi gestum sit. veluti cum Christus Matthaei duodecimo capite, citat ex secundo Samuelis capite vigesimoprimo, quod David comederit panes propositionis, etc. Secunda est, secundum αἰτιολογίαν cum ostenditur qua de causa aliquid dictum vel factum sit. Matthaei decimonono, Christus prohibens repudium uxoris, nisi interveniente fornicatione, prudenter etiam causam exponit, ob quam libellus repudii Iudaeis antea concessus fuerat. Moses, inquit, permisit eum vobis propter duriciem cordis vestri. Tertiam vocat secundum ἀναλογίαν , qua utriusque Testamenti congruentia demonstratur. Quartam secundum allegoriam, cum docetur non ad literam accipienda esse quae scripta sunt, sed figurate intelligenda: quomodo in prima sua epistola ad Corinthios, capite decimo Paulus Apostolus historiam Exodi notat, allegoriam fuisse populi Christiani, et patribus omnia contigisse in figura.

Plura huc pertinentia refert idem Augustinus de Vera religione, capite quinquagesimo. Distinguamus, inquit, quam fidem debeamus historiae, quam fidem debeamus intelligentiae, quid mandemus memoriae, verum esse nescientes, sed credentes tamen. Et ubi sit verum, quod non venit et transit, sed semper eodem modo manet. Quis sit modus interpretandae allegoriae, quae per sapientiam dicta creditur in Spiritu sancto, utrum a visibilibus antiquioribus ad visibilia recentiora eam perducere sufficiat: an usque ad animae affectiones atque naturam: an usque ad incommutabilem aeternitatem. An aliae significent gesta visibilia, aliae motus animorum, aliae legem aeternitatis: an aliqua inveniantur, in quibus haec omnia investiganda sint. Et quae sit stabilis fides, sive historica et temporalis, sive spiritualis et aeterna, ad quam omnis interpretatio authoritatis dirigenda sit. Et quid prositad intelligenda et obtinenda aeterna, ubi finis est omnium bonarum actionum, fides rerum temporalium. Et quid intersit inter allegoriam historiae, allegoriam facti, et allegoriam sermonis, et allegoriam sacramenti.

Quibus sane verbis, diversae explicandi Scripturas rationes commemorantur, sed quae omnes ad quatuor membra, paulo ante commemorata, referri queant. Hinc vero factum est, ut quidam integras historias, imo libros integros, diversis illis modis enarrandos susceperint. Ruffinus, teste Gennadio in Catalogo illustrium scriptorum, benedictionem Iacob super patriarchas enarravit triplici, historico, morali, et mystico sensu. Sequentibus seculis crevit audacia. Quidam enim perfricta fronte tentarunt,

-- 806 --

43 quicquid usquam occurrit in Sacris libris, per allegorias atque anagogas interpretari, et non tantum historias, in quibus id subinde fit cum gratia, verum etiam conciones didacticas ac disputationes tam Prophetarum quam Apostolorum: deinde praecepta et promissiones, in quibus profecto a simplici sensu Grammatico nulla citra periculum fit digressio.

Caeterum quid de diversis hisce interpretandi modis arbitremur statuendum, et quomodo sanctoram patrum pronunciata intelligi conveniat, aperiemus. Agemus autem ordine de singulis: primum inquam de sensu literali, hinc de tropologico, deinde de Anagogico, postremo de Allegorico.

Literalis itaque sensus, quem alias historicum seu Grammaticum appellant, semper primo loco, ut nobilissimus, erui debet: quando is solus certas et perspicuas parit sententias: solus aptus est ad ducenda argumenta, quibus dogmata religionis confirmantur: solus probationes necessarias suppeditat, ubi ex allegoricis sive anagogicis tantum probabiles et in speciem efficaces adferuntur. Neque unquam simplicem et germanam verborum sententiam licet relinquere, nisi aut verbis insint tropi, aut oratio ipsa Grammatice accepta, absurdi nescio quid significet, quam ob causam necessum sit ad interpretationem allegoricam confugere. Qua de re post dicemus. Itaque pervelim existimet ille se recte sapienterque facere, qui in excipiendo sensu literali sive Grammatico diligenter se exercet. Illa autem interpretandi forma, quam Augustino placet per αἰτιολογίαν fieri, ad hoc ipsum genus referri omnino debet. Neque enim in ea a sensu Grammatico disceditur: sed tantum exposita causa facti vel dicti, illustrior redditur sententia. Enimvero in omni interpretatione cuiuscunque scripti, idem est factu pernecessarium. Crebro namque expedit ante oculos poni scriptoris consilium, atque velut digito intento monstrari quo tendat oratio, cur sit instituta, quantum ponderis rationes singulae habeant. Quinetiam altera interpretandi ratio, quae Augustino dicitur secundum ἀναλογίαν , ab interpretatione Grammatica divelli minime potest. Neque enim, quemadmodum nonnulli suspicantur, allegoriae affinis est. Revera enim ἀναλογία nihil aliud quam collatio quaedam existit, qua quae dicta vel facta sunt in veteri Testamento, componuntur cum iis quae dicta factave inveniuntur in Testamento novo. Quod genus est, si quis disserens de Iuda Dominum sium prodente hostibus osculo, quod symbolum est amicitiae dicat eum idem fecisse, quod olim Ioab, qui Amasan confodit, dum simulat se velle osculari, secundo Samuelis vigesimo. Item, si quis verba Christi vel Apostoli demonstret per omnia consentire cum verbis Mosi, sive alterius cuiuspiam sancti Prophetae aut viri eximii. Intelligit autem quivis, dum istud fit, nequaquam mutari aliquid in sensu Grammatico: sed tantum facta collatione, adhibitisque docendi causa exemplis, splendorem evidentamque orationi accedere: prorsus eodem pacto, quo solent interdum Rhetores, ad illustrandum facta Romanorum, adiungere facta Graecorum vel exterarum gentium: id quod cum primis eleganter fecisse videmus apud Graecos Plutarchum in Parallelis, apud latinos Valerium Maximum. Itaque eiusnodi exemplorum tractationem in Sacris sermonibus recte nuncupaverimus Argumentationem a typo, de quo post pauca dicturi sumus. Ad summum autem, omnis enarratio, quae fluit ex artificio Rhetorico vel Dialectico, quando quidem a simplici verborum sententia non abducit, ad sensum literalem sive Grammaticum pertinere iure censebitur. Haec igitur de eo sensu delibasse sit satis.

Interpretatio Tropologica non est remota ab eo sensu quem verba orationis pariunt: sed accommodatio eius quod verbis innuitur, ad vitae ac morum institutionem. veluti quando obvia est historia inebritati Loth, recte adiicitur per Tropologiam, quod ex ea discimus, ebrietatem modis omnibas esse aversandam. Non difficile est eodem pacto, quae ad virtutes expetendas, vel ad fugienda nitia inducunt, ex Sacris historiis concionibusque colligere. Profecto quisquis vult cum fructu historias vel conciones Sacras legere, eum necesse est optima quaeque ad suam privatim vitam infomandam coacervare: id quod Titum Livium quoque videmus prudenter monuisse, in gravi illa praefatione ad suam rerum Romanorum historiam. Quamobrem haec interpretandi ratio rectius Moralis sive Ethica appellabitur, quam Tropologica. Etsi enim vox τρόπος Graecis significet non tantum σχῆμα , id est figuratam locutionem vel modum, sed etiam vitam moresque hominis: tamen receptissima consuetudine figuratam locutionem auditoribus repraesentat, ut nomine τροπολογε orationem intelligant, in qua vox occurrit a nativa significatione deflexa. Quamvis Apostonis Paulus, quae ad vitam moresque componendos colliguntur, mavult (quemadmodum Capite praecedenti ostendimus) notari nominibus institutionis et correctionis. Utilis est, inquit, Scriptura ad institutionem, et ad correctionem. Quin vero Paulum optimum docendi interpretandique magistrum, et proprie de rebus divinis loquentem, potius audimus, et imitamur: quam quoscunque alios, ineptire subinde solitos?

De Anagoge maior videtur esse difficultas. Sed si bene perpendimus, anagogica interpretatio rursus convenit cum allegorica: neque reipsa distinguuntur. Quod tum ex descriptione utriusque, tum ex Patrum sententiis evincemus. Vocant Anagogicam interpretationem, quando sic explicatur Scripturae sententia, ut paululum discedendo a verborum primitiva significatione, colligatur aliquid de caelesti gloria, post hanc vitam expectanda, aut de mysterio Trinitatis: atque a visibilibus fiat transius ad invisibilia, a speculo et aenigmate (ut Paulus ait) ad Dei claritatem. quemadmodum Ioannes de Baptismo disserens, progreditur ab aqua ad spiritum, Iohannis capite tertio. Item Apostolus ad Collossenses capite secundo, verba faciens de resurrectione nostra cum Christo, iubet caelestia tantim intueri: vitam quippe nostram et conversationem in caelis esse. Sed raro admodum huiusmodi interpretationem in Scripturis offendas. Quid autem est allegorica interpretatio, nisi in qua similiter dictum factumve exponitur, novo sensu, a verbis ipsis aliquantum remoto? sed ita, ut eruatur aliquid de Christo, aut de Ecclesia, de lege, aut Evangelio, de officiis fidei, aut charitatis, etc? Itaque palim fit, quod ad artificium quidem et explicandi formam attinet, allegoriam et anagogen per omnia

-- 807 --

44 convenire: quod vero ad materiam attinet, discrimen qualecunque et perquam exiguum incidere. Quod tamen discrimen non profecto magis necessarium est ponere, quam necessum est constituas differentiam inter interpretationem allegoricam, quae fit de Christo, vel de gloria civitatis Dei caelestis: et eam quae fit de homine vel de Ecclesia, quae est civitas Dei terrena, vel de quovis alio proposito. Sed expendamus etiam, si placet, patrum sententias. Dionysius Ecclesiasticae Hierarchiae capite secundo, postquam descripsit ritus Baptismatis, addit, se velle eosdem explicare secundum anagogen: et tamen quidquid ibi subiicit, allegoriam resipit, atque ad allegoriarum ordinem venit simpliciter transferendis: quod quilibet vel mediocriter eruditus potest iudicare. Augustinus loco ante memorato, nempe ca. 50 libri De vera religione, anagogen atque allegoriam diserte coniungit, permiscetque ait namque, Quis sit modus interpretandae allegoriae, quae per sapientiam dicta creditur in Spiritu sancto, utrum a visibilibus antiquioribus ad visibilia recentiora perducere eam sufficiet, an usque ad animae adfectiones atque naturam, an usque ad incommutabilem aeternitatem. ubi duo posteriora membra anagogen innuunt, nihilo tamen minus sub allegoria comprehenduntur, cum de interpretanda allegoria se verba facere astruat. Hieronymus ad Hedibiam tantum triplicem interpretandi formam agnoscit, nimirum secundum historiam, secundum tropologiam, et tertiam iuxta intelligentiam spiritualem, sive iuxta theoriam: nimirum hic intelligens allegoriam, perinde atque anagogen, quas arbitratus est reipsa non separari. Sed et in Commentariis suis subinde aspergit quaedam tanquam per anagogen exposita: quae tamen, si pensiculatius inspexerimus, per allegoriam inveniemus tractata. Exemplum ascribam unium alterumve. Ad illud Isa. 1, Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui: bos iuxta anagogen, inquit, refertur ad Israel, qui legis portavit iugum, et mundum animal est: asinus peccatorum onere praegravatus, gentium populus accipitur. Rursus super illis verbis prophetae, Derelinquetur silia Sion sicut umbraculum in vinea: iuxta anagogen, inquit, vinea Dei et pomorum paradisus homo appellari potest, cui si mens praefuerit, habet custodem mentis Deum: sin aurem vitia nos quasi quaedam bestiae fuerint depraedata, relinquimur a custode Deo, et omnia nostra redigentur ad solitudinem. Iterum eodem capite, ubi propheta ait, Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena iudicii: subiicit Hieronymus: Haec omnia possumus secundum anagogen referre ad animam sancti quondam viri, in qua prius Dei iustitia commorata est, si postea peccaverit, et pro hospite Deo homicidae daemones in ea fuerint commorati. Has interpretationes secundum anagogen factas ipse pronunciat: in quibus tamen, si accurate examinaveris, observabis nihil de vita futura, vel de Trinitatis negocio proponi: sed de vita praesenti, de Ecclesia, de sanctorum exercitiis sonare omnia. Quamobrem animadvertis allegoricum sensum ibi simpliciter spectandum, nec ullum diversum. Quinetiam idem Hieronymus alibi crebro varios hosce interpretandi modos, nulla distinctione facta, miscet: quod videre licet in Commentariis Isaiae 8, 10, 15, 54. Ieremiae 2 Ezechiel. 16 ad Galat. 5 Nec difficile foret plura exempla proferre ex Origene, quem Hieronymus videtur sibi imitandum studiose proposuisse. Ex his igitur perspicuum fit; anagogen atque allegoriam plane inter se convenire Quod cum ita se habeat, quilibet intelligit, quadruplicem sacrarum literarum sensum non rite constitur: sed tantum triplicem, iuxta Hieronymi sententiam ad Hedibiam, aliorumque sanctorum Patrum censuram, posse colligi: literalem videlicet, qui alias Grammaticus seu historicus: tropologicum, quem dicere quidam malunt Ethicum seu moralem, sed rectius cum Apostolo appellaverimus institutionem ac correctionem: denique allegoricum, quem nominant etiam Spiritualem, mysticum, theoreticum.

Caeterum quia de literali sensu, itemque tropologico (sic enim loquuntur) satis aperte dictum est: restat de allegorico, propter quem praecipue haec dissertatio nobis suscepta est, paulo plenius agamus.

Non est allegoriarum tractatio cuiuslibet de media plebe artificis, neque etiam temere et quovis loco adhibebitur: quam ob causam in ea explicanda merito maior diligentia insumetur. Haec proinde ordine discutiemus: Quid sit allegoria, et quomodo a Typo differat: tum, ubi et quando allegoricas interpretationes adiungere conveniat: hinc, quae sit eiusmodi interpretationum apte colligendarum ratio: denique quis earum usus, sive quousque sint admittendae.

Allegoria generaliter definitur (ut habet Augustinus de Trinitate, libro decimoquinto, capite nono) tropus, ubi ex alio aliud intelligitur. ut in prima epistola ad Thessalonicenses 5. Itaque non dormiamus, sicut et caeteri: sed vigilemus, et sobrii simus. Nam qui dormiunt, nocte dormiunt: et qui inebriantur, nocte sunt ebrii At nos qui sumus diei, sobrii simus. Hieronymus in illud ad Galatas quinto, Haec per allegoriam dicta sunt: Allegoria, inquit, aliud praetendit in verbis, aliud significat in sensu. Pleni sunt oratorum et poetarum libri. Scriptura quoque sacra per hanc non modica ex parte contexta est. Vorum hoc pacto latius patet allegoria, quando ea definitio etiam ad collationes, imagines, aenigmata, paroemias, parabolas, apologos, ironias accommodari potest. Igitur operaeprecium est allegoriam, de qua nobis sermo est, ab his paululum distinguere, atque concisius crassiusque definire.

Allegoria ergo est, interpretatio Scripturarum, petita aliquanto longius, et vel propter utilitatem, vel propter neces, itatem post interpretationem Grammaticam ac moralem, opportune adiuncta: et quamvis a verborum quidem sententia nonnihil remota sit, attamen rerum quae conferuntur aptam retinet similitudinem: semper autem doctrinae fidei est analoga, atque ad audientium institutionem comparata. Cuius sane interpretationis exempla apud scriptores Ecclesiasticos frequentia obveniunt. Similitudine autem redditur, quod dicimus, manifestius.

Poetarum, qui fuerunt Theologi gentilium, narrationes, et in his plerasque fabulosas, videmus ita explicari, ut sub fabulosis involucris ostendatur latere maximarum rerum cognitionem, nec non posse ex illis insignem doctrinam (modo videlicet de naturis rerum, modo de vitae institutione, modo de religionis placitis) decerpi. Cuius generis interpretationum formae elegantes extant apud Palaephatum, de

-- 808 --

45 non credendis historiis: Fulgentium, in Mythologiis: divum Basilium, in libro seu concione ad adolescentes, de legendis cum fructu scriptoribus gentilibus.

Est autem omnis haec interpretatio, si rite expendimus, plane allegorica: et nemo it inficias, utilitatem ingentem in ea esse positam. Ad eundem igitur modum alienum non est, multos Sacrae Scripturae locos allegorice, et quidem magno cum fructu, enarrari: maxime cum in confesso sit, sacram Scripturam mysteriorum esse supra quam dici potest foecundam: nec non uberrimam spiritualium bonorum materiam, in omnem vitae et cognitionis usum suppeditare. Ex his igitur, quid praesenti loco per allegoriam velimus, perspici potest.

Caeterum oportet prudenter Allegoriam a typo distinguere. Multos namque videmus qui typos et allegorias confundunt: atque ubi typus apud Scriptorem sese offert, ibi allegoriam esse falso autumant. Etenim quando legunt 1 ad Cor. 10, Patres nostros omnes sub nube fuisse, et omnes per mare transisse, et omnes in Moysen baptizatos esse, in nube et in mari, etc. opinantur ibi esse allegoriam: sed falluntur, cum typus tantum proferatur, aut verius exemplum. Evincit namque Apostolus, exemplis ob oculos positis, eos qui postquam sacramentis per Christum salubriter institutis usi fuerint, si in pristina peccata recidunt, nequa quam impunes evasuros. Igitur discrimen inter typum et allegoriam hoc observetur.

Tipus seu figura (nam hoc nomine vocem τύπου efferunt interpretes) est, cum factum aliquod accersitur e veteri Testamento, idque ostenditur praesignificasse seu adumbrasse aliquid gestum vel gerendum in Testamento novo. Allegoria vero est, cum aliquid sive ex veteri, sive ex novo Testamento, novo sensa exponitur, atque accommodatur ad spiritualem doctrinam, sive ad vitae institutionem.

Typus consistit in factorum collatione, et totus historicus est: allegoria occupatur non tam in factis, quam in ipsis concionibus, e quibus doctrinam, et multa quae didactici sunt generis, depromit. Typus eo fere de aliis rebus sermocinatur, quam de Christo et ecclesia, de lege et Evangelio, neque passim accomodatur nostris personis: allegoria vero disserit de rebus quibuscunque, atque plurimum accommodatur personis nostris, quas oportet per eam erudiri, atque ad officia excitari pietatis.

Breviter, typi ad certas res, de persona Christi, de Ecclesia, de lege, de Evangelio, in angustum contrahuntur: allegoriae autem latissime patent, et per quascunque diffunduntur materias. Unde fieri potest, ut in una eademque historia, hinc typus, inde allegoria, seu interpretationes longo intervallo dissitae, diversa ratione adnotentur. Nam historiam Davidis pugnantis cum Goliath, si dicam praesignificasse certamen Christi cum diabolo, quem Christus vicit ac prostravit, adduxero expositionem per typum: si vero transtulero ad nos, dixeroque significari pugnam spiritus cum carne, quam unusquisque nostrum in sese experitur, erit haec interpretatio allegorica.

Haud magni negotii est, paria exempla congerere. Certe probationes, sive expositiones a typis, passim novo Testamento fiunt obviae. Ionas devoratus a pisce, iterumque eiectus, describitur Matth. 12, typus Christi per triduum sepulti, et a morte reviviscentis. Serpens aeneus, Ioan. 3, typus Christi crucifici. Ioan. 19, agnum paschalem, cuius ossa non frangebantur, Christi extitisse typum atque imaginem deducatur. Ad Galat. 4, duo filii Abrahae typum gerunt duorum testamentorum. Quo loco, tametsi Apostulus ipse pronunciet ea per allegoriam dicta: tamen recte adiecerimus, non per allegoriam, sed potius per typum dicta esse.

Quod ante nos sapienter annotavit in Commentariis ad eandem epistolam Chrysostomus, dicens, Allegoriae vocabulum ibi pro typo usurpatum. Vidit quippe doctissimus Scripturarum interpres, allegoriam et typum vehementer discrepare. Quamvis dissimulari non potest, allegoriam quoque statim aspergi, ubi Apostolus Hierosolymam interpretatur matrem nostram: intelligens haud dubie Ecclesiam ex gentilibus collectam, quae sterilis semper fuit existimata, sed foecundior effecta est quam Synagoga ladaeorum. Qua de re Hieronymus in commentariis super verbo illo Isaiae quinquagesimo quarto, Laeteris sterilis quae non paris. Caeterum, inquit, allegoriae non ita crebrae sunt, ut typi: et allegoriae spectantur non modo in historiis, verum frequenter etiam in praeceptis, tam in lege quam in Evangelio comprehensis: veluti cum iubet Deus bovi trituranti non obligari os, non spargere in agro diversum semem. Item Christus mandat, praecingi lumbos, et gestari lampades manibus. Quibus sane locis allegoriae manifestae subsunt. Si quis exempla plura, discrimen inter typum et allegoriam aperientia, desiderat, Commentarios consulat Cyrilli, in Leviticum: ubi frequenter, cum de Sacrificiis, ritibus, et ceremoniis agitur, primo loco exponit, si quis typus de Christo vel Ecclesia in illis lateat: secundo annectit per allegoriam, aliquid ad nostra institutionem conducibile, Hucusque, quantum Allegoria et typus distent.

¶ Superest nunc, ubi et quando allegoricas interpretationes expediat adhibere, demonstremus. Certe locus postremus iis dabitur, nec prius licebit ad Allegorias descendere, quam excussa fuerint, primum quae ad sensum Grammaticum, deinde quae ad moralem, sive (ut Apostolus loquitur) πρὸς παιδείαν spectant. Quamvis nec semper, nec temere: sed tunc tantum, cum vel cogit aliqua orationis necessitas, vel suadet singularis auditorum utilitas. Utrunque quomodo contingat, ostendamus.

Necessitas quidem exponendi per allegoriam, tribus ex causis provenit. Prima: quando Scripturae, nisi tropum subesse accipias, falsitatem prae se ferunt. Verbi gratia, Psalmus canit de Christo: Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. Atqui cum Christus fecisse istud non legatur, subesse videtur verbis Prophetae falsitas. Quare verba illa per allegoriam, si de superatis ac debellatis diabolo, mundo, peccato, morte enarres, perspicuam ac veram habes sententiam. Secunda quando verba Scripturae in sensu Grammatico accepta pariunt absurditatem. Quo pertinent locutiones illae de Deo, quibus tribuuntur ei adfectus humani, nonnunquam etiam vitiosi: ut ira, poenitentia, taedium, dubitatio, vel ignoratio, furor, etc. Item ad Romanos 12, Hoc faciens, carbones ignis congeres super caput eius. ubi cum de cibando et reficiendo inimico verba praecedant, videntur sane ista contra amicitiae leges esse addita. Verum oportet allegorice interpretari (quemadmodum ait Augustinus

-- 809 --

46 de Doctrina Christiana libro tertio, capite decimo sexto) ut intelligas te ad beneficentiam revocari: et carbones ignis esse urentes poenitentiae gemitus, quibus superbia sanatur eius, qui dolet se inimicum fuisse hominis, a quo eius miseriae subvenitur. Eiusdem generis est praeceptum illud Deuteron. 25, Non obligabis os bovi trituranti. Nam in speciem absurdum videtur, de ea re praecipere. Quotusquisque enim solet bovi obligare os? Itaque rectissime interpretatur Apostolus, eo per allegoriam significari, fideliter laborantibus in Evangelii ministerio, haud deneganda vitae necessaria. Tertio, necessitas cogit allegoriam adhibere, quando sensus Grammaticus pugnat cum sana doctrina, vel adversatur bonis moribus. Praecipit Christus Matth. 5, ut oculum sive pedemqui offendiculi causa existit, eruas, abscindas, abs te proiicias. Sed quando sine peccato, quod hic verbis mandatur, haud posset perfici, cogit profecto necessitas allegoricam interpretationem inquirere. Itaque recte Chrysostomus in Matth. Hom. 17, non de membrorum disturbanda compage verba fieri astruit, sed malum argui voluptatis: nec non de his esse sermonem, qui nobis familiaritate iunguntur. Fugiendam igitur esse voluptatem: fugiendos et propinquos qui a pietate nos abducunt.

Permulta huius generis occurrunt in Canticis canticorum: ut de multis uxoribus et concubinis sponsi, de contrectatione uberum, de voluptuariis conviviis: imo totus hic liber ex perpetuis allegoriis conflatus est. Item Ieremiae vigesimoquinto, Bibite et inebriamini, vomite et cadite. Ubi loquendi forma atque similitudo de ebriorum moribus sumpta est, notanturque incredibiles omnium regnorum perturbationes, atque maximae strages secuturae. De qualibus sententiis Augustinus de Doctrina Christiana libro 3. capite 22. Si quae facta, inquit, leguntur a patribus etiam sanctis, quae tamen abhorrent a consuetudine bonorum, qui post adventum Domini divina praecepta custodiunt, figuram ad intelligentiam referant: id est, ad mysterium, per allegoriam: factum vero ipsum ad mores non transferant. Quandocunque igitur huiusmodi loci fiunt obvii, necessario ad allegorias confugitur: quando quidem interpretatio Grammatica si retinetur, errores non parvos gignit. Sic enim natus est error Anthropomorphitarum, Deo tribuentium humana membra et adfectus: cum nollent locutiones illas de Deo iam Scripturis usitatas, iuxta tropum, quem ad modum decet, accipere. Similiter errarunt Euchitae, semper orandum esse, stolide contendentes: qui in Evangelio dicitur, Oportet semper orare, et nunquam intermittere. Quamvis hic Synecdoche potius occurritur errori, quam allegoria. Sed illorum error crassior, minusque tolerabilis, qui seipsos castraverunt: quod in Evangelio praedicentur beati, qui seipsos castraverint propter regnum Dei. Liquet igitur, necessitatem interdum imperare, ut allegoricae interpretationes in medium adducantur.

Iam vero utilitas suadet, adhiberi allegorias: quando nimirum, sive in historiis, sive in praeceptis et concionibus, tam in lege quam in Evangelio obviis, verba ipsa Grammatice sumpta, nullam videntur adferre utilem doctrinam, aut institutionem: vel si aliqua apparet, longe tamen proveniret uberior, ubi interpretatio allegorica adiungeretur. Quod exemplo planum faciam. Legis in historia Iacob, quomodo deceptus fuerit a socero Laban: quomodo Liam acceperit, putans se potiri Rachele: quomodo pro Rachele tot annos duram servitutem servierit: quo modo interea gregem suum mira solertia auxerit, virgulis versicoloribus ad canales positis. Hic autem exigua, aut nulla videtur utilis doctrina esse proposita: sed potius fraudes, astutiae, stultus amor, opum cupido. Quam obrem ut fructum aliquem decerpas, expediet te omnia per allegoriam explicare: et dubio procul, sub duro cortice literae, invenies suavem nucleum Spiritus, et non iniucunda mysteria. Nos aliquando iuvenilis exercitii causa, ita sumus in Scholis interpretati: Liam diximus adumbrare Philosophiam humanam: Rachele vero, divinam, sive Theologiam: pro hac autem percipienda, omnes labores vigiliasque impendi debere. Nec aspernandam quidem Philosophiam humanam, si nobis obtrudi eam contigerit: sed tamen finem studiorum omnium, ad rerum divinarum cognitionem comparandam tendere. Interea autem nobis amplissimos fructus obtingere, dum instudiorum cursu perseveramus. Neque ipsius Laban, id est, mundi et carnis imposturas posse obsistere, quo minus optatis tandem bonis fruamur. Alius forte aliter, et commodius, doctiusque.

Legis insuper diversa praecepta in Levitico, vel alio volumine, de Sacerdotio, de caeremoniis, sacrificiis, observationibus diversis: atque horum quidem, quando sola inspicitur sententia Grammatica, nullus plane nobis usus est, cum eae functiones legales nunc sint abrogatae, nulloque modo ad nos pertineant. Quo igitur fructum aliquem spiritualem ex his capias, consultum est interpretationes accersere allegoricas, ad vitae tuae institutionem utiliter comparatas. Sic autem Origenes, Cyrillus, Eucherius, praecepta legis ceremonialia prope omnia apud Graecos enarrarunt: apud Latinos aliquoties idem sacit Augustinus. Relinquitur ergo, in istiusmodi locis, ne veluti steriles sine fructu praetereantur, optimo iure allegoricas interpretationes concinnari: in caeteris vero locis nequaquam. Nam ubi perspicuae sunt historiae, quae perse satis largiter doctrinam salutarem suppeditant, (qualis in libris Iehosua, Iudicum, Samuelis, Regum plurimae) ubi item nuda continentur praecepta, mores informantia (uelut in libris didacticis, Proverbiis inquam, Ecclesiaste, Hiob, Psalmis) supervacaneum fuerit allegorias anxie interferere. Nam neque necessitas, neque utilitas laborem eum ibi requirit.

Porro quomodo allegoricae interpretationes formari debeant, explicemus. Est aute eiusmodi hoc artificium, quod potius usu frequentique exemplorum ab aliis tractatorum diiudicatione, quam praeceptionibus ullis ad disci queat: attamen in gratiam tyronum, quo de allegoriis, quas ab aliis subinde proferri vident, prudenter iudicare assuescant, aliquot veluti generales regulas seu observationes proponemus. Sit itaque prima observatio.

OBSERVATIO I.

Non vacat temeritatis nota, qui putat quovis loco allegoricas interpretationes in medium producendas. Mirum in modum labefactat ea audacia Scripturarum authoritatem. Statim enim suspicantur

-- 810 --

47 iuditores, nihil certi Scripturam in se habere: et liberum esse, ad quemvis locum quamvis assuere interpretationem. Quam ob causam Porphyrius nostrae religionis doctores irridebat: Iulianus itidem invidiosissime nostris exprobrabat. Semper revera oportet dispicere, quemadmodum diximus, ubi fieti illud postulet necessitas, vel suadeat utilitas. Si ulla in re, certe in hac, sobrios parcosque esse decet.

OBSERVATIO II.

Si animus est allegoriam texere, vide in primis, ut interpretationis eius quam meditaris, sententia alibi in Scripturis clare et absque tropo expressa inveniatur, atque detracto velamine, analogiae fidei respondeat. Cum enim allegoria omnis ad docendos auditores de rebus pietatis instituatur: par est, ut in ea simplex doctrina veritatis eluceat. Quocirca tutum non est, quasvis allegorias ab aliis fabricatas recipere: sed exigere eas oportet ad verbi Dei normam et perpendiculum.

OBSERVATIO III.

Dabitur deinde opera, ut allegoriae intra certos doctrinae limites coerceantur, nec non potissimum aersentur in locis communibus Evangelii atque doctrinae Christianae. Extra haec septa qui eas deducit; praeterquam quod iniuriam facit Sacrae Scripturae, tum vero auditores laedit magis quam adiuvat: et de ipso dici potest, quod (iuxta proverbium) extra oleas currat.

OBSERVATIO IV.

Debet insuper allegoria vere per omnia quadrare ad partes, sive sententiae, sive historiae, quam enerrandam suscipis: neque pugnare ullo pacto cum praecedentibus in ea, aut sequentibus. Etenim si dissentiat, longiusque petita sit tua interpretatio, durior erit, ideoque omnem amiserit gratiam. Non quidem quod necessarium sit singulas particulas et circumstantias superstitiose excutere: sed interim eas quae principales sunt, causamque comprimis illustrant, praeterire hauquaquam convenit.

OBSERVATIO V.

Eo autem artificio formari vult allegoria, eoque ornatu vestiri et comi, ex quo quasi maiestas quaedam ei accedat, et unde auditores iudicare queant pondus aliquod ei inesse: neque institutam modo ad aliquantam animorum delectationem, verumetiam ad movendos (quoad fieri licet) adfectus. Quod si haec virtus absit, frigida plane erit interpretatio, censebiturque parum dextre tractata.

OBSERVATIO VI.

Neque enim iusto diutius immoraberis, aut longius quam causa postulat persequeris. Unde quibusdam placet, sufficere, si allegoriae paucis tantum verbis, argute, et cum quadam suavi acrimonia perstringantur verius, quam pertractentur. Quod genus usurpatum cernimus in Sacris literis, et propterea merito imitandum. 1. ad Corinthios 9. Non obligabis os bovi trituranti. Num boves curae sunt Deo? an hoc propter nos omnino dicit? Propter nos hoc scriptum est, quod sub spe debeat is qui arat, arare: et qui triturat sub spe, spei suae particeps esse debeat. Idem Apostolus ad Ephesios quinto, quae de institutione coniugii, deque mutua dilectione viri et mulieris coeperat, eleganter persequitur, exponens de Christo et Ecclesia: Mysterium, inquit, magnum est, verum ego loquor de Christo et de Ecclesia. Qua interpretatione, quamvis brevi, coniuges ad officium vehementer excitat, et matrimonium magnifice extollit. Christus Matthaei decimo sexto, iubens discipulos cavere sibi a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum, utitur succincta allegoria de fermento. Historia de Moyse velante faciem suam, ex libro Exodi, capite trigesimo quarto, multo artificiosissime secunda ad Corinth. tertio exponitur, de excaecatione Iudaeorum. Etiamsi typum ibi excuti, non male quis diceret. Allegoria tamen fuerit aptissima, si de iis interpretemur, quae nostra tempestate veritatis fulgorem ferre non possunt.

OBSERVATIO VII.

Etsi vero breves allegoriae esse debeant: perspicuas tamen, minusque intricatas esse oportet. Obscutias omnis cum intelligentiam impediat, utilitatem tollat, tum vero et fastidium gignit.

OBSERVATIO VIII.

Cum nihil obsit, quo minus unus idemque locus varie per allegoriam enarretur, cavendum tamem, ne plures interpretationes adhibeantur. au si forsitan ferat locus, atque inveniatur etiam apud doctiores multipliciter expositus: ea tamen sola erit usurpanda enarratio, quae plus habet gratiae, magisque convenit instituto, et versatur in locis communibus, nec non alibi in scripturis comprobata legitur. Extat haec regula apud Augustinum in Commentariis ad Psalmum octavum. Postquam enim versum illum, et sequentes, omnia subiecisti sub pedibus eius, oves et boves, etc. per allegoriam fuisset interpretatus de patentia Christi, tandem subiecit: Non quia ista nomina isto solum modo intelligi et explicari possunt, sed pro locis: nam alibi aliud significant. Et haec regula in omni allegoria retinenda est, ut pro sententia praesentis loci consideretur, quod per similitudinem dicitur. Sed observationes plures congerere supersedemus. Magis optamus, ex ipsa allegoriarum artificiosa tractatione, qualis tum in sacris libris, tum insanctorum patrum commentariis conspicitur, addisci quae huc pertinent: quam ex nostris Annotatiunculis. Augustinus, ubi illi visum fuit allegorias adiungere, caeteris patribus visus est felicior, sicut etiam parcior. Recentiores non ita multum, et (ni fallor) ad evitanda apud imperitos offendicula, (nonnulli enim nostra aetate allegoriis mire abusi sunt) sese in his exercuerunt: etiamsi quidam excellentis ingenii homines egregium ac dignum imitatione praebuerunt specimen. Exemplorum lectio, et pensiculata eorundem examinatio, magistra ac dux in hac arte erit.

Postremo loco dicendum, quis allegoriarum sit usus, et quo usque censeantur admittendae. Sobrie et raro adhiberi debent: semperque habenda auditorum, praesertim infirm orum, ratio. Nam quanquam tu dextre tractes, non tamen omnes eodem sensu atque adfectu percipiunt. Quamobrem consultissimum est, laborare cum primis in colligenda doctrina morali: vel, iuxta Apostoli traditionem, in eruendis

-- 811 --

48 dogmatibus, redargutionibus, institutionibus, correctionibus, consolationibus. Haec omnium bonorum ac doctorum irrefragabilis est sententia.

Fere autem ita usuvenit, qui allegorias audet crebro cudere, facile in errorem labitur: certe profert non nunquam, quod periti et boni contemnant, imperiti ac malevoli derideant, quo denique infirmi offendantur. Minuitur sane haud parum apud istos Scripturae autoritas: et quicunque vident eam propemodum fabularum poeticarum more adeo varie exponi, opinantur protinus, modicum aut nihil in ea esse solidae doctrinae, nec non quam in partem libuerit pro disceptantium adfectu posse pertrahi. Quo nomine Porphyrius et Iulianus, religionis nostrae doctrinam universam conati sunt per calumniam in contemptum adducere. Et apud doctos passim male audit Origenes, quamvis in figurandis allegoriis minime durus. Reprehensionem incurrit etiam Ambrosius, quem apparet alicubi oblique perstringi ab Hieronymo, quod scribens in Lucam, Petri negationem violenter et per allegoriam excusare studuerit. Scio (inquit in Commentariis ad Matthaei caput 26 ) quosdam pii affectus erga apostolum Petrum, locum hunc interpretatos, ut dicerent, Petrum non Deum negasse, sed hominem: et esse sensum, Nescio hominem, quia scio Deum. Hoc quam frivolum sit, prudens Lector intelligit: si sic defendunt Apostolum, ut Deum mendacii reum faciant. Idem Hieronymus in praefatione ad Abdiam prophetam sese ipse damnat, qui iuvenis, iuvenili temeritate interpretatus fuisset Abdiam prophetam allegorice, cuius historiam non intellexerat. Quid quod auditores ipsi statim ducunt idem sibi, quod doctori, licere? Dum autem votis non succedit (neque enim possunt arte moderari inveniendi disponendique habenas) necessario gignunt monstrosas opiniones. Quo pacto Priscillianistae impia dogmata sua pertinaciter tutati sunt, contendentes, quaecunque contra ipsos proferebantur, esse allegorice explicanda. Eadem vaesania nonnulli monachi suum defenderunt turpe ocium, atque alia vitia. De utrisque legimus apud D. Augustinum: de illis quidem, in Catalogo haereticorum ad Quoduultdeum: de his vero, libro de Opere monachorum. Nostra memoria vidimus Anabaptistas allegoriis magnopere delectatos, atque iis permultum effecisse ad sua paradoxa apud imperitos stabilienda. Adhaec, quod tu unam in partem per allegoriam interpretaris, alius pari confidentia idem interpret. bitur per allegoriam in partem prorsus diversam. Ex quo fit, quod Anabaptistae saepenumero pugnantes intersese enarrationes adducant: et quae ipsi iunctis phalangibus contra nostros eiaculantur. eadem nostri mutata paululum interpretatione, statim retorquent in illos, non aliter quam solent exercitati milites clypeis excepta hostium tela iterum in hostes vibrare. Quid multa? sic nonnulli imperiti se in hac arena exercent, tanquam si ludus iis esset, allegoriis confingendis certare, et tanquam si Scripturam haberent vice pilae palmariae. Ergo, quod dicere coeperamus, raro, et non nisi maturo consilio, allegorias in medium proferre adsuesces Improbandum quidem est, nolle usquam ultra sensum Grammaticum progredi: at multo improbandum vehementius, velle ubique et quavis occasione ad allegoricas interpretationes convolare.

Recipientur igitur allegoriae, primum, quando palam est, iusta de causa produci: nimirum vel propter necessitatem, vel propter notabilem utilitatem. Secundo admittentur, ubi eum in modum fuerint conformatae, quem videmus a praestantibus artificibus atque docendi magistris praemonstratum, quemque nos aliquot Regulis sumus utcunque complexi. Tertio recipientur allegoriae, modo ad vitae institutionem seu correctionem, non autem ad dogmata fidei comprobanda sint paratae. Nam ex allegoriis non ducuntur argumentationes necessariae, sed tantum probabiles, atque verosimiliter suadentes: quemadmodum recte asseverat Augustinus, in epist. ad Vincentium. Quarto, quod si ad dogmatis confirmatione adducta allegoria videbitur, at non nisi postremum locum occupabit, post alia videlicet argumenta a Scripturis deprompta, quae evidenter citra tropum, et omnino citra obscuritatem atque necessariis consecutionibus, id quod rei caput est, stabiliunt. His inquam conditionibus allegoriae locum obtinebunt: certumque est, ita explanatas non modo nihil obfuturas, verumetiam commoditatem haud parvam ex eis percipiendam.

Enimvero delectant in primis, excitantque animos segnes et fastidiosos, in oratione praesertim gravi atque longe: ubi profecto si quid inexpectatum aut argutum profertur, eo taedium levari omnes protinus sentiunt. Quamobrem et Rhetores studiose praecipiunt, de iis quae ornant, illustrant atque delectant, aspergendis: in quorum genere licet allegorias constituere, praesertim affabre compositas. Praeterea, ut auditores adfecti sunt, ita utiles quoque allegoriae erunt. Si enim docti contigerint, et minime refractarii, allegoriis afficientur: necnon placide excipient, quicquid per doctorem eruditum et pium remota omni curiositate profertur. Et gaudent ii, confirmanturque in sana doctrina, quando vident argumentum quod tractatur, varie in Sacris literis descriptum delineatumque inveniri. At vero apud imperitam plebem nequaquam pari cum fructu allegoriae proponentur. Ad haec, si forsitan dubitare aliquis incipiat, utrum iuxta Spiritus S. mentem historia vel sententia illud significet, quod per allegoriam innuere astruitur: huic suspicio omnis adimetur, ubi adverterit interpretationem analogam et convenientem esse cum doctrina fidei: si quidem prius ad doctrinae caput, atque ad consentientes Scripturae locos, quam ad artificium interpretis, convertere mentis aciem oportet.

Postremo, cum variis modis Scriptura nonnunquam enarratur, eius commendatur foecunditas, et multiplex commoditas. Praeclarum enim hoc est, quod historia vel sententia obvia non illud modo significat, quod verba simpliciter sonant: neque solum suppeditat locos morales, verum etiam adfert aliquid sublimioris intelligentiae, et de Christo, de lege, de Evangelio, de Ecclesia, de Spiritu et carne, denique de omni pietatis officio nobis valde eruditas, nec minus salubres admonitiones proponit. Fieri autem non potest, quin ex multiplici enarratione, cum iudicio tamen facta, fructum auditores aliquem consequantur. Quod unius palato minus sapit, alterius palato pergratum erit. Manna caelesti quidam magnopere delectabantur, quorundam vero stomacho ciebatur nausea: ita in multitudine sunt quibus varia Scripturarum explicatio arridet, sunt quibus displicet. Id cuique vehementer prodest, quo plurimum

-- 812 --

49 afficitur. Intellige autem, dum constat de doctrinae puritate. Nam quae doctrina per se impura aut vitiata est, qui prodesse queat? Hactenus ille. Porro quia verus ac literalis sensus merito principatum tenet, videndum est quid ad eum rectissime consequendum requiratur. Non enim una tantum quaedam epera ac cognitio, eum plene complecti ac perficere potest.

¶ Existimo igitur quadruplicem intelligentiam necessariam esse illis, qui in Scripturis sacris utiliter versari cupiunt. Prima est, qua Lectores voces singulas intelligant. Huc requiritur qualiscunque scientia Sacrarum linguarum, Hebraeae potissimum, deinde et Graecae. Sine hac cogeris, Lector, ab aliorum pendere iudicio, aut potius divinare significationem, cum facile etiam ab ipsius interpretis mente aberrare queas, dum non mox animadvertis, quid ille respexerit, aut quomodo eo loci suis verbis usus abususve sit. Secunda est, qua sensum orationis, quem verba in singulis periodis constituunt, intelligant. Hic necesse est, ut non solum singula verba intelligant, sed et recte coniungenda coniungant, ac dividenda dividant: ne sinistra vel coniunctione vel divisione vocum in alienos male dispositarum periodorum sensus incidant. Hasce duas cognitiones Textus possis ad Grammaticam referre, ut sit Grammatica quaedam intellectio Scripturae. Tertia est, qua auditores loquentis vel Dei, vel Prophetae, vel Apostoli aut Evangelistae spiritum intelligant. Spiritum autem voco rationem, mentem, consilium ac propositum loquentis. Hac intelligitur nonsolum quid, sed et quare, et quo fine dicatur. Sine ista intelligentia parum in Scripturis intelligit, etiam qui verba ac sensum orationis intelligit. Hac in parte deficiunt admodum multi, praesertim caeci Iudaei, qui sic corticiliterae inhaerent, ut potissimorum Scripturae locorum spiritum haud quaquam cognoscant. Haec et sequens cognitio Scripturae possunt sub uno nomine Theologicae tractationis Scripturae comprehendi. Quarta est, qua uniuscuiusque Scripturarum loci usus aliquis intelligatur. Est enim omnis Scriptura divinitus inspirata, utilis ad docendum, id arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in iustitia, ut perfectus sit homo Dei, et ad omne opus bonum instructus, 2 Tim. 3. Haec intelligentia plurimum assidua et pia non lectione modo, sed et meditatione iuvatur. Et in illa potissimum sacrae lectionis emolumentum esse iudico. Haec nunc de variis Sacrarum literarum sensibus dixisse sufficiant, tum ad refutationem sophistarum, tum et ad explicationem huius controversiae, et denique rectum usum diversorum sensuum. Porro quomodo multiplicem doctrinam et fructum ex bene intellecta Scriptura haurire queas, postea in fine totius huius tractationis dicitur.

DE SINGULIS SACRARUM LITERARUM LIBRIS.

Expositis ergo hactenus generalibus praeceptionibus, nunc ad eam observationem progrediamur, quae singulorum librorum naturam proprietatesque annotat. Habent enim singuli plurima propria, quorum cognitio maximum lumen ad ipsorum intellectum affert. Cum enim varia sint in toto volumine Sacro opuscul orum genera, (in aliis namque Historias, in aliis Prophetias, in aliis Psalmos, in aliis Sententias generales, disputationesque propemodum philosophicas, in aliis Epistolas videmus contineri) statuere oportet, sicut quaedam ad consuetudinem Scripturarum pertinentia habentur in libris universis, ita quaedam in quibusdam libris separatim obvenire, quasi iis propria, eademque maiori diligentia advertenda. Quo quidem pacto novimus inter Scriptores aliarum rerum, aliter historiographos, aliter poetas, aliter philosophos, aliter oratores sua tradere atque explicare. Quod ut melius intelligatur, paulo plenius exponam.

Enimvero historiographos videmus plerunque 1 paucis primo proponere, 2 quae mox fusius sint dicturi. 3 Deinde narrare initia, 4 causas, 5 progressus negotiorum: 6 aliquoties etiam eorum aperire consilia, qui res magnas peragendas suscepere: 7 quaedam vero strictim, quaedam angustius exponere: 8 transitionibus crebris uti: 9 admiscere nonnunquam, quae reconditam doctrinam in se continent: 10 argutas sententias, subinde quasi flosculos et emblemata aspergere: 11 denique in hoc laborare, ut mirabili varietate Lectorem demulceant, et demulcendo pariter doceant. Praeter hasce 11, habent alias quoque innumeras proprietates.

Poetae porro plusculum sibi indulgent: 1 Longe repetunt exordia: 2, nequaquam observant rerum gestarum ordinem: 3 descriptiones attexunt varias, quibus interdum diutius immorantur: 4 similitudinibus, 5 comparatis, et 6 amplificationibus abundant: 7 deos deasque de rerum administratione, deque arduis negotiis consultantes, easque etiam administrantes res introducunt: atque ita mixtum quid ex corrupta Theologia, philosophia morali et historia habent. 8 Denique (ut alia omittamus) addelectandum non pauca, perinde atque si privilegium ea de re esset irrogatum, comminiscuntur, histrionmque aut ludionum more et agunt et dicunt. Quare plerunque acceptissimas stultae multitudini materias consectantur, ut sunt bellicae aut amatoriae.

Philosophi contra, libenter 1 simplici ratione veritatem tradunt: omnia veritati rei, nihil autem [?: au--- ] voluptati tribuentes. 2 Nihil etiam adferentes quod supervacaneum aut inutile videri queat: 3 ad certam methodum, quae ad docendum aptissima creditur, se obstringunt: 4 cuius fines vix egrediuntur, 5 magis in hoc incumbentes ut clare doceant, et ipsam rerum naturam vel exprimant, vel etiam [?: ---ant ] gravitate, 6 quam ut animos permoveant ostentatoriis orationis illecebris.

At vero orator omnia sua producit 1 angusta specie visenda: 2 fastum et pompam praese fert: 3 undiquaque mutuatur, quo se ostenter: 4 probabilia argumenta pro necessariis obtrudit: 5 victoriam constituit in verborum ac sententiarum suavi dispositione, qua non tam animi quam aures feriuntur. Quando igitur ad eundem modum omnis illa varietas in literis sacris invenitur (nam alii quidem libri sunt poetarum scriptis propemodum similes, ut Psalmi: alli historiographis annumerari debent, ut libri Mosis, Iehosua, Iudicum, Regum, Hester, Paralipomenon, Evangelia, Acta Apostolorum: alii cum Philosophorum dissertationibus et didacticis scriptis conferendi, ut Iob, Proverbia, Ecclesiastes: alii

-- 813 --

50 oratorum dignitatem redolent, ut pleraeque conciones Prophetarum, nonnullae Apostolorum epistolae) quivis profecto intelligit, nos non immerito de unoquoque genere librorum aliqua separatim annotare debere.

DE HISTORIA.

Cum igitur dicturi simus de singulis Scripturae sacrae libris, deque eorum proprietatibus, operaeprecium fuerit, primum de historia, quae tum ordine prima est, tum etiam facillima ob rerum simul ac sermonis tractationisque perspicuitatem, tractare.

1 Historiae humanae ita plerunque et narrantur et geruntur, ut nec prima causa efficiens, nec ultimus rerum, ac praesertim hominis finis respiciatur: sed tantum secundae causae, earumque conatus et exitus perpendantur, ac in illis omnia collocentur, nusquam ulterius vel ad causas vel ad fines progrediendo. Non consideratur Deus omnium rerum creator ac gubernator, bonos aut defendens, aut etiam cruce poenisque exercens: non idem malos puniens, aut suam gloriam promovens: non ultimus hominis finis, sive aeterna felicitas, sive damnatio: non etiam angelorum aut diabolorum ratio in ea historia habetur, non denique consideratur hominum pietas aut impietas erga Deum. Tantum ergo ferme humana industria aut ignavia, huius vitae felicitas et infelicitas, ac rerum humanarum mutabilitas, incertitudoque et varii exitus perpenduntur.

At Sacrae historiae ita narrantur, ut in iis potissimum duo regna cum suis administris, regnum Dei et regnum diaboli, Deus omnia pro suo arbitrio moderans, angeli et pii ei adhaerentes, et contra satan ac impii contra pios decertantes cernantur, considerentur, ac perpendantur: utque inde tum Dei omnipotentia, omni sapientia et infinita bonitas, tum etiam piorum fides in Deum, simulque admixta imbecillitas, atque adeo praepotens in eis vetus Adam una cum adiuncta cruce, tum et satanae impiorumque malitia et furor contra Deum, pios et omnem honestatem ac pietatem emineat, cernaturque, Hic igitur non res militaris, non etiam scientia vel politica, oeconomica, vel castrensis, ut ex politicis historiis, sed praecipue theologica sapientia disci potestac debet.

2 Quapropter etiam tum maiore attentione, quo res maiores difficilioresque aguntur, tum etiam timore Dei sacrae historiae legendae sunt: et non festinanter temere ac prophano animo, ut civiles historiae, percurrendae.

3 Expedit igitur, atque adeo extreme necessarium est, ad huius quoque partis sacrarum literarum, sicut et ad alias, habere aliquam summariam aut catechisticam cognitionem Dei et rerum sacrarum.

4 Utilis quoque est cognitio topographiae, ubi ea omnia quae narrantur, gesta sunt: ita ut non tantum situm loci, eius magnitudinem, speciemque probe noris, sed etiam totum ingenium, omnesque proprietates loci, hominum, et aliarum praecipuarum rerum quae in ea regione sunt.

5 Videndum ut accurate observentur causae et occasiones, principiaque, progressus et fines rerum gestarum, et ubi unaquaeque narratio incipiat aut desinat, num cohaereat cum praecedentibus aut sequentibus: aut quoquo modo cum eis connexa, vel etiam affinis ei sit.

6 Animadvertantur et omnes circumstantiae personarum, locorum, temporum, causarum et consiliorum: praesertim vero ipse summus architectus aut nauclerus, moderatorve totius negotii diligentissime in omni historia observetur, quid ille ibi agat, aut non agat: et quo animo, num iratus aut misericors: quid probet, aut improbet: sicut et eius adversarius satan. Quid item et quo animo ipsi homines boni aut mali dicant, agant aut omittant, quamque ex Deo pendeant, eive adhaereant in illis ipsis rebus gestis, aut contra.

7 In historia sanctorum patrum diligenter distinguenda est doctrina ab eorum vita. Nam eorum doctrina, praesertim Patriarcharum, prophetarum et Apostolorum, est purissima et inculpata, atque adeo ipsius omnipotentis Dei doctrina, a quo fonte proprie manat: at vita factaque ipsorum non tantum a Spiritu sancto et novo homine, sed etiam a vetere Adamo, humanaque fragilitate, atque adeo aliquando etiam a tentatore illo aliquatenus proficiscuntur.

8 Nec ideo solum distinguenda sunt facta sanctorum a doctrina, quod eorum fides minus inculpata est, quam vita: sed etiam, quod eorum facta aut non perinde a nobis intelligi queunt, ob aliquas ipsorum nobis ignotas circumstantias, aut etiam prorsus illis fuere propria ac specialia: ut polygamia, efficaces liberorum benedictiones, aut etiam prophetiae de futura ipsorum sorte, peregrinationes Abrahami, sacrificatio filii, Iacobi deceptio patris, et similia innumera, quae nobis nequaquam imitari liceret.

9 Posset nihilominus et doctrina patrum subdistingui. Nam quaedam et sane pleraque praecepta ac dogmata ipsis tradita fuerunt prorsus generalia, perinde ad omnes pios pertinentia: ut quae de peccato, ira Dei ac poenis, et de benedicto semine, misericordia ac vita aeterna dicuntur. At specialia mandata, ut praecepta de emigratione, fabricatione arcae, sacrificatione filii, extrusione concubinae et filii, mandatum de spoliandis Aegyptiis, et trucidandis Cananaeis, ac traducendo populo per desertum, haec et similia sunt ita illis prorsus propria, ut ad nos nihil plane pertineant, nisi forte aliqua plane generali consideratione et applicatione.

10 Posset quis et mandata aut institutionem patrum subdividere, quod alia dixerunt ac praeceperunt ut ministri Dei, alia ut privati homines. quae tum minus authentica. sunt, tum etiam non perinde generalia, aut ad omnes pertinentia.

11 Narrat Scriptura non tantum bona laudabiliaque facta patrum et sanctorum, sed etiam mala, non ut imitemur, sed ut agnoscamus tum humanam pravitatem, quae in sanctis quoque adhuc militat, contra legem Dei: tum vicissim misericordiam Dei, et efficaciam passionis filii eius, qui non abiiciat eos, sed clementer regat ac condonet eis eorum peccata propter mediatorem: sicut et Paulus dicit, se in exemplum divinae misericordiae omnibus propositum esse. Contra Papisticae narrationes, ut quae aliam religionem aliudque regnum caelorum habent, suos sanctos prorsus sine peccato finxerunt. Quo facto, dum eos ultra modum glorificant, tum reliquias veteris Adami obscurarunt, tum beneficium Christi perpetuae

-- 814 --

51 debitorum condonationis, tum denique misericordiam Dei, simul quoque reliquos omnes homines in desperationem adduxerunt, qui se longissime a tanta perfectione abesse necessario animadverterunt.

12 In historiis Patrum observentur etiam typi et allegoriae, futura ac meliora significantes, ut historia Isaaci sacrificandi, et postea redivivi, unigeniti Dei filii passionem et resurrectionem significavit. Sic Paulus 1. Cor. 10, dicit omnia illa patrum facta et varios casus, fuisse nostros typos. Et Petrus ac Paulus dicunt, diluvium et maris rubri transitum significasse nostrum baptismum. Christus quoque securitatem ac exitium primi mundi et Sodomitarum, indicat fuisse typum ultimorum temporum ac extremi iudicii.

13 Paulus docet in Galatis historiam Abrahami duas uxores habentis, et filiorum eius, quorum alter quidem ex ancilla naturalibus viribus, alter vero per promissionem sit genitus, quodque ille carnalis hunc promissione acquisitum sit persecutus, et tandem ex domo haereditateque paterna fuerit extrusus: significet duos populos, legalem, naturalibus viribus haereditatem regni caelorum quaerentem, et spiritalem, qui eam per solam gratiam promissionemque consequatur.

14 Sic posses non inepte dicere, Iacobum impetrantem benedictionem sub alieno nomine, ac vestitu fragrantissimo, significasse, omnes servandos ita demum consecuturos vitam aeternam, si Christo induti, ac sub eius nomine, umbraculo et fragrantia, patri, non observanti, nec imputanti nostram pessimam naturam ac peccata, nosque quasi non agnoscenti, a matre promissione sistamur. Talis quasi quaedam spiritalis typicaque aut allegorica historia, simul illis veteribus patrum historiis, praesertim celebrioribus, adhaerere videtur: quae ibi demum certa firmaque est, ubi eam in novo. Testamento Spiritus sanctus commonstravit ac confirmavit.

DE TEMPORIBUS HISTORIARUM.

1 Temporum ratio omnino in lectione Sacrarum historiarum multo magis habenda est, quam in prophanarum: cum propter ipsarum rerum gestarum lumen, quo veritas Dei omnia promissa suo tempore praestans agnoscatur, quo etiam genealogia Christi perspiciatur certius: et denique, ut sciatur tum initium, tum progressus, tum denique et finis mundi, atque ita tum Deus eiusque providentia, tum et ultimum iudicium tanto magis nobis ob oculos versetur.

2 Plurimum igitur situm est in vera supputatione temporum, quae non recte fieri potest ab imperitis Hebraicae consuetudinis, cuius hic aliquas species aut Regulas annotabimus.

3 Alibi prolixe monui de vocibus et loquutionibus metas significantibus, quod illae alias includant, alias excludant suas illas metas, a quibus incipiunt, aut in quas desinunt: ut ibi etiam exemplis temporis ostendi. Haec Regula plurimum in hoc genere valet.

4 Nonnunquam igitur incompletum tempus completis vocibus exprimitur: ut anni nominantur integri, cum eis plures menses deficiant: sicut etiam vicissim aliquando abundantes dies aut menses non nominat. Sic Dominus dicitur post triduum resurrexisse: cum tres dies in sepulchro non complesset, sed tantum attigisset. Sic 1. Reg. 15 legimus, Abiam regnasse annis 18, Ieroboam tribus annis: cum mox eius filius dicatur successisse anno 20 Ieroboa. De hac synecdochica descriptione ita inquit August. super Exod. quaest, 47, Divina scriptura solet tempora ita nuncupare, ut quod de summa perfectioris numeri paululum excrescit, aut infra est, non computetur.

5 Factum est haud raro, ut maturus filius cum seniore ac imbecillo rege aliquando communiter regnum administrarent: illudque communis regni tempus, iam patri, iam filio adscriberetur: ut loram, filius Achab, dicitur 2. Reg. 1, coepisse regnare secundo anno Ioram filii Iosaphat regis Iuda: contra mox tertio capite, dicitur coepisse regnare 18 anno Iosaphat. Sic communis regiminis tempus primum filio, postea patri.

6 Aliquando tempus mali regiminis alicuius regis omittitur, et tantum boni nominatur: quia illud eius malum regimen fuerit quasi anarchia quaedam. Sic 2. Reg. 8, legitur Ioram 32 annorum fuisse. cum regnare incoeperit, et regnasse 8 annos. Sed ex aetate Achasiae regis diligens observator posset animadvertete, eum 28 annis imperitasse. sed illi 20 omittuntur. Vide 2. Paralipom. 22. Verum hoc diligentiores expendent.

7 Nonnunquam tempus interregni vel praecedenti, vel sequenti gubernatori adscribitur: ut 1. Reg. 16. Amri primum dicitur regnasse 12 annis, mox tantum 8, computato scilicet tempore quadriennii praeceditis interregni, aut cum parum quiete et pro arbitrio regnavit. Solis enim octo, vere ac pacifice obtinuit regnum. Quare et hanc regulam ponere possemus, quod alias nominetur tantum anni pleni dominii: alias etiam illi, quibus non plane pro sua voluntate imperitavit, resistentibus aemulis.

8 Quia vero de annorum supputatione non parva est apud scriptores, praesertim veteres, dissensio, cum Hebraeorum quidam paulo aliter numerent ac Latini vel Graeci (quinetiam ne inter hos quidem satis convenit: diverso enim modo Graecus Eusebius, diverso noster Augustinus, diverso Beda, diverso astronomi, caeterique) visum est brevem quandam supputationem ex alio quodam scriptore hic adiicere, eamque ut perspicuam, et nihil prorsus habentem controversum vel litigiosum, ita ab omnibus Theologiae candidatis tuto sequendam. Congesta namque est ex ipsis sacris Bibliis: quocirca et loci sive capita librorum asscripta sunt, quo, qui voluerit, conferre eam pensitareque statim possit. Quinetiam maioris lucis ergo, secti sunt numeri in millenarios, qui ad calculum subducere cupientibus non parum molestiae adiment. Primum igitur millenarium sic collige.


Primus Millenarius. Adam 130 annorum genuit Seth. Gen. 5. Seth, 105 annorum genuit Enos. Gen. 5. Enos, 90 annorum genuit Kenan. Gen. 5. Kenan, 70 annorum genuit Mahaelalel. Gen. 5. Mahaelalel, 65 annorum genuit Iared. Gen. 5. Iared, centum sexaginta duorum annorum genuit Henoch. Gen. 5. Henoch, 65 annorum genuit Mathusalah. Gem. 5.

-- 815 --

52 Mathusalah, centum octuaginta septem annorum genuit Lamech. Gen. 5. Lamech, centum octuaginta duorum annorum genuit Noah. Gen. 5.

Omnibus annis rite subductis, vides, ubi Lamech explesset annos centum viginti sex, finiri primum mundi millenarium.


Secundus Millenarius. Secundum millenarium debemus auspicari ab anno Lamech 127, a quo ad natalem Noah intercedunt anni 56. Noah tempore diluvii exegerat annum sexcentesimum. Gen. 7. Diluvium duravit anno uno et 10 diebus. Gen. 8. Sem filius Noah, duobus annis a diluvio genuit Arphaxat. Gen. 11. Arphaxat 35 annorum genuit Sela. Gen. 11. Sela triginta annorum genuit Eber. Gen. 11. Eber 34 annorum genuit Peleg. Gen. 11. Peleg 30 annorum genuit Reu. Gen. 11. Reu 32 annorum genuit Serug. Gen. 11. Porro expletis annis Abrahae quinquaginta uno finitur secundus millenarius. Serug 30 annorum genuit Nahor. Gen, 11. Nahor 29 annorum genuit Thare. Gen. 11. Thare 79 annorum genuit Abraham. Gen. 11. Abraham 100 annorum genuit Isaac. Gen. 17.
Tertius Millenarius. Initium tertii millenarii, faciendum ab anno 52 Abrahae: atque expleto 49 huius Millenarii, natus intelligetur Isaac. Isaac annorum 60 genuit Iacob. Gen. 25. Iacob anno aetatis centesimo tricesimo migravit in Aegyptum. Gen. 47. In Aegypto autem vixit annis 17. Gen. 47.

Ab hoc tempore, seriem annorum non possumus pari facilitate deducere. Nam genealogiae haudquaquam eadem ratione pertexuntur in Aegypto, qua hactenus factum est. locus autem proxime obveniens, ex quo annorum summa colligi aliqua possit, habetur Exodi 12, ubi Moses ait, Israelitas vixisse in Aegypto annos 430. Verum quia hoc pacto admodum longum tempus excresceret, et diversum quiddam significari videretur ad Gal. 3. ubi Apostolus numerat annos 430, a tempore promissionis factae ad Abraham, ad illud usque tempus quo data est lex (sic enim ait: Abrahae dictae sunt promissiones, et semini eius. Hoc autem dico, testamentum ante comprobatum a Deo in Christum, lex quae post annos 430 coepit, non facit irritum, ut abroget promissionem) prudenter videndum, quomodo verba Mosae conveniat intelligere. Sequemur igitur ipsum Apostolum, peritissimum, iuxtaque fidelissimum Mosae et legis interpretem: ac statuamus, annos 430 sup putandos simpliciter ab eo tempore, quo prima ad Abraham promissio facta est. Haec vero Gen. 10. describitur facta, anno aetatis ipsius 75, ita ut nunc ex tertio Millenario effluxerint anni 24. His igitur adde annos 430, habesque Israelitarum exitum ex Aegypto, exactis tertii Millenarii 454 annis. Quod si quispiam pensiculatius rationem annorum a promissione ad Abraham facta, ad illud usque tempus, quo Iacob migravit in Aegyptum, sub duxerit: comperiet, effluxisse annos non plus minusve 215. Unde restabit, totidem quoque annos Israelitas in Aegypto habitasse, ac Iacob quidem ipsissimo tempore medio annorum 430 eodem commigrasse.

Porro cum educeretur populus, praefuit ei Moses iam octogenarius (testante Stephano Actorum 7 ) annos 40. Deut. 1. 34. Psal. 94.


Mosae successit Iehosua, et cum hoc Othoniel, qui itidem administrarunt annos 40. Iud. 3. Othonieli successit Ehud, annos 80. Iud. 3. Post hunc Debora annis 40. Iud. 5. Gedeon annis 40. Iud. 8. Abimelech annis 3, et paulo amplius. Iud. 9. Thola annis 23. Iud. 10. Iair annis 22. Iud. 10. Sine duce agebat populus annis 18. Iud. 10. Iephte annis 6. Iud. 12. Ibzan annis 7. Iud. 12. Elon annis 10. Iud. 12. Abdon annis 8. Iud. 12. Samson annis 20. Iud. 15. 16. Heli annis 40. 1. Sam. 4. Samuel et Saul rex annis 40. Act. 13. David annis 40. 2. Sam. 5. Salomon annis 40. 1. Reg. 11. Rehabeam annis 17. 1. Reg. 4. 1. Par. 13. Abia annis 3. 1. Reg. 15. 1. Par. 15. Asa annis 41 1. Reg. 15.

Huius Asa anno 9 exacto, finitur tertius millenarius: ut 10 eius annus sit supputandus quarti Millenarii primus.


Quartus Millenarius. Regis Asa anni 32. 1. Reg. 15. Iehosaphat regnavit annis 25. Abdias. 1. Re. 22 Iehoram annis 8. 2. Reg. 8. 2. Par. 21. Ochosias anno 1. 2. Reg. 8. Athalia regina 7. 2. Reg. 11. Iehoas annis 40. 2. Reg. 12. Amazias annis 29. Ionas 2. 2. Reg. 14. Azarias seu Ozias annis 52: Amos, Micheas, Osea, Isaias. 2. Reg. 15. Iothan annis 16. Mich. Ose. Isa. 2. Reg. 15. Achaz annis 16. Mich. Ose. Isa. 2. Reg. 16. Hiskyahu annis 29. Mich. Ose Isa. Ioel. 14, anno Nahum. 2. Reg. 18. Manasses annis 55. Isa. 10. anno Abacuc. 2. Reg. 21. Amon annis 2. 2. Reg. 21. Iosiahu annis 31. Zophon: Ierem. coepit 13: anno. 2. Reg. 22. Iehoachaz menses 3. abductus in Aegyptum. 2. Reg. 23. et 2. Par. 36. Iehoiakim Eliakim annis 11. 2. Reg. 23. Iehoiakim Iechanias menses tres. Daniel. Ezechiel anno post migrat. Iechoniae. 2. Reg. 24. et 2. Paral. 36.

Hic, cum obsidione premeretur Hierosolyma, consilio prophetae Ieremiae sponte sese dedidit

-- 816 --

53 regi Babyloniae Nebuchadnezar, ac deportatus est capitivus cum multis, inque eius locum subfectus per Nebuchadnezar Zidkyahu, qui regnavit annos undecim. 2 Reg. 25. et 2. Par. 36.

Sub hoc Hierusalem, dum nititur Babyloniis rebellare, expugnata vi est, atque incensa. Ipse praeterea Zidkyahu captivus abductus, oculis privatus, filiis prius iugulatis in eius conspectu.

Captivitas Babylonica duravit annos septuaginta. Ierem. 25. Dan. 9.

Finitis iis annis, Rex Persarum Cores, alias Cyrus, statim regni sui anno primo, motus est divinitus ad populum dimittendum. Eo igitur ipso anno reversi sunt Hierosolymam. Ezrae 1 et 6.

Anno secundo coeperunt aedificare templum, Ezrae 2 et 3.

In templo aedificando, propter plurima impedimenta intervenientia, fuerunt occupati annos 46. Aggaeus, Zacharias, Malachias. Ioannis 2.

Idemque annus, quo perfectum est templum, numeratur Dariaves: id est, Darii sextus. Ezrae 6.

Is autem Darius alias vocatus est Arthasasta, id est Artaxerxes: a Philone etiam appellatus Darius Longimanus, qui scribitur regnasse annos 37.

Eiusdem Darii anno 20, dimissus est Nehemias ad extruendam reparandamque civitatem. Nehemiae secundo.

Tandem eiusdem Darii anno 32, murus civitatis omni ex parte perfectus est, Nehemia curante. Nehemiae 5 et 6.

Qui deinceps in nova Republica duces sive principes ex tribu Iuda et familia Davidis extiterint, ex Matth. 1. Luc. 3, et Machabaeorum historia licet cognoscere: quamvis annorum summa desideratur. Itaque eam petere oportet ex Philone, aut Iosepho, rerum Iudaicarum scriptoribus. Caeterum nos, qui a Scripturarum tramite non libenter digredimur, ad Danielis confugiemus vaticinium, in quo tempus ab exaedificata civitate ad IESU Christi Messiae nostri adventum in carnem, clare describitur. Ita autem capite nono dictum est Danieli, ab angelo: Et cognosces atque considerabis, ab egressu verbi de reparanda et reaedificanda Hierusalem, usque ad Meschiam, hebdomades 7, et hebdomades 62. Quo loco hebdomades accipi debere de annis, ut videlicet una hebdomas annos septem conficiat, indubitatum est. Iam vero ex hebdomadibus 69 proveniunt anni 483. Atque totidem plane anni a tritesimosecundo Darii, ad 24 usque Augustini: hoc est, ad Olympiadis 194 annum tertium, quo Christus carnem induit, effluxisse inveniuntur.

Ergo ad calculum reductis annis omnibus, liquet, Christum natum quarti Millenarii anno nongentesimo octuagesimonono cum dimidio: hoc est, mundi ter millesimo nongentesimo octuagesimonono cum dimidio. Ita namque quartum Millenarium impleri idcirco haudquaquam conveniebat, quia Dominus propter ardens desiderium sanctorum, summis votis adventum Messiae expetentium, ut est ad benefaciendum semper proclivior, antevertere magis quam differre beneficium gaudet. Quot autem anni a Christo nato ad praesentem, quo haec scribimus, sint elapsi (numerantur autem nunc sine errore 1567) quis est qui ignorat? Haec igitur, meo iudicio, est simplex, perspicua, et Sacris literis consentanea annorum ab initio inde mundi conditi, hucusque supputatio.

9 ¶ Quod si alios animadverteris secus numerare, habent proculdubio certas causas, quibus permoventur. liberumque esse illis debet, quod voluerint statuere: nos tamen secuti sumus (quantum fieri potuit) Scripturae sacrae autoritatem, cui adhaerere tutissimum esse novimus: atque in eadem contineri, quicquid ad hanc rem pertinet, extra controversiam est positum. Nonnulli quidem a nobis in eo dissentiunt, quod 70 annos captivitatis Babylonicae supputare incipiunt a spontanea deditione Iehochakim Iechaniae: ubi nos eos ordimur undecim annis tardius, quibus gubernacula tenuit Zidkyahu, quos ex ordine 70 annorum nos removemus, nitentes nimirum narrationi posterioris libri Paralipomenon cap. ultimo. Rursus hebdomades Danielis quibusdam placet supputare ab anno Darii 20, quo missus Nehemias ad civitatem reparandam: cum nos interim deducamus eas a muro civitatis consummato, hoc est Darii 32. Ex quo fit, ut 23 annos plures, quam illi, nos statuamus. Cuius rei existimavimus pios candidatos candide admonendos, quo ipsi facilius, rectiusque de omnibus valeant iudicare.

10 Reliquum est, de ratione supputandi per Olympiades paucula adnotemus. Graeci quidem hoc pacto, per Olympiades inquam, annos digerunt. quod, si Plutarcho credimus, primus fecit Hippias Elaeus: quamvis nullo admodum subnixus, ut idem Plutarchus meminit, necessario ad fidem argumento. Significat autem apud eos Olympias, spacium annorum 4. hac nimirum de causa, quod eo intervallo recurrente receptum olim fuerit publica in Olympiis certamina, ad quae tota Graecia avidissime confluebat, edi. Caeterum apud multos scriptores legitur, Christum natum ex virgine Olympiadis 194 anno tertio. Ex quo intelligitur, si annos Christi, natalem proxime antecedentes, partiaris per quaternarium, centies nonagies atque ter duobus annis superaditis, prodire illum ipsum annum, quo primum per Olympiades numerari coeptum est. Unde nullo negotio Olympiades singulas discernes. Incidet, ni fallor, primae Olympiadis annus primus, in annum ultimum regis Achas: id est, quarti Millenarii annum ducentesimum quintumdecimum. Caeterum Romani plurimum per consulem annos numerarunt, quod facere sunt adorsi post exactos reges: nempe annos ante Christum quidem in carne manifestatum 507: ab urbe vero condita 245: anno Darii, opinor, octavo, post templum perfectum.

11 In historiae lectione, et temporum consideratione, ac rerum non tantum politicarum, sed et Ecclesiasticarum mutatione, consideretur primum, quomodo Deus subinde sui noticiam patefecit, et praesertim promissionem benedicti seminis magis ac magis illustravit.

12 Secundo, considerentur variae vicissitudines status religionis ac Ecclesiae, quae iam illustrior et purior fuit, iam etiam obscurior, praedominantibus impiis: ut interfecto Abele, coepit florere Cainica factio et impietas, et obscurari vera pietas, quam tamen Enos et Henoch instaurarunt. Sublato in caelum Henoch,

-- 817 --

54 paulatim invaluit impietas, et obscurata est religio ac Ecclesia usque ad diluvium, frustra reclamante Noacho, et Deo tot modis protestante ac minitante. Sic tempore Abrahami evocati, fuit imminutus piorum numerus. et obscurata vera religio.

13 Postremo, observentur variae vicissitudines, quod iam Deus suos gloriose tuetur, et impios punit, iam omnia sunt remissiora: aliquando denique, idque crebro, veniunt tempora cribrationis piorum, et potestatis tenebrarum.

14 Hae iam variae vicissitudines nos docent semper constanter pietati vacare, confiteri ac sperare, et invocare obfirmatissimo corde, quandoquidem nunquam Deus suos finaliter deserverit, testante id perpetua omnium temporum experientia. Ante omnia vero in temporum ratione historiaque diligenter observentur minae ac promissiones, et omnino praedictiones divinae ut tanto clarius nobis ubique eius veritas elucescat, nosque in nostra fide confirmet.

15 Postremo, ut aliquando tandem hasce historicas observationes finiamus, sit historicae lectioni hic potissimum scopus praestitutus, et huc labor omnis tendat, uberem ut eruditionem Spiritualem ex divite segete historiarum demetas. Narrationum nulla tam est sterilis, quin ex ea dogma aut redargutio falsae doctrinae, aut vitae institutio, aut consolationes decerpi queant. Quomodo vero istud apte fiat, Christus et Apostoli in illis locis nos docuerunt, in quibus exempla sanctorum Patrum suo instituto accommodantes, argumentationum formulas ad quamcunque rem inde ducunt.

16 Locos aliquot, velut digito commonstrabimus. Matth. 12, de Davide vescente panibus vetitis, de Ion. et Ninivitis, de regina Austri et Salomone. Matth. 24. de temporibus Noah. Marci 12, de verbis Dei ad Mosen, ex rubo loquentis Lucae 4, de Elia apud solam viduam Sareptanam divertente, de solo Nahaman Syro mundato per Helisaeum. Lucae 11, de sanguine Abel iusti, et Zachariae interfecti inter aedem et altare. Luc. 17. de diebus Loth, eiusdemque uxore. Iohan 6, de patribus manducantibus Manna, et interim mortuis. Iohan. 7, de circumcidendo etiam in Sabbato. Actor. 7, plurima referuntur a Stephano, ex quibus de Christo atque Evangelio testimonia et comprobationes nititur colligere. Act. 13, ad eundem finem retert nonnulla Paulus apud Antiochiam Pisidiae. Ad Rom. 4. 9 11. 1 ad Cor. 10 et alibi deinceps in singulis prope Epistolis, varia ex historiis Sacris admiscentur.

17 Ex quibus profecto locis omnibus discere quivis potest, quomodo exempla historica tractari deceat: hoc est, quomodo accommodabuntur instituto, quo de agitur: qua forma breviter et subinde uno quasi verbo indicanda argumentatio, aut latius diducenda: quomodo denique ad asserendum dogma, ad redarguendum falsas opiniones, ad instituendam vitam, moresque, et ad quamcunque utilitatem explicandum, expediat inflectere.

18 Haec nunc de observandis in historiae lectione, in genere dixisse sufficiat Restarent alioqui non pauca de singulis historiis monenda, quia aliae alias habent tum difficultates, tum et utilitates, ac denique proprietates: quale admodum apte ac utiliter monet Luth. piae M. de Pentateucho, cur eo ordine illa historia tradita sit. Verum illud pertinet iam ad commendationem eorum, aliorumque librorum: quae opera postea, Deo volente, sequentur, nunc ad Prophetiam transeamus.

DE PROPHETIA.

1 Non sine causa Paulus scribens variis Ecclesiis, suo nomini diligenter etiam vocationis ac functionis suae nomen adscribit. Ex eo enim omnis authoritas librorum pendet, ut sciamus, quisnam eorum author sit: num Deus, aut personae per quas ipsemet Deus locutus est, quaeque errare non possunt, ac quibus vult Deus simpliciter fidem haberi, ut sunt Prophetae et Apostoli: aut vero homines, qui fallere et falli possunt.

2 Prodest igitur nosse, Propheticorum librorum scriptores non tam ipsos locutos esse illas Prophetias aut conciones, quam Deum ipsum. Quare sciendum est, Prophetas fuisse personas divinitus ac immediate vocatas ad predicationem doctrinae caelestis, de peccato, et benedicto semine: qui potius (ut dictum est) non illos, sed ipsummet Deum per os eorum locutum esse ad genus humanum eam doctrinam, quam illi inspiratione Spiritus sancti conscripserunt, posteritatique reliquerunt. Ideo ipsi quoque plerunque statim initio suorum librorum hunc titulum nomenque praefigunt, esse visionem, aut onus, aut verbum divinitus patefactum sibi, etc. Hoc vero nosse prodest, tum ad id ut maiori reverentia, diligentia, timoreque ea scripta perlegamus, (nam trementibus ad sermones suos, Deus pollicetur Spiritum ac intelligentiam, iuxta illud. Timor Domini est initium sapientiae:) tum etiam ad hoc, ut eo rectius uti eis libris doctrinaque eorum queamus, scientes quantum eis tribuendum sit.

3 Observetur etiam summa ac scopus eorum doctrinae, qui fuit primum, promissionem de benedicto semine, eiusque adventu ac beneficiis, suis Prophetiis illustrare: hominesque in eius expectatione et fiducia confirmare. Deinde, instantes poenas tum suo populo, tum et exteris regnis nomine Dei praedicere aut prophetare. Tertio sui temporis idololatrias et errores redarguere ac corrigere, et contrarias verasque sententias et cultus confirmare ac constabilire, et omnino doctrinam de Deo hominibus inculcare Postremo, etiam secundae Tabulae vitia grassantia taxare, ac omnino et in summa contritionem et fidem concionari.

Aliquando etiam politica aliqua mandata habuerunt de aliquibus negociis agendis aut omittendis, praesertim tempore bellorum ac difficultatum aliarum. Denique cum eos vel reges aliive magistratus, aut totus populus, vel etiam singuli aliqui homines de rebus futuris, aut alioqui dubiis, praesertim maioris momenti, consulere voluerunt, habuerunt ab eis certa responsa.

4 Non solum vero in genere peccata accusarunt, et ad pia opera homines hortati sunt: sed saepe etiam de singulis aliquibus factis bonis aut malis, aliquos ex speciali Dei revelatione et mandato convenerunt: ut Isaias Sobnam, Ieremias Paschur, Ebedmelech, et quosdam Pseudoprophetas. Hunc scopum summamque

-- 818 --

55 officii prophetici probe nosse et expendere, ad eorum cognitionem multum profuerit.

5 Hic quidem est primarius Prophetarum scopus. Multa vero historica simul sunt eorum libris inserta, aut propalam manifesta narratione: aut certe haberi possunt ex eorum concionibus, si quis eas attente legat et consideret, ut postea clarius ostendetur. Ex illis igitur quoque historiis suos fructus percipere poterimus.

6 Multum quoque profuerit Prophetas eo ordine cognoscere, quo conscripti sunt. Non enim eo ordine temporis initio editi sunt, quo nunc positos in Sacro volumine videmus. Tempora igitur ipsorum, quo quisque floruerit, indicabimus.

1 ¶ Abdias vixit, et suum conscripsit opus, aetate Achab regis Israel, atque Eliae prophetae. 1 Regum 17. anno ante Christum 920. 2. Ionas, regnante Ieroboam, filio Ioas, in Israel, a morte Elisaei: ante Christum 840. 3. Amos, regnante Usia in Iuda, et Ieroboam in Israel, ante Christum 780. 4. Micheas; eodem rege, Usia inquam, incoepit: et sub Ezechia finiit. 5. Oseas, Michaeae contemporaneus: itaque sub Usia rege, ante Christum 770 creditur incoepisse, ac deinde prosecutus ad tempora usque Ezechiae, annos (ut quidam opinantur) 70. 6. Iesaias vaticinatus est sub Osia, Iothan, Ezechia, atque etiam ad decimum usque annum Manasse, ante Christum 780. 7. Ioel, Ezechiae anno 14, ante bellum illatum a Sennacherib, ante Christum 700 annos. 8. Nahum, eodem tempore praedicat Ninivitis, relapsis in pristina scelera. 9. Habacuc, sub Manasse floruit, ante Christum 680. Ezechias paulo ante erat velut communis Mecoenas atque alumnus Prophetarum: Manasses vero, hostis et tyrannus in eos saevit. 10. Zophonias sub pio rege Iosia, ante Christum 610. 11. Ieremias, incoepit eiusdem Iosiae anno 13. Prosequitur vero etiam post captam civitatem 610. 12. Daniel in Chaldaea, cum capto rege Ioachim, ante Christum 580. 13. Iezechiel, in Babylone, anno quinto post migrationem Iechoniae, 580. 14. Aggeus, 15 Zacharias, et 16 Malachiae nomine inscriptus liber, editi sunt in reditu ex captivitate Babylonica, ad imperii Babylonici gubernacula sedente Dario Hystaspe, ante Christum anno 450. Qui igitat ordine sunt conscripti, eo etiam legere illos propter diversas causas, quae in sequentibus Observationibus attingentur, expediet.

7 Graviter praecipit Lutherus in sua expositione Isaiae prophetae, ut diligenter temporum eius historia cognoscamus, si Prophetiam ipsam recte intelligere velimus; idque etiam ipsum Prophetam subindicare in titulo, dum nomina regum exacte indicat, sub quibus prophetaverit. Ratio sane huius praeceptionis evidentissima est. ut enim medicus emplastrum aut aliam medicinam ad vulnus morbumve attemperat: sic Prophetae, et alii serii fidique doctores, suas conciones ad sui temporis difficultates, vitia, errores et idololatrias, earumque omnium rerum circumstantias accommodant. Quare perinde necessaria est temporum totiusque status ac rerum cognitio cuiusvis prophetae, ad intelligendas eius conciones: ac medicaminis adbibiti ratio non aliter perspici expendique potest, nisi perspecto morbo, eiusque omnibus circumstantiis. Oportet igitur pernosse statum Ecclesiae ac reipublicae, religionis morumque, et etiam primarias personas eius temporis: et denique ipsius etiam Prophetae, quoad fieri potest, ingenium, institutionem, mores ac vitam. Crebro enim aliqua dicta in ipsis, ad aliquid eorum respiciunt.

8 Porro pernoscere statum conditionemque rerum ac temporum facile possumus, cum ex historiis praesertim Sacris, ut ex Regum historia, et Paralipomenis: tum et ex ipsismet Prophetis, si modo diligentius attenderimus. Nam si omnino nullum subsidium venit ab historiis: proximum est, ut ex ipso orationum propheticarum contextu, quae facies Ecclesiae aut reipublicae fuerit, quae vitia erroresve dominari, quae virtutes aut vera dogmata reflorescere coeperint, adnotare assuescas. Quod hoc fiet pacto.

Animadvertis forte a Propheta graviter reprehendi ebrietatem aut avaritiam: veluti Isaiae quinto videmus fieri. Ex ea sane oratione cognosces, apud populum, ad quem Propheta concionatur, vitia illa passim invaluisse. Item audis damnari consilia de civitate munienda vallo et fossis: de mittendis legatis, qui amicitiam et societatem regum peterent externorum. Argumento haec sunt, graviter tunc periclitatem rempublicam, atque bellum fuisse in foribus, nec non consultationes de repellenda vi hostili habitas. Assequemur omnia multo plenius et certius, si quae legimus, cum iis rebus conferamus, quas nostra memoria aut paulo ante gestas, sive in Ecclesia, sive in politia cognoverimus.

9 Iliud vero plane generale latissimeque patens praeceptum est, ut quae legimus in Prophetis, aut alioqui vel in Sacris, aut etiam prophanis scriptis, cum ipsis rebus, usuque ac experientia rerum conferamus. Omnia enim tum obscura, tum quasi ieiuna mortuave sunt, dum in sola ociosa noticia versantur, et a veris vivisque experimentis sunt separata. Semper praxis theoricae non tantum lumen, sed etiam quasi nitam quandam affert.

10 Per incommode autem factum videtur ad intelligendos Prophetas, nisi quod divina providentia voluntasque in omnibus adoranda est, quod videlicet videmus Prophetarum conciones nequaquam extare integras, sed tantum fragmenta, et selecta aliquot eorum capita, quae iudicata sunt Ecclesiis maxime profutura, et ex quibus reliqua possunt intelligi. Quo quidem pacto cernimus ab Evangelistis [?: fru--latim ] tantum conscriptos sermones atque res gestas servatoris nostri Christi. Quis enim ambigat, longe uberiores, instructiores, et ampliore quadam maiestate conciones omnes a Christo, itemque a Iohanne Baptista esse habitas, quam sunt literis mandatae?

11 Observetur igitur diligentissime, ubi illae summae incipiant aut desinant, quatenus cum sequentibus cohaereant, aut non cohaereant.

12 Huius rei maxima et continua cura esse debet: quando alias in tot transitionibus, digressionibus, patheticis orationibus, multa videbuntur male cohaerentia, quaedam etiam pugnantia coniungi. Ergo observet unusquisque, dum Prophetas legit, haec sequentia:

Ubi in eis taxentur vitia, aut commendentur virtutes:

Ubi praecepta aut exhortationes.

-- 819 --

56 Ubi promissiones, aut consolationes, aut comminationes.

Ubi de rebus ad religionem pertinentibus, aut de civilibus negotiis.

Ubi ad magistratus, aut ad subditos.

Ubi disputationes, aut sententiae.

Ubi praedictiones rerum futurarum, aut narrationes ante actarum.

Ubi de Christo (in quem tanquam scopum, semel dictum est, prophetas sua omnia intendere) aut de Ecclesia.

Ubi de reiectione Iudaeorum, aut de vocatione gentium.

Ubi de lege, aut de Evangelio.

Ubi orationes ad Deum, vel querelae: et quis in tanta rerum, de quibus disserunt Prophetae, diversitate enumeret omnia?

Haec igitur qui distinguere rite volet, diligentiam impendat non mediocrem necessum est.

13 Libet asscribere ex Epiphanii libro de Mensuris et ponderibus: priscos partitos esse Prophetias in 10 speculationes, seu potius Locos communes: nempe in 1 doctrinas, 2 speculationes, 3 exhortationes, 4 minas, 5 luctus, 6 consolationes, 7 preces, 8 historias, 9 praedictiones. Praedictionum vero 1 aliae sunt de reiectione legis, secundum carnem: 2 aliae de novo Testamento, legi successuro. Iterum 3 aliae de depositione prioris populi, 4 aliae de vocatione gentium. 5 Quaedam item de promissionibus ad patres factis, 6 quaedam peculiariter de Christo, 7 aliquae de Ecclesia. 8 Nonnullae contra certas provincias, et 9 certas personas: 10 aliae contra omnes in universum impios. Quibus omnibus solebant, eodem Epiphanio testante, discriminis ergo quasdam notas appingere, quarum aspectu statim admonebantur Lectores, quid quoque loco tractaretur. Cuius diligentiae veterum placuit mentionem facere, quo studiosa iuventus exemplis maiorum provocata, acciperet occasionem, simili modo quasdam notas seu characteres excogitandi, quos in libris suis ad tales locos in Prophetarum concionibus (quid dico Prophetarum? imo vero Apostolorum et Evangelistarum) obvios appingerent. Porro quicunque hunc in modum partes concionum praecipuas semel distinxerit, facile assequetur veram atque germanam sententiam, earum praesertim Regularum adminiculo, quas supra de consuetudine Scripturarum tradidimus: de quibus nequaquam opus est aliquid hic loci cum fastidio repetamus.

14 Mos autem est Prophetis, 1 quaedam futura denunciare apertis verbis, 2 quaedam tantum visis sive signis, 3 quaedam actionibus. 1. Primi generis multa extant vaticinia, de Christo, de Antichristo, de falsis doctoribus, de calamitatibus, rursumque de felicitate Ecclesiae. 2. Secundi generis videre licet pleraque apud Danielem, Ezechielem, et autorem Apocalypseos. Hoc tamen discriminis in his ipsis observato, quod 1 alia praedicuntur signis sive figuris, sed addita convenienti interpretatione: quod videre licet in vaticiniis Danielis, de quatuor monarchiis. 2. Alia vero sine interpretatione: quo spectant figurae illae et visa in Ezechiele, atque Apocalypsi. 3. Tertii generis est, quod Ionas demittitur in mare, ac devoratus a pisce, ad diem tertium rursus eiicitur: qua in re vaticinium de Christi morte ac resurrectione fuit reconditum. Item, quod Ieremias iubetur circumspicere, et videt baculum amygdalinum, ollam bullientem: quod conqueritur de conspirantibus in mortem suam viris Anathoth (ubi Hieronymus diserte ait, vaticinium de Christo latuisse) quod curante Phashor sacerdote coniicitur in carcerem, in qua actione similiter vaticinium de Christo abditum erat. quod Ezechiel bibit aquae certam mensuram, coquit placentam hordeaceam in stercoribus excrementi humani: denique quod in novo Testamento Agabus se vinciri cingulo mandat Pauli apostoli. Et hae ipsae actiones, perinde ac visa, modo quidem habent adiunctam expositionem, modo vero non habent. Quod vero hic diximus actionibus prophetarum plerunque vaticinium ac typum de Christo subesse: idem decet intelligamus de actionibus sanctorum heroum, quos Scriptura vehit laudibus.

15 Est usitatum Prophetis, vaticinia rerum futurarum explicare verbis praeteriti temporis, tanquam si narrarent res transactas. Subinde vero sic narrant, quasi de praesentibus sermo esset. Quod a Spiritu sancto introductum apparet, ad significandum maximam rerum expectandarum certitudinem. Psalmo 22, Circumdederunt me canes, et congregatio malignantium obsedit me, foderunt manus meas et pedes meos. Ubi plura exempla occurrunt, et in his quaedam etiam expressa verbis praesentis temporis. Ieremiae 31, Vox in caelo audita est, planctus et fletus amaritudinum. Rachel flens super filios suos, nec voluit consolari super filios suos, quia non sunt. Haec vates de re futura, quae postea de re peracta profert Evangelista Matth. cap. 2. Adnotavit plura exempla D. Augustinus, enarrans Psalm. 3. praeterea lib. 2. de Sermone Domini in monte.

16 Deprehensum quoque est, futura a Prophetis praenunciari forma optandi, seu imprecandi. Neque enim eos, cum videntur mala imprecari aliis, revera sic imprecari: sed imprecationis figura, ea quae ventura sunt, certo praevidere. Itaque cum dicitur, Sit mensa eorum ante ipsos in laqueum: tantundem sibi volunt ea verba, ac si diceretur, pro certo erit mensa eorum ipsis in laqueum. Testis Augustinus in commentario ad Psalmum 5, super verbis illis: Decidant a cogitationibus suis. Item ad Psalmum 34 et 78. supputatione Augustini. Item in Sermonibus, sermone 109.

Verum de variis Prophetiarum formis extat in hac parte integrum Caput, quod hisce observationibus aut monitionibus utiliter adiungere poteris.

17 Illa quoque non vulgaris admonitio est, ut diligenter observemus, ubi prophetae ad priores Scripturas respiciunt, ad eas alludunt, aut alioqui sua diligenter cum illis conformant. Solent enim crebro ad praecedentes libros, et praesertim ad Mosen ipsum respicere, qui veluti pater quidam sacrorum scriptorum et librorum est, sicut quidam de Homero in gentilium literis pronunciare solent.

18 Multo vero utilior illa praeceptio est, ut lucernam nobis accensam a Christo et Apostolis semper nobiscum in Prophetarum adyta et abdita, eorum opes mysteriaque contemplaturi, inferamus.

-- 820 --

57 Lucernam autem voco non tantum impletiones Prophetiarum, quae plane veluti sol quidam ipsas obscuriores praedictiones illustrant: sed etiam cum expositiones singularum prophetiarum ac dictorum ex Prophetis citatorum, tum et totam illam immensam lucem, quam Christus et Apostoli veteri Testamento intulerunt, dum et verum eius scopum finemque exponunt; et omnia eius mysteria mirifice illustrant. Hactenus de Prophetiis; nunc de Psalmis.

DE PSALMIS.

1 Qui in Psalmis sese volet exercere, profecto in tanta varietate argumentorum, et brevissime quidem expositorum recte exploranda, praeter ardentem invocationem omnes ingenii sui nervos intendat necessum est. Complectitur enim liber Psalmorum (quemadmodum recte ait Augustinus) omnis generis doctrinam, ex lege, ex historiis, ex Prophetis, ex Proverbiis, denique ex omni scriptorum sacrorum poenu: ut quicquid alibi praeclare dictum est, repetitum hic videatur, atque unus hic liber iusta quaedam omnium sacrorum librorum Epitome agnosci possit. Quocirca qui hunc legit, omnes legit: et qui hunc mediocriter intelligit, stratam apertamque habet viam, quam ad intelligendos reliquos ingrediatur.

2 Aliquorum Psalmorum inscriptiones aliquid eis lucis afferent: ut Psal. 51, quod sit compositus ad accusationem Dei per Prophetam de adulterio. Psal. 3, quod sit in fuga persecutionis Absolon compositus. Psal. 7, quod sit inficiatio structarum insidiarum, et affectati regni contra Saulem. Psal. 18, quod sit gratiarum actio post liberationem ex omnibus persecutionibus. Psal. 22, quod sit de cerva aurorae, id est de Meschia conscriptus. Psal. 102, quod sit animi afflicti ac tentati precatio ad Deum, et aliae complures.

3 Ipsa etiam initia Psalmorum diligenter observata ac expensa, ferme secum argumentum afferunt. Plerunque enim sunt propositio totius Psalmi. Rarius exordia eis praeponuntur. ut Psal. 1, statim ex primo versiculo apparet ibi pii hominis felicitatem describi. Psal. 2, itidem ex prima et secunda linea apparet, agi de certamine satanae ac mundi contra Deum et Christum eius. Psal. 51, ex initio ipso apparet, esse petitionem gratuitae misericordiae, reconciliationis aut condonationis peccatorum. Psalm. 110, ex initiali sententia apparet, recitari ibi decretum Dei de officio et exaltatione Meschiae.

4 Post principia vero, si sunt petitiones aut assertiones, sequuntur crebro rationes, et sub finem exultantis ac Deum etiam celebrantis animi gratiarum actiones, quod sit exauditus.

Cum sunt institutiones, crebro sequuntur declarationes, et etiam antitheses primorum versuum. ut Psal. 1, quid sit beatitudo ac pietas pii: et contra, tum impietas, tum infelicitas impii. Sic Psal. 2, declaratur in sequentibus, quomodo furat mundus contra Meschiam: et vicissim, quid ille aut pater caelestis contra mundum paret, ac denique qualis exitus eorum certamen tandem consequatur.

Sic Psal. 32, statim initio est propositio: Summam hominis felicitatem in eo sitam esse, ut habeat condonationem peccatorum. Eam propositionem declarat tum suo exemplo, confitendo suos cruciatus, antequam confessus culpam supplex veniam petierit: et contra, indicando tranquillitatem consecutam remissionem peccatorum: tum alieno exemplo docendo, quae bona maneant habentes placatum Deum, et quae mala eos quibus debita non sunt condonata. Simulque ostendit, omnibus esse id remedium necessarium, et quomodo id consequi possint. Sic Psal. 110 reliquus Psalmus declarat, quod officium et qualem gloriam sit pater suo Meschiae daturus, prostratis omnibus eius hostibus, quod statim initio proposuerat, iubendo eum sedere a dextris suis.

5 Observa igitur, ac diligenter expende primos versus cuiusque Psalmi, et habebis summam aut argumentum eius, ac veluti lumen quoddam in totum Psalmum illatum videbis.

6 Nec inconsulte fecerit, qui Summas aut Argumenta aliorum piorum ac intelligentium perleget memoria complectetur, cum aliquem Psalmum legere volet: cuiusmodi sunt potissimum Lutheri, et Viti Theodori.

7 Illud certe in hoc genere valde necessario observatur, quod non tantum Iudaei, sed etiam quidam Christiani minus vere experti beneficia Christi et spirituales tentationes, nimiumque Rabinis aut eorum sectatoribus tribuentes, suis argumentis et declarationibus valde infrugiferum sterileque reddunt non tantum Psalterium, sed et Prophetas, atque adeo totam Scripturam: dum vel ad Davidem solum, aut alios homines ipsorum, illas vetustas res ac negotia, aut alio qui solum ad externa bona malaque Psalmos accommodant, longissime eos a Christo eiusque beneficiis, ac veris spiritualibusque bonis malisve abdicunt. Quare tu contra, pie Lector, Lutherum in intellectu Psalmorum sequitor, quo nemo hoc tempore maiorem Spiritualium thesaurorum copiam in Scriptura animadvertit, aliisque commonstravit, indeque haustos communicavit.

8 Dividi porro Psalmi possunt prima divisione in duas series: quod 1. alii sunt quasi ab homine erga Deum directi, 2. alii vicissim veluti a Deo aut eius ministro ad homines. Prior series potest subdividi [?: -- ] . precatorios et 2. eucharisticos. Precatorios voco, qui opera Dei implorant, et sunt hi: 3. 5. 6. 7. 10. 12. [?: 1- ] . 17. 20. 25. 26. 28. 31. 35. 38. 39. 42. 43. 44. 51. 54. 55. 56. 57. 59. 61. 63. 64. 69. 70. 71. 74. 79. 80. 81. 83. 85. 86. 87. 94. 102. 119. 120. 123. 130. 132. 137. 140. 141. 142. 143. Eucharistici sunt, qui Deum celebrant de acceptis beneficiis, et summa eius bonitate, fortitudine, sapientia ac veritate. tales sunt hi sequentes: 18. 23. 27. 30. 32. 33. 34. 46. 48. 60. 65. 66. 76. 103. 104. 105. 106. 107. 108. 111. 114. 115. 116. 118. 119. 122. 124. 125. 126. 129. 135. 136. 138. 136. 144. 145. 146. 147. 148. 149. 150.

9 Porro Psalmi directi ad homines sunt aut didactici, aut exhortatorii et consolatorii. Didactici aut docent simpliciter quid rectum aut pravum, quidque boni piis, aut mali impiis accidet. quales sunt hi: 1 12.. 14. 15. 32. 36. 49. 50. 51. 62. 73. 77. 78. 84. 90. 99. 101. 119. 127. 130. 131. 133. 134. Aut prophetant de adventu Meschiae, eiusque regno, suntque hi: 2. 8. 9. 14. 16. 19. 21. 22. 24. 29. 40. 41. 45. 47. 53. 59. 67. 68. 72. 87. 89. 93. 95.

-- 821 --

58 96. 97. 98. 100. 109. 110. 113. 117. 145. Porro exhortatorii et consolatorii ut sunt: 4 31. 37. 39. 53. 58. 75. 77. 82. 84. 91. 92. 112. 119. 121. 128. Quidam etiam sunt mixti generis: quos vides in pluribus speciebus signatos. 10 Praecipua autem opera in id poni debet, ut primum Psalmorum propositionem principalem recte constituas: deinde et partes scite distribuas. Quod quidem haud magno is efficiet negocio, qui, quemadmodum supra admonuimus, observare assueverit artificium Dialecticum et Rhetoricum. Quamvis eo maior quoque diligentia in Psalmorum lectione requiritur, quo plus artificii non ex Dialecticorum argutiis, vel Rhetorum flosculis modo, verum etiam ex vatum felici ubertate in illis admixtum novimus. Scatent enim Psalmi omnis generis elegantiis: si quidem nusquam adfectus, praesertim vehementes, moventur crebrius: nusquam frequentiores personarum loquentium mutationes: nusquam amplificationes, vel extenuationes magis appositae: nusquam tanta in figuris sermonis varietas atque dulcedo: nusquam proprias Theologiae phrases observare datur commodius: denique nullum scripti genus extat pari tractatum ornatu, acrimonia. maiestate: ut profecto appareat, omnes tam verborum quam rerum Theologicarum opes, in unum Psalmorum opus, tanquam praedivitem quendam thesaurum a Spiritu S. congestas. Ergo est volumen Psalmorum ab omnibus quidem Theologicari volentibus, et quasi quotidie et magna cum diligentia legendum: quod tamen non nisi ii penitus intelligent, qui bene tentati et rerum divinarum experti erunt, quique artificium omne dicendi et Scripturarum consuetudinem, Locosque Theologiae praecipuos probe tenuerint. Habebunt sane tyrones illud frequenter in manibus: nec dubium quin in eo aliquid consequentur. Sed ad mysteria pertingere non prius dabitur, quam paulo altius in rebus Sacris progressi fuerint. omnia nihilominus in Spiritus S. pios in omnem veritatem ducentis, efficacia consistunt.

11 In omnibus vero bonis scriptoribus sic cum maximo fructu versabere, si tu ipse veluti indueris personam loquentis: teque quasi medio illi negocio, de quo agitur, immiscueris. Nam frigide profecto, minimoque cum profectu in alieno versatur scripto is, qui animi sui sensum ac motus ad scriptoris mentem atque affectiones, quoad eius fieri poterit, non impulerit, attemperaveritque Neque sine causa profecto Psalmi tanta varietate ac vehementia affectuum sunt conscripti sed ut pii eos in suos animos illabi patiantur, suaque corda veluti transforment ac transfigurent in habitum formamque mentis Psalmistae. 12 Quare cum legimus Psalmum agnoscentem et confitentem peccata, ac petentem condonatione: ita eum legamus, sic vel illa verba ad nos nostrasque res, vel nostra negotia ad verba Psalmi attemperemus, ac si nos iam sic nostra peccata deploraremus, et nobis suppliciter condonari flagitemus.

Sic cum Eucharisticum Psalmum legimus, simul quoque nos illis ipsis verbis Deo gratias agamus pro eius quotidianis in nos beneficiis. Cum didacticum aut consolatorium Psalmum legimus, ita cum accipiamus, ac si nos iam Deus coram ipse illis verbis institueret et consolaretur, confirmaretque.

Hoc vero etiam tanto magis in Sacris fieri deberet, quam in aliis Scriptoribus, quanto magis tota haec doctrina tum in praxi consistit, tum propter nos, non propter illos veteres conscripta, memoriaequae prodita est.

DE LIBRIS SENTENTIARUM.

Eos Sacrarum literarum libros, qui varias sententias continent, in uno quodam genere separatos ab aliis ponunt: ut sunt Proverbia, Ecclesiastes, Iob et Cantica. De illis igitur quoque pauca monebimus. Iob tamen ab aliis sententiarum scriptis separari posset, quia habet perpetuam cohaerentiam disputationum. Proverbia continent ferme mixtim varias sententias, partim religiosas, partim politicas, seu ad communem vitam pertinentes, ut quae scriptae sunt ab homine in utroque genere vitae ac rerum versatissimo et expertissimo.

Distingendae vero sunt eius operis tractationes. nam quaedam inter se cohaerent, praesertim in primis novem capitibus: quaedam vero sunt valde concisae ac separatae sententiae, nihil cum praecedentibus aut sequentibus cohaerentes, plane instar Aphorismorum Hippocratis, aut Sententiarum Phocylidis: quin nec ordinem quidem aliquem servant. Operaeprecium ergo fuerit, observare istam diversam eius scripti rationem, et cohaerentia rite connectere, separata autem distinguere.

Deinde quia omnia confusa turbant mentem, et nec percipi facile, nec retineri bene possunt: ideo utile fuerit observare, quae sententiae ad quos locos communes vel religionis, vel etiam externae vitae referri debeant: quo praeter superiores utilitates, etiam ea quae in tanta brevitate necessario desunt, ex cognitione totius loci communis suppleri queant.

Postremo, facta tali distributione, utile fuerit tum spirituales sententias cum aliis Scripturae locis, ubi eadem plenius aguntur, conferre, ac inde earum uberiorem noticiam haurire: tum et politicas Gnomas etiam cum Philosophorum disputationibus et aliorum doctorum dictis conferre: et quid ab alterutris plenius aut melius dictum sit, considerare.

Ecclesiastes, et liber Iob, praeter crebras sententias quibus abundant, exhibent iustas et insignes disputationes, quibus pares in libris Philosophorum non invenias. Quamobrem prae caeteris profecturos sese in his ii sperent, qui post Philosophorum placita degustata, ad horum lectionem properabunt.

Ecclesiastes autem disputationem habet de summo bono, quod definit esse coniunctionem cum Deo, atque perpetuam Dei fruitionem. Quocirca confutat ante omnia, et primo statim capite, eos qui summum bonum posuerunt in scientia. Secundo ac tertio capitibus, eos qui summum bonum collocant in voluptate. Quarto, qui in honoribus. In quinti capitis progressu, et sexto, eos qui in divitiis. Capite septimo de tribus bonorum generibus, animi inquam, corporis et fortunae disserit, deque contrariis malis, et quis omnium horum usus: nec non, quomodo praecipue a providentia Dei res nostrae

-- 822 --

59 omnes pendeant, luculenter docet. Hinc ad finem usque libri, de vita pie et iuste transigenda, quo tandem Deo coniungamur, felicitateque fruamur aeterna, concionatur.

His ita perceptis, partes prudenter separare, hinc obiectiones, inde dilutiones distinguere: formulas argumentationum deprehendere: quae in persona Ecclesiastae, quae in persona adversariorum. diversum opinantium, pronuncientur, discernere non erit operosum. Caeterum industriam prope nullam requirunt. Nam regulae generales ante a nobis expositae, adiumenti plurimum ubique adferent.

Canticum Salomonis Hebraei veteres, ne quis verborum illecebris titillatus res turpes cogitatione complecteretur, legi a iunioribus vetuerunt. Quisquis autem volet pede inoffenso percurrere, eum oportet mente in res spirituales acriter defixa, omnia de vehementi amore, quo Christus charam suam sponsam Ecclesiam, propter quam homo factus est, atque perpessus plurimum, caute interpretari: nec non ex iis quae dici possent de sponso, sponsam suam ardenti adfectu carnali depereunte et expetente, colligere: quomodo multo ardentius Christus, non carnalis, sed vere spiritualis homo, suam depereat spiritualem sponsam Ecclesiam. Totum revera hoc scriptum, quantum est, in perpetua allegoria consumitur.

De opere Iob, quorsum attinet multis agere? Legisse apud quosdam scriptores memini, in Ulysse per Homerum describi omnes perfecti et sapientis viri virtutes. Et recte quidem, nec reprehendo. Sed me puto multo rectius posse dicere, in uno Iob omnes viri perfecti et sapientis plane heroicas virtutes elucere. Praecipue autem monstrat is liber, quomodo non decem modo annos iactati terraque marique, sed per omnem adeo vitam in quibuscunque adversitatibus nixi fide ac spe in Deum, magno animo patientes persistamus, atque in patientia nostras possideamus animas.

Dividitur autem opus universum in tres partes. Quarum prima describitur beati Iob, viri iusti et perfecti, inopinata admirandaque afflictio. Secunda, de causis tantae afflictionis, atque mirabili hac in parte Dei iudicio, disputatio bene longa instituitur, protracta nimirum a cap. 4, ad 38 usque: ubi Dominus ipse controversiam dirimit, aequam ferens de utriusque partis disceptationibus sententiam. Tertia, exponitur felix dudum afflicti Iob restitutio, laetusque exitus, cap. ult .

Graves autem atque difficiles loci Theologici in disputatione illa plures excutiuntur: veluti de vi peccati, omnes sine exceptione homines obruentis: de peccati effectis in nobis, atque poenis: de tentationibus, utiliter a Deo immissis: de poenitudine ac resipiscentia: de eo quod etiam boni in hoc mundo premuntur calamitatibus: quod non fidendum secundis successibus: de providentia, de ira Dei: de sapientia, iustitia, et potentia Dei. In hos praecipuos Locos decet Lectores toto intentos esse animo, qui inde fractum aliquem referre gestiunt. Incidunt nonnulla, quae ex elementis Philosophiae naturalis (cuius apparet priscos fuisse apprime studiosos) intelligentur certius ac plenius. Reliqua ex communibus praeceptionibus fient pervia.

DE EVANGELISTIS.

1 Evangelistae sunt summa diligentia cognoscendi: quia exponunt id quod praecipuum est in tota Scriptura: nempe quomodo Meschias toties promissus, et tam avide expectatus, tandem advenerit, genusque humanum redimendo, salutem nostram peregerit.

2 Quae vero sit summa Evangelistarum, quisve eorum praecipuus syllogismus, supra in hoc Tractatu plenius ostendi: nempe, Persona talis, ac tales circumstantias habens, testibus Prophetarum vaticiniis, erit verus Meschias: Noster Iesus est talis persona: Igitur noster Iesus est verus Meschias. Accedit et alter syllogismus: Quicunque tanta miracula facit, is habet a Deo testimonium veracitatis: Noster Iesus facit ingentia miracula: Igitur est verax, eique credendum est per omnia.

3 Infert quoque Christus suis concionibus admirabile lumen toti veteri Testamento, dum ostendit, quis sit verus ac primarius scopus totius Scripturae, quae sit unica ratio salutis, quis usus legis moralis, quis item ceremonialis, quae iam desierit.

Nam ad hoc quoque munus caelitus a patre missus instructusque fuit, ut plenius clariusque ex sinu caelestis patris nobis eius admiranda mysteria patefaceret, totamque religionem illustrius et copiosius toti mundo revelaret, quam unquam antea factum fuit.

4 Est quoque maxima varietas summarum rerum in Evangelistis. nam ibi reperiuntur tum acutissimae disputationes, tum et gravissimae errorum multiplicium refutationes. Occurrunt quoque ibi plurimae ac suavissimae salutaresque consolationes, necnon et horrendae castigationes, ac tristissimae minae. Denique extant illic eruditissimae generis didascalici institutiones, ac interpretationes obscurarum quaestionum, et Scripturae praesertim Propheticae locorum. In summa, in Evangeliis reperiuntur ex omni genere materiarum Theologicarum Loci communes, et varia argumenta acutissime tractata ac exposita.

5 Quoniam vero in Evangelistis vel potissimum spectatur historia de Christo, et vero omni industria videndum est, ut eam plenissime cognoscamus, habenturque quatuor eius descriptiones: ideo diligenter observandum est, quae nam facta dictave Christi ab uno solo aut a pluribus, vel etiam ab omnibus narrentur, quo eas narrationibus quae a plurimis exponuntur, collatis omnibus Evangelistis, plenius percipiamus. Haud enim raro fit, ut alius aliam aliquam vel particulam vel circumstantiam rei magis illustret, quam alius aut plane praetermisit, aut saltem obscurius exposuit. Quod exemplo proposito declarabimus. Historiam transformationis Christi describunt Lucas cap. 9. et Marc. cap. 9 et Matth. 17. Lucas autem ait: Et facta est, dum oraret, species vultus eius alia. Marcus vero de immutatione vultus Christi mentionem non facit: sed satis esse putat, simpliciter dixisse, Christum in conspectu discipulorum transformatum. Caeterum cum Lucas non exprimat, quomodo mutata sit Christi facies: discendum id est ex Matthaeo, qui ait, Splenduit facies eius sicut sol. De vestimentis aut Christi, scribit idem:

-- 823 --

60 Vestimenta illius facta sunt candida sicut lumen. Marcus vero: Vestimenta illius facta sunt splendida, candida valde, veluti nix, quam candida non facere potest fullo super terram. Lucas denique comprehendit utrumque: Vestitus eius candidus, inquit, ac refulgens.

6 Porro unus quispiam Evangelistarum quandoque refert historiam, quam nemo attingit alius,: aut si quis praeterea alius, non tamen conscribunt eam omnes. Iohannes illam de transformatione praeteriit: similiter nonnulla a tempore coenae ad ingressum usque in hortum trans torrentem Kedron. quod annotavit quoque divus Augustinus, in Evangelium Iohannis tractatu sive sermone 112. At idem Iohannes solus prolixam atque admirabilem illam concionem Christi a coena habitam, diffuse describit: solus recitat historiam de eo qui 28 annos morbo affectus, ad probaticam piscinam decubuit.

7 Interdum vero unus citra additionem vel detractionem plane idem narrat quod alius: alter tamen altero loquitur evidentius, ac verba magis idonea usurpat. Exempla sunt passim in conspectu posita. Istiusmodi igitur collatio, quando plus lucis quam credi potest suppeditat: et sive in rebus ipsis, sive in verbis tantum fiat mutatio, nunquam sine commoditate abit ea diligentia: merito admonendos candidos Lectores censui. Quo autem commodius collatio talis fieret, Eusebius elegantes concinnavit Canones, qui certo monstrant, qui Evangelistae singuli vel soli, vel cum aliis de re quacunque retulerint. Quamvis non mediocriter etiam adiuvant, quas ad marginem librorum asscriptas videmus, vulgo vocatae Concordantiae.

8 Quia vero in quibusdam narrationibus dissidere Evangelistae videntur; ideo videndum est, tum ne id credimus, nosve offendat, tum ut veram eorum concordationem quaeramus. Ex illa ipsa historia transformationis Christi coram tribus discipulis factae, exemplum instituto accommodum sum; potest. Inter Matthaeum et Marcum convenit, dicunt namque Christum post dies sex adduxisse discipulo: in montem. Atqui Lucas ait: Factum est post haec verba diebus fere octo, assumpsit Petrum et Iohannem et Iacobum. Quid igitur? dissentiuntne? minime. Conciliantur autem hi loci nullo negotio: tum quod Lucas dicat, non simpliciter octo, sed fere octo: tum quod per synecdochen, partem aliquotam diei praecedentis, et rursus partem aliquotam sequentis comprehendit, atque duas has portiones a sex diebus secludit.

Plurima vero de conciliandis Evangelistarum scriptis in speciem dissidentibus D. Augustinus, in nobili illo opere De consensu Evangelistarum: quaedam etiam nos supra monuimus. Verum extat multorum scripta de hac re hoc potissimum seculo confecta.

9 Illud quoque eximiam utilitatem affert, tum ad nostram confirmationem, tum et ad adversariorum refutationem, quod Evangelistae, dum narrant sacram IESU Christi historiam, in more habent, ad conprobandum eum esse semen benedictum et Messiam patribus olim promissum, atque per prophetas multis ante seculis praenunciatum: promissiones atque vaticinia prophetarum ascribere, et in memoriam reducere. Ita Matthaeus, posteaquam capite primo retulisset verba angeli, testantis de virgine, quod concepisset virtute Spiritus sancti: atque illam parituram filium, qui salvum faceret populum a peccatis suis: statim adiicit ex Isaiae 7, Porro totum hoc factum est, ut perficeretur quod dictum fuerat a Domino per Prophetam ita loquentem. Ecce virgo erit praegnans, et pariet filium, et vocabunt nomen eius Immanuel. Cap. 2 profertur vaticinium Micheae, quo demonstratur diu ante praedictum fuisse, Christum nasciturum in Bethlehem: Et tu Bethlehem in terra Iudaeae, nequaquam minima es inter principes Iuda: ex te enim mihi proditurus est dux, gubernaturus populum meum Israel. Eodem capite ex Osea, Ieremia, praedictiones aliae simili de causa attexuntur. Sed nullum fere caput extat in libris Evangelicis, quod non aliqua prophetarum testimonia in medium adducat.

10 Dixi vero prius, qualem syllogismum texant Evangelistae in tota sua narratione. Observandum igitur est, quod quoties quidem Prophetarum dicta vaticiniaque de Christo recensent, maiorem illius sui syllogismi recenseant: nempe, Qui erit talis ac talis persona, ut a Prophetis depingitur, is erit Meschias. Cum vero suas narrationes ad illas eorum praedictiones accommodant, et ostendunt in hoc aut illo facto IESU, hanc aut illam prophetiam de Meschia impletam esse, minorem sui illius principalis argumenti attexunt: unde porro sponte sequitur conclusio, hunc ipsum IESUM, et nullum alium hominem esse verum Meschiam.

11 Observandum quoque est diligenter in lectione Evangelistarum, et sequentibus scriptis, novum Testamentum varie citare Veteris dicta. Alias tantum allusione quadam: ut Paulus Rom. 10, facilitatem iustitiae Evangelicae praedicat, sumptis verbis Mosis in Deuteronom. quae tamen Moyses non de iustitia vel Evangelica vel legali, multo minus de eius facilitate dicit: sed tantum de praesentia verae doctrinae, quae illis in promptu erat. Sed videntur aliqui tunc quoque perperam intellexisse id dictum de facilitate iustitiae legalis: ideo Paulus ad Evangelicam transtulit, solummodo per quandam allusionem, non citans testimonii aut probationis gratia.

12 Alias sensum tantum ponit novum Testamentum veteris, neglectis verbis: ut Matth. 21. Dicite filiae Syon, Ecce rex tuus venit tibi mansuetus. et multo magis Matth. 27, Acceperunt triginta argenteos, precium aestimati, et dederunt eos, etc.

13 Tenendum igitur est, ita plerunque citari solere vetus Testamentum a sacris novi Testamenti scriptoribus ut sensum respexerint, et prophetiae potius impletionem, quam oraculi ipsius verba recensuerint. Id autem nemini mirum aut temerarium videbitur, qui sibi persuaserit, quod res ipsa convincit, eundem spiritum ore Evangelistarum locutum esse, qui aperuerit os Prophetarum. Deinde Prophetarum munus fuisse, quid futurum esset praedicere: Evangelistarum vero, quid sit factum narrare. Itaque cum spiritus Dei illorum oracula in novo Testamento non exscribat, sed interpretetur, minime certe debuit itidem enumerandis vocabulis astringi.

14 Alias ad verbum citat, praesertim cum aliqua singularis vis in ipsis verbis est; ac ex singulis vocibus

-- 824 --

61 momentum probationis pendet. veluti, cum Apostolus ad Rom. 15 adducit ex 2. Sam. 22, Propter hoc confitebor tibi in gentibus, et nomini tuo canam. Iterum ex Psalmo, Gaudete gentes cum populo eius. Et rursus ex Psal. 117, Laudate Dominum omnes gentes. Item Christus in evangelio: Dixit Dominus Domino meo, sede ad dextram meam. Quibus sane locis ducuntur argumentationes ex certis vocibus, nem pe gentium et domini. Apostolus namque probat, atque meminit, non Iudaeos modo sed gentes quoque promissionum Evangelicarum debere esse, iuxta veterum vaticinia, participes: Christus vero ex voce Domini demonstrat, se divina natura esse praeditum, atque patri per omnia aequalem.

15 Alias denique secundum versionem LXX, alias ad Hebraicam veritatem. In Graeca autem vel LXX versione citanda observandum est, Apostolos in novo Testamento non immerito aliquid dedisse imbecillati Christianorum, et communi consuetudini, quod non aliter aliquoties dicta Scripturae citaverint, quam sicut iam dudum apud vulgus ex illa versione innotuerant. Sic enim illi pusillis Christi lac praebentes, ac ad eorum captum sese accommodantes, loqui non sunt dedignati. Sic videmus etiam parentes aliquando cum infantibus balbutire.

16 Refert vero non parum, an Hebraica veritas proferatur in medium, an LXX interpretum authoritas. Certum namque est, illam semper anteponendam, nec non momenti plurimum afferre. Quocirca ubi plerunque validiores atque ex verbis sumptae argumentationes contexuntur, ibi veritatis Hebraicae prima cura est. Persaepe vero Apostoli translationem LXX usurparunt. Quamvis nominatim de Matthaeo testatur Hieronymus in eius vita, quod ubicunque sive ex persona sua, sive ex persona Domini salvatoris, veteris scripturae testimoniis utitur, non sequatur LXX interpretum authoritatem, sed Hebraicam.

17 Equidem Apostolos iudico voluisse accommodare se iis, ad quos scribebant: itaque Matthaeum, cum ut quidam volunt Hebraice, et ad Hebraeum populum scripserit, de Hebraeo exemplari libenter mutuatum testimonia: caeteros vero Evangelistas et Apostolos, cum scripserint ad gentiles, exiis libris citasse firmamenta, quos videbant gentilium manibus passim teri. Hi autem erant LXX interpretum.

18 Distinguenda quoque sunt miracula Christi a doctrina. Haec enim ad omnes ex aequo pertinet: miracula autem non itidem, nisi quatenus ad generalem quandam doctrinam trahuntur: nempe enim non omnibus eadem beneficia Christus miraculose largietur. Interdum quoque miracula Christi eius conciones secuta sunt, veluti sigilla quaedam. Aliquando contra, occasione factorum miraculorum factae sunt eius conciones ac disputationes, sicut pleraeque in Iohanne.

19 Denique et illud contemnendum non est, quod Augustinus Serm. 44 super Iohannem monet, beneficia Christi miraculose corporibus hominum praestita, spiritualiter quoque intelligenda esse de beneficiis animae praestitis: ut est illuminatio caecorum, mundatio leprosorum, et excitatio mortuorum: quibus externis factis indicatur, Christum consimiliter animas quoque sanasse, et porro sanare velle. Illa sane universalissima regula est, quod semper sub minis ac promissionibus, beneficiis ac poenis corporalibus, etiam spiritualia bona malave subintelligenda sint.

DE EPISTOLIS PAULI.

Non sine causa Christus vocat Paulum, suum selectum organum. Experientia enim ipsa testatur, Deum huius tanti doctoris opera scriptisve veluti colophonem addere, aut ultimam etiam manum imponere voluisse suo sacrosancto thesauro doctrinae, verbique sui. Recte quoque dicitur: Difficilia sunt, quae pulchra. Quare tum difficultas, tum et eximia utilitas Paulinarum Epistolarum, nos excitare debet ad summam diligentiam in iis cognoscendis adhibendam.

1 Utile autem fuerit, a brevioribus et facilioribus earum lectionem inchoare: quod in omni genere docendi discendique praecipitur. Inde enim ad phrasin, sermonem, et omnino rationem docendi, doctrinamque Paulinam assuefiemus.

2 Operaeprecium quoque valde fuerit, quod in Prophetis supra monuimus, pernosse historiam actionum, temporum, hominum ac negociorum, de quibus, aut ad quos singulae Epistolae scriptae sunt: quod cum ex Actis Apostolorum, tum et ex ipsismet Epistolis, ac aliunde cognoscere poterimus. Nam necessario illae epistolae non tantum doctrinam generalem Christianae pietatis continent, sed etiam ipsius Pauli ingenium, et eorum quoque ad quos scriptae sunt, mores et rationes referunt.

3 In Epistolis necesse est, aliquas Epistolarum leges servare. Apostolus in eo non servat leges, quod ferme tantum de publicis negotiis, nempe de religione Ecclesiarum scribat: et quod etiam accuratius pleniusque de rebus disserat, quod magis proprium librorum est, cum Epistolae plerunque de privatis negotiis agant, nec aliquam doctrinam institutionemve tam accurate explicent. Habent tamen in eo Epistolarum naturam, quod ad certos quosdam homines, eosque nominatos, sunt directae: quod habet subscriptiones, inscriptiones, et tum initialem, tum et alias in fine salutationes, et valedictione. Item quod interdum et alia aliqua privata interponunt. Ea omnia recte sunt ab ipsa doctrina institutioneque separanda, tametsi etiam subscriptiones et salutationes ipsius valde Theologicae sint.

4 Multa vero utiliter de Paulinis Epistolis dici possent, quae non parum lucis studioso Sacrae Theologiae afferre possent. Verum illarum pleraque postea suis locis, et praesertim in capite de Sermone Paulinae, exponemus: nunc tantum pauca quaedam monebimus, quae observasse ad earum intellectum non parum profuerit. Sunt igitur volenti cum fructu legere Paulinas Epistolas haec maxima cura observanda.

5 Primum, ad quos Epistola mittatur, et qui nam populi, quibusve moribus fuerint. Quod modo ex ipsis Epistolis, modo ex Geographis cognosci potest. Nonnunquam vero ad hominum, ad quos

-- 825 --

62 scribit, ingenia attemperata videtur Apostoli oratio. Hinc factum, quod ad Romanos rerum dominos, cernimus graviter et cum maiestate quadam tractata universa: ad Galatas vero, tanquam ad leves et inconstantes, alius est sermonis habitus, nem pe acris et mordens, alicubi etiam humilior quam in aliis.

6 Secundo dispicias, quare sit scripta, sive quae scribendi occasio oblata fuerit. Hic vero disquirere oportet, quis tunc fuerit Ecclesiae, ad quam Epistola datur, status: num quae controversiae de dogmatibus ibi exortae, num a Pseudoapostolis solicitatae fuerint ad defectionem: num constantes in doctrina accepta perseveraverint, caeteraque his similia. Colligi autem haec non possunt aliunde certius, quam ex iis quae in Epistola ipsa continentur, atque ex Apostoli sermonibus. Enimvero qui legit 1. Epist. ad Cor. cap. 1, Significatum est mihi de vobis fratres, quod contentiones sint inter vos, etc. statim animadvertit, Corinthiorum Ecclesiam tunc labefactari ac dissipari coepisse sectis et factionibus, atque Apostolum id circo impulsum ad scribendum, quo dissidia tempestive abrumperet, nec non ad concordiam eos reduceret. Post aliquantum intervallum addit Apostolus: Misit me Christus ut evangelizarem, non erudito sermone, ne inanis reddatur crux Christi. Quo loco olfacit quivis, fuisse ibi quosdam inflatos eruditione atque eloquentia, qui moliebantur in contemptum adducere simplicitatem docendi, qua Apostolus uti consueverat, adeoque ipsam Evangelicam doctrinam universam, cuius is doctorem se profitebatur. In Epistola ad Galatas, statim in exordio Apostolus dicens, Miror quod a Christo adeo cito transferamini in aliud Evangelium: non oblique significat, a sana doctrina eos defecisse, idque fraude atque imposturis quorundam hypocritarum, qui sese iactabantueros esse Apostolos, atque primorum Apostolorum familiares. Paulum autem contendebant non esse verum Apostolum, et nunquam a Christo vocatum, nunquam cum reliquis Apostolis habuisse consuetudinem, nunquam de doctrina contulisse. Eodem pacto progrediendum in caeteris. Qua enim arte quaerimus causam et occasionem scribendi in Epistolis Ciceronianis, vel Plinianis, eadem promptum est in venire occasionem scribendi in hisce Paulinis.

7 Tertio loco observabis, quid Epistola contineat, sive quot sint praecipuae eius partes. Comprehenduntur autem fere singulis Epistolis graves aliquae disputationes, interdum etiam plures: deinde et alii tractantur loci, quos explicari Ecclesiarum status poscebat. Quamobrem operae est precium, summa animi contentione in id adniti, quo prudenter distinguas, ubi disputationis sit initium, ubi eadem finem capiat. Deinde, utrum hanc sequatur disputatio alia, et quousque haec protrahatur, qui praeterea loci subiiciantur. Nam incidunt redargutiones falsorum dogmatum, reprehensiones errorum in ritibus, obiurgationes adversus vitia et corruptos mores. Quarum rerum luculenta exempla in Corinthiis sunt obvia: veluti ubi doctissime disputat de resurrectione mortuorum, ubi reprehendit ac damnat prophanationem coenae Dominicae, ubi obiurgat litigantes in foro magno cum offendiculo apud iudices infideles. Quinetiam in singulis sive disputationibus, sive locis gravioribus investigare oportet, ubi sit propositio, ubi confirmatio, ubi confutatio, ubi conclusio. Frequenter namque videas capita quaedam doctrinae Christianae hac methodo per Apostolum explicata. Qui artificii Dialectici et Rhetorici peritus fuerit, is hac in parte aliquid prae caeteris, aspirante Domino, praestabit.

8 Quarto loco, haec omnia ad eum quem diximus modum ubi fuerint pensitata, facile erit colligere totius Epistolae, aut uniuscuiusque novae disputationis statum, seu propositionem generalem. Status disputationis in Epistola ad Romanos est, hominem iustificari fide in Christum, absque legis operibus: quem totidem verbis Apostolus ipse cap. 3. reddidit. Epistolae priori ad Corinthios, quandoquidem multae sunt in ea partes, non potest unus praefigi status: sed pro illarum diversitate necessum est diversos quoque status distingui.

9 Quinto prudenter decernas oportet, ad quod genus causae, sive concionis Theologicae, Epistola unaquaeque referatur Enimvero pleraeque sunt didascalici, sive dogmatici generis: exceptis posteriore ad Corinth. illa ad Philippenses, et brevissima ad Philemonem. Quarum prima tota est Apologetica, ideoque generis correctorii, vel (ut Rhetorum more loquamur) iudicialis: secunda, hortatoria: tertia, commendaticia, seu petitoria, quamobrem generi Deliberativo accensendae.

10 Sexto atque ultimo loco, distinguentur notis quibusdam praecipua doctrinae Christianae capita, atque Loci communes Theologici, quotquot in Epistola explicantur. Quae res non solum monstrat scripti multiiugem utilitatem, verum etiam instruit, praeformatque animum: ut si quando dicendum sit, habeant studiosi quasi cellaria, unde paratam rerum Theologicarum supellectilem expromant. Haec ita a nobis annotata, cum diligentem, tum sagacem Lectorem reddere queunt.

11 Est Apostolo familiare, Epistolas secare in duas partes principales: quarum priore ea tradit, quae pertinent ad doctrinam, id est dogmata fidei: ut de lege, de peccato, de gratia, de hominis iustificatione, de vocatione gentium ad Evangelium, de abdicatione Iudaeorum, de Ecclesia, de praestantia Evang elii prae Philosophia humana, de Baptismo, de coena Domini, de resurrectione mortuorum. Posteriore vero exponit, quae referenda existunt ad institutionem: hoc est praecepta morum, et vitae in vera sanctimonia conformationem: ut de obedientia erga magistratus, de charitate ac fide coniugali, de officio dominorum ac servorum, de hospitalitate, de eleemosyna, etc. Breviter, in priore parte monstrat Apostolus, quae sunt fidei, in posteriore, quae operum. In priore docet, quomodo homo iustificetur: in posteriore, qualis esse debeat hominis iam iustificati vita. In priore erudit hominem internum, in posteriore externum: ut totus homo integer atque perfectus, tam apud Deum quam apud homines, et sit, et habeatur.

12 Est et hoc advertendum in Apostolo, quo nonnunquam oratio eius assurgit paulo altius, atque supra Epistolarem mediocritatem attollitur. Etenim dicendi figuras atque schemata gravi generi orationis apta subinde adhibet: interdum quoque affectus vehementiores movet, atque animos nititur ad res

-- 826 --

63 maximas concitare, adeoque inflammare. Sed scire oportet, Paulum apostolum primum natura fuisse vehem entem, et valde serio ardenterque omnibus in negotiis agere solitum. quod sicut ex Actis Apostolorum, ita ex ipsius quoque scriptis licet cognoscere. Aliquando vero et genus negotii in quo versabatur, aliquam postulasse vehementiam, et concitationem. Hinc igitur fit, quod ubi tempestivum iudicabat, maximeque in disputationum confirmationibus et confutationibus, itemque in redargutionibus, acer, instans, premens, urgens conspiciatur, nusquam vel latum digitum de iure suo decedens, tantisper dum causam semel susceptam quo cupit deduxerit. Quapropter quod Graeci de Pericle dicere solent, eum fulminare, tonare, et totam commovere Graeciam: id nos multo iustius de nostro dicemus Paulo, qui vere fulmina et tonitrua sua oratione ciebat, quae in universa Asia atque Europa, imo toto orbe, quam late patet, exaudita sunt: et hodie quoque adhuc vox eius apud nos per Dei gratiam, magnificum quiddam sonat, omnibusque seductoribus infestissima ac plane intolerabilis est. Verum de Paulino sermone postea proprio Capite agetur.

Hactenus dixi, quid in legendis Pauli Epistolis, et etiam aliis Scripturae libris observandum sit, tum in genere, tum et in specie: quod eo succinctius feci in hoc tractatu De modo discendi Sacras literas, quod in hac secunda parte alioqui plurima dissero, quae eodem pertinent. Nunc breviter de alterius cuiusdam sententia adiiciam, quomodo etiam ex scriptis iam lectis aut intellectis, tanto plures uberioresque fructus percipere queamus: seu quomodo cognita Scriptura, utiliter in nostrum et aliorum commodum uti fruique possimus.

QUOMODO EX IIS SCRIPTURARUM LOCIS, QUOS ASSEQUERIS, MULTIPLICEM DOCTRINAM ATQUE FRUCTUM SPIRITUALEM DECERPAS.

Restat nunc de eo tandem dicamus, quod omnis lectionis atque operae in divinis literis positae caput est: nempe ut sciat pius tyro, quomodo exiis locis, quorum veram et simplicem sententiam sic satis fuerit assecutus, spiritualem fructum possit capere, atque vel publice ad universae Ecclesiae, vel privatim ad suae ipsius conscientiae utilitatem, quae observarit, convertere. Siquidem hoc demum est feliciter versari in Sacris literis, et recte eas intelligere: ita accipere et interpretari eas, tanquam si propter praesentem Ecclesiae statum, nec non ob tuam unius utilitatem editae omnes forent, sicutrevera editae sunt. Istud igitur quomodo efficere expedite queas, ex ipsis libris Sacris, maximeque ex Paulo apostolo, harum rerum magistro peritissimo, ideoque digno cuius sectemur consilium, breviter commonstrabimus. Ait vero Apostolus ad Rom. 15, Quaecunque praescripta sunt, in nostram doctrinam praescripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus. Iterum 1. ad Corinth. 10, Haec autem figurae nostri fuerunt. Et post pauca: Scripta vero sunt propter admonitionem nostri, in quos termini aetatum inciderunt. Sed multo clarissime secundae ad Timotheum tertio: At tu persistito, inquit, in his quae didicisti, et quae tibi concredita sunt: sciens a quo didiceris, et quod a puero Sacras literas noveris, quae te possunt eruditum reddere ad salutem, per fidem quae est in Christo Iesu. Omnis scriptura divinitus inspirata, et est utilis ad doctrinam, ad redargutionem, ad correctionem, ad institutionem, quae est in iustitia, ut integer sit Dei homo ad omne opus bonum apparantes. Sunt autem alii plures loci, multiplicem divinarum literarum utilitatem declarantes, qui opportune his adiungi queant: sed in his paucis continentur, quae praecipua sunt, quaeque rationem quandam colligendi salutarem animis doctrinam aperiunt. Audis igitur clare dici propter nos praescripta esse omnia, ut consolationes exiis petamus: audis quae in veteri Testamento peracta sunt, nostri fuisse figuras atque admonitiones: audis denique Sacras literas prodesse ad doctrinam, ad redargutionem, ad correctionem, ad institutionem in iustitia. Quae sane movere omnes vehementer debent, ut magni eas faciant, nec oscitanter perlegant. Caeterum haec in summa observare, in illis per Apostolum admonemur: Consolationes inquam, doctrinam, redargutiones, correctiones, institutiones, alias admonitiones dictas: quae omnia ad salutem et conducunt, et sunt perquam necessaria. Atque ad haec capita referuntur. quaecunque usquam alibi sunt de Scripturarum usu prodita. Atqui operaeprecium est videamus, quomodo proprie haec capita distinguantur, et quid appellationes eae sibi velint. Quid παρωμης seu consolatio significet, non est obscurum: et verba tam antecedentia quam sequentia in oratione Apostoli ad Romanos 15. abunde id declarant. Passim vero obviae fiunt in Propheticis et Apostolicis concionibus apertae consolationes. Deinde historiae de piis hominibus, qui in adversis manserunt constantes, atque ex horrendis periculis fuerunt mirabiliter liberati, nos magnopere solantur, dum iubent simili modo fortiter eluctare, atque Dei opem certamque salutem expectare. Admonitio vero, νουθεσια pertinet ad vitae institutionem, atque emendationem: quod exempla quae ab Apostolo adferuntur, totaque orationis series 1. ad Corinthios 10. testantur. Ait enim: Patres qui ex Aegypto migrarunt, fuisse quidem baptizatos, fuisse item refectos cibo ac potu spirituali, perinde atque nos: attamen quando a peccatis sibi non temperarunt, graviter a Deo punitos, atque internecione deletos. Eorum igitur exemplis vult Apostolus omnes Christianos admonitos, ut quamvis baptizati sunt, atque corporis sanguinisque Christi spirituali cibo refecti, non tamen id satis esse ad salutem ducant: sed desiderari insuper, ut vitam pie innocenterque deinceps transigant. quod ni faciant, aeque atque priscos illos perituros. Porro doctrina διδασκαλία , significat dogmata, quae de rebus divinis asseruntur, seu conprobantur. Quare doctrinae annumerantur omnes articuli fidei, omniaque religionis nostrae capita: ut quod Deus unus est et omnipotens, et iustus, et aeternus, etc. quod tres sunt personae distinctae in una divinitate: quod Christus, ut verus Deus, ita verus quoque homo: quod Deus mundum in tempore condiderit. Item, quae traduntur de Ecclesia, de lege, de Evangelio, de fide, de charitate, de spe, de vita beata et aeterna, et quae sunt eius generis,

-- 827 --

64 eodem spectant. Crebro autem in Sacris literis inveniuntur dogmata disertis verbis, nonnunquam prolixis disputationibus et concionibus exposita: crebro ex historiis atque sanctorum factis colliguntur. Dogma enim nostrae religionis est, esse Angelos, eosdemque ministerio Dei destinatos: hoc vero aperte asseritur Psalmo centesimoquarto, et ad Hebraeos 1. Qui creat angelos suos spiritus, inquit, et ministros suos ignis flammam. Atqui eadem doctrina iis quoque comprobatur historiis, quae narrant angelos a Deo ad homines vel docendos, vel consolandos, vel ex periculis eripiendos, subinde esse missos. Ἐλεγχος , idem est quod redargutio: veluti cum redarguuntur et convincuntur, qui non recte argumentantur. Unde Aristoteles partem Dialectices, qua monstrat rationem retegendi dolos ac fraudes sophistarum, de Elenchis, id est redargutionibus sophisticis inscripsit. Et ad Titum cap. 1, Apostolus eum vult Episcopum, qui potens sit τοὺς ἀντιλέγοντας ἐλέγχειν , contradicentes convincere. Sententia igitur Apostoli est, e Sacris literis peti debere, quae faciunt ad convincendos falsorum dogmatum magistros, quales sunt haeretici, Philosophi, et similes. Enimvero Scriptura instrumentum omne suppeditat, non modo ad astruendum vera dogmata, verum ad destruendum falsa. Quod deinde ait Apostolus, prodesse Sacras literas πρὸς παιδείαν , id est ad institutionem: idem est atque si diceret, ex Sacris literis colligere nos debere omnia quae ad vitam in vera sanctimonia, coram Deo et hominibus, formandam conducunt. παιδεία namque institutionem talem significat, qualis solet rudibus animis ad formandos mores brevibus praeceptionum formulis proponi. Atque id sibi velle Apostolum, arguit adiecta particula ἐν δικαιοσύνῃ , in iustitia. Si bene advertimus, non differt παιδεία a νουθεσίᾳ prioris ad Corinth. 10. na de vita moribusque formandis utraque voce Apostolus commonefacit. Est autem Scriptura sacra uberrimus fons, ex quo dulces praeceptiones de vita pie iusteque instituenda hauriri semper possunt. Ac latissime quidem patent, quae huius sunt loci. Nam sub Institutionibus comprehenditur omnis doctrina de virtutibus et vitiis: comprehenditur quicquid ad ethicem, politicem, oeconomicen, ad Ecclesiam, ad rempub. ad omnia vitae genera referri potest. Denique correctiones ἐπανορθώσεις non male dixerimus, si Apostoli mentem libetintueri, quae colliguntur ad corrigendum atque instaurandum, quae in vita actionibusque hominum neglecta vel collapsa apparent. In quam sententiam etiam D. Ambrosius hanc Apostoli vocem interpretatur. Huius igitur generis sunt, cum proferuntur ex Scripturis sententiae aptae ad reprehendendos homines propter contemptam disciplinam Ecclesiasticam, propter fastum, ambitionem, avariciam, dissidia: deinde cum ostenditur, quomodo qui lapsi sunt, in viam redire, moresque emendare et possint, et debeant. Ad summam, doctrina et redargutio versantur in explicatione dogmatum: institutio sive admonitio atque correctio, de vita agunt, moribusque. Ad illas duas referuntur capita fidei, ad has vero referuntur officia charitatis: sicut ad consolationes proprie pertinent, quibus spes excitatur. Illae duae complectuntur theoriticen, atque accommodatae sunt erudiendo homini interno: hae duae praxin, erudiuntque hominem externum. Illae duae discernunt veram doctrinam a falsa, quando altera strenue confirmat verum, altera argute confutat falsum: hae duae discernunt actiones pias et honestas, ab impiis et inhonestis. nam pias quidem altera docet, impias vero altera severiter carpit, atque studet emendare. Ergo qui in lectione Sacrorum librorum conabitur colligere hinc quod pertinet ad doctrinam, inde quod ad redargutionem, praeterea alibi quod ad institutionem seu admonitionem, alibi quod ad correctionem conducit: denique qui passim etiam eruet consolationes, et haec omnia accommodata vel publice toti Ecclesiae, vel privatim suae conscientiae: is profecto intelliget, se fructum multo uberrimum reportare: quandoquidem largiter sibi paraverit, quo totus homo, tam internus quam externus, fide, charitate et sperite imbuatur. Nullus vero occurrit in libris Sacris locus tam salebrosus, infoecundus, aut sterilis, quin aliquae saltem fructus spiritualis partes, hoc est, aut doctrina, aut redargutiones, aut institutiones, aut correctiones, aut denique consolationes quaedam sumi ex eo possint. Imo vero quibusdam in locis tanta est optimarum rerum seges, tam dives proventus, ut omnes illae partes simul et nullo prope negotio demetantur.

¶ Sed quod candidati nostri tandem assequantur, qua ratione quod tantopere commendamus, perficiatur, nos exemplum unum, ex quo tota res evadet illustrior, subiiciemus. Sit igitur in manibus locus ex concione Christi, quem Matthaeus cap. 10. describit: Ne metuatis vobis ab his qui occidunt corpus, animam aut non possunt occidere: sed metuite magis illum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam. Nonne duo passerculi minuto asseveneunt? et unus ex illis non cadet in terram, sine patre vestro? Vestri vero etiam pili capitis omnes numerati sunt. Ne igitur metuatis: vos pluris estis, quam multi passerculi. Ex paucis hisceverbis, quomodo multiplicem doctrinam eruas, non difficile est demonstrare.

Duos inprimis habemus hic insignes doctrinae Christianae locos nobis propositos. Alterum, de confessione Evangelii excelso invictoque animo coram hominibus edenda: alterum, de Dei providentia. De quibus haec dogmata valde apposite, nec non salubriter memoriae commendantur. 1 Necessarium esse, ut cognitam veritatem, quoties a nobis exigitur, publice profiteamur, parati rationem nostrae fidei reddere (quemadmodum Petrus loquitur) omni poscenti. 2 Id aut faciendum etiam cum fortunarum omnium atque capitis periculo, si quando contingat, tyrannos propter illam confessionem, tormenta, proscriptiones bonorum, exilia, deportationes, denique mortem interminari. 3 Unum Christum, eiusque veritatem, prae omnibus rebus quae in mundo sunt, colendam, atque prae ea etiam vitam nostram contemni debere. 4 Omnibus autem qui hoc pacto non dilexerint Christum, eiusque veritatem, et forte negare non verentur, paratas aeternas poenas, tam anima quam corpore luendas. Nam Christus quoque eos olim coram patre suo in caelis, sibi agnitos negabit. 5 Ut vero promptiores simus ad confessionem Christi constanter edendam, Deum gerere nostri curam, nec non rebus nostris regendis servandisque valde esse intentum. 6 Discimus insuper, providentiam istam Dei nonsolum universaliter in rerum omnium conservatione esse occupatam: verum etiam minimas quasque res nostras officiose curare: nec spirituales tantum, sed etiam corporales, externasque, adeo ut et capilli capitis nostri numerati sint. 7 Discimus, eandem providentiam, quarumcunque creaturarum vel abiectissimarum

-- 828 --

65 tutelam ad se recipere, veluti passerum atque id genus animalculorum, qua de re Psal. 145. et 147. Tantum de varia et multiplici ex paucis Christi verbis doctrina. Ad eundem igitur modum debes et tu passim in scriptura sacra, sive concio occurrerit didactica, sive historica narratio, certa dogmata religioni nostrae propria exculpere.

Verum operae precium est adhuc explorare, num idem locus contineat aliquid valens προς ἔλεγχον , ad redargutionem: id est, ad convincendum errores Philosophorum, vel haereticorum, vel quorum cunque aliorum, qui contra veritatem sentiendo, aut falsum asserendo lapsi sunt. Nam falsa dogmata necessum est in Ecclesiis damnari, ac prudenter refelli, quo ab incautioribus vitentur, explodanturque. Itaque ex iisdem Christi verbis redargutiones huiusmodi colligentur. 1 Redarguuntur, qui existimant satis se facere, si fidem, rectamque de religione sententiam animo solo amplectantur, atque ita conscientiam suam uni Deo probent: interea apud homines liberum esse, quidvis concedere, aut adfirmare, proutloci, temporis et personarum fert conditio, maxime ubi inevitabile imminere videtur vitae discrimen. In qua falsa opinione, semper multi fuerunt in Ecclesia, praesertim quo tempore persecutiones propter iustitiam sunt palam excitatae. Atqui Apostolus diserte ait: Corde credi ad iustitiam, ore autem fieri confessionem ad salutem: Rom. 10. Aput veteres Scriptores invenies non pauca de iis qui metu poenarum fidem abnegarunt, ac postea iterum recipi ab Ecclesia postulabant. 2 Redarguuntur item Philosophi, in primis Epicurei, negare ausi divinam providentiam, fingentesque Dei maiestatem sublimiorem, quam cui res humanas curare vacet, aut conveniat. 3 Redarguuntur etiam Stoici, qui contendebant gubernari cuncta fato. 4 Redarguuntur, qui casum et fortunam sic constituerunt, quasi tumultuarie, citraque illius providentiae sapientem ordinationem res in mundo evenirent. 5 Redarguuntur illi quoque Theologi, qui Dei providentiam tantum universalem faciunt, in genere videlicet administrantem universa, verum ad minutiora et particularia haudquaquam descendentem. 6 Redarguuntur omnes haeretici, quales in primis Pelagiani, plus iusto humanis tribuentes viribus, perinde ac si in hominum manu esset fidem pro arbitrio amplecti, in eadem constanter perseverare, eandem intrepide confiteri, metu periculorum aut mortis nusquam angi: cum haec omnia constet solius Dei esse dona: testante Apostolo, Actorum 17. Eph 2. Philip. 2. 7 Reprehenduntur omnes qui plus nituntur ac fidunt rebus externis, et caducis opibus, amicitiis, potentiorum auxiliis, quam divinae potentiae ac bonitati: a qua tamen vel pili capitis nostri numerati sunt, et ne in tertam cadant servantur. 8 Increpatur illorum temeritas, qui bonas creaturas conantur perdere, quas Deus interim tutandas ad se recepit. Poterit quivis hac via in caeteris locis redargutiones colligere, quantum natura rei, qua de sermo est, patitur. Scite Theophylactus ad illa verba ad Galat. 4. Misit Deus filium suum, factum ex muliere: redargutionem pariter et doctrinam adiicit hoc pacto: Factum, non per mulierem, dixit, ne occasionem inveniant, qui per virginem asserunt, tanquam per canale aliquod, Dominum processe in mundum id falso omnino existimantes: sed ex muliere, hoc est, ex ipsius mulieris substantia corpus accipientem, virginalis uteri fructum prodiisse. Perfacile est hac ratione adnotatas doctrinas, redargutiones, quaeque eius sunt generis, in sanctorum patrum Scriptis observare.

Tertio loco videamus, ecquid afferantuerba Christi πρὸς παιδείαν , id est, ad vitae morumque institutionem, cuius sane prima cura omni tempore esse debet. Has vero hic tibi institutiones habe. 1 Cum audis; unum Deum timendum prae omnibus hominibus: discis sane, omni tempore pro virili enitendum, ut verum Dei timorem ob oculos tibi versari declares: discis, quomodo animum perpetuis meditationibus de se veritate divini iudicii, de poenarum magnitudine, quae timorem Dei abiicientibus, et Christum negantibus sunt paratae, informes atque exerceas, quo promptior fias ad vitam corrigendam. 2 Ex eadem ratione concipere animo debes, rerum terrenarum contemptum, ac statuere, omnes quamlibet eximias esse eiusmodi, quas alacriter velis relinquere, ut Christo in caelis iungi, et pro bonis momentaneis adipisci aeterna queas: 1 Consideratio divinae providentiae efficit, ut in omnibus actionibus praesentiam Dei inspectoris mens cogitet, eiusdem auxilium saepenumero imploret, deinde iuvari ac regi actiones ab eodem persuasissimum habeat: denique nullum periculum tam formidabile instare, a quo ille non possit et velit clementer eripere, quando opportunum iudicabit. Hoc genus institutiones non tantum cognitionem rerum divinarum augent, sed viti ipsam instruunt: necnon ad puritatem, innocentiamque sine qua Deo placere nemo potest, inducunt.

Quarto loco veniunt observandae ἐπανορθώσεις seu correctiones, quas hac ratione concinnabis. Haerebimus autem in eodem exemplo ex Matth. 10. 1 Corrigunt ea verba Christi illorum negligentiam, qui non contendunt precibus a Deo impetrare synceram dilectionem, qua inflammati non detrectent vel vitam propter nomen eius profundere. Quin etiam excitant, atque urgent nos ad orandum, quo [?: --ntae ] dilectioni iungatur verus timor, qualis generosos et morigeros filiolos decet. 2 Taxatur horum quoque segnities, qui non postulantin periculis, maximeque propter Evangelii confessionem ingruentibus, sibi donari insuperabilem fortitudinem, atque ad finem perseverantiam. 3 Verbis autem illis deprovidentia, graviter feriuntur, qui mentem non exercent, confirmantque contemplatione divinae potentiae, iustitiae, bonitatis: quae in conditione, gubernatione, et conservatione universorum rerum ita sunt ubique oculis expositae, nullus ut possit ignorare, nisi qui iusta Dei ira prorsus excaecatus fuerit. 4 Quinetiam arguuntur admonenturque omnes, qui Deo non agunt quotidie gratas, qui nos, hoc est animos nostros, corpora, actiones, denique quicquid ratione ulla nostrum dici potest, dignatur sua sapientia gubernare, ac bonitate tueri. 5 Perstringuntur oblique, qui non assuescunt bonis creaturis Dei recte et reverenter uti, quando earum omnium curam esse Domino, huiusque munifica liberalitate eas nobis distribui, in confesso est. His et similibus sermonibus notatur, arguitur, corrigitur nostra supinitas: et nos quodammodo instigamur, ut ad frugiferas actiones simus instructiores deinceps, et alacriores. Apud Prophetas et Apostolos densae occurrunt correctiones, quas pro auditorum ingeniis et negotiorum qualitate, modo per blandas obsecrationes, modo per asperas obiurgationes, modo per moderatas exhortationes effingunt.

-- 829 --

66 Quinto et postremo investigabis etiam atque etiam, num in loco qui examinatur, posita aliqua sit consolationis materia. Non est autem magnae difficultatis, consolationes digerere. Scriptura namque gignit plurimas, easdemque firmas et certas, quibus inniti tutum est. Itaque in verbis Christi de providentia latet incomparabilis consolatio. Quae enim obsecro, amplior posset consolatio homini, etiam in mediis malorum fluctibus prope demerso, proponi, quam Deum patrem nostrum caelestem res humanas indesinenter curare, atque ita quidem curare, ut ne pilus quidem queat citra illius bonam voluntatem perire? Quis hic non erigatur animo, acroboretur, non dicam adversus tyrannos huius mundi, sed adversus ipsum diabolum, omnesque inferorum coniuratas cohortes?

Danda vero in his omnibus diligens opera, ut nostris temporibus, atque praesenti nostrarum Ecclesia rum statui, quoad fieri potest, accommodentur omnia. Passim autem apud Sacrarum literarum interpretes videre licet, quomodo ex locis quos enarrandos suscipiunt, adnotare semper soleant, modo quod ad doctrinam vel redargutionem, modo quod ad institutionem vel correctionem, modo quod ad consolationem pertinet: cum neminem lateat, propter has potissimum commoditates spirituales, tanquam fines destinatos, Scripturam universam divina ordinatione in lucem esse editam. Eum qui harum rerum nihil observat, credibile non est serio quicquam legere, tantum ab est ut intelligat. Imanis est sacrarum rerum meditatio, quae non ad aliquam saltem istarum partium de fructibus spiritualibus dirigitur. Atque est revera mirabili Dei providentia constitutum, ut incomparabilis divitiarum spiritualium varietas et copia in sacrorum librorum poenario recondita existeret. Habent enim cuiuscunque conditionis homines occasionem aliquid ad suam commoditatem inde transferendi: neque possunt ulli excusationem praetexere, si nihil vel ad augendam cognitionem, vel ad vitae emendationem hauserint. Inveniunt, qui paulo feliciori captu sunt praediti, et prae caeteris illuminati, omnia caelestis philosophiae dogmata: qui erraverint, aut lapsi quoquo modo in doctrina fuerint, audiunt acres redargutiones: qui simplices sunt et modesti, ad altiora non valentes progredi, at soliciti tamen de vita pie inculpateque traducenda, obvias habent sanctissimas institutiones in iustitia: qui autem veritatis noticiam assecuti, segnes interim et frigidi manent, defigere animum possunt in salubres correctiones: postremo, qui afflicti sunt, et sive ob spirituales internasque, sive ob corporales et externas molestias perturbati, reperiunt supra quam dici potest suaves consolationes: denique quocunque sis affectus modo, invenies quod stomacho tuo congruat, et non fastidioso satisfacere possit. Doctrina promovet ad rerum scitu dignarum et necessariarum cognitionem: redargutiones reprehendunt, reducuntque in viam falsis opinionibus deceptum: institutiones, quomodo vita innocenter peragi debeat, praescribunt: correctiones, provocant peccantes et lapsos ad resipiscentiam: consolationes, animi moerorem tollunt, atque ad certam spem obtinendae misericordiae et liberationis e periculis excitant. Quid ad vitae Spiritualis perfectionem possis amplius desiderare? Certe aut vehementer fallor, aut hi fructus provocabunt omnes ad divinarum Scripturarum indefessam lectionem: et quicunque ulla tenentur salutis suae cupiditate, in frugiferis huiusmodi meditationibus dies noctesque se exercebunt. Orandus interea sine intermissione pater caelestis, ut quibus Sacrarum literarum semel dederit intellectum, iis dem largiatur actiones egregiae cognitioni per omnia respondentes: quo caeteri eos consummatos Theologos, hoc est, non tantum doctos, verum etiam bonos ac pios agnoscant, revereantur ac praedicent, praeterea quantum fieri licet imitentur.

QUAE ET QUO ORDINE IN TRACTATIONE SACRARUM LITERARUM OBSERVANDA SINT.

Quoniam vero fidi interpretes Scripturae diligenter Sacras literas tractant vel in concionibus templorum, vel etiam in lectionibus Scholarum, et ab ipsis quoque Sacrae literae discendae sunt, adiiciatur aliquid etiam de eorum modo tractandi eas. Hac enim commonefactione instructioneque cognita, tum ipsos Sacrarum literarum interpretes maiore cum fructu audiemus, tum etiam prudentius et veluti oculatius in Sacris literis versabimur, scientes quid nam potissimum in eis considerare ac expendere debeamus.

Duplex igitur est tractandi Scripturas ratio: altera popularis, Scholastica altera. Illa quidem, ad promiscuam multitudinem in templis maxime usurpata, et bona ex parte Rhetorum officinas redolens: haec vero, coetui studiosorum in frequentibus scholis atque collegiis commorantium congruens, et resipiens quiddam Philosophicum, utpote ad Dialecticam brevitatem simplicitatemque magis adstricta. quanquam videmus, a nonnullis etiam priorem illam in Scholasticum theatrum deduci.

In populari igitur tractatione (de hac enim tanquam faciliore, prius visum est dicere) agit doctor multo liberius. Satis est ei, in argumento quod enarrandum susceperit, sive integer sit liber, sive aliquota libri portio, sive quaestio aliqua pro eventu atque negotiis oblatis disputanda, primo nativam perspicuamque sententiam paucis reddere, eamque simpliciter infigere auditorum animis

Inde excerpit primarios aliquot locos, quibus diutius inhaeret, atque explanat luculenter. Id autem ita, ut accommodet omnia praesenti Ecclesiarum statui, maximeque ad insculpendum mentibus religionis nostrae dogmata cognitu necessaria: deinde ad damnandos corruptos hominum mores, atque ad inducendum ad vitae puritatem, veramque sanctimoniam. Quare in Locis communibus de Fide, de vera invocatione divini nominis, de charitate, de obedientia, de beneficentia, de oratione, de ieiunio, de patientia, de cruce ferenda, multus est: tum adversus superstitiones, adversus luxuriam, crapulam seu ebrietatem, adversus quaevis alia vitia recenter enata, quae iudicat reprehensione publica egere, atque corrigi posse, crebro longa oratione disserit.

In his autem omnibus, frequentia adhibet e Scripturis exempla: illustres item sententias: poenas insuper et praemia proponit. interdum congerit similitudines ex quotidianis actionibus: producit deinde diversas comprobationes, nec non firmamenta suasoria. subinde ex disciplinis humilioribus, qualis

-- 830 --

67 Dialectica et Rhetorica, aut de media plebe petita: nonnumquam quaedam argute dicta a Philosophis; aut aliis magni nominis hominibus, veluti emblemata intermiscet. Neque illa praeterit, quae orationem illustrant, ac divitem speciosamque reddunt. est etium ὑποτοπώσεων et amplificationum studiosus coaceruator. Denique ea quoque omnia operose congerit, quae ad movendos adfectus conducere arbitratur.

In summa, nihil omittit quod modo ad persuadendum inculcandumque animis vim habet. Siquidem hic eius scopus est, huc universus tendit labor, ut omnes ad agnitionem peccatorum; ad fidem, ad puram invocationem Dei, ad vitae emendationem pertrahat: et si fieri possit, in novos prorsus homines transformet.

Huius autem tractationis absolutissima exempla videre licet primum in Prophetarum et Christi Apostolorumque concionibus, quas certe ad plebem atque imperitam multitudinem esse habitas, non est obscurum: deinde in Homiliis, id est familiaribus sermonibus Origenis, Basilii, Nazianzeni, Chrysostomi: et nostro tempore cum in aliorum multorum concionibus, tum Lutheri (unus hic inter omnes principatum obtinet) et similium. In quibus sane orationibus multa accommodata sunt eruditis, plurima imperitae multitudini, omnia vero universis: quandoquidem universis prodesse, pii authores studuerunt. Sed de populari interpretatione forsitan alio tempore plura a nobis dicentur.

At vero tractatio scholastica multo est laboriosior: utpote in hoc intenta, ut de loci qui explicandus offertur, sententiae nullus amplius residere in auditorum pectoribus possit scrupus: sed singula, et quidem minutissima exacte discussa habeantur. In hac autem monstranda eo apertius crassiusque oportet nos agere: quo enixius quidam laborant, ne quis methodum quam tenent, deprehendat. Data opera subinde ab ea deflectunt, ne si eundem semper observarent ordinem, cito omnibus patefieret meditare ipsorum docendi ratio. Summa, in quiunt, est ars artem dissimulare. Et doctoris oratio si eodem semper habitu prodeat, nulla variatione interpolata, taedium parit audientibus, atque in contemptum venit. Equidem fateor, nonnunquam utiliter mutuari sermonis faciem, quando nec locorum qui occurrunt, natura patitur nos eadem commentandi via semper ingredi: sed tamen mihi minime probatur dissimulatio: et eum bene mereri de discipulis iudico, qui quo iuvatur eorundem profectus, non tegit. Congeram igitur, et exhibedo quandam Methodi formam, non quidem ab uno aliquo nobis praescriptam magistro, sed in diversis authoribus tam priscis quam recentibus, deinde in celebrium Scholarum praestantissimis interpretibus, quos aliquando in Gallia, Germania, Britannia, vel alibi audire contigit, a me observatam, atque quanta fieri licuit fide adnotatam: ex qua profecto facile, ni fallor, unusquisque discet, quid in professoribus; ad quorum Scholam se receperit, considerare, quod attinet ad rationem docendi, maxime deceat.

1 Primo igitur, quando perito artifici integrum scriptum sive iustus liber enarrandus est in manibus, ante omnia explicat, A quo, et Ad quos, seu de quibus, vel propter quos opus conscriptum sit. Cuius rei argumenta cernere licet in initiis Prophetarum, et Epistolarum Paulinarum. Semper namque in his ista aperte praemittuntur. Iisdem convenit mox adiungere nonnulla, De authoris conditione, vocatione, vitae genere: De doctrina: De phrasi, sive genere dictionis. Quin etiam de illis ad quos, vel de quibus vel propter quos liber sacer est editus, adiicietur: Ubi sint: Quales tum ante fuerint, tum nunc sint, quo ingenio, quibus moribus institutisque viventes. Sic praelecturus Epistolam ad Gal. explicat statim in initio, ub et quales Galatae fuerint. in Iesaia propheta operaeprecium est indicare, quales tunc fuerint Egyptii, quales Moabitae, Aedomitae, etc. Videmus subinde hanc diligentiam praestari ab Historiographis, quoties facta gentis alicuius mentione, clariores reddere suas student narrationes.

2 Hinc secundo loco venitur ad id, quod operi suscepto magis congruit: atque diligenter exquiritur quae scribendi extiterit occasio. Ubi fidus interpres aperit:

Quis status Ecclesiae, vel Reipublicae.

Si quae vitia, pericula, mutationes, vel errores obrepserint:

Quibus modis ad eum statum sit perventum.

Quid ex omnibus scriptorem maxime moverit.

Quis scriptoris finis, sive quid potissimum efficere intendat.

Quae omnia ipsi scriptores vel in initio, vel in progressu, vel in fine operis solent aliquousque insiinuare. Exempla obvia sunt in Epistola 1. ad Corinth. ad Gal. ad Thessalonicenses. Quinetiam in Prophetis quaedam hac ratione demonstrantur. Non sunt ergo omittenda, atque opportunius quidem ista in initio, quam usquam alibi, quandoquidem delectant, excitantque auditores: praeterea sine iis ad sequentia non patet aditus.

3 Porro tertio loco progressio fit ad explicandum, quis sit status sive propositio, aut quid potissimum in toto scripto contineatur.

4 Tum quarto, quot et quas in partes maiores diducatur: veluti si in eodem libro plures contineantur graves disputationes, plures conciones exhortatoriae, vel perpetuae narrationes, aut huiusmodi. Ad hunc modum dicimus Epistolam ad Romanos (praeter exordium, et extrema de rebus familiaribus) dividi in 3 partes: quarum prima complectitur disputationem de hominis iustificatione per fidem, ubique operibus: secunda, de vocatione gentium, et reiectione Iudaeorum: protrahiturque ad tria capita, nonum, decimum, et undecimum: tertia, doctrinam variam de iustificatorum vita. Ad Gal. tres similiter partes conspiciuntur: prima, in qua Apostolus suum munus a Deo se accepisse defendit: secunda, in qua evincit, hominem fide absque operibus iustificari: tertia, ubi multiplex doctrina de vitae institutione. Epistola ad Hebraeos quatuor constat partibus, quarum prima eruditam habet pene ad finem capitis 4, disputationem, de duab. in Christo naturis: secunda, de abrogatione sacerdotii atque ceremoniarum legalium, et Christi sacerdotio, unicoque sacrificio succedente: 3, ab extrema parte capitis 10, ad medium usque 12, de iustificatione prae fidem: quarra, praecepta vitae ac morum varia, sanctis atque iustificatis observanda.

Nec praetereundum quinto loco, quomodo hae ipsae partes maiores rursus dividantur, nimirum ubi fit earum exordium, propositio, confirmatio, confutatio, conclusio, vel huiusmodi. Haec inquam

-- 831 --

68 omnia prodest ordine commonstrare, atque eadem opera quid his singulis tractetur, breviter summatimque perstringere. Cumprimis vero conducit ista diligentia ad docendum auditorem, quid expectandum ipsi sit in sequentibus, atque ut ad ea percipienda avidius anhelet: qua ex re etiam fit, ut de toto opere quod enarrandum proponitur, sentiat honorificentius.

6 Multo autem experrectior et alacrior reddetur auditor, si sexto loco demonstretur, quanta utilitas et publice ad Ecclesiam, et privatim ad conscientias, ex cognitione earundem rerum sit perventura. Quod quidem commode fiet, summatim colligendo praecipuos locos: atque recensendo, quinam ex illis maxime pro tempore praesenti faciantad doctrinam, redargutiones, institutiones, correctiones, consolationes. Nam his potissimum capitibus utilitas cognitionis rerum sacrarum continetur expenditurque, quod libro 1. ex sententia Apostoli fusius est a nobis expositum. Haec vero sunt veluti παρασκευὴ et praeludium, in ipso vestibulo praemitti digna. Quod si tantum pars aliqua libri vel disputatio pertractanda suscipitur, nequaquam opus est ista omnia eo ordine investigare: sed satis fuerit, occasionem scribendi, authoris consilium, summam sive statum rerum discutiendarum, cum quadam utilitatis commemoratione indicare paucis.

Nunc ad ipsum opus, sive ad Scriptoris verba. Quia vero ad scrutandum eruendumque authoris mentem, et perspicue enarrandum eandem, ratio postulat, ante omnia accurate considerari res ipsas, deinde verba, verborumque positum: (quemadmodum ipsi quoque qui scribunt, primum solliciti sunt de rerum inventione, post de collatione, sive elocutione) ita interpretatio quoque omnis sic videtur in hoc studiorum genere partienda, ut primo loco explicentur res ipsae, secundo loco verborum proprietas. 1 Prima autem cura est, de commoda versione. Enimvero cum sacri libri peregrinis linguis sint conscripti, nempe Hebraea et Graeca: in nostris autem Scholis, propter auditores qui non omnes potuerunt eas linguas perdidicisse, praelegantur plerunque Latinae versiones: interest sane ipsius doctoris, eam eligere et usurpare, quae de multis sit optima, fidelissima, et quam proxime ad veritatem Hebraicam in Testamento veteri, vel Graecam in Novo accedens. Quamvis ipse suo marte, quod aiunt, Latina cum Hebraeis et Graecis diligenter conferet: et si quid in versione, qua uti decrevit, obscurius vel minus apte redditum, vel sententiam perturbans, offenderit, clarius id reddet, ratione etiam auditoribus exposita. Id inquam primo perficere loco decet. Apta enim versione proposita, via ad res de quibus agitur, dex tre explicandas feliciter strata est.

2 Secundo loco doctor animum huc intendit, ut proprie demonstret quid dicatur. Quod quo perficiat, repetit ante omnia, si expedire arbitratur, summam eius partis quae excutienda occurrit, strictim quid in ea contineatur aperiens. Quod si eadem plures in partes diducitur, non pigratur indicare, exordium, aut propositionem, aut simile membrum esse in conspectu. Mox recitata in authore periodo, sententiam crasse et synceriter exprimere conatur: quod fieri plerunque solet, iam adhibita ecphrasi, quae simplicissima est sententiarum redditio: iam paraphrasi, quae plenior est instructiorque: iam epitome, quam arctam et concisam possumus appellare: adnotatione artificii Dialectici aut Rhetorici, quando nimirum expenduntur causae, materia inquam, forma, efficiens, finis: aut circumstantiae, quis, quid, ubi, quoties, cur, quomodo, quando: aut antecedentia, et sequentia: aut argumentationum singularum ductus forma, et vis: modo per ἀνάλυσιν id est, partium resolutionem: modo per ἐρωτήματα , hoc est quaestiones, (nam haec quoque enarrandi ratio veteribus fuit usitata) modo per similitudines, quae illustrant quod obscurum involutumque apparet. Et quis enumeret omnes idoneas interpretandi formulas?

Caeterum hanc rationem explicandi authoris mentem ne quis aversetur cevabiectam, aut puerilem (quem modum, meminialiquando quosdam audire, qui non calumniabantur modo, sed etiam irridebant) libet paucula interponere. Primum, necessarium omnino est, certam et propriam scriptoris sententiam enunciare, Qua autem ratione id fiat, quid refert modo fiat?

Memores esse decet triti Proverbii, σαϕέστερον καὶ ἀμαθέστερον : quantumvis crasse, modo clare. Oportet doctores se subinde accommodentauditorum ingeniis: et cum admittamus omnis generis homines, inque iis etiam rudes quosdam, et liberalium artium palaestris inassuetos: est sane in istorum gratiam etiam ruditer et quasi paedagogorum more lo quendum. Unde factum quoque est, quod sacri libri medio quodam dicendi genere, quandoquidem omnibus debent esse expositi, sunt contexti. Sed et ipsi Prophetae atque Apostoli crebro locos quosdam tractant, plane ea quam commemoravimus ratione. Digerunt enim probationes in faciles et apertos syllogismos, utuntur enthymematibus, inductionibusque. Christus ipse, dum disputat cum eruditis adversariis, dum docet imperitam plebeculam, idem subinde facit: quod possemus longa oratione demonstrare, et multis comprobare testimoniis. Quam vero artificiose et diffuse explicat Apostolus ad Galat. 3. locum illum, In semine tuo benedicentur omnes Gentes? Quas non eruit argumentationes instituto suo idoneas? Vide praeterea et investiga accurate in Epistola ad Hebraeos, elaboratam enarrationem versus de Psal. 95 Hodie si vocem eius audi veritis, ne obduretis corda vestra, sicut in exacerbatione. Item illorum paucorum verborum ex Psal. 109. Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedek. Scio admiraberis. Nam ex singulis vocibus probationes longe gravissimas elicit. Quid in igitur et nos, in Scripturarum interpretatione eadem procedamus via? Ea de causa frequenter Chrysostomus, et si usquam alibi, maxime in Epistolis Paulinis: Hieronymus in Commentariis ad prophetas, Augustinus quosdam enarrans Psalmos, his modis, quos diximus, Scripturarum sententias eruunt. Augustinus in opere de doctrina Christiana, non semel demonstrat, artificium Dialecticum et Rhetoricum in Sacris libris animadverti debere. Beda non dubitavit artificium dicendi omnesque figuras oratorias explicare, adhibitis exemplis sumptis de libris Sacris. Itaque, ut paucis finiam, non eget quidem Spiritus sanctus artificiosa ista expositione: sed nobis ingenita est eiusmodi imbecillitas, quae ad cognitionem veritatis nulla potest ratione facilius induci. Ac sunt revera artes liberales dona spiritus sancti, sunt ancillae quarumcunque nobiliorum

-- 832 --

69 disciplinarum, sunt communia quaedam organa comparata ad sustentanda eorum ingenia, qui nondum sunt progressi altius: cur igitur non utamur eorum obsequio, ad Theologiae dignitatem illustrandam?

Caeterum ubi hoc pacto tenuiter expressa fuerit authoris sententia, reliquum est, ut tertio loco declaret doctor, quantum ponderis in causa quae agitur habeat, quod verbis authoris significatur. Solent namque Prophetae, cum locum ex Lege depromunt, item Apostoli, si quando ex Lege aut Prophetis aliquid mutuantur, libenter id explanare, atque diversis rationibus ostendere. Exemplum luculentum extat ad Gal. 3. ubi Apostolus solertissime excutit pondus promissionis divinae ad Abraham factae Genes. 22: In te, sive in semine tuo, benedicentur omnes gentes. Enarrare volens verbum benedictionis, admonet, considerandam esse fidem, quae in promissionem divinam defixa est. Nam fide benedictionem obtineri, non operibus. Quo aut comprobet, neminem ex operibus legis iustificari aut benedici: evincit, eos qui ex operibus legis salutem, sive benedictionem volunt consequi, execrationi esse obnoxios. Testimonium profert ex Deut. 27. Execrabilis, inquit, omnis qui non manserit in omnibus quae scripta sunt in libro Legis, ut faciat ea. Ex quo ratiocinatur: Cum nemo legem exacte praestet, fieri sane hinc, ut per legem omnes execrabiles officiantur. Fide autem iustificari homines, declarat pronunciatio Abacuc: Iustus ex fide vivet. Quo demonstret porro, quomodo benedictio iis obtingat, qui quando quidem non praestiterunt opera legis, execrationem promeruerant: ait, Christum factum esse pro nobis execrationem, quando mortem crucis pro nostris peccatis ipse perferre est dignatus. Idque ex Scripturis rursus evincit, quae adferunt execrabilem factum Christum, quando in ligno est suspensus. Caeterum fidem debere intueri in Christum, atque promissam benedictionem a Christo esse expectandam: ex eo evidenter colligit, quod singulari numero dictum sit Abraham, In semine tuo. Non dicit, Et in seminibus, tanquam de multis: sed tanquam de uno, Et in semine tuo, qui est Christus. Quis non suspiciet hanc interpretandi rationem? Iesaias capite 41, Unum esse Deum, qui suos tuetur atque e periculis eripit. variis docet rationibus sumptis ex historia Abrahae, admirabiliter a Deo conservati et defensi, multisque ornati beneficiis. Ergo ad exemplum Apostolorum et Prophetarum, quando locus aliquis e Scripturis offertur explicandos, merito quantum ponderis tum tota sententia, tum singula eius membra habeant, auditoribus tentabimus patefacere. Quanta igitur vis, quantumque ponderis in ea sententia sit positum, commonstrari hunc in modum solet. Explanant,

1. Quam apposita ad causam tota sit sententia.

2. Unde fluat, seu quibus nitatur fundamentis: hoc est, num sequatur ex praecedentibus, vel derivata sit ex aliis Scripturae locis: vel ex natura rerum, vel ex historia quapiam.

3. Qua occasione, quove consilio sit adducta: hoc est, cur haec potius adhibita quam alia: cur eo loco, cu- tali forma.

4. Quid potissimum efficiat, sive quis sit argumentationis scopus atque summa.

5. Num in verbis ullis probationes aliquae lateant, ad institutum pertinentes. Neque hic praetereundam, si locus depromitur ex veteri Testamento, operae eos precium facere, qui explorant versionem tum ex Hebraea, tum ex LXX. editione, atque investigant quousque conveniat praesenti causae: diligenter etiam pensitatis iis quae ibi tum antecedunt, tum sequuntur. Quod si historia occurit ex Lege vel Prophetis, eadem dilucidius recitabitur adiunctis nonnullis antecedentibus et sequentibus, ut usus eius certius pervideri queat. Quamvis dispicere etiam convenit, num in historia typus aliquis de Christo vel Ecclesia, de Lege vel Evangelio sit reconditus.

4 Iam quarto loco nonnulli in more habent, adiicere quandam vel sententiae quae exposita est, vel interpretationis confirmationem. Hanc autem parant ex affinibus Scripturarum locis: praeterea ex historiis sive typis ad causam accommodatis: quas partim ex Lege et Prophetis, partim ex libris Evangelium atque Apostolorum corradunt. Cui hac ratione non erit satis interpretata sententia, equidem non video quid adiiciendum restet.

5 Poterit nihilominus quinto loco doctor, si opportunum sentiat, aliorum quoque interpretum Schola in lucem protrahere: nec non synceriter citra invidiae suspicionem indicare, quid recte, argute, apposite, quid perperam ab aliis dictum appareat. Neque enim sunt contemnenda aliena. Si non recte loquuti sunt, tum lucis ac dignitatis aliquid accedit tuae explanationi. Sin recte, non erant ea utilitate frustrandi auditores. Quam vero arbitratur doctor explicationem commodissimam, sive eam primus ipse protulerit, sive alii eam attigerint, quanta potest fide ac diligentia inculcet, breviter repetitis, saltemque insinuatis rationibus, quae eam stabiliunt.

6 Quod si iam restat locus aliquis in scripturis, ab eo qui est in manibus dissidens, laborabit sexto loco prudens doctor. ut locos in speciem pugnantes conciliet. Quin etiam si quid preterea in mente venerit, interpretatione ipsius ali quo modo eneruas, nequa quam id silentio involvet. Qui non vult auditores de interpretationis suae rectitudine ambigere, totus in hoc est, ut omnes ex eorum mentibus scrupos removeat

7 Haec satis multa ad rerum explanationem. Restat septimo loco paucula adnotemus, de explanatione verborum, quorum non minor cura, quam ipsarum rerum suspici debet. Hac igitur in parte observet Scholae magister: primo, num obveniat vox aliqua ἀμϕίβολος , per quam obscuraretur, aut mutaretur sententia. Qui se hic cupit extricare, inquirit quomodo in Hebraeo aut Graeco exemplari legatur. Deinde, an eius varia in Scripturis significatio: tum, si ita est, quomodo praesenti loco accipiatur. Quod si res postulit, alii quoque proferuntur Scripturae loci, in quibus ea vox simili modo usurpata legitur. Secundo, an subsit aliquis tropus: veluti metaphora, allegoria, catachresis, etc. Tertio, an phrasis notatu digna. Quarto, an allusio ad alium Scripturae locum, vel ad historiam, vel ad rei cuiuspiam naturam. Quinto, an emphasis, aut δεινότην Sextο, an repositum sit in aliqua voce, aut paucis coniunctis, argumentum ad doctrinam, sive ad exhortationem faciens. Neque enim novum est, ex una voce subinde grave argumentum colligi: quemadmodum paulo ante ostendimus Apostolum facere ad Gal. 3, ad vocem Seminis singulari numero

-- 833 --

70 expressam. Quidam interpretationem vocum exequuntur in initio, quidam in progressu: sed non admodum refert quo id fiat loco, dum tamen dextre et opportune. Nostri autem consilii rationem supra reddidimus. In his vero omnibus diligens interpres, quo plus fidei sibi conciliet, non gravatur etiam ex sanctorum Patrum commentariis, quae ad eiusdem loci intelligentiam conducunt, in medio statuere, atque quae probatae sunt monetae commendare.

8 Observat octavo loco interpres Scholasticus, quid nostrae tempestati utile ex lectione sacra possit elici. Itaque ex consilio et traditione Apostoli demonstrat, si quid ad doctrinam, si quid ad redargutionem, si quid ad institutionem, si quid ad correctionem, denique si quid ad consultationem faciat. Doctrina comprehendit expositionem et confirmationem sanorum dogmatum nostrae religionis: qualia in gravioribus disputationibus, saepe multa occurrunt excutienda. Redargutio, convincit et refutat falsa dogmata, et errores haereticorum philosophorum, aliorumque qui contra veritatem sentiendo lapsi sunt. Institutio, habet sub se praecepta de moribus deque officiis pietatis, in quotidiano vitae usu necessariis. Correctio, ostendit quomodo corrigi atque instaurari queant, quae neglecta collapsave fuerint maxime in moribus et vitae actionibus Reprehendit etiam vitia, quae sive in Ecclesia, sive in republica, sive in Oeconomia perniciose recepta fuerint. Consolatio, congerit praesidium ad muniendos eos, qui in conflictibus spiritualibus deserti, ad erigendos qui iam lapsi, aut rebus adversis pressi comperiuntur. De quibus omnibus semel diximus.

9 Post haec omnia pertractata, prodest interdum explicare graviorem aliquam quaestionem fortuito, ut fieri solet, oblatam: vel locum communem tempori atque negociis convenientem. Enimvero aliae aliis temporibus in Ecclesia quaestiones agitantur. Itaque has decet non in transcursu et raptim, sed magna cum diligentia, omnibusque rite aestimatis, evolvere atque explanare. Quo pacto in Epistola ad Romanos capite 14. tractat Apostolus locum de usu rerum indifferentium: ubi de delectu ciborum, observatione dierum, gravis inprimis extat disputatio. Et in priore ad Corinth. multi loci pro statu Ecclesiae Corinthiorum oblati, dilucide excutiuntur. Item 2. ad Thessal. 3. de labore manuario, Ad Hebraeos 13. de vitandis variis et peregrinis doctrinis. Verum quomodo huius generis loci communes tractari debeant, paulo post indicabimus.

His igitur partibus Scholasticus interpres suum absolvit officium, atque auditoribus veritatis cognoscendae avidis abunde satisfecit. Quo autem brevius, argutius et apertius haec exequitur omnia, eo plus apud auditores gratiae promeretur: quorum animos doceri et erudiri quidem par est, affectus vero moveri aut deliniri non perinde necessarium. Praecipua doctoris virtus in perspicuitate et facilitate eminet. Ex prolixitate autem obrepit taedium. Utilitas interea etiam breviori commentandi ratione paratur. Sunt autem scholastico interpretandi genere conscriptae quaedam Prophetarum conciones, aliquot Paulinae Epistolae: in primis nobilis illa ad Rom. prior ad Corinth. item ad Galatas, tum illa ad Hebraeos. Hinc comment. Hieronymi in Prophetas, et August. in quosdam Psalm. succinctius enarratos. Addere licet Ambrosii comment. in D. Pauli Epistolas.

Haec de ratione cognoscendi Sacras literas, nunc compendio annotare volui, quae spero studiosum veritatis magno cum fructu in perdiscendis illis sequuturum esse.

¶ In omni vero hoc conatu pii Aristotelicum illud potissimum in oculis animoque semper habeant, finem huius doctrinae non cognitionem, sed praxin vitamque esse: quod cum ille de Ethica doctrina, quae est qualiscunque secundae Tabulae tractatio, dixerit: nos profecto id multo rectius de sanctissima Theologiae sapientia dicere possumus, ac debemus.

Praxis vero Theologiae est, ut et animum aut cor, et corpus secundum eam regamus: ut inquam, tum internas noticias, animique omnes motus, tum et actiones ac opera interna simul et externa ad eam attemperemus. Propter nos enim ea, teste Apostolo, scripta est.

Dixerunt vero veteres eruditi, aegrotantis animi medicinam esse sermonem: et alii, Philosophiam esse medicinam animi. Quod multo iustius de caelesti hac doctrina dici potest ac debet. Haec enim sola morbos animi, eorumque causas, atque adeo etiam illum primarium omnium maiorum fontem pernovit et indicat. Haec etiam sola vera et salutaria remedia perspecta penitus habet, solaque ea recte adhiberi potest. Nos enim secundum hanc divinam sapientiam tantum aegroti, atque adeo etiam mortui sumus. Quare ea solum ad istam nostram mortem morbosque tollendos et persanandos data est.

Nec tamen illa sola, aut proprie sua quadam vi sanat, ut stulte Philosophi de sua Philosophia senserunt: sed Deus est, qui sanet, aut potius resuscitet nos per eam: illa est tantum potentia quaedam, aut instrumentum Dei, ad sanandum servandumque omnem credentem. Quandoquidem enim ille caelestis rerum omnium opifex ac creator noster non sic nobis opitulari vult, ut rebus inanimatis, plantis, aut brutis animalibus: sed ita nobiscum agit, ut cum creaturis rationalibus, ac ad eius imaginem cognitionemque conditis, ita nempe ut sese nobis patefaciat, nosque alloquatur, ac suam voluntatem nobis et doctrinam notam faciat. Quare si illum summum medicum ac opitulatorem nobis adiungere, propitiumque habere volumus, necesse est nos hunc sacrum librum cognitum habere: alio qui viventis Dei ope, praesertim in summis rebus, ut sunt spirituales, prorsus carebimus. Rectissime enim Patres dixerunt, ignorantiam Scripturae esse ignorantiam Dei.

Sunt vero varii morbi, variaeque difficultates huius vitae, ad quas omnes salutaria remedia existo sacrosancto thesauro verbi Dei quaerere debemus. Longum sane esset hic tum varios morbos ac difficultates hominis recensere, tum etiam remedia eorum conquirere, quae alii prolixius ac ex professo tractarunt, unde utrumque istorum cognosci potest.

Porro quia supra dixi. Sacras literas suo quodam ordine scriptas esse, et non exactissime omnes eiusdem materiae sententias uno in loco collectas conclusasve habere: sed saepe eadem aut similia in diversis locis repeti, et alibi aliam partem sententiarum eiusdem materiae plenius aut clarius expositam esse. Quare utilem operam navarit, si quis sibimet vel in memoria, vel etiam in charta, praecipuarum rerum sententias

-- 834 --

71 in diversis locis scripturae sparsas, annotaverit in suum usum, prout ipse novit suos morbos aut necessitates requirere, ut huius vel illius generis salutares noticias, ac veluti praesentanea quaedam remedia in promptu paratoque habeat, quoties illis ad praesentem usum indiget.

Multi vero tentarunt summas quasdam Scripturae, aut etiam materiarum vel sententiarum, methodicas collectiones facere: quorum alii in alia parte aut peccarunt, aut etiam laudabiliter ac utiliter laborarunt: nullum tamen Corpus sacrae harmoniae perinde (mea quidem sententia) totam Scripturae doctrinam in ordinem redegit, adhaec pleraque loca eius annotavit, et denique nullum minus humanis opinionibus dilutum est, quam id, quod SYNTAGMA NOVI TESTAMENTI. et porro etiam VETERIS appellatur: quae tria opera utinam in unum corpus redacta essent, ne res materiasve similes ex diversis libris colligi, comportarique necesse esset.

Ac demiror profecto, eorum librorum non esse maiorem usum in Ecclesia, et non proponi in Scholis: sed alios Philosophicis somniis Theologiae admixtis contaminatos. De cuius operis laude ac usu, in Praefatione dictum est aliquantulum: non tamen quantum satis esset ad permovendos homines, ad agnoscendum tam promptum thesaurum caelestis sapientiae.

Ea igitur Bibliorum harmonia rectissime poterit studiosus sincerae Theologiae uti, eoque omnia quae in Sacris literis occurrunt referre, aut etiam adscribere, quae sibi magis utilia aut necessaria deprehendent. Nec tamen peccabit, si quis sibi etiam breviorem aliquam consignationem locorum secundum praecipuas materias aut articulos confecerit, prout vel industria, vel etiam utilitas eius tulerit. Si enim sic sibi totam Scripturam in certa loca ac quaestiones distribuerit, tum paratiorem habebit eius copiam in omnem necessitatem, tum et melius eam memoria complecti poterit.

Previous section


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.